장음표시 사용
141쪽
Nicaenam laudati Patres invicem conferunt; M priorem , quamvis illi maximus Episcoporum numerus suffragatus erat, ideo potissimum explodunt & nullius momenti esse decernunt, quoniam absque Romani Pontificis sententia condita fuerat. Nicaenam autem ideo perpetuo retinendam esse constituunt, quoniam Apostolorum idest Sedis Apostolicae seu Romani Potiti scis sententia & auctoritate firmata fuerat: Siquidem numerus Episcoporum, qui erant Arimini in unum congregati, praejudicii 2im habere non debet; praesertim quum Formula illa compositasit, neque Episcopo Romano cujus sententia prae ceterii exspectanda erat, neque Hincemio Romanae Sedis Legato qui tot annis Episcopatum integre gesserat, neque aliis eidem consentientibus Itaque vestra integritas maniasso videt banc fidem solam, quae auctoritate Apostolica Nicaeae stabilita est, firme perpetuo tenendam esse.
Quod autem ad alia de celebratione Paschatis, &Haereticorum Baptismate, Nicaeni Concilii decreta pertinet; multo minus ut rata essent, exspectanda fuit Romani Pontificis confirmatio. Hoc enim unum de his duobus Christianae disciplinae capitibus Nicaena Synodus statuit; ut quod jampridem Romani Pontifices, ut ab omnibus servaretur, summo studio de contentione sategerant, ut jam ferme per totum Christianum orbem observaretur, Apostolica auctoritate consequuti fuerant, ubique re ipsa dc ab omnibus custodiretur. Quod autem Bostuetius lais verbis animadvertit: D Quae duae postremae quaestiones, jam a Romanis Pontificibus, Victore de Stephano, ju- is dicatae, non tamen obtinebant plenam auctoritatem , is donec in Nicaena Synodo penitus finirentur ,, com-rnodius deinceps examinabitur. CA-
142쪽
Constantinopolitana prima Synodus, secundat
is generalis, in medium adducitur: Ex eari demo instratur, quaestiones fidei solati Ecclesiarum consensione . . ,, sinata. - ώIN fidei quaestionibus dirimendis invictum habere robur Ecclesiarum omnium consentientem auctorita- tein, nemo ut jam superius animadvertimus ex Catholicis inficias iverit. Id non modo probant Constantinopolitanae primae, secundae Oecumenicae Synodi Acta; sed etiam quaecumque supersunt generalium Conciliorum, veterum Patrum, atque ipserum etia iri Romanorum Pontificum authentica monumenta: iique tantum negare aut ambigere possunt, qui per summain audaciam errori ob- noxium esse arbitrantur de fidei morumque decretis Ecclesiae universae judicium. De hac itaque re nulla inter Catholicos, sed tota cum Haereticis controversia est: nam inter nos hoc tantummodo disceptatur: an sua Ecclesiarum consensione, Sc an non etiam sola Romani Pontificis
auctoritate fidei quaestiones terminari valeant. Primum adfirmat Bostuetius, de in praesenti Capite ex priore Constantinopolitana Synodo colligere sibi videtur. Nos autem aperte demonstrandum adgredimur, rationes, quas inde doctiss1mus Episcopus conficit, nullius omnino esse momenti ; S quaestionem de Spiritus Sancti Divinitate, ante Constantinopolitanum Concilium, fuisse Romani Pontificis auctoritate finitam. AR
143쪽
ν1 ne Romani Pontificis ARTICULUS PRIMUS.
Celebre de hac re Sonomeni tesimonium adsevtur, examinatur, ρο ιllustratur.
Sola Romani Pontificis auctoritate diremtam ac ter minatam fuisse quaestionem de Spiritus Sancti Divianitate, testem habemus locupletissimum SoZomenum, cujus hic verba subjiciam, quae, ut deinde ostendam frustra eludere Bossuetius adgrestus est: Dum haec inquit a geruntur, controversia quae jampridem incoepta fuerat , nimirum utrum Spiritus Sanctus Patri Filio confusantialis censendus esset, iam magis magisque crevit : deque ea multae disputationes plenae contentionis,
non minores illis quae ante de Deo Verbo susceptae fuisfnt, institutae. In bae re quidem in bi qui Filium Patri dissmilem , tr illi qui eum subsantia Patri similem
adserebant, inter se consenserunt. Nam utrique Spiri-itim Sanctum adminisrum , Ur tertium a Patre tum ordine tum honore, quin etiam substantia, diversum esse adfirmabant. At qui Filium Patri consubstantialem putabant , bi de Spiritu Sancto idem Vsim censebant :kuam doctrinam in Syria Apollinarius Laodicensis, in Aegypto Albana i Discopus, in Cappadocia in Ecelesii, Ponti Tassius cy Gregorius strenue propugnabant
uae controversia quum contendendis. ideo, uti credibiles, in dies magis magisque cresceret, D scopus Romanus de ea certior factus , stipsit ad Ecclesias Orientis literas , tit una cum Sacerdotibus e ' Episcopis Occidentis, Trini-
144쪽
talem consubstantιalem e=e gloria aequalem exι-stimarent. QUO FACTO , UTPOTE CONTROvERSIA IUDICIO ROMANAE ECCLESIAE TERMINATA , SINGULI QUIEvERE : EAQUE QUAESTIO FINEM TANDEM ACCEPISSE VIDEBATUR. Non poterat Sozomenus disertius adfirmare, motam de Spiritus Sancti Divinitate controversia mApostolicae Sedis iudicio fuisse terminatam . Imo id juris etiam fuisse Romano Pontifici, ut gliscentibus de fide
quaestionibus auctoritate sua finem imponeret, cum ipse tum ea de re distentientes Episcopi agnovisse videntur; quuna Si ad sanam mentem rediisse videri volebant, Se ad Orbis Catholici communionem adspirabant: ait enim illos propterea quievisse, quod controversia fuisset Ecclesia e Romanae judicio terminata. Quae dum apud SoZomerinum lego, mihi in mentem venit illud Augustini, de quo suo loco differendum erit: Ab Apostolica Sede Rescripta
venerunt , eausa finita est. Sic prorsus So Zomenus: Singuli quievere , utpote controversia iudιcio Romanae Ecclesiae terminata. Non est ovum ovo similius, quam hae duae Augustini ει SoZomeni propositiones.
Quid ergo, inquis, laudatus Auctor subjungit, eaque quaestio finem tandem accepisse videbatur ut enim Bossuetius animadvertit: se Videbatur illud quidem ; ve-- rum ubi quies illa non fuit stabilis, eoque res deveneri re, ut Synodi generalis autoritate , Orbisque adunati,, consensione opus esset; in ea consensione finis quaestiose nis ponitur a Constantinopolitanis Patribus, atque ab omnibus Ecclesis. Verum non ad hanc tantum attendendum est laudati
Historici propositionem : eaque quaesto finem tandem accepisse videbattir; verum de illa prae oculis habenda est: Κ Sinin
145쪽
Singuli quievere, utpote commmeisia Rom.mae Et He δjudicis terminata. Nam si animum diligenter advertimus , haec neutiquam pugnare, sed inter se apta esse intelligemus: quod nimirum de peremtorium illud fuerit,& indeclinabile Ecclesiae Romanae de illa controversia judicium t & quod nihilominus pax Si quies judicium illud eonsequuta stabilis N firma non fuerit , quemadmodum futura esse videbatur. Ut enim peremtorium esset iudicium, quid amplius requirebatur, quam ut Catholiticae communionis participes esse non pollent, qui illi refragarentur I ut statim S: ubique locorum ad eamdem Catholicam communionem admitterentur, qui illi parebant ; denique ut ab omnibus per orbem terrarum Catholicis Episcopis pro Haereticis haberentur , qui de illo cum Ecclesia Romana digladiabantur φ Haec porro tria in iudicium illud conveniunt, quo juxta Soromenum Macedonianorum de Spiritus Sancti Divinitate controversia sancita est. Quum enim Macedoniani Ualentem Imperatorem de Eudoxianos infensos haberent; ut eis resistere possent, de ne omnino opprimerentur suisque Sedibus pellerentur atholicorum communionem expetierunt; quam se nullo modo consequuturos existimarunt, nisi prius Romani Pontificis communionem adsequerentur . Ad Li- heri um itaque confugerunt, quo quum se nequaquam suscipiendos intelligerent, nisi cum Ecclesia Romana Trinitatis Personas consubstantiales agnoscerent ; dato Libello, se se illius hac de re judicium amplecti, solenniter professi sunt ; & hoc pacto communicatorias ab eo literas acceperunt: quibus freti, ubique tamquam Catholici suscepti sunt, & in Concilio Thyanensi ad communionem admisti. Patet ergo tale fuisse illud Liberii judicium, ut
146쪽
qui illi adquiescerent , ad Catholicam communionem uuiisque reciperentur; qui autem obluctarentur, ejusdem communionis participes esse non possent , sed tamquam Hae retici palam ab omnibus Ecclesiis traducerentur: quod postremum sequenti articulo luculentius ostendam. Quid ergo defuit, ut non peremtorium esset, ac penitus irretra. habile illud Liberii judicium t ut propterea eodem jure SOZomenus scripserit, eam controversiam fuisse Ecclesiae Romanae judicio terminatam, quo S. Augustino de Pelagianis controversiis proditum est: Ab Apostolica Sede Rescripta venerunt, causa finita est. Nec obest, quod idem Sozomenus statim adjungit, quod ea quaestio finem accepisse videbatur : id enim, ut mox Videbimus, non eo pertinet, ut ad eam quaestionem finiendam ac penitus dirimendam , firmiore & amplioris auctoritatis judicio, orbisque adunati consensione opus esset; sed indicat, Ma-eedonianos aut ad ingenium posti dum rediisse, aut posta simulatione pacem turbasse, & ad quaestionem ipsorum etiam consensione compositam temere ventilandam, uerum adgressos esse. Quo profecto nequaquam essicere potuerunt, ut ea controversia dici non pollet Ecclesiae Romanae judicio penitus terminata: quemadmodum nec
turbae, quas deinceps Eusebiani, qui Concilii Nieaeni definitioni subscripserant, de Uerbi consubstantialitate
excitarunt, id nequaquam effecerunt, ut non esset ea conistroversia supremo Ecclesiae Catholicae judicio terminata . Itaque quod de Liberii de Ecclesiae Romanae judicio scribit SoZomenus, de Concilii Nicaeni judicio adfirmari jure optimo potest; nimirum de quod fuerit Arianorum de Verbi Divinitate controversia Ecclesiae judicio terminata ; di quod nihilominus ea quaestio finem accepisse
147쪽
videbatur. Videbatur, inquam , non quia ampliori judicio Iocus aliquando futurus esset; sed quoniam Ariani qui Concilii deeretis consenserant, eoque pacto ad pacem Catholicam communionem admissi fuerant, eam deincepS m ore quam antea temeritate turbarunt, & ad eam dem quaestionem vexandam Principum potentia S favor re elati audaciores sphitus anhelarunt. At post Nicaenum Concilium majore, inquis, judicio opuS non fuit ; post Romanum autem judicium eo res devenere , ut Θnodi generalis auctoritate, orbi rueadunati consensione opus est El. Id quidem Bossuetius contendit ; sed an jure meritoque contendat , operosius inquirendum est.
Osenditur, eumfuisse ante Consantinopolitanam
Synodum omnium Ecclesiarum in damnando Macedonianorum dogmate cum Romana comstensum. ut etiam juxta Adversariorum docDι-- nam, tam opus non fuerit ad evertendam eorum
haeresim, quam ad prosigandos Pelagianos, post Romanum de illis judicium, Synovi gen ratis auctoritate , Orbsque adunati consensione. Mortuo Liberio, paucis post diebus in ejus locum
subrogatus est Damasus , pietate ac doctrina celeberrimus ; qui cum alios tum eum, de quo egimus, Pneumatomachorum errorem anno circiter 3 69. haud semel ante Constantinopolitanam Synodum conficit. Et primo
quidem in Synodo Romana XCIII. Episcoporum; qu
148쪽
rum exstat Synodica Epithola adit lytici Episcopos apud Theodoritum lib. VI. cap. XXII. , & apud SoZomenum lib. VI. cap. XXVII. in qua Sc nominatim damnatur Auxentius , dc inter cetera definitur , Spiritum Sanctum unam eamdemque eum illis, idest Patre Sc Filio , Substantiam habere se Subsissentiam. Vel , ut habet Latinum Exemplar ab Holstenio vulgatum, Patrem Filium Spiritumque Sanctum, tinius deitatis, unius virtutis , unius figurae, unius credendtim spe substantiae: contra sentie tem alienum a nostro consortio iudicantes. Aliam deinde laudatus Pontifex anno 378. Romae Synodum congregavit , ex qua Epistolam Synodicam seu Fidei confessionem misit ad Paulinum, non Thessalonia censem , ut perperam in Epigraphe Latina capitis mox laudandi apud Theodoritum, sed Antioelienum Episcopum, Thessalonicae forsitan juxta Libellum Synodicum tunc agentem et ubi pluribus Anathematismis eamdem Pneumatomachorum sacrilegam ac detestabilem opinionem confodit: QuoWiam, ut est apud Theodoritum lib. V cap. XI. post Concilium Nicaenum ejusmodi πνον emersit, ut quidam profano ore dicere audeant, Spiritum Sanctum per Filium factum esse ; anathema denuneiamus omnibus qui noti libere praedicant , Spiritum Sanctum unius er ejusdem tum essentiae tum potestatis tym Patre in Filio Matbemate item damnamus Arium Ur Eunomium, qui pari impietate, licet verbis distrepent, tum Filium tum Spiritum Sanctum creaturam esse ad mant. Sint porro Macedoniam mulctati anatbemate , qui ex radice Ariana exorti non impietatem sed nomen solum commutarunt. Et infra: Si quis neν verit renam Patris Filii er Spiritus Saω ii divinitatem auctoritatem po
149쪽
testatem, gloriam ianam, dominatum unum i unum reo gnum voluntatem est' veritatem, anatbema esto . Denique
ut plurima in eamdem sententiam omittam: si quis de Patre=Filio recte sentiat, de Spiritu Sancto autem non item, Haereticus est. Porro nulla erat hae de re in Ecclesiae CathoIieae sinnu disceptatio, sed tota cum manifestis Haereticis Si Fidei Nicaenae professis hostibus erat controversia. omnes enim per orbem terrarum Ecclesiae unam eamdemque cum Romana fidem profitebantur, & Macedonianos tamquam Haereticos insectabantur. Sanctus Athanasius anno 3 58. in Synodo Alexandrina XC. Episcoporum Aegypti, cujus exstat Epistola Synodica ad Africanos inter opera ejusdem Athanasii, Spiritus Sancti divinitatem ex Fidei Nicaenae Formula demonstrat, quam merito animadvertit, vere ovum esse inscriptum contra universas haereses. Id vero non minus Iuculenter docuerat in altera Synodo Alexandrina anni 3 sa. cui etiam Sanctus Eusebius Episcopus Uereellensis inter fuit , ac de recipiendis in Constantii perseeutione Lapsis disceptatum est. Statutum est autem, ut qui recipi vellent , cum Arianis damnarent item eos qui dicunt, Sprritum Sanctum esse ereaturam , in divisum exsubsantia Christi. Id enim, inquit synodus, vere es resilire a sc Ierata factione Arianorum, si non dividas Sanctam Trianitatem , nee dicas , aliquid eisi esse creatum. Nam qui
utant quidem, sese Nicaenam fidem profiteri, atque
interim audent blasphemare contra Spiritum San iam 3 nihil aliud praestant, quam quod Arianam Haeresim , verbis quissim negant, animo sensique retinent. Illyrici Episcopi , acceptis ex priore earum, quas paullo
150쪽
paullo ante commemoravi , sub Damasci Romana Syn do literis, Se ipsi in Concilium coacti anno, ut videtur, circiter 3 7o. quosdam ex Arianis nominatim damnarunt, propterea quod neque Filium Dei ex Patris essentia eonM stare, neque Spiritum Sanctum confiteri vellent: generatim autem definierunt, Trinitatem confusantialem esse , Patrem Rhum Spiritum Sanctum. Et infra r aeui vi δnantur, Trinitatem non e se confisurantialem , anathema sunto. Et se quis eum huiusmodi communicare dein preben sit, anathema esto. His autem , qu. praedicant Trinitatem consubstantialem esse, Regnum caelorum pamratum est. Haec constant ex Epistola Synodica ad Asianos Episcopos apud Fheodorituin lib. IV. cap. VIII. Hanc Synodum Illyricianam commendant Ualentinianus 6c Gratianus Imperatores in Epistola ad eosdem Asianae icc. Dioeceseos Episcopos apud eumdem Theodori- tum loe. cit. cap. UI., seseque eamdem de consubstantiali Trinitate Fidem amplecti ae fovere profitentur: quam etiam, inquiunt , nostra celsitudopassim praedicari mandavit . Mentionem deinde faciunt tum Concilii Romae jamdudum habiti, tum alterius quod in Galliis coa- 'ctum erat ; quorum sese inhaerere doctrinae pariter profitentur : Nos autem non aliter sentimus atque duo Conei-lia , quorum alterum iam Romae , alterum babetur in Gallia r nimirum unam eamdemque Usentiam esse Patris
Ur Filii es' Spiritus Sancti in tribus Persionis, boc est in
tribus perfectis, ut Graeci loquuntur, va τασεα. Conciliorum, quae per ea tempora non modo Romae& in Gallia verum &in Hispania coacta sunt, meminit
etiam S. Athanasius in Epistola ad Epictetum: Dioersis concitiis per Galliam Hispanias em Romae celebratis i