장음표시 사용
161쪽
canones poenitentiales convenire putem: at disciplina, quae ferebat . ut in casibus ordinariis satisfactio praeiret absolutionem , Prae alter , qua poenalia opera post absolutionem disseruntur .aptior videtur fuisse ad homines in ossicio continendos . Similiter heneficia adnexa ordinationi magis promovebant clericorum stabilitatem . &ecclesiae doctrinam , quae vult, ut clerici de altari vivant. & adsiduo defungantur ministerio . melius custodiebant . quam eadem ipsa nunc ab ordinatione sejuncta . Quis enim nescit. ab hac discretione profluxisse ordinationes absolutas, seu titulo ecclesiastico destitutas, quae plerosque clericos victualibus ecclesiasticis spoliarunt , di vero etiam nexu inter ecclesiam & clericos infracto . tot errones pepererunt 8 Quae quum ita sint, ipsos disciplinae canones non facile pronunciandum abrogatos . nisi constanti publicoque ecclesiae usu contrarii mores recepti reperiuntur.
Iudicium de resulis forenyibus. g. UI. Restat . ut de regulis sorensibus aliquid admoneamus . Antiqua nante disciplinae. suos hahebat ecclesia canones , quibus judicia ita materiis ecclesiasticis dirigebantur ..Hujusmodi
canones id unum spectabant, ut tribueretur cuique suum , di cuique crimini congrua poena infigeretur . At pro litibus rerum tempdralium siquos ecclesia cano Aes praescripsit, iis tantum Voluit , ut caritatem inter chistianos foveret & induceret . Sane de temporalibus judicia potius ut arbitri ex hono & aequo componere, qua ut veri judices decidere episcopi debebant . Cui ignota hac super re integritas & humanitas antiquorum episcoporum , qui ut ossicio pastorali
162쪽
satisfacerent ,'lites tanta cum admiratione eom- lponebant, ut ii ipsi gentiles , posthabitis suorum sententiis . vel arbitriis, in litibus suis episcopos lnostros convenirent Τ Temporis lapsu invitis sa- leris canonibus in forum ecclesiasticum forenses irrepserunt tricae e quin immo judicia ecclesiasti- lea saeculari hus evaserunt implicatiora. Ad hu- 'iusnaodi iudicia regenda incubuerunt posteriorespontifices , qui variis rescriptis . quae in libris ldecretalium proflant . sollemnem didiciorum ομ ldinem constituerunt. Quid quod decretales ipsae , quae tractant de rebus ecclesiasticis , parum subinde faciunt ad mores componendos abusus exstirpandos . sed plerumque ad finiendas
quaestiones judiciales diriguntur 3 ludiciales hujusmodi tricas vix dignae sunt. ut augusto reis nonum nomine donentur . Et tamen inde usque a mu Itis saeculis invaluit, ut juris canonici studiosi fere solae decretalium adhaereant lectioni.& ali s collectiones , si excipias Gratianum . vix sttingant. Haec omnia, etiamsi nullus moneam. Delle demonstrant , quanti sint habendae prae ea non thus mores , disciplinam componentibus . quae de tricis forensibus tractant, decretales . Vociabulis profrias oportet tribuere notiones. Ull. Hisce observationibus de vario sacrorum canonum'ingenio alias subiungemus . quae
methodum recte instituendi studii juris canonici
respiciunt. Principio illud admonemus . ut curent tirones aptam vocabulis , quibus utuntur ea non es , tribuere notionem . Inde enim pendet eorum intelligentia, nee fieri ulla ratione pote se . ut antiqua intelligamus monumenta . nisi antiquis vocibus etiam antiquorum notiones subjici
163쪽
mas . scilicet quamvis iisdem vocabulis , quibus
antiqui utebantur . etiam nos utamur; saepe tamen in sono tantum convenimus. cetera distamus. Id generaliter tenere debent, qui antiqua versant monumenta; at multo magis cano. num studiosi , quum paucae admodum reperian me voces, in quarum notionibus antiqui cum recentioribus conveniant. Exemplo esse possunt recepta ista vocabula communio , Diaticum , canonicus , dioecesis , Parochia , missa , quibus si quis.
dum antiqua versat monumenta, praesentes notiones tribuat , dubia procul sententias non adsequelair antiquorum , qui memoratis vocibiu . aut divertis, aut nostris ampliores tribuebant notiones. Ut ecce patres concilii Illiberitant multis sane canonibus'quibusdam peccatoribus nec in fine dandam communionem decernunt. Voce communionis nos intelligitur encharistia . at non ita intelligebant patres Illiberitani, qui eo Verbo absolutionem designarim t. Nec tantum in antiquis canonibus hujus generis vocabula inveniuntur . Verum etiam in decretalibus aliisque mediae aetatis monumentis. Quinimmo nat cali sensu verborum intellecto, videndum qua ratione ab antiqua notione declinarint. dia paullatim aliam induerint. Feliciter vocabula illa permulti eXplicuerunt. maxime vero commendandi Albaspinaevo . Suicerus . Bingliamus. Cironius, Balvetius, du Fremius aliique . Graeci canones graece DFendi. . VIII. Porro in interpretandis canonibus Graecis rerum ecclesiasticarum studiosus versionibus & collectionibus Latinis utatur quidem . ita tamen ut cum iis autographorum lectionentia conjungat. Ut enim praetermittam quam natura
164쪽
sita dissicile sit , ex una in aliam linguam trang- llatio ; interpretes Latini non semper veram sententiam canonum Graecorum exhibuerunt, di quod graece non bene scirent , di praesertim quod disciplinae apud Latinos receptae eos aptare voluerint. Hinc necesse fuit, canonibus Graecis.aliquid addi, aut detrahi. Quapropter si ex Latina versione de Graecorum disciplina velis judicare, Graecis saepe id adtribues, de quoniam quam cogitarunt. EX Latinis Graecorum canonum interpretibus prae omnibus fidelior Dionysus Exiguus, licet nec semper genuinum sensum exhibeat. Uersio, quam nobis servavit Ili dorus Mercator , quaeque antiquior Latina reputatur , saepissime a textu Graeco recedit. Martinus Bracarensis potius breviator & canonum interpolator , quam interpres est habendus. Gratianus in sua consarcinanda colle istione multa haust ex Martino , sed frequentius Isidori versio nem exhibuit. Sic vero latine translati Graeci canones , quamVis non exhibeant Graecorum disciplinam , utiles tamen esse possunt, quo eccle sae Latinae mores adgnoscamus. Scilicet interpretes Latini canonibus Graecis eam sententiam, tribuerunt, quam probabat Latina ecclesiar iit siquandoque ignorantia Graeci sermonis peccarint. eorum mala translatio in codices recepta, inducendae diversae disciplinae praebuit occasionem. In interpretando jubat occasonem canonis
Praenosse . g. IX. Nec satis est , quo canones intelligamus . voc4bula Praenosse & originalem linguam intelligere; verum etiam in occasionem, qua conditi sunt, oportet inquirere . Occasio quae' dam
165쪽
dam Iumina suppeditat, unde vera sententia Ue luti in oculos incurrat. Sane quum canones ad eliminandos abusus , Vel errores damnandos conditi sint, ex collatione abusuum S errorum cum canonum verbis, non potest lumeii non adfulgere , quo sententia, quamvis verbis intricatioribus expressa , feliciter eruatur . Huic regulae
pariter locus est in interpretandis decretalibus iacompilationem Gregorianam conjectis . Eae scilicet emissae sunt ad quaestiones sedi apostolicae propositas . Quum vero quaestionis status non semper ex ipso rescripto innotescat, fit inde , ut qui solis verbis per Raymundum relatis adhae Tet . non semper adsequatur genuinam pontificum sententiam . Quae quum ita sint , sacrorum canonum & decretalium studiis historiam ecclesiasticam oportet adnectere , quae conditorum canonum & decretalium aperit occasiones. Und non ante canonica facultas pro dignitate exculta
fuit , quam illustratis una curn reliquis disciplinis ecclesiasticis antiquitatibus . Ratio disciplinae Diritum canonum demon Atrat. g. X. Hisce.omnibus praecognitis nullus clu-hico , quin sacrorum canonum sententia facilius intelligatur. At qui penitius eorum mente cupit introspicere , rationes inductae disciplinae etiam cognitas habeat necesse est . Uerba demonstrant meram canonum sententiam, ratio vero
ulterius expatiatur, di optimas morum regulas suppeditat. Saepe externa disciplina res indifferentes continere videtur , at ejus disciplinae spiritus ad altiora tendit, di quales christia iii &maxime ecclesiae ministri debeant esse . demonstrat. Iampridem clericos a civilibus di perso
166쪽
nalibus oneribus immunes faetos esse nemo unus ignorat . Exemtio isthaec quatenus verba sonant spectata. sublimia non sapit, at ejus concedendae ratio, quae debet esse clericorum vita . demonstrat. Immunes ab omnibus oneribus facti sunt . quo a cultu summae divinitati debito ironabstrahantur. Quid aliud indicat ratio externae hujus disciplinae . quam suge clericorum ministerium in ecclesiam impendendum 8 Atque hancoisciplinae rationem summa diligentia inquirendam censeo , nam non solum inde cognoscitur ecclesiae spiritus , methodus canonum contrahendorum dc ad non expressus species producendorum ; verum etiam fere tota dispensandi oeconomia canonum rationi in aedificatur . Aurosrahha decretalium consulenda . g. Xl. Regulae propositae , quae ex natur interpretationis consequuntur . monumenta , in quorum sensum inquirimus . integra supponunt. Nam si mutilata, aut alia ratione interpolat Proposta sunt. tum ut veram a uetoris sententiam introspiciamus . ad fontes, unde hausta
sunt, recurrere oportet . Hac regula maxime
in interpretandis decretalibus in Gregorii IX. codicem relatis uti debemus . Scilicet non integras decretales nobis proposuit Raymundus, sed aliquando quum vellet superflua resecare, ea detraxit, quae maχime ad decretalium facie-hant intelligentiam. Quum vero landus collectionis Gregorianae sint quinque illae collectiones decretalium , quae ante Gregorium exstabant,
ni sico V. Flarent. in orat. de recta Dr. can. EAscendi ratione.
167쪽
nisi instituta collatione cum integris decretalibus in iis compilationiblis exstantibus, saepe Gregorianae non intelliguntur. Quinimmo saepe non sussicit antiquas collectiones consulere; sed recurrendnm ad autographa. unde antecedentes collectores fragmenta desumserunt sua. Dum autogra 1a consissimus antecedentia di consequentia veluti quaedam saces sunt . unde fragmentis inde depromtis lumen adfulgeat. Hac injurisconsultis seliciores Iunt canonistae, qui sere semper ad fontes possunt recurrere . quod illis negatum, quum praeter pauca eaque interpolata jurisconsultorum monumenta: nihil habeant extra libros pandectarum . Meliores decretalium interpretes Cujacius . Florens. Ianus a Costa. aliique consultatione autog horum plurima explicuerunt . quae ut apud Gregorium erant proposita . vix poterant intelligi. Nec alia ratione Ant. Contius di pranc. pegna Hispanus Raymundi detractiones, quas partes decisas vocant, alealcem singulorum capitulorum subjunxerunt. Laudandi Contii dc Pegnae labores , sed no
omnium detractionum recensionem tradiderunt.
Quin supplementa ad ipsius Gregorii constitutiones non potuerunt instituere, quum praeter comprehensa in decretalibus, ex iis nillil reliquum habeamus.
169쪽
s. I. Ersonarum varios status. qui land
' Ρ u in ecclesia , quinimmo integram
υ canonici structuram . tum recte cognoscemus, quum ipsius ecclesiae naturam cognitam reperspectam habeamus. Inde enim, veriti eX fonte rivuli, hierarctatae ecclesiasticae constitutio S permulta iuris canonici capita climanant. Unde sub initium ecclesiae tractationem , saltei Per summa capita . praemittendam duxi ,.mir ausque saepe sum , nostros canonistas. posthabita ecclesiae tractatione . quasi a sacris canonibus BIiena, rem canonicam proposuisse. Eccles Graecorum nomen est, & si verbo verbum reddas , latine dicitur evocatio . Praesertini ejus vocis usas fuit in Graecorum democratiis , in quihus
170쪽
er ω INsTITUT. IUR. CAN. PARs I. laus populi conventus ad res publicas tractandas ev ti. ecclesiae dicebantur: erantque hujusmodi edeIesiae vel testimast , vel indictaa. quarum illae
satis recurrebant temporibus . hae pro re nata
cogebantur ca . A Graecis ecclesiae vox acte i. sianos derivata , frequenti ecclesiasticorum scriptorum usu designat hominum coetum , qui eius m chrisianae Mei o eorumdem sacramentorum communione colligati. sub suιs passoribus ad intam
perestinantur aetermam . Sic acceptu ecclesia pars est alterius maloris ecclesae, quae eos coinplecti
tur omnes. qui Dei beneficio praeventi di vo cati . sub capite Christo Deo serviunt sive com- Prehensores sint . sive viatores. Nostro instituto
inservit, quae adhuc in terris militat . ecclesia . Unde de ea tantum deinceps Memus .
Messae caput Christus est g. II. Christiana isthaec ecclesia ordine suo
constat, & ex capite di membris conflata . verum corpus morale constituit. Ecclesi e caput Christus esti reconciliaturus enim homines Deo patri , humanam induit naturam, & omnibus ad adgnitionem veritatis vocatis. ex iis, qui vocati secuti Lint . sibi collegit 3c instituit ecclesiam . quam exemplo di praedicatione sua instructam aluitam Praeparavit aeternam . Quapropter Verum& principale ecclesiae caput Christus est, quouPaulus toties expressit eoque a ceteris societatibus distat ecclesia , quod in his ille plerum AEque caput est , quem ceteri sibi confiituunt. aut in constituenda societate lege publica in an