Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

PROLEGoΜENA CAP. UI. 8 tius ca0 , si addas , quae ipse Gratianus interpolavit , mutilavit, addidit, corrupit, apparebit. eos recte judicasse, qui concordiam Gratiani, tamquam indigestam apocryphorum & corrupto

rum monumentorum farraginem traduXerunt. Gratianus ab omnibus receptus .

g. XVI. At contraria omnia de Gratiano barbaris saeculis iudicatum est. Eius enim collectionem jam jam editam, posthabitis aliorum collestionibus . plausibiliter δc scholae & fora receperunt , quod eam tamquam opus reliquis perfectius, utilius & vehiti daedela manu prosectum judicarent . Unde Gratianus per antonomasiam magister dictus . & qui ejus rhapsodiam ita didicissent, ut aliis possent praelegere , baculo , veluti quodam doctrinae haud vulgaris indicio . donabantur. atque a bacilla haccillarii nomine insigniti , attriti, si diis placet, habebantur il cretiliae . Ipsi Romani pontifices tanti secerunt

Gratianum , ut inde canones laudarent, & caussarum peterent decisiones. Unde operi adeo inperfecto tanta accesserit auctoritas , non una Videtur fuisse caussa. Placuit procul dubio Gratianus , quod ea parte vellicavit homines, qua pruritum sentiebant , scholastica nempe in utramque partem tractandi methodo &'tot fragmentis in suam rhapsodiam conjectis legum Romanarum: quae duo ea aetate permagni fiebant. Quod vero magis Gratiano auctoritatem conciliavit, illuuProfecto fuit, quod summis angustiis lectores lis herabat, de suo adjectis ratiociniis , quae cano-

132쪽

83 IN3TITUT. IUR. CAN.nes conciliarent discordantes. Qui eum praecesserant collectores, negotium facesserent lectoribus oportebat . suis collectionibus tantum exhibentes alia aliis coacervata sibique adversantia monumenta, nulla interi in via , ad clissicultates superandas, commostrata. Non duhitabant quidem lectores de monumentorum genuini tute , ac non adeo stupidi erant , ut ea invicem conferentes , diversitate non angerentur . In his an

gustiis iis praesto fuit Gratianus . qui suis di sinctiunculis & ratiociniis, etsi parum ad rem , offam objecit salutarem. Gratianum Contius emendat. g. XVII. Quoniam autem indignum videbatur, ut undique receptissimum opus adeo conspurc tum haberetur , de eo emendando cogitatum est . Primi aliquid memoria dignum eam in rem contulerunt Ant. Contius jurisconsultus, & Ant. Demochares Parisiensis theologus, Praesertim vero Contius, qui judice Franc. Florente. praealtero longe erat eruditior & ingeniosior. Et sane non solum variis adjectis notis varia monumenta tamquam spuria, aut corrupta adnotavit,& veras canonum inscriptiones saepe restituit ;verum etiam doctam composuerat praelationem universo iuris canonici corpori praefigentiam , qua multis argumentis primis pontificibus tribu tas decretales demonstrabat supposititias. Sed cem sores Belgae plus nimio religiosi in editione juris canonici Antuerpiensi an. CIII LXX. eam muti larunt , eXiguumque tantum fragmentum edi permiserunt, quamquam misera diligentia, integris

relictis notis , quibus quod in praefatione latius diXerat, Faucis vir doctus indicabat. Quo do

133쪽

eensorum facinore ipse Contius postea conquestus est . Porro idem Contius capita , sive canones numeris distinXit , at eos ita disposuit, ut ab ipso titulorum principio, quamvis Gratiani

verbis eXpresso . numeros inchoaret. Contra vero Ant. Augustinus aliique a primo canone numerandi rationem inierunt. Loco titulorum .

quos distinctionibus quaestionibus Gratianus affindicandam materiam non praemisit, breves summas adfecerunt alii: quae adjectio Gratiant te ctionem reddidit commodiorem . Sed & tractatus de poenitentia unico ductu per Gratianum con- . scriptus & caussae XXXIII. intextus, Privata . industria in UII. abiit distinctiones . . Inde etiam Romani Ponti es .

g. XVIII. Inde Gratiani emendationem pontifices Romani adgressi sunt. Quod optis sub

Pio IV. susceptum . sub Pio U. continuatum , tandem sub Gregorio XIII. absolutum fuit. Se

lectissimis viris tanta demandata provincia , quos sub nomine correctorum Romanorum designant. Quam rationem in emendando secuti sunt, praefatio operi praefixa satis superque clemonstrati. Tot.adjuti praesidiis innumera profecto emendarunt & restituerunt. Verum tanto exantlato la-hore , id videntur effecisse. ut Gratiani opus non amplius habeamus , sed ejus loco novam coli ' ctionem secundum Gratiani seriem ordinatam. Sane inter cetera ἡ quae praestiterunt, saepe . mutarunt inscriptiones. textui quandoque addiderunt . quandoque detraxerunt e quorum omnium

etsi aliquando in subjectis notis integram rationem

134쪽

ςo IMTITUT. IUR. CAN.nem explicuerint: saepe tamen in genere mo- tnentes . quod aliquid mutauim esset, ες aliquando nulla emendationis facta mentione . nos incertos Ireliquerunt. an quae habemus . sint genuina Gratiani. Emendationem ita factam voluis ot iviri docti, ut integris relictis Gratiani textu de fi inscriptionibus. quidquid emendandum videretur. t subjectis notis adjecissent di variantes lectiones radnotassent Adde quod intactam relique. εxunt falsarum decretalium provinciam , adeo ut lomitterent etiam Contii adnotationes , quae Ea- srum plerasque tamquam supposititias reiiciebante i quin aliquando. etiam ubi minus emendationeis iopus erat , emendarunt. ira An. . Augustinus cum aliis . lg. XIX. Tempore ferme eodem , quo Romae l. expurgandum Gratianum' pontifides susceperant . l eidem operi Tarracone curas , suas . sed diversa iratione . vir summus Ant. Augustinus impen arat . Non pertulit in Contio danonnm Ripplementa , licet diverso a contextu charactere cle- lscripta. quod facile in iis exseribendis librarii 1aherentur & in textum inserrent. Ergo quaeia lipsi emendanda videbantur in duos coniecit li- lhros . quos dialogis distinctos , inscripsit de em-efatione Gratiani . In emendando Gratiano servi lpius unus hic vidit Augustinus , quam ipsi Ro- .mani correctores . majori eodicum & monumentorum supellectili instrncti. Quum vero jam acloperis. finem. properaret . allatus ad ipsum es Tarraconem Gratianus a Romanis emendatus

135쪽

eorrectoribus . Hinc composuit appendices . quas singulis dialogis adiecit . correctores illos interdum admonens peccasse . Uerum ne Contius . nec Romani correctores , nec Ant. Augustinus emcere potuerunt, ut Gratianus prorsus mendis purgaretur. Scilicet post ea tempora critici tamquam supposititia quam plurima reiecerunt , de quibus ante non dubitabant . Unde emendando Gratiano operam collocavit suam Stephanus Buluetius . qui Augustini dialogos notis quamplurimis adauxit: Zc novissime Espenius aliis qua adnotavit. Sed adhuc restant, quae censo. rem expectant. Ad hoc Augiae stabulum purgandum vix tot Hercules suffecerunt. idecretum Gratiani vim legis habeat s. XX. Iam origine sua nullam juris vinia Gratiani concordiam habere in compertis est . Gratianus enim privatus monachus & sponte sua potius . quam publica auctoritate tantum opus adgressus, nullum operi suo potuit juris pondus conciliare . Nec ecclesia publico decreto unquam illud suum secit , aut probavit . Quod enis narrat Trithemius , qui trecentis plus minus an nis postea scripsit. decretum fuisse per Eugenium III. probatum , in adsensum non traxit canonisas . Nec Gregorius XIII., qui Gratianum emen datum corpori juris canonici praemisit , ei juris communicavit auctoritatem . quamvis inculcarit, ut Romanae stetur emendationi . Interim videtur non posse negari Gratiano multum accessisse roboris propter ejus generalem in scholis S sororeLeptiosem , quatenus tamen ecclesiae patitur

disciplina : quod inter alios Panormitanus & Pau

136쪽

'st, INSTITUT. IUR. CAN.lus Lavinanus caJ docuerunt. Parum abest , quin dicam , eadem sata habuisse Gratianum, quae juri Romano contigerunt. Siquidem po quam jus civile , veluti postliminio revocatum , in Italia doceri coepit . nulla publica auctoritate in plerisque regnis probatum fuit. & tamen continuo usu eo deventum est , ut patriis legibus deficientibus juris auctoritatem Oh tinuerit . Qua-Propter omnino vera non videtur regula illa- , quam pro contentis in decreto proponunt cano-nistae . in primis Boetius Epo cha & Antonius Augustinus co frumenta Gratiani eam Dim hahent in decreto , quam haberent mira decretum . Receptio Gratiani promouit mutationem disciplinae . s. XXI. Generalis concordiae Gratiani receptio ecclesiasticae discipline promovit mutationem , sacrisque canonibus ruentibus pondus addidit non eXiguum . Paraverat quidem ingentem rebus novis silvam Pseudo-Isidorus , at ante Gratianum in caussis ad publicum ecclesiae statum pertinentibus ejus Putidae merces videntur obtinuisse , non Vero generatim in aliis disciplinae articulis, in quibus aliquatenus sacrorum canonum vigebat auctoritas . Nam Burchardus di Ivo quamvis iis faecibus conspurcati non admodum videntur nocuisse , quod cum falsis decretalibus retulerint sacros canon ES, nulla concordiae proposita ratione , dubius videri possint reddidisse disciplinam , ut mittRm quod Burchardi & Ivonis codices tantum ecclesiis particularibus usui fuerint . Sed tandem . Pseudo-Isidorus quantus quantus erat, Peperit oti

l id

137쪽

stetricante Gratiano, ob eam praesertim causam quod Gratianus modum proposuerit , quo sacra canonum & novarum mercium staret auctoritas. Nec enim alio spectant adeo frequentes Gratiani distinctiones , quam ad methodum proponendam . ut simul locum obtineant sibi mutiis adversantes canonum de decretalium sententiae ; quamvis

reipsa distinetionibus illis plerumque id egerit ,

ut conculcata canonum auitoritate , decretales

constabiliret et siquidem distinctiones plerumque . commentitiae sunt , di aliquando ut locum hahere possent, monumenta interpolavit. Quin ct in reliqua disciplinae, de qua nihil erat in falsis mercibus, auctoritate sua fecit Gratianus . ut Ius

novum induceretur . non sine additionibus & cle. Iractionibus tot . cumulavis monumenta . Solum nempe legebant Gratianum . etiam ipsi Romani Pontifices. Ita quum in congestis monumentis tantum esse crederent . quantum Gratianus retu. lisset , facile omnino, suis novos mores induci . Din adeo adliaerebant Gratiano , ut subinde etiam ex ipsius ratiociniis novum jus procusura fuerit. Quae omnia. suis locis adductis ex is piis evadent evidentiora. Incrementum juris novi post Gratianum. X II. Posti decretum. Gratiani jus canoni. Cum novum ob novas caussas etiam ipsi Gratiano ignotas magis. magisque se explicuit ἔ extinctaque synodum provincialium in condendis. camnonibus potestate .. amplissimum ad res novas comnituendas campum nova disciplina pontificibus ohiscit. Sed quo pa ullo distinctius juris novi imcrementum intelligatur , illustrissimi Petri de inrisca laxe vestigiis iosistentes, generales saltem caus-

138쪽

s4 INSTITU T. IUR.' CAN.

sis , quae tot novas eXtorserunt regulas , paucis

Iu oponemus cab . Et primum quidem cI judiciaria potestas a synodis provincialibus in ponti-

fices translata , novas paruit constitutiones . Sci. 'licet hac inducta mutatione praescribendae erant φregidae de rebus, quae apud pontifices discepta. hantur; quin etiam rationem & methodum con- sipere oportebat, qua & Romae & in provinciis per judices delegatos judicia expedirentur . Por. ro: ID novis constitutionibus fontes aperuit in- Sexhaustos sollemnis judiciorum ordo i qui, contra 'antiquam simplicitatem formulis actionum di tritura sori fuit obstrictus & involutus . Ex his duabus caussis tot constitutiones emanarunt de rescriptis , de judicibus delegatis . de officio judicis ordinarii, de dilationibus . exceptionibus , sententiis . appellationibus. Nec minus cIID uberem decretalibus materiam suppeditavit beneficio. rum ab ordinatione discretio . Inde nempe necesse suit novas praescribi regulas de qu3litatibusheneficiariorum , de Beneficiis adquirendis . conservandis .'amittendis, quae fere utramqile paginam juris novi iaciunt, quum antiqua stante disciplina tantum de qualitatibus ordinandorum canones loquerentur , & de clericorum in gradu suo firmitate . vel dejectione . Matrimonii porro IU.3 impedimenta novis interdictis ad tuendam honestatem publicam introducta . & revocata ad solam ecclesiam earum causarum cognitiones, novam decretalibus materiam suppeditarunt. Sed cU.) poenitentiarum publicarum , quae un liquo jure vigebant, temperatus novis moribus rigor

ab Marca sibi III. de C. S. dc I. cv. 6. n. 4.

139쪽

PRO EGOMENA CAP. UI. Drigor, auctus vero nervus censuranam . novis erat

explicandus constitutionibus . Praesertim vero D multiplicatae per Europam novae monacho in xum species, iisquς , ut di capitulis' tanoniςorum . indultae a potestate ordinariorum exemtiones, ali antiquis diversas pepererunt re uias, variasque caussarum figuras pontificibus decidendas proposuerunt. Peccati quoque cUIIJ cognitio a foro interno ad externam cognitionem pontificibus traditeta, novas etiam invexit de crotales ad peccati materiam amputandam. Decretalium Gregorii IX. papae compilatio. f. XXIII. Ex modo memoratis caussis & vero etiam, ad exortos abusus evellendos cumulata sitiat coiiςiliorum decreta & in dies multiplicatae de cretales . Unde partim legitima pontificum . partim privata opera quinque prodierunt decreta si in sollectiones, quarum primas quatuor Ant. Augustinus , quintam Cironius evulgavit. Ex tot decretalium codicibus , quin etiam eX nonnullis sibi invicem adversis decretalibus nata confusio excitatumque fuit desiderium novae: collectionis , qua brevssus S per omnia sibi colla rens jus complecte e tur. Tantum, opus perficiendum curavit Gregorius IX. an, cIDCCXXVII. Pontiis X creatus, opera usus RaYmundi a Pennasorti , ordinis praedicatorum . viri sanctissimi ,& de more saeculi etiam docti cui exemplo Iustinianiti mandavit, ut eX quinque exstantibus decretalium collectionibus & aliis extravagantis hus . additis novis constitutionibus, subinde abjure civili depromtis , resecatis tamen super is , novum codicem compilaret. Absolutum opus , non secus ac antiquiores decretalium codices,

140쪽

INsTITU T. IUR. CAN. in quinque libros tributum , &'pontificia aucto .ritate donatum publici iuris fecit pontifex stibiit. decretahum GreForti m. papae compilatio; quae inseriptio a puriore latinitate non abhorret. Iam conpilatio isthaec non omnes & integras reis fert decretales et nam Raymundus mandatis obsequens pontificis multa resecavit, addidit , qt in quandoque unam eamdemque constitutio-xem in duas tresve divisit & sub diversis titulis fragmenta collocavit. Unde necessario debuit evenire, ut decretales per Raymundum digestae.& obscuritate laborarent, & interdum etiam ah autographis dissentirent, praesertim quum tantae eruditionis non fuerit Raymundus , ut opus daret absolutissimum . Etenim hoc nostro Ravmundo doctissimi viri Trihonianum faciunt doctiorem .s . Auctor historiae civilis Regni Neapolitani lib. I9. C. tili. g. q. refert, quod cum permulta decretalium capita Regni Siciliae constitutionibus quoad matrimonia , regalia jura , ecclesiarum proventus , praesulum electiones adversarentur et Imperator Meclericus constitutiones Regni potiusquam decretales in iis articulis observandas praeis scripserit; translato vero Regno ad Aragonenses usu quodam ac consuetudine, non secus ac in caeteris catholicis nationibus, quoad omnia decretales observari cepisse. QUSextns Decretalium s. XXIV. Post editas Gregorianas deci etales ad decidendas novas , quae emergebant, speCiUS . varias sequentes pontifices emiserunt constitutionesi concilia porro duo Lugdunensia sub Inno.

SEARCH

MENU NAVIGATION