Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

versione B. Hieronymi: habent sententias ex C. Th. R Iustiniani constitutionibus desumtas et ex Isidori Hispalensis . aliisque posteriorum scriptorum fragmentis aperte apparent consarcinatae.

Nec minus cΙII au eas falsitatis convincendas facit , quot de rebus fiatu eorum temporum, quibus scriptae circumseruntur , ne unum quidem verbum habent; t centque de persecutioni-hus ecclesiae . de cura gregis, consolatione martyrum , exhortatione ad martyrium , de caussa lapsorum aliisque multis, quae materiam scriptoribus primorum saeculorum suppeditarunt. Demum cID contraria continent antiquis , & Omnes eodem stilo , eoque barbaro , qui minime convenit primis ecclesiae saeculis, exaratae sunt . Uerbo . Antiquorum pontificum nomen tantum Praeferunt , cetera sunt posterioris aetatis ca . Collectio capitulorum Hadriani.

f. VII. Putidis Mercatoris mercibus addere oportet capitula Hadriani papae ad Angeiramnum episcopum Metensem , sub quo titulo IX. saeculo in Ivςem prodierunt, teste , qui primus de iis Ioquitur , Ηincmaro Rhemensi rea . Sunt numero LXXX. . quae pleraqΗe omnia ad judicia

episcoporum accusatorum pertinentia . ex spuriis fere climandrunt decretalibus & vero etiam ex ca

Pitularibus per Benedictum Levitam collectis c . Eorum auctorem non fuisse Hadrianum videtur eXploratum . Quis enim sibi persuadeat , Hadrianum , qui tanti secerat codicem Dionysianum .

122쪽

r 8 IN sI ITU T. IUR. CAN. ut eum Carolo M. in Galliam inserendum dede. rit, inde tam male consutam consarcinasse farraginem 7 Ueri speciem habet , ea Hadriano fuisse supposita . quo tempose inter Nicolaum I. & Galis Ios exardebat de salsis decretalibus controversata, ab iis qui stabant pro Pseudo-Isidoro , ut ita facilius exploderent Gallorum exceptiones de decretalibus extra codicem vagantibus . Nempe hac instructa machina dicere poterant, decretales non esse extra codicem . praesertim quum codex Dionysianus dono Hadriani in Gallias penetraverat. isthaec capitula eadem fata , quae salsae decretales , habuerunt. mum Francorum capitularia. s. VIII. Quo tempore reges Francorum secundae sirpis novam constituerunt dominationem . pro Pter harbarorum frequentes incursus, in Gallia . quin etiam toto occidente , omnis fere ecclesiastica di civilis defecerat politia . Tantis malis Teges occurrere cupientes , generales synodos , quae etiam xlacita & colloquia vocabantur . ex omni hus regni ordinibus, episcopis . comitibus . laicis cogere coeperunt, ut ita veluti communi consilio ecclesiam S rempublicam administrarent . A late Caroli M. synodo generali peculiaris anteibat . quae ex selectis episcopis , comitibus, aliisque ministris conflata, materiam veluti digerebat in proxima generali synodo discutiendam Ou9. Quae in his comitiis de adsensu ordinum condebantur leges , di cebantur capitularia, quod per capitula , seu capita essent digestae, spectabantque vel ad ecclesiam , vel ad rempublicam rite gubernandam . Sed in iis,

quae

123쪽

quae spectabant ad res inere spirituales , laici partem non hRbebant: namque pro ut negotiorum qu litas postulabat . simul omnes, vel seorsit a Iulcis episcopi di abbates conveniebant ca . Capitularibus ad res ecclesiasticas pertinentibus materiam suppeditarunt praesertim sacra scriptμ-ra . canones conciliorum . decretales pontificum tum genuinae , tum supposititiae , & dicta 1anctorum patrum . Scilicet ex his omnibus ipsa generalis synodus capita quaedunt excerpeb t , vel per peculiarem synodum excerpta relegebat, quae inde principis accedente auctoritate in vim capitularis adsurgebant. Ita in condendis cap tularibus reges Francorum ηntiquum ecclesia expresserunt morem , qui ita serebat, ut in synodis non sine imperatorum adsensu coactis conditi canones publica confirmarentur auctoritate . Sacra pontificum & civili principum auctoritate in idem conspirante , capitularia nomo- canoni. vim potestatem consequebantur , obtinuitque eorum Rctoritas non solum in Galliis, Verum

etiam in Italia: diserte enim Leo IV. Miliario Augusto eorum promisit observantiam γ' , multisque demonstrat Balvetius usque ad Gratianum in Italia stetisse auctqritatem capitularium co . Unde factum , ut recentiores collectores ex capitularibus tam multa in codices transtulerint suos. Studio Ansegisi abbatis & Benedicti Levitae capitularia . praesertim Caroli M. & Ludo vici pii, nono saeculo in unum: corpus. je-

124쪽

8o INsTITU T. IUR. CAN.runt . in septem libros distributum, quoninia priores quatuor Ansegiso . reliqui tres Benedicto debentur, quibus inde quatuor accesserunt appendices . Multi ediderunt capitularia, sed absolutam editionem procuravit Balugius, qui plura alia monumenta addidit S. notis eruditissimis iulustravit. scillenio eanonum RSinonis . s. IX. Quo canonum codice sub initium suae conversionis & deinceps usque ad Carolum M. usae fuerint Germanicae ecclesiae , non constat: quamvis deinde cum capitularihus regum Franeorum codicem adhibuerint Dionysianum . At sub initium saeculi X. jubente Rathbodo Trevia rorum archiepiscopo ad usum Germanorum c nones collegit Regino , monachus Benedictinus. cujus non sine laude meminit Trithemtus cs . Opus suum in duas partes tributum , quam prima de clericis , secunda de laicis agit, inscripsit de ecclesiastris disciplinis S relisione chrisiana , coagmentavitque eκ canonibus concili rum . decretalibus pontificum. dictis patrum, Cod. Theod. , seu potius Aniani interpretatione , capitularibus regum Francorum , S legibus Burgundionum & Ripuariorum . Quas adoptavit decretales ut plurimum genuinae sunt, nec nisi raro adhihel supposititias , ut hinc appareat, eas parvi fecisse Reginonem. Primus in occidente patrum dicta & leges civiles cum canonibus diagesit. In digerendis autem suis excerptionibus sub initium librorum duas praeposuit inquistiones , seu admonitiones, ad quas omnia revocavit

co citat. viror. illustri

125쪽

PROLEI3ΜENA CAP. VI, 8rmonumenta . Era ut inquistiones , seu admonitiones istae indicula quaedam clericorum & laicorum omia complectentia, quorum ductu dε obficiis clericorum & laicorum inquirebant, & vero etiam eosdem admonebant superiores ecclesia- siet. Ea ignorantia laborabant illa saecula , ut nisi indicis auxilio episcopi de ossiciis christiano.

rum inquirere nescirent. Burchardi magnum decretorum Volumen .

f. X. Uno plus minus saeculo post Reginonem exacto ad usum ecclesiae wormatiensis ca-n0nes collegit Burchardus , ex monacho Lobiensi ormatiensis episcopus, idque Osberti abbatis

di magictri sui opera adjutus a J : sollicitatus

Vero a Brunichone ejus ecclesiae praeposito; qui canones & maxime poenitentiales summa confu-s0ne Iahorare animadvertens, necessariam duce bat novam collectionem . opus secundum. materias digestum tribuit in XX. libros, appellavitque munum decretorum Dolumen c , quam Vis temporis lapsu decretum dictum fuerit. Fragmenta, unde constat , sere suppeditarunt sacra scriptura . canones conciliorum , decret

Pontificum & genuina di supposititia. ει opera

Patrum . Quae omnia non ex sontibus excerpsit. sed de ejus aetatis more, ex aliorum lacunis , Praesertim Mercatoris & Reginonis collectionssius. Aliorum erroribus suam symbolam adjecit Bur-cbardus , praesertim vero exscribens Reginonem , saepe fragmenta non suis tribuit auctoribus , dua-hris praecipue caussis, & quod capitularia regum Insitjur. n. ITI. F Fram

126쪽

82 INsTITUT. IUR. CAN. Francorum sitis primis auctoribus restituere Vuluerit . di quod sollemnem illam Reginonis sommulam Unde s ra non recte accepit Ea significatum voluit Regino sub eo titulo de eodenti, inquisitionis articulo . de quo praecedens agebat titulus , tractari; at Bureliardus credidit per formulam illam indicari. canonem ab eodem fonte . Unde Praecedens. sumtum esse cab . Burchardi nomen in Bracar in Itali re Galli deflexerunt, indeque factum . ut quae eX eo in decretales di- manarunt , tamquam ex Brochardo, vel Brocar- dico proponantur c . Proponuntur Donis collectiones.

g. XI. Sub finem saeculi XI. Ivo Episcopus

Carnotenss S, integris moribus & peritia canonum insignis duat composuit secundum Ordinem materiarum canonum collectiones . quarum una mole alteram devincit . Ampliorem in XVII. libros tributam titulo excerptionum e cis sapicarum reFularum donavit, quamvis vulgo dicant decretum Donis ; strictiorem vςro Ulli. libris constantem appellavit pannormiam , seu Pa' normiam , quasi quae omnes yitae disciplinae regulas complectatur. Qui ex genio Latini sermonis pannormiam potius dictum voluissent, ad saeculi non att*ndunt ruditatem . Utrique operi eadem videtur praefixa praefatio .. lectu certe dignissima , sanctorum scientia quippe xeferta. Fragmenta, unde constat utrumque hoc opus, sunt decreta pontificum , gesta conciliorum, di

127쪽

PROLEGOMENA CAP. VI. 8s ista sanctorum patrum, di principum leges . inter quas permultae sunt desumtae ex digestis . cocluce do novellis Iustiniani. Iam aetate Ivonis corpus juris Iustini ni saltem per Franciam in pretio esse coeperat . Ad haec autem omnia colligenda de more saeculi non autographa consuluit, sed scrinia aliorum collectorum expilavit S praesertim Burchardi, quem fere integrum descripsit. Quapropter scripsit Io: Molinaeus , ligna in Iu- cum Ivonem attulisse, si duo excipias confutationem Laeresis Berengarii , quae post Burchurdum erupit. & juris civilis cum sacris canonibus collationem, quae duo propria sunt lvonis. Occaso is titulus collemosiis Gratiani. 3. Xll. Non defuerunt alii, qui hac &superiori aetate canonibus vacarunt colligendis. Ueluti Anselmus Lucensis , Deusdedit cardinalis . Polycarpus aliique , quos omnes sine gravi rei canonicae jactura omittentes , transitum faciemus ad:codices, qui hodie in ecclesia receptum jus canonicum exhibent . suntque numero quinque, decressum Gratiam . decretales . 1 tuin decretalium , Gementinae ct extraυvantes . Et Grati . nus qui in mon bus Benodiainus . Clusii, haud procul Florentia . natus, circa saeculi XII. medietatem novam nova methodo evulgavit collectionem , quae omnino necessaria esse videbatur in tantis canonibus. decretalibus patrum Operibus sibi invicem adversis, Ergo forsan Ivonis excitatus praefatione, sibi proposuit non mei os canones colligere , quod hactenus reliqui secerant collectores, sed certis propositis materiis di quaestionibus in utramque partem canones , qui secum pugnare videbautur, referre, ut inta eorunia F-a Va

128쪽

varietatem adjeetis propriis ratiociniis in concordiam revocaret. Unde factum nomen collectio- Iri concordia discordantiunt canonum: quae en genuina operis inscriptio , prorsusque per abusuiradicitur decretum Gratiani ca) . Scripserunt quidem antiquiores canonum concordias , veluti Cresconius; at in eas potius concordantes , qUAm. discordantes canones conjecerunt.

Methodus D partes Gratiani. g. XIII. Iam Gratiani methodus, si generalem partitionem syectes, dubio procul optima .

Universi juris tria fecit summa genera, Pers naS , judicia , & res occIesiasticas, qua partitione nulla aptior ad jus in autem redigendum. Inde Universi operis tres secit partes , quarum Pri-ynam personis , secundam judiciis, tertiam rebus destinavit. Primam dc tertiam.tribuit in disinctiones , forsan ob eam rationem quod pleruinque adhibitis distinctionibus canones revocat in concordiam ; quin quo a prima distingueret , ter- itiam partem a materiae initio inscripsit de consecratione. Secundam partitus est in causas . seu casus & species, unde varias elicis quaesto-Πes , quas de more frequens versat in nrramque partem . Uerum dum singularia persequitur adeo confusione laborat , ut judicio Molinaei, qui quaerit in Gratiano ordinem , venatur in sylvis delphinos , in fluctibus apros. Ee vero adeo intractando levis est , ut minima quacumque suborta occasione, praesertim in cautiis, materiam, quam tractat, relinquat alio transcurrat. l

129쪽

PROLE OMENA CAp. VI. 8s Quo factum, ut series tractationas non sempeccohaereat .

quibus consat concordia G. Hani . q. XIV. Concordia isthaec Gratiati & Dagmentis antiquorum & ipsius Gratiani verbis coagmentatur . Fragmenta , quae ab aliis maxi inam partem collecta , Gratianus vertit in rem suam , suppeditarunt sacra scriptura, canones omniUlI conciliorum , decretales pontificum , patres , aliorumque scriptorum ecclesiasticorum sententiae, <hri juris civilis, praesertim codex Theodosianus& leges per Iustinianum digestae . Iam enim

eo tempore jus civile Bononiae tradi coeperat, ut nihil mirum si majorem juris civilis rationem prae reliquis collectoribus. habuerit Gratianus. lnter fragmenta sunt nonnulla quae paleae nomen praeserunt, de qua inscriptione varii varia commenti , veluti divinantes dixerunt, iis vel res leves, vel antiquitas, Vel canones contineri repetitos, ct inde quasi nullius essent usus. vel quasi antiqua, vel a iterum. paleas ea fragmenta suisse nuncupata. Quae sententiae satis paleis ipsis confutantur , quae res graves , nec antiquatas, non secus ac reliqua Gratiani , comolectuntur. Sallus igitur est dicere cum Romanis correctoribus, paleas esse operis appendices ab aliena manu ad marginem primum adpietas: inde in textum transfusas per librarrios. Et sane ipsis observantibus in vetustis Gratiani exemplaribus paucae admodum , nec Omnes in omnibus 8c eodem ordine reperiuntur et quiuunus vetustus codeX eas exhibet in mBrgine.

'ur vero paleae cistae fuerint bujusmossi adje

130쪽

ctiones lateor, me nesciro , quamvis ab eorum. primo auctore , qui Palea dicebatur , nomen pI xisque sortitae videantur. Fragmenta autes

isthaec non mide proposuit Gratianus . sed suis Oigessit rati aciniis , quibus caussae & quaestionis

coniectione ni, propriam opinionem circa proposita duhia. obiectiones in contrarium & concor-cliae exposuit rationem . Decretum Gratians erroribus refertum.

g. XU. Iam in referendis fragmentis istis vix dici potest quanta & qualia peccata admiserit

Gratianus. Erat nempe Gratianus antiquitatum ecclesiasticatum imperitus, ct criticen de more saeculi ignorabat . ' Porro quae concilianda adgressus est, fragmenta non ex autographis . sed ex aliorum collectorum Mercatoris, Burchardi, Ivonis S similium lacunis excerpsat. Ita aliorum errata secit sua . Mediis sue lis ob harbarorum incursiones & neglectum honarum artium rar erant in oeeidente antiquitatis exemplaria. δα quae exstabant non nisi insano pretio comparabantur . Unde necessitas ipsa verterat in morem , ut collectanea potius , quam ipsa legerent autographa . Ex his duabus sere caussis factum . ut tot monumenta supposititia proposuerit, vera

monumenta nec recte retulerit, nec suis aiactoribus triuuerit et saepe peccarit in nominibus hominum . urbium , provinciarum , conciliorum ἔsaepe pro integris sententiis adduxerit summasci breviationes : Graecorum fragmenta ex variis exhibuerit versionibus . quasi diversorum essent metorum . Quibus aliisque errorum capitibus.

quae recensent Antonius Augustinus Doviatius

SEARCH

MENU NAVIGATION