Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

PROLEGoΜENA CAP. U. 77 novo condito codice ad usque IX. saeculi finem ecclesia orientalis usa est. Quo tempore auctior prodiit, additis cum aliis opusculis patrum Graecorum canonibus synodi Nicaenae II. N. duarum synodorum , quas constantinopoli habuit Photius, schismatis . Graecos inter S Latinos auctor , aut

fautor praecipuus. Ita auctus codeX , non secus ac anteriores , temporum servabat consequentiam: at qui secundis curis ilIum recensuit,

temporis consequentiam nonnihil mutavit ca) . Nam qui honos hactenus soli Nicaenae synodo

fuerat tributus, ut synodos omnes etiam antiis quiores praecederet, in hoc novistino codice omnibus conciliis oecumenicis datur . inter quae

locus datus duobus Photianis conciliabulis. igitur pon synodum Nicaenam sequuntur omnia concilia generalia , & inde temporis habita ratione synodi particulares sunt digestae , quas ordine suo excipiunt patrum opuscula . Integrum juris canonici Graeci corpus exhibet collectio isthaec. post quam Graeci potius de vera canonum interpretatione , quam de eorum actoritate fuerunt solliciti. Quo factum ut eos Theodorus Balsamon , Io: Zonaras , Alexius Ariste nus egregiis commentariis , caute tamen legendis. illustrarint. Eo hic receptis Graecorum codex praestat receptis Latinis collectionibus , quod puriorem exhibet eccle-sae disciplinam , nec spuriis laborat monumentis. Elegantissima tanti operis editio insertis commentariis Balsamonis, Zonarae & Aristeni graece dc latine prodiit sub titulo pandectae canonum Oxonii an. CIIIacLXXII. cura Guillelmi Beveregit.

ta itu

102쪽

tiones adjecit. Receubentur ἔcholainci ct Photii nomo-canones. g. IX. Praeter meros canonum codices hahent quoque Graeci nomo-canones , II. e. leges canonibus collatas. Qui primus hujus generis codicem ordinavit . fuit Io: Scholasticus . Perspiciens e re ecclesiastica esse uno codice leges. de rebus sacris cum canonibus comprehendi , suae per materias digestae collectioni in epito men contractae Ieges imperiales. eX codice ac

novellis Iustiniani depromptas , sub singulis titulis adjecit. Magni fuit usus hoc Io: Scholastici

opus usque ad Photium , qui ex absolitio Graecorum codice in XIV. amplos titulos redacto, legibus adjunctis . nomo- canonem concinnaVitampliorem . Sed in eo distat Photius a Ioanne . t quod hic canonum tantum expressa sententia integras leges subjungit . ille canonibus inclicatis legum sententias adnectit. Photii nomO- canona est veluti compendium totius iuris canonici orientalis , tantique fit a Graecis, ut omnibus collectionibus , etiam ipsi codici canonum , eum Prae

mittant . Vetus codex ecclesae Romanae . g. X. Uenio nunc ad codices veteres Latinos. Constat, Romanam ecclesiam ad Nicaenum

usque concilium morihus potius, & consuetudine , quam perlatis canon thus usam esse di quod vigilantiae pontificum tribuendum , qui minime passi sunt. de antiquis moribus tantisper deminui . Inde conciliis Nicaeno & Sardicensi cele-hratis Nicaeni canones latinitate donati, & cum

Sardicensibus perpetua serie sub solo nomine com

103쪽

PROLEGoΜENA CAP. U. 59cilii Nicaeni digesti , Romanum codicem Videntur composuisse: quod demonstrat rum Innocentii I. auctoritas, qui eo ipso quo testatur , ecclesiam catholicam solos canones Nicaenos adgnoscere ca) , pluries est usus Sardicenfibus :tum maxime celeberrima caussa Apiarii presbyteri Africani , cujus ad sedem Romanam appellationem , canonibus Sardicensibus sub nomine Nicaenorum objectis. Romani pontifices Zosimus& Bonifacius sustinebant: Nec enim audienui sunt novatores. qui dies itant, Zosimum & Bonifacium scientes prudentes canones Nicaenos corrupisse, quo traherent appellationes ad sedenti.

apostolicam . Id dubio procul fecerunt pontifices , quod in codice Romano sub una 1erie &sub solo Nicaenorum nomine digesti erant canones Nicaeni & Sardicenses. Inde concilio Chalcedonensi celebrato, canones in eo concilio conditi & confirmati, itidem in Latinum versi Romano codici accesserunt , exceptis Constantinopolitanis & uno concilii Chalcedonensis, quo ecclesiae Constantinopolitanae praerogativa statuebatur. Atque ita adornata est canonum Graecorum prima Versio , quae antiqua audit . Versio ipsa canonum in multis inde adornatis codi- Cibus conservata est , at ita instructus codex

temporis injuria periit, quidquid contra pro codice quisque suo Quesnellius, di cum Uoelio Iustellus moliantur . 'Cum ab Apud Sorom. lib. . cap. 26., ep. ad OPhil. Auxand. b Epist. ad Victris. Rotomag. caP. III. O Cousiant. praef. ad epist. pontif., EDem M. in caet. pari. I. dis . a. 3. eos. edit.

104쪽

ω INsTITUT. IUR. CAN. . Cum nostra Sicilia a primis usque Ecele

sae cristianae temporibus Romano Pontifici non sthim tamquam Occidentali Patriarchae . Verum

etiam uti proprio Metropolitae subiecta suerit,

non immerito coniicitur Siciliensem ecclesiam vetustiori Romanae ecclesiae codice usam esse .

Uid. dissertationem Michaelis Scavo in De subsectione Siciliae Patriarchae Romano , ac Ioannis de Ioanne dis . et . ad Calcem Codicis diplomatici Siciliae Codex Dio Vii Exisui.

g. XI. Vetus hic etcsesiae Romanae canonusncodex summa confusione laborabat γὼ . Unde merito optimi quique offensi, novum desiderahant codicem , in quem Graeci canones majori fide in Latinum vers , coniicerentur. Ad hoc novum/opus sub initium saeculi sexti a Stephano lepiscopo & a quodam Laurentio sollicitatur Dionysius Exiguus, natione Scythes . prosesione monachus, sapientia vero & linguarum peritia inter ejus aetatis scriptores facile princeps. Non ob corporis parvitatem , quod plerisque omnibus insedit , sed ob summam, qua pollehat, humi litatem , S de more monachorum. Glautis Videtur dictus; quae omnino elegans est Caroli Blasci conjectura I. Novum codicem adgressus Dionysius non ita adhaesit Graeco codici, ut alios non adderet canones & Graecos & Latinos. Aeprimum quidem quinquaginta priores canones

apostolis tributos latine reddidit , eisque principem

105쪽

PROLEGoΜENA CAP. U. 6rpem locum dedit in collectione . Inde canones Nicaenos S reliquos , qui pristino Graecorunia

codice continebantur usque is synodum Constantinopolitanam I. sicut erant in Graeca auectoritate . digessit. Tum missis canonibus Ephesinis . subdidit XXVII. Chalcedonenses , quibus teste eodem Dionysio, Graeci canones claudebantur . His omnibus addidit canones Sardicenses& Africanos .

Non vero hos omnes canones continua numerorum

serie , tamquam si essent unius concilii, digessit, sed pluribus institutis sectionibus . di praenotatis

titulis , varias canonum sylloges subiecit . veluti apostolicos omnes sub uno titulo, Graecos canones Graeco codice comprehensos sub alio titulo, di ita porro, semper tamen nova adjecta numeratione Sciens porro Dionysius quantae essenῆ auctoritatis in rebus ecclesiasticis summorum pontificum decretales , ad eas colligendas sollicitudinem collocavit suam. Expilatis igitur ecclesiae

Romanae scriniis, quotquot invenit. digessit pontificum decretales, ita quidem ut tempore priores aliis in codice praeirent . suisque titulis& numeris , quotquot ad unum pertinebant pontificem . distingueret, quemadmodum in canonibus digerendis observaverat ca) . Incipiunt autemper Dionysium collectae decretales a Siricio. quod indicium, eo non invenisse antiquioxes . desinunt vero in Anastasio II. Quapropter codex Dionysianus duas complectitur partos , quarum prima tantum canones , dicta proinde codex

canonum ecclesia corum et altera vero decretales

exhibet epistolas , quae propterea vocari solet ab Dion V. praef. cod.

106쪽

6st PROLEGOMENA CAP. U. eollemio decretorum pontificum Romanorum . Adornatus quidem est hic codeX privisa auctoritate . sed eum statim editum usu celeberrimo recepit ecclesia Romana. teste Cassiodoro co) c quatenus tamen in eum conjecti canones institutis Romanis non pugnabant b, adeo prae squallore veteris interpretationis perspicuitate, sinceritate dicanonum numero codeX Dionysianus commenda-hatur ,

Antiquus codex ecclesiae Galilaanae. g. Xl I. Exemplo ecclesiae Romanae aliae celebriores occidentis ecclesiae proprium canonum codicem habuerunt , in quem praeter canones Per universam ecclesiam receptos, cujusque loci Canones conjecti erant. Et constat quidem sub finem saeculi Q. Gallicanam ecclesiam proprium codicem habuisse , quem , ad opprimendum Prae textatum , adauctum nouo quinternione , quo caliones apostolici, Gallicanis incogniti, contine-hantur . rex Chilpericus ad episcopos concilium Celebrantes , transmisit , teste Gregorio Turonensi ) . Complectebatur autem codex iste Gallicanus canones Graecos antiquae Latinae col- Iectionis c quorum Nicaeni erant ex interpretatione Rufini. ut Quesnellius demonstravit vero etiam canones Gallicanos quamvis Sirmoadus cd 9 neget, olim Gallicanam ecclesiam pro-Prios canones in codicem l conjecisse . Nec Mveri specie Gest etiam hoc codice una cum Pon-

107쪽

PROLEGOMENA CAP. U. 6stilicum decretalibus, quas ut par erat. semper permagni fecerunt Gallicani antistites , com- Prehensos quoque aliquos ex Africanis canonivus fuisse Integra stetit auctoritas Gallicani codicis usque ad Carolum magnum . a quo dono Hadriani papae in Galliam illato codice Dion Psiano , sensim factum est, ut non speeto veteri codice episcopis familiari, Dionyfianus reciper tur . Quae sententia est Sirmondi, Christopliori Iustelli, Quem ellii aliorumque contra Petrum de Marca G, qui levibus abreptus conjecturis scripsit, codicem Dionysianum statim editum,

non omnino spreta veteri interpretatione , Galliam recepisse . Certe quo tempore agebatur caussa PraeteXtati , codex Dionysianus ecclesiae Galli .

canae exat incognitus.

δεκ vetus Hispaniae ct Martini Bracarensis. g. XIII. Nec minus ecclesia Hispaniensis UI.

saeculo proprio canonum codice utebatur. Ilia concilio enim Bracarensi Il. an. IDLXIII. celebrato eX codice tam generalium , quam localium synodorum canones relem sunt. In hunc laudia codicem conjecerant Hispani Graecos canones veteris Latinae collectionis & Hispanienses. & sorte etiam cum Gallicanis. qui usu recepti erant in Hispania 99 . etiam summorum Pontificum decretales c. 9. Graeci canones hoc codice comprehensi dii interpretis vitio & librariorum omissionis

108쪽

nibus summa laborvoant obscuritate D J. Unde faeculo VI. Martinus, episcopus Bracarensis , E Te canonica esse duxit . quae Ohscura & manca erant in Graecis canonibus simplicius & emendatius restaurare , novo in consecto codice, quem per materias adornatum & in capitula distinctum coliectionem dixit canonum orientalium . Uidetur potius incommodo priscae translationis Martinus considere voluisse , quam novam adornare collectionem, alias non erat cur reliquos apud Hispanos receptos canones omitteret. Uerum nescio an recte obscuris canonibus Martinus constituerit, siquidem aliquando addidit, aliquando detraxit . nec semper ex fide hona Graeca Iatine dedit, quin subinde ex pluribus canoni-hus unum capitulum consecit insertis etiam nonnullis ex conciliis Hispanicis γ), nisi hoc fecerit ut exoticos canones Hispaniensibus moribus apta-xet . Unde sua capitissa desumsit. singulis capitibus Martinus non inscripsit . Cui incommodo occurrit Ioannes Doviatius , qui adnotatis variis Iectionibus & fontibus , unde sua Martinus capitula depromserat, Prorsus absolutam dedit Martini editionem.

XIV. Post Martinum Bracarensem canoni ' hus apud Hispanos colligendis vacasse videtur Imdorus Hispalensis: quae sententia est Petri de Marca & Stephani Balvetii co . quamvis nec Braulius Caesaraugustanus, nec S. Idelphonius Issi ca) Praef. cod. Mart. Bracar. . cba GPen. Omm. in can. Vet. Par.I. dis. 6. g. a. cca Bamς. praef. in Regia. Dossiat. Praenot. cv. 19.

109쪽

Isidoro viciniores ejus opera recensentes, alicujus collectionis meminerint. Plures sub nomine Isiclori circumferuntur collectiones, sed tantum illa ejus genuinum opus esse videtur . quam in hi-hliotheca Urgellensis ecclesiae in Catalonia a se repertam testatur Petrus de Marca . Nihil enim haec habet, quod Isidoro tribui non possit. Exhibet primo loco canones conciliorum Graecorum ex antiqua versione, interjectis tamen Sardicensibus. & nonnullis aliis monumentis, quae in antiqua Romana collectione non exstabant. Inde consequuntur canones VIII. conciliorum Asricanorum , XVII. habitorum in Galliis. & XU. in

Hispaniis . inter quae capitula Martini Bracarensis. Tandem exscribuntur decretales pontificum , quas Dionysius congesserat, additis paucis aliis , quas vel praeterviderat Dionysius . vel quas, utpote Posteriores , videre non potuit. Sed huic operi aliena manu laciniae plures accesserunt, ut ex variis MSS. constat codicibus . Codex Africanus.

f. XU. Ex Hispania iii Africam traiicimus .codicem canonum, quo Africani utebantur, inspecturi. Regebatur quidem ecclesia Africana eXemplo aliarum ecclesiarum generalibus di pro-Priis canoninus , qui omnes quo tempore B. A gustinus fuit episcopus ordinatus, non videntur in unum corpus fuisse redacti. Codice enim canonum , eoque non magno , publico ecclesiarum usurtum temporis exsistente . viκ erat, ut Ualerius Hipponensis episcopus . di Augustinus , qui

cum eo sedit, Nicaenum canonem , quo in una civitate duos esse episcopos vetabatur , ignorarent.

Sed inde in sexta plenaria synodo Carthaginien- Insisjuncan.TA. E si

110쪽

si an . CCCCXIX. canones Africani ad externam disciplinam spectantes, in unum Forpus abierunt.

Appellaverat Apiarius quidam, presbyter Afri canus, a suo episcopo depositus. ad sedem apostolicam , cui appellationi deserens Zosimus papa. in Africam. objectis canonibus Sardicensibus

tamquam Nicaenis, appellationes ad Romanai sedem inducere conabatur. Quapropter cum RO-manis legatis episcopi Africaui sextum frequentes Carthaginem convenerunt, de re . quae statum totius ecclesiae Africanae invertebat, tractaturi . Hinc ad objectos Nicaenos canones investigandos . di ea occasione data ad melius disciplinam ordinandam , exemplaria concilii Nicaeni di concilia Africana evolvunt, relegunt, eorumque canones aliquando non sine additionibus M.detractionibus probant , novos insuper condunt ca nones , di omnia in acta redigunt. Unde factum. Iu canones Africani, quamvis variis temporibus& conciliis conditi, in antiquis monumen sis veniant sub nomine concilii Affricani , aut Cartha

siniensis ca . Concilii hujus acta , quae subje

cta epistola missa sunt ad Bonifacium, Zosimi succes rem utpote admodum prolixa, Asricanis

pro canonum codice minime videntur esse potuisse; ac certe materiam suppeditaruul codici Africano. qui canones CXXXIII. variorum conciliorum Africanorum, di cum symbolo Nicaeno quatuor epistolas complectitur . pro ut exstat apud Dionysium Exiguum , qui ex actis concilii Carthaginiensis illum excerpsit, omissis tamen , quae suo codici jam erant inserta, ct in epitome

SEARCH

MENU NAVIGATION