Institutiones Juris canonici in tres partes, ac in sex tomos distributae quibus vetus & nova ecclesiae disciplina & mutationum caussae enarrantur a Dominico Cavallario ... In hac nova Panormitana editione accessit Jus siculum ecclesiasticum singulis

발행: 1786년

분량: 493페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

CAP. I. DE EcCLESIA. Ia tecestim designarunt;cecclesia vero a membris caput non recognoscit, sed a capite ducit originem . Unde qua ratione caput huitiani corporis ceteris membris vim communicat . di succum iapalmites suos vitis transfundit; ita Christus eccletiae suae membra nutrit , auget , vivificat O J . Nec quod mortuus est, sedetque ad dexteras patris , corporis sui caput esse desiit. Nam praeterquam quod usque ad saeculi consummationem cum ecclesia esse promiserit ob et inde in eam do i a sancti spiritus effundit. gubernat , Protegir. vivificat . dc, ut duret aeternum, quam maxi

me curat.

Ecclesiae membra incit baptimus .f. III. . lam sub hoc capite Cliristo ii tantum

eςclesiae membra reputantur. qui Per ipsunia Clirist uin praescriptis donantur conditionibus . Ecclesia enim a capite originem ducit et ut proinde , qui in ea partem habere cupit, Cliristi manda- ita pareat, oportet. Quo igitur capitis Curisti membra simus, ante omnia necesse est, ut cliri stianis sacris per aquam initiemur . Etenim in ecclesiam suam tantum per aquam Christus au tum Patere volui . Hinc eleganter Tertullianus cliistianos pisciculos appellavit, quod essent in cliristianam religionem per aquam inserti . & Cliristus ipse teclinico nomine piseis diceba- ur c . Fuerunt quidem nonnulli haereticorum . qui aquae baptisinum tamquam carnale insitutum exploserunt, ejus loco puantasmata sup-

172쪽

ra 3 INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. ponentes sua ca9; at eos velut christianae doctrinae temeratores, objectis Christi servatoris ver-his . ecclesia proscripsit. Aqua vero deficiente. Baptisini desectum supplere potest sanguinis lotio pro Christo tolerata , di vero etiam baptisini desideri uin . Unde laetum , ut Catechumenos, tamquam ecclesiae membra , Veteres patres Origenes.

Eusebius S Hieronymus recenseant. Sed de haptismo alibi ex instituto . Fides porro est necessaria . ut sinus de ecclesia . g. IV. Porro ut in ecclesia partem habeamus, necesse est, ut credamus in Christum . Fides est. ut ex Herma Pastore observavit Clemens Alexandrinus Oio , quae ecclesam continet. Et quidem qui fieri potest , ut quis Christi membrum habeatur, qui tamen ab ipsius doctrina dissentit 8 Numquis Platonicus dici potest , qui contraria sentit a Platone 3 Ipse Christus non alias administrari Baptisinum praecepit, quam si praecesserit fides . Nec , nisi ineptissime . fingi potest , doctrinania in Christum, quae ad ingressum in ecclesiam est

necessaria , post ingressum non amplius requiri . Conditio enim est pertinens ad naturam unionis. ut membra omnia idem sentiam , unamque Constituant voluntatem . Ex hac doctrina profluxit Perantiqua ecclesiae praxis de non administrando

baptismo , nisi post publicam di tertium repet tam fidei consessionem . Fides non debet seiungι a caritate . g. U. Quoniam vero sues vera esse nequit

173쪽

CAP. I. DE ECCLESIA 2 rastoperatur , seu . ut loquitur Iacobus . Mes sneta

Ueribus mortua visi; patet, non aliter ad interiorem ecclesiae compagem, qui credunt, pertinere . quam si fides cum caritate conjungatur . Qui enim alias in Christum vivere possumus 8 Christus enim est . qui tamquam caput, in membra corporis sui dona sancti spiritus . quo vivant& crescant, infundit; in eis vero . qui caritate destituuntur. Christus non inhabitat ca). Hinc factum , ut catechumeni haptismum adituri etiam diabolo abrenuncient, & Christo adscribantur . qua abrenunciatione & adscriptione praceptorum Christi observantiam contineri notius est . quam ut demonstrari mereatur . Constans haec semper fuit ecclesiae doctrina, quam ita firmiter tenuerunt patres, ut aliquando a sola caritate integram metiantur ecclesiam. Noet ex imo , inquit Augustinus O . quemquani ita desipere, ut credat ad ecclesae pertinere unitatem eum , qui non habet caritatem . Et Hieronymus ce) . Cui Peccator es , aut aliqua sorde maculatus , de eccle

sia Chrisi non potes appellari, hec Christo subje

ctus. dici. Quapropter manifestae calumniae rei sunt, qui asserunt,mcatholicos docere ecclesia

esse posse sine caritate cub. Mali sunt in ecclesia . s. UI. Uerum enimvero hoc ipso, quo ad

ecclesiae structuram caritatem contendimus ne cessariam. homines nequam non ita abiicimus . Institjur. n. TI. I ut so D. XV. s. Lib. I. contr. Cresc. c .n3. co Comm. ad verba. in . V. ad Ephef. ecclesia subiecta est Christo. V. Nicosium ι' uniis de I' Flise lib. I. ωP. I.

174쪽

rso INsTITU T. IUR. CAN. PARs I. iit nullam habeant in ecclesia partem . Disertis sane constat scripturarum testisnon iis . malos ad ecclesiam pertinere . Ut cD ecce peccatores tum demum de ecclesia non esse , ipse docuit Clirisus, quum post triplicem monitionem etiam perseverant contumaces ca) . Porro IIJ Christi

ecclesia agro , in quo triticum & zizania crescunt di sagenae missae in mare ex omni genere pisciuin congreganti ch): dc ovili, in quo oves cum haedis concluduntur ; aliisque rebus temporalibus , imperfectione laborantibus . in

evangelio assimilatur . Quin clu) apostolus eas

etiam ecclesias vocat, quas ipse idem errore ur-

guit depravatas co . Inter Corinthios non una crat peccati species , seu plurimae . neque levia erunt errata . sed flagitia . Et tamen apostolus Corinthios, ut Christi sanctam ecclesiam adgnoscit S praedicat cea . Harum vero similiumque

vasionum tanta vis est, ut eas Io: Franc. Bud- deus, Lutheranus theologus cs , non alias potuerit declinare , quam distinguendo inter ecclesiam universalem . dc particulares: & in his malos esse concediti, ab illa penitus excludit. Sed quum ecclesia universutis ex particularibus coalescat, malos ex particularibus ecclesiis transsuadi necesse est in universalem .i Sta sunt tamen membra mortua .

- f. VII. Interest vero inter honos . & malos. unde Dei ecclesia coagmentatur. Ecclesia nempe

175쪽

CAP. 1. DE EccLEsA ἰ Isrcorpus quoddam morale est , quod non secus ae humanum, suo modo anima di corpore constat . Anima ecclesiae in interioribus spiritus sancti donis fide . spe , caritate consistiti corpus vero componunt ipsi christiani. quatenus externe fidem profitentur , & iisdem sacris communicant. Quapropter quotquot iisdem sacris communicant. boni. mali pertinent ad ecclesiam , seu Cliristus in omnibus non inhabitat. Soli namque boni spiritu Christi vivificantur. S membra ecclesiae animata constituunt; mali vero sunt paleae in teriores ; sunt in domo. sed nullo domus om-cio defunguntur ; sunt membra corporis . sed in quae spiritus Christi non operatur : tantum non sunt membra praecisa, per fidem adbuc corpori Cobaerentia, di quae per, caritatem possunt re viviscere. Hinc Cyprianus ca locum quidem in ecelesia facit peccatoribus sed 'eos glania dicit : Augustinus vero comparat malis corpOris humoribus, qui eo ipso . quo in corpore sunt. illud laggravant potius , quam conservant. Atque ita fit, ut mali sint. in ecclesia, nec tamen fit societas lucis ad tenebras , nec conventio Chri-

si ad helial. Non enim mali spiritu Christi vivificantur , sunt in ecclesia, quemadmodum- Paleae immixtae tritico . Praeesare Augustinus de improbis insit , Utrumque verum es , O ' . nobis , ct non ex nobis , secundum aliud ex Inobis . Jecundum aliud non ex nobis r secundum communionem sacramentorum ex nobis . secundum Iz . DO- :

ab LI. ad confessores re schismate reuer

Diuitiaco by Corale

176쪽

x32 ΙNsTITU T. IUR. CANO PARS I. suorum proprietatem criminum non ex nobis . Quod si quandoque seripturae di patres ecclesiam sine ruga & macula describunt i id fit ratione partis in toto praecellentis . Ut enim observat Mel- .chior Canus, quum persaepe alias , tum magis quum de corporibus moralibus sermo est , quae- clam a parte insigniori de toto solent enuntiari .

quae partibus singulis non perinde conveniunt ca) . Ex chrisso D ehristianis Dera componitur societas .f. VIII. Exliis tamen baptizatis hominibus. veram Christi doctrinam profitentibus, & ipso

4Christo vera surgit .societas . cujus i caput est christus, membra vero ipsi credentes. Corpora' moralia coalescunt voluntatum unione . per quam unum idemque cuneti sentient imam moralem constituunt personam. Unio voluntatum

christianorum fit per fidem, qua dum baptizan- . tur, veluti palmites viti. Christo inseruntur. Quumque qui ita cum Christo . velut cupit uniuntur, non possint quoque non inter se uniri : emergit sancta christianorum ecclesia . cujus caput est Cristus , corpus vero constituunt ipsi - credentes. Ad rem Basilius .i Hos autem Chri corpus estis , o membra eX Parte; coralia te υι- Helicet D cooptante ea alterum alteri ad carico

inam capito uno ac siniaulari, qui es . Christus cs . Et origenes longe ante Basilium. Dicimus exauctoritate sacrae scripturae corpori Christi . quoaos eccissa Dei, pro anima esse missium . mem

co 'ooe. in lib. cinis. . sis de judicio Uri

177쪽

Finis ecclesiae aeternae Ditae consecutio. g. IX. Hujus autem christianae societatis finis est exercitium pietatis, & inde subsequens aeternae salutis consecutio. Deperditum in Adamo humanum genus pro sua honitate &misericordiu voluit Deus erigere & in spem revocare beatitudinis. Toties proinde promissum patribus in prophetis misit filium suum , ut carne adsumta humana , ct sanguine effuso suo , pro hominum peccatis satisfacet et, omnesque ad beatitudinem vocaret. Ita vero Christus satisfecit. hominibusqtie aeternam salutem promeruit, modo illi satisfactioni cooperantes, oblatum adprehenderent beneficium , novique laederis leges implerent, quarum summa est professio evangelicae doctrinae, di inde fluens vitae san minonia. Hinc quo facilius homines satisfactionis meritum in seipsos derivarent, instituta per Chrisum est ecclesia, in qua fide & bonis operibus seipsos exercentes , tandem optata potiantur beatitudine. Unde ecclesiae finis proximus est christianorum aedificatio , ultimus vero heatitndinis consecutio .

Modiis sensbilibus ecclesia mercetur . f. X. Iam Christus in hac sua ecclesia sun- danda ει exercenda humanae se aptavit imbecillitati . Finem quidem spiritualem spectat ecclesia; iat, qui eam componunt , homines terreno corpore involuti, nisi per sensus, non sapiu t. Est sane anima, potior pars hominis, spiritu;

178쪽

r INsTITUT. IUR. CAN. PARS I. lis , sed per peccatum a dignitate veluti dejecta

sua , tota a sensibus pendet, & , si supra, sensus adsurgere conatur, ViX est . ut in puris perseveret intellectionibus . Hinc homines, ut se ad Deum elevent , mediis indigent corporalibus, quae eo ipso , quo in sensus incurrunt, eos, Ve- Iuti per quamdam analogiam erigant'ad Deum. Hanc miseram hominum conditionem pernoscens Christus, pro nobis omnia veluti factus , sc ecclesam fundavit suam , ut mediis sensibilibus &humanae imbecillitati accommodatis eam collige rei di exerceret. Instituit proinde sacramenta ,sgna nempe sensibilia . quibus gratiam attexuit suam, ut ita per signa, quae in sensus incum Tunt , nos elevaret ad spiritualia , quae per signa illa significantur: quod totidem verhis patres,

in primis Chrysostomus ca), docuerunt. Christi ecclesia Disbilis est .

XI. Hactenus membra ecclesiam componen tia , ejus finem S ad finem instituta media re- lcensuimus ct indicavimias; reliquum modo est. ut totius hujus societatis affectiones inspiciamus, ea tamen moderatione , ut quae tantum faciunt Bd rem nostram , pertra flemus ι Et primum qui dem illud dispiciendum est , num ecclesia visibi- iis , an invisibilis sit. Lutherani & Calviniani. ex solis justis ecclesiam compingentes, eam de praedicant inconspieuam: tantasque tenebras ideo offuderunt, ne ab unitate ecclesae catho Φicae recessisse viderentur . Contra docent catholici omnes, ecclesiam , quam ad hominum salutem Christus instituit, esse veluti civitatem

179쪽

CAP. I. DE ECCLEsIA. Iassupra montem , di tamquam lucernam supra candelabrum positam , quae sub omnium cadit ad

spectum . Sane cD Christus manifeste demonstravit , conspicuam esse ecclesiam suam . quum fratrem fraterna admonitione minime emendatum deferri jussit ad ecclesiam cab. Quo enim ad fratres deferendos Christus christianos ablegas set, si ecclesiam suam in obscuro posuisset 8 Ipsa Π quoque ecclesia nihil aliud est, quam hominum societas , quae signis sensibilibus ad aeternam salutem exercetur , unde visibilis sit, necesse est . Fieri enim nulla ratione potest , Ut mediis sensibilibus ecclesia exerceatur, di interia

ipsa sit invisibilis . Porro cIID qmim in Christo

partem nemo possit habere, nisi habeat ecclesiam matrem O . necesse omnino est, ecclesiam esse visibilem , ut certi simus nos ad ecclesiam pertinere . Misera profecto esset christianorui conditio . nisi externis signis, certi esse possent. se matrem habere ecclesiam . Nulla est securitas.

inquit Augustinus co), unitatis , nisi eae Prommissis Dei recisa declarata , quaesuPra montem constituta , abscondi non potest: dc ideo necesse est .ur omnibus terrarum partibus nota sit. Uisbilem cIUa quoque habuerunt ecclesiam primi citristiani, qui de legalibus veteris testamenti

Antiochiae exorta controversia , adscenderunt Hierosolymam , ut eam in omnium conventu ter

180쪽

rg6 INsTITU T. IUR. CAN. PARS I. ponderis, ut coacti tandem protestantes ca di.

finguant inter ecclesiam intern ct externam, quarum illam dicunt coetum Vere credentium . hanc vero congregationem christianorum , in qua verbum divinum docetur. & lacramenta ad ininistrantur. Sed haec distinctio merum effugium est, ne victi cum catholicis ecclesiam visibilenta admittant. Etenim vera ecclesia illa est , in qua homines in alteram vitam exercentur; quod tantum in externa obtinetur ecclesia.

Et ad saeculi durabit con summationem. g. XII. Sub adspectum cadens christiana ist- haec ecclesia usque ad saeculi durabit consummationem , in quo distat ecclesia ab aliis societatibus, quae mediis humanis in totum suffultae . post multas vicissitudines tandem satiscunt. Redemtionis heneficium non unius . aut alterius lsaeculi, sed omnibus hominibus Christus prome-xuit. Quumque nisi mediis sensibilibus. quibus ecclesia exercetur, di dilatatur. meritum Christi non imputetur, ut redemtionis heneficium omnes adprehendant, usque ad saeculi consummationem durabit ecclesa , idque ex ipsius christi promissione , qui ecclesiam supra petram aedificans , adversus eam portas inseri noluit praevalere cO; S cum ea usque ad saeculi consummationem esse promisit M . Hinc quosdam dedit apostolos, quosdam prophetas . alios vero evangelistas, alios autem pastores di doctores ad consummationem sanctoru in opus ministerii Secclesiae aedificationem , donec in unitatem fidei

co Euddeus lib. V. insit. theolos. Etam. 8. g. 14.

SEARCH

MENU NAVIGATION