F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

6 o De Romani Pontificis

eum instructione Pontificis ad Concilium accesserunt , eK- plorataque illis erat Ecclesiae Romanae de controverso dogmate fides ac doctrina, & juxta illam decretum conditum sit. Observat enim cum aliis Theologis Iaudatus Cardinalis, solitos non fuisse Legatos ad Synodos generales accedere, in quibus aliquod fidei dogma sanciendumesiet, nisi instructos prius & monitos de Ecclesiae Romanae fide circa ea, quae in Concilio finienda essent. Quapropter res antea Romae coram Pontifice, Sc ut plurimum in aliquot Episcoporum Synodo discutiebatur , quam ad generale Concilium Legati proficiscerentur: Hunc inquam veterem fuisse morem, Conciliorum Orientalium gesta & monumenta aperte luculenterque demonstrant. Quum enim ad unam aut alteram fidei caussam tractandam adversus Haereticos definiendam, coacta sint; Legatis, qui Roma in Orientem dirigebantur, tum incomperta esse non poterat circa illam certam ac determinatam quaestionem Ecclesiae Romanae fides ; tum specialis a Pontifice super dogmate, quod in Concilio statuendum erat, plenaque initructio dabatur: ad quod cominmode fieri non potuit, quum Legati ad Tridentinam Synodum destinati ac directi sunt; quoniam quaestiones examinandae, Sc articuli, de quibus haeretici cum Catholicis digladiabantur, erant propemodum infiniti. Si ergo Legatis mens Pontificis perspecta sit, & juxta illam in Synodo decernatur; vix, inquit Bellarminus a dubium esse potes, ac videtur esse certum, tale Concilium non posse errare. Quod ille invictis momentis probat, Se inter cetera , etiam Nicaenae Synodi exemplo . Quid ergo sibi vult Gallicanae Declarationis Defensor, quum in hoc

c a Lib. II. de ConclL auctorii. cap. XV.

132쪽

Auctoritate. Liber I. 6 1

Capite sedulo ac diligenter olatervat, lic pluribus testimoniis suadere nititur: MConcilii Nicaeni primi Decreis ta adversus Arianos , ipsa Patrum consensione valuisse; is nullo ante gestam, nullo post gestam Synodum Sedisse Apostolicae speciali decreto an disputationis nostrae in eo summa posita est: num generalium Conciliorum de fide Canones, qui ex consensu Sedis Apostolicae promulgantur , ut rati sint Si summam in Ecclesia auctoritatem obtineant, speciali ejusdem Sedis Apostolicae decreto confirmandi hiati Atqui Bellarminus, qui inter ceteros ac prae ceteris Romanorum Pontificum definitiones ex se ipsis irretractabiles & irreformabiles esse tuetur, non Obiter ac pei functorie, sed data opera ostendit; sufficere , ut ejusnodi decreta rata Si valida sint, adprobationem de consensum quem Pontificis nomine Legati adhibent. Hac itaque in re controversiae cardo non vertitur; sed in eo quaestionis summa constituta est: An Conciliorum generalium ab adsensu Pontificis, aut contra, Pontificis ab Ecclesiae consensione firmitas Ec auctoritas pendeat. Cui prosecto quaestioni dirimendae, incassum illorum Conciliorum adfertur exemplum, quorum decretis per suos Legatos adsensum Romanus Pontifex praebuit. In horumce autem Conciliorum numero Nicaenam Synodum habendam esse, quamquam nemo sit qui inficietur , libet tamen aliquot argumentis suadere : quibus nedum palam evincam, non defuisse Nicaenae Synodi decretis & fidei formulae Apostolicae Sedis auctoritatem, Verumetiam persuasum eo saeculo Patribus fuisse , Conciliorum etiam generalium sanctiones, ut robur & vigorem habeant, egere Apostolicae Sedis adprobatione. Quod argumento est, non utcumque in Ecclesiarum de Patrum consensione de uni

133쪽

6a De Romani Pontifieis

Ec unitate eorumdem Conciliorum vim esse repositam, sed eam inde potissimum repetendam, quod cum Romano Pontifice veluti capite conjunguotur: eo plane modo , quo salus& vita motusque corporis ita in integritate sita

sunt Sc mutua membrorum consensione, ut tamen ex eorum cum capite conjunctione, atque ex ipso capite defluant , de originem ducant. Primo itaque constat, S ex S. Liberii ad Constantium Imperatorem litteris aperte colligitur, Sanctum Alexandrum Episcopum Alexandrinum Sancto Sylvestro Alexandrinae adversus Arianos Synodi Aeta significasse. Haee enim ad Constantium laudatus Liberius scribit a : --nent litterae Alexandri Episcopi olim ad bivestria anctae memoriae destinatae, quibus significavit, ante ordinationem Athanasii undecim tam Presbteros quam etiam Diacones, quod Arsi haeres sequerentur, se Ecclesia eje- et Ise : ex quibus nune quidam extra Ecclesam Catholicam

foris positi dicuntur sibi Conciliabula invenisse; quibus

asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteraseommunicare. Id generis Epistolas scripsisse etiam S. Alexandrum ad universos per orbem christianum Episcopos , compertum est, tum ex illius epigraphe, quam Socrates

b) ix Gelasius Cyzicenus c servarunt, tum ex S. Epiphanio his verbis s): Enenlicas ad gulos Episcopos litteras dedit, quae bodieque studiosorum in manibus ver- fantur, numero fere Atuaginta. Ex his autem Episcopis , ad quos litterae misiae sunt, nominatim idem Sanctus Epi

ta Apud S. Hilar operis Historiei Fragm. v. ιδ Lib. I. Hist. Eccles. cap. VI.i e 3 Hist. Cone. Nicaen. lib. II. eap. III. 4ὶ Haeresi LXIX. cap IV.

134쪽

Auctoritate. Liber L. 63

phanius recenset, Eusebium Caesareae, Macarium Hiero-iolymorum,Asclepium GaZae, Longinum Ascalonis, Macrinum Jamniae, bc Zenonem quemdam antiquum Tyri Episcopum. Ipse autem S. Alexander in Epistola ad cognominem Constantinopolitanum Antistitem apud Theodoritum ca) eorum meminit, qui sint, inquit, in tota Aetolo Ur Thebaide, em qui Libνam, Pentapolim, Syriam , Lyciam , Pambitiam , Asiam , Cappadociam , ey'

alias regiones hisce sinitimas incolunt: ad quos ideo scripsisse videtur , quoniam, ut in illis Epistolis Alexanderidentidem queritur, Ariani hasce omnes Provincias pervagabantur, ut subdole in Episcoporum communionem irreperent , suumque illis venenum adstarent. Nulla autem illum ejusnodi ratio compulit, ut etiam ad Sylvestrum aliosque Occidentales Episcopos litteras daret: initio enim M per plures annos nullis Arianorum tumultibus vexati in Occidente fuimus, & longe serius Occidentalem Eccle sam de Imperium Ariana pestis invasit. Quare aliam causisam aliasque rationes Alexander habuisse videtur, ut inter omnes Occidentis Episcopos ad Romanum Pontificem de his rebus scriberet: has vero ex probatissimis illius aevi monumentis satis aperte mihi colligere videor.

Samstus ipse Alexander in eadem ad Constantinopolitanum Antistitem Epistola testatur, misisse se cum encyclicis litteris ad Episcopos Libellum seu Tomum, adversus Arianos in Alexandrina Synodosditum , S: ab eisdem

qui Tomo , seu Libello, adversus eos edito sab rιρfrunt . Hunc Tomum Valesius hanc ipsam et se Epistolam opin tur b , quae apud Theodori tum ad Alexandrum Conin

135쪽

6 De Romani Pontificis

itantinopblitanum Episcopum inscripta est: Baronius au

tem a & alii illam potius Epistolam esse judicant, quae

apud Socratem dc Gelasium CyZicenum ad universos Ee etesiae Catholicae Episcopos inscriptionem praefert. Sed utramque opinionem jure, ut ego quidem sentio, Tille- montius explodit b ; longeque, ut mihi videtur, probabilius statuit, nihil in illo Tomo fuisse praeter formulam fidei, & prosessionem de Arianis ad communionem nullatenus recipiendis. is It sussisoit qu' iis signassent la con-- fession de la Dy, dc la promesse de ne pol ni recevoir les Ariens a leur communion: & il y a peu d'apparence queia te Tome continst autre chose. Id autem Romano Pontifici significandum omnino fuit, quoniam, uti Socrates

superius laudatus animadvertit, Canone vetitum erat, ne

decreta absque sententia Episcopi Romani Ecclesiis faneiantur . Et Patres Concilii Romani sub Damaso, in Epistola Synodica ad Illyrici Episcopos e inter alias rationes quibus Ariminensem fidei formulam nullius roboris esse probant, hac imprimis utuntur, quoniam Formula illa composita es, neque Episcopo Romano cujusfnten tia prae ceteris omnibus exspectanda erat ; neque Vincentio Sedis Apostolicae Legato, neque aliis eidem consentientibus. Fas ergo Alexandrino Episcopo non fuisset, fidei Formulam inconsulto Romano Pontifice aliis Episcopis subscribendam offerre ; neque ullius roboris habita fuissent Alexandrinae Synodi Acta, nisi eum Sylvestro

communicata fuissent.

Quid autem Sylvester, acceptis Alexandri litteris geΩserit

136쪽

Auctoritate. Liber . 6s

serit aut quid responderit, Ob veterum monumentorum inopiam ignoramus: attamen respondisse, rataque habuisse quae in Aegypto adversus erumpentem impietatem gesta fuerant, ambigendum non esse videtur. Neque enimes usmodi caussa erat, quae habere sollicitum Romanum Pontificem non deberet: jam enim ipsum Christianae Religionis fundamentum impetebatur , dc gliscente inter Episcopos praecipuarum Sedium in Oriente discordia . summo ibi Ecclesia in periculo versabatur. Quare qui veterum Scriptorum silentium nimis urgent, ii sane maximam Sanctissimo Pontifici iniuriam irrogant. Quum enim illius muneris esset, gravissimo huic malo quantum in ipso erat promtum adferre remedium ; illi, necesse est, ut Silvestrum solido ut minimum quadriennio veluti profundo somno demersum fuisse existiment, nihilque omnino curantem funestissimurn incendium , quo tota Aegyptus& Oriens conflagrabant: Litterae enim ab Alexandro ad Episcopos anno, ut communiter statuunt, circiter 32o. aut a I. datae sunt, a quo ad Nicaenam Synodum integrum quadriennium effluxit. Hoc autem temporis inter

vallo nihil, quod a Silvestro adversus Arianos scriptum , decretum, gestumve fuerit, in antiquis monumentis probatisque Scriptoribus reperimus. Qiijd ergo cuiquam verosimile vi)ebitur, Sanctissimum Patrem , ad quem cura omnium Ecclesiarum S sollicitudo pertinebat, omnium negotiorum gravissimum neglexisse, & blasphemias, quas in Dei Filium Arianicus furor evomebat, tot annis surdis omnino auribus dissimulasse Atqui si aliorum Pontificum quorum in genuinis monumentis gesta supersunt, exempla consulamus, id nobis probabile videri nullatenus

137쪽

65 De Romani Pontificis .

Apostolicam Sedem delatum est, itatim vigiles Pontifices rem cum Romano Clero, de vicinis aut etiam rem tioribus Episcopis prout caustae vel controversiae gravitas postulare videbatur communicarunt; Sc vel erumpentem

haeresim Apostolicis lit teris represserunt, aut Legatos destinarunt, quorum labore dc industria gliscentes discordiae componerentur. Et quidem Osio legationem ad sopienda Orientis de religione dissidia a Silvestro datam fuisse, de a sequutis Pontificibus confirmatam , illud argumento est , quod omnibus quibus interfuit Conciliis praefuit; neque apparet, quo alio quam Romanae legationis jure Hispaniensis Episcopus in Alexandrina Synodo, Nicaena & Sardicensi primum tenere locum potuerit. Quare, quod plerique fatentur, Nicaeno Concilio ut Romani Pontificis legatum praefuisse Osium, quamquam ante Gelasium Cy-Σicenum nemo id veterum diserte adfirmet, haud inanis conjectura est, ipsum eadem auctum dignitate, in Alexandrina Synodo, quae Sabellianam & Arianam haereses de Colluthi schisma damnavit, praesidem egisse. Quamquam enim E usebius,Socrates,SoZomenus,Theodoritus de alii Osium Alexandriam, ad sedandos Aegypti de Orientis motus , missum a Constantino fuisse produnt, de de Romana legatione silent; eorum tamen silentium ut non probat , quin Summi Pontificis in Concilio Nicaeno legatione functus sit; ita nec plane suadet, quin eamdem paullo ante Concilium Nicaenum in Synodo Alexandrina dignitatem gesserit. Atque hinc forsitan ratio reddi optima potest, cur veteres Scriptores, qui Osium una cum Uito dc Vincentio Nicaenae Synodo praefuisse narrant, Sc eorum legationis diserte mentionem faciunt; hoc idem munus

gessisse Osium , ex illis vix erui potest: quia nimium jam-

138쪽

Auctoritate. Liber I 6

diu ante Nicaenam Synodum legationem acceperat; quare pro illius aevi disciplina opus non fuit, ut specialiter ad Concilium celebrandum legatus a Pontifice destinaretur. Quam rationem etiam Petrus de Marca prosert a : curantiquis Scriptoribus , qui eumdem Osum una cum Archidanao & Philoxeno, & his tamquam Iulii legatis, Sardicensi Concilio praefuisse, conceptis verbis adfirmant, Osi legatio silentio praetermissa sit: quia, inquit Iaudatus Auctor, constituta legatione, quam in Concilio Nicaeno Osius obivit, superfluum videtur laborare de secunda in Concilio Sardicensi. Etenim dignitas illa Legati, iudieio Ponti scis semel collata in Osum ab eo in florentissimo Ecclesiae coetu cum summa laude obita, sine gravi injuria in alium transferri non potuit. Quidni etiam eamdem rationem ad ejusdem Osii in Concilio Nicaeno πυε ἰαν accomodemus; indeque ipsum diu ante hoc Concilium Legationem gessiste conjiciamus qSed ut ut sit aut statuatur de his, quae ante Nicaenum Concilium Silvester vel per se adversus Arianos vel perosium gesserit; certum est tamen, magnae huic Synodo per suos Legatos Sanctissimum Pontificem adfuisset id enim tum ex Julio ejus Succeliore apud S. Athanasium s compertum habemus & exploratum; tum Theodoritus, ut alios omittam, diserte his verbis testatur o: Trecenti δε-cem octo Episcopi convenerunt: Romanus autem Proinpter summam snectutem ipse quidem non adfui, fed Presbteros duos misit cum potestate Actis absentiendi :quae nimirum juxta receptam a Pontifice instructionem , juxta Ecclesiae Romanae doctrinam ac traditionem

139쪽

6 8 De Romani Pontificis

conscerentur ; ut re ipsa omnia, & ea imprimis de quibus maxime disceptabatur , in hac Synodo confecta dc constituta sunt. Ut enim ipsemet Illustrissimus Bossuetius animadvertit: is In primo illo Concilio tres maxime quaeri stiones, quae Ecclesiam conturbarent, communi de- ,, creto terminatae. I. Arianorum de consubstantiali Fi-o lio. 2. Paschatis. 3. RebaptiZationis. De his porro tribus quaestionibus quaenam esset Ecclesiae Romanae mens atque traditio, non modo Sedis Apostolicae Legati sed nemo ex Patribus ignorabat. Nam Sc Pascha non more Iudaico , sed Dominica post Lunam decimamquartam primi mensis esse celebrandum; de ratum esse habendum ac validum Haereticorum Baptisma ; de Filium esse ae dici debere Patri consubstantialem ; longe ante Nicaenum Concilium Romani Pontifices constituerant et notaque erant, & in oriente perinde atque in Occidente pervulgata, Victoris ad Arianos, Stephani ad Africanos, dc Dionysi ad cognominem Alexandrinum Episcopum husi e de rebus rescripta. Imo, etsi vocem ομουσura pravo sensu intellectam duplex adversum Paulum Samosatenum Synodus Antiochena rejecerat; eam tamen Nicaeni Patres adoptarunt; de objicientibus Patrum Antiochensium auctoritatem , qui pravum hujus vocis usum in Paulo Samosateno damnaverant, Dionysii Romani Pontificis auctoritatem opposuerunt: ut Sanctus Athanasius pluribus

in locis testatur, ae potissimum in Libro de Synodis Arimini de Seleuciae; ubi inter cetera haec habet: Illi mero

qui Arianam haeresim anathemate notarunt. . pro se

habentes Diorasii exempla , fontem scilicet es' consubstantialis adsertionem merito inditcti sunt, ut Filium consubstantialem dicerεnt . Et in Epistola ad Afri

140쪽

Auctoritate. Liber I 6s

eanos apud Theodorituin a Episcopi autem Nicaeni non suopte ingenio verba excogitantes , fed is Patribus petenres tesimonia ,sic scripserunt. Nam erant Episcopi

veteres annos fere centum se triginta , tum Romae Urbis praepotentis, tum in nostra civitate; qui criminabant ureos, a quibus Filiusfactus dicebatur Ur non Consubsta

tialis Patri. Aod quidem intellexerat Eusebius Episcopus Ca freae ; qui quamquam ante defexerat ad haeresim Arianam , postea tamen Concilio Nicaeno subscripsit: atque adeo suae Ecclesiae per litteras confirmavit, se plane animadvertisse, hoc verbum ορεύσιον, ides Consubsantiale, a teteribus Episcopis es' Scriptoribus, iisque

disertis er illustribus in divinitate Patris in Filii explicanda usurpatum esse. Quum igitur Concilii Nicaeni hiasce de rebus decreta ad amussim cum Ecclesiae Romanae doctrina & traditione consentiant; palam est, in eis condendis de adprobandis Legatos Apostolicae Sedis oracula prae oculis habuisset ac proinde vel ipse Bellarmino auctore certum est, in eis promulgandis errare non potuisse Concilium; nec opus fuisse alia Pontificis confirmatione, ut rata validaque eius decreta haberentur. Quum enim Legati Pontificis instructionem sequuntur, ejusque nomine Concilii decretis consentiunt, vim eis Apostolicae auctoritatis adjungunt: eaqne ratione Damasus aliique Romani Concilii Patres , in Epistola Synodica ad Episcopos Illyrici b , Nicaenam fidei formulam των A---,

Apostolorum, sive Apostolica auctoritate firmatam fuιile docent ; quod nempe Apostolicae Sedis Legatis conse tientibus edita fuerit. Nam Ariminensem formulam M

SEARCH

MENU NAVIGATION