F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

so De Romani Pontificis

ea ,sola Petri communione Ur auctoritate fulta, quae in Decretali Disola Innocentii ad Africanos data elucebat,

qtiamque dein risimi altera ad universos Orbis Episcopos Dissola fibsequuta est, Pelagianae Haeresis damnationia que cunctatione subscripsit. Perspectum enim habebat , non olum ex Cbrisit Domini pollicitatione Petro facta, sed etiam ex Actis priorum Pontificum, em ex

Anathematismis adversus Apollinaritim Ly' Macedonium nondum ab ulla Synodo Cecumenica damnatos, a Damos, paullo antea jactis, bdicia pro sancienda regula Mei, a Stimmis Pontificibus lata, super Episcoporum eo ultatione , sive suam in Actis relationis sententiam ponant , sive omittant, prout illis collibuerit, dilina

aeque actumma per um vesam Ecclesiam auctoritate ni-ii; cui chrisiani omnes ex obficio , i us quoque mentis obsequium praestare teneantur. Ex quibus discimus, esse rem adeo perspicuam & exploratam, Damasi adversus Macedonianos judicia divinam atque summam per universam Ecclesiam auctoritatem, etiam ante Concilium Oecumenicum habuisse; ut ex Gallicanorum Praesulum sententia, hoc sibi olim exemplum imitandum Ecclesia proposuerit, quum Romanorum Pontificum adversus Pelagianos decretis sine ulla cunctatione subscripsit: seseque idem exemplum laudati Praesules sequutos esse gloriantur, quum Innocentii X. adversus quinque Iansenti Propositiones Constitutioni, nulla Oecumenicae Synodi sed unius Apostolicae Sedis auctoritate permoti subscripserunt. Unde consequens est, Concilii generaIis celebrationem argumento non esse, quod ea, quae praecesserunt Apostolicae Sedis adversus errores judicia retractationi fuerint obnoxia ; dc generales Synodos ideo celebrari ,

162쪽

Auctoritate. Liberi sal

quod iis opus omnino sit, ut ea summam & divinam ct indeclinabilem obtineant auctoritatem.

,, Ad Ephesinam Synodum devenimus . Res D runtur ea , quae Synodum praecesserunt; is demonstraturque a S. Caelestino Papa, tota Sedis Apostolicae auctoritate , in Nestoria D haeresim ac Personam pronunciatum suisis se : An tale judicium pro irreformabili sit ,, habitum , quaestio ex Actis postea disse,

di, Venda .

Uod praesenti Capite probare aggreditur Illustrissimus Gallicanae Declarationis Defensor; quod ni-- mirum S. Caelestini de Nestorii haeresi ae Persona iudicium tota fuerit Cathedrae auctoritate prolatum ;extra omnem coruroversiam positum est, idque ab ipso luculentissimc demonstratur. Quare de hac re nulla mihi cum ipso concertatio est : agnosco enim, nihil plane potuisse in ejusmodi judicio desiderari, quo Apostolica auatoritas plenissime exereretur λ ,, An vero sententia tanta ,, autoritate prolata, postquam ingens disensio exorta se est ac bnodi Oecumenicae injecta mentio, pro irrefr- ,, mabili sit habita, gestasquentia demonstrabunt. Demonstrabunt plane: nihil enim luculentius iis, quae in Ephesina hac Synodo gesta dictaque sunt, ad demonstrandam summam, & nullius etiam Concilii generalis subditam iudicio Apostolicae Sedis in iis quaestionibus dirimendis auctoritatem . Verum antequam ad Acta ipsa M a pro

163쪽

sa De Romani Pontificis

propius inspicienda accedamus, duo dic nobis quaerenda sunt. Primo, quodnam fuerit in hoc negotio S. Cyrilli de Romani Pontificis auctoritate judicium. Secundo, an iuxta ipsius Ecclesiae Gallicanae doctrinam, Synodi generalis auctoritate Orbisque adunati consensione opus fuerit, ut Caelestini de haeresi Nestoriana decreta incon cullam Sc immobilem firmitatem obtinerent.

ARTICULUS PRIMUS.

S. rillus irrefragabilem agnosit in Caelestino ad damnandam haeresim Nestorim

nam, auctor talem .

II perspicue suadent ipsius S. Cyrilli verba in Epistola

ad Caelestinum, I. Parte Concilii Ephesini cap. XIV. lic enim Sanctum Pontificem adloquitur: Non prius autem illius Nestorii communionem palam aperteqae de ferimus, quam baec ipsa pietati itiae indicaremus . Diagneris proinde quid bic finitas praescribere ; quo liquido

nobis conset, communicarene nos cum illo oporteat, aravero tibere eidem denunciare, neminem cum eo commu

nicare , qui ej nodi erroneam doctrinam fovet ac prae dicat . Porro itiae integritatis κmns, er oper bae resententia, piissimis Deoque devotissimis Macedoniae Discopis, nec non totius Orientis Antistitibus perspicue per litteras exponi debet. Nam cupientibus illis ansam dabimus , ut Omnes tino animo in una sententia persistant , rectaeque fidei quae jam impugnatur opιm ferant. Cy rillus ergo etsi Nestorii blasphemias perspectas & exploratas habebat; non audet tamen omnem cum ipso societa

tem Diqitirso by Cooste

164쪽

Auctoritate. Liber I. 93

tem & communionem abrumpere, nisi prius Sedem Apostolicam consulat, ejusque hac de re sententiam excipiat. Profitetur autem , sese post acceptum illius Sedis oraculum nihil amplius retractaturum; sed nulla mora interposita, libere S: absque ulla cunctatione, utpote re jam liquido definita, quo inquit liquido nobis constet ejus decreto pariturum 3 eumdemque aliorum per universum orbem Episcoporum esse sensum, pro certo se habere significat. Petit enim a Caelestino, ut suum de N estorio iudicium praecipuarum Sedium Episcopis significare velit, quo una sit omnium fides atque sententia. Proindeque eam esse judicat Apostolicorurn decretorum de rebus ad fidem morumque disciplinam pertinentibus vim, ut nemo illis reluctari valeat, sed omnes in uno eodemque sensu continere possint, quemadmodum centrum omnes in se uno lineas conjungit. His accedit, quod, ut est veteribus quibusdam Scriptoribus animadversum, S. Cyrillus ad Caelestinum velut AD ARCEM FIDEI confugit; cujus proinde firmissima esse oportet Si immota de fidei rebus judicia. Si enim adve sus Ecclesiam in Arce fidei fundatam, & fidei arce defensam portae inferi praevalere non possunt; prorsus necesse est , ut Arx ipsa fidei adversus easdem Inferi Portas, id est adversus haereses tu errores , firma & immota consistat rnamque ubi semel Civitatis arcem aut Regni hostes expugnaverint & in suam redegerint potestatem , de toto Regno aut Civitate actum est . Cyrillum itaque ad S. Caelestinum velut ad Pontificatus subindeque & Fidei Arcem confugisse, Arnobius Junior in Conflictu cum Serapione sequentibus verbis testatur : Apostolicae recordationis vir

S. Oritius Alexandrinus Episcopus quum cognovi set i

165쪽

9 νε De Romam Pontificis

storianum dogma contrarium fidei pullulare, scripsit

per totam Aegyptum, Ur ad Sanctum Caelestinum Apostolicae recordationis Antisitem misit, dicens ad laudem suam pertinere, si ab eo , qui Pontificatus arcem tenebat , Disset aliquid emendatum. Consentit Marcellinus Comes in Chronico: Caelestinus ROMANAE ARCIs Pontifex

Nestorio pravitatis Episcopo , per Epsolam suam datis

decem dierum induciis, delpoenitenti veniam vel dissentienti damnationem denunciat. Ex quibus colligit Thomassinus, sUMMAM judicii hujus advers us Nestorium exerciti potestatem vel ab ipso Cyrillo ad Caelestinum esse delatam, tanquam ad Pontificatias arcem a . Porro qui Pontificatus arcem tanquam Ecclesiae Caput tenet, ille etiam Arx fidei jure optimo & nuncupatur & creditur : id quod est etiam Gallicanis Episcopis animadversum in Epistola ex Comitiis Generalibus Cleri ad Innocentium X. Pontificem Maximum data VIII. Kal. Novembris MDCL. Scimus, ubi Caput Ecclesiae, IBI TOTIUS FIDEI ARCEM , totius er diseiplinae Metropolim. Quid autem ex hac totius fidei arce S. Cyrillo quum ad eam confugit sperandum esset, Concilium Ephesinum , cujus veluti mens & calamus ipse Curillus fuit, ad S. Caeleltinum scribens sequentibus verbis declarat: b in Sanctitatis tuae circa pietatem xelus, er circa fidei Fnceritatem cura, nostri omnium Salvatori Deo grata em placita, omni admiratione digna exsistit . υ enim hoc tobis ADEO MAGNIs in more positiam, ut in omnibus celebressitis, sudiaque Osra ECCLESIARUM FIRMAMENTA constituatis . Ex illa ergo totius fidei Arce, in qua sibi S. Cyrillus adversus Nestorium firmamentum constituit, dein

creta Aa) Differt. X. de Concit. num, III. bὶ Λct. V. Cone. Ephes.

166쪽

Auctoritate. Liber L. 9screta Si judicia manant, quae OMNIUM ECCLESIARUM FIRΜAMENTA sunt ; quae proinde immota N: firmissima esse oportet, ne si omnium Ecclesiarum firmamenta vacillant , ipsa etiam universalis Ecclesia periclitetur .

ARΤICULUS SECUNDUS.

S. Caelestini de Nestorio judicium juxta Gallica

nae Ecclesiae doctrinam , etiam ante Oecumenicam S=nodum , immobilem habuits irretractabilem auctoritatem. DU bus propositionibus, ut illud semel admoneam,

Gallicanae Ecclesiae doctrina ad quam in praesentia provoco continetur; duabus, inquam, propositionibus , quas recentis e Gallia Theologi verbis efferam a ) .

Prima est: Fieri non potes, mi promi sonum Cbrisi, ut in caussa Fidei multitudo Episcoporum simul cum Romano Pontifice, paucis admodum ex adverso reclamantibus Episcopis , errorem definiat ac pertinaciter defendat. Altera est: Ad robur firmitatem dogmaticae de nitionis susscit moralis unanimitas , quam non impedit paucorum rementia. Fam porro esse docet moralem unanimitatem , quae exffragiis multo majoris partis paucis admodum exceptis coalescit . Dixi, inquit, paucis admodum exceptis. Namque si tanta foret Episcoporum discordia , ut bincininde dioefas in partes sinderentur numeros ac insigniores Ecclesiae,sicut contigit in contro- mersia de Taptismo ab Haereticis collato, tempore Stepbani Summi Pontificis es' S. C priani , tunc nequidem moralis

167쪽

9 6 De Romani Pontificis

, alis adesset unanimιtas, saltem completa 'perfecta ;adeoque ad Concilliam generale rectirrendum foret. Hanc autem dixi Callicanae Ecclesiae esse doctrinam ; non quod ignorem, hanc pariter Omnium esse Catholicorum sententiam, quatenus docet Romanorum Pontis cum de rebus fidei iudicia, quibus omnium fere per orbem Catholicum Episcoporum accedit consensus, inconcussam habere & indeclinabilem auctoritatem ; sed quod ea proprii Gallorum opinio sit, ejusmodi consensum esse necessarium , ut ea Romanorum Pontiscum de Fidei controversis judicia firma N: omnino immota consistant. Duo hic itaque mihi praestanda sunt. Primo demonstrandum est, in Caelestini de Nestorio

sententiam, statim ac promulgata est, Episcoporum mul titudinem, paucis admodum ex adverso reclamantibus , consensisse. Secundo quod paucorum ex adverso reclamantium, seu non omnino Apostolico iudicio acquiescentium dis.

sensione moralis unanimitas abrupta non est; adeoque opus omnino non fuit, ut ad Concilium generale recur

reretur .

Quod ad primum attinet, prae oculis imprimis habenda est sententia, quam adversus Nestorium in Synodo Romana Caelestinus tulit, & quae in celebri ipsius ad eumdem Nestorium Epistola sequentibus verbis concepta

est: a in Aperte igitur banc nostramsaas esse sententiam,

ut nisi de Deo Christo nostro ea praedices , quae e ' RomanastAlexandrina unioersalis Ecessa Catholica tenet , sicut e r Sacrosancta Consantinopolitanae Urbis ad te usque optime tenuit 3 ta' banc perfidam novitatem , quae

hoc' ca I. P. Cone. Ephes. cap. XVIII.

168쪽

Atictoritate. Liber I. 9

hoe quod venerabilis Scriptura conjungit nititur separare, intra decimum diem a primo innotescentis tibi hujus eonventionis die numerandum , apertaqscripta professone damnaveris, ab universalis te Ecclesiae Catbolicae communione dejectum . Tria potissimum in hoc Caelestini decreto spectanda sunt. Primo, quod quam doctrinam definit ac Nestorio tenendam subscribendamque decernit .

eam esse docet quam universa per orbem tenebat & praedicabat Ecclesia . Secundo, quod eumdem Nestorium eris

roris huicce doctrinae contrarii reum peragit . Tertio squod ipsi ad e; uranda perversa dogmata decem dumtaxat inducias dierum indulget. Ex hisce itaque tribus partibus . quibus laudata sententia constat, nulla est, inquam etiam ante Synodum Oecumenicam Catholicorum Episcoporum pars maxima non consenserit.

Atque ut a prima exordiamur; quis post tam disertum ac luculentum ipsiusmet S. Caelestini testimonium negare audeat, aut in controversiam vocare, quod quam ipse Nestorio tenendam subscribendamque proponit , haud alia tunc esset, quam universae Ecclesiae doctrina Quis enim vero unquam Catholicorum negavit , unam esse in Christo Personam , sive unum esse eumdemque Dei & hominis Fibum, ac propterea Beatam Virginem jure meritoque Θεοτοκον seu Dei param appellari l his porro, quod ad doctrinam pertinet, Caelestini decretum terminis circumis scribitur. Quare S. Cyrillus, tamquam Apostolicae sententiae executor leges Nestorio praescribens , quas eum subire oporteret si vellet in Ecclesiae communione persistere: Praeter hoc addendum inquit illud est, ut seriptoae jurejurando ad mes, te praeterea anathematirare ,

169쪽

93 De Romani Pontificis

quae sceleste ta' profane hactenus sensisti ; ta' ea rursum

posbac te sensurum ac docturum polliceare, quae em noser ceteri omnes quotquot vel in Occidente mel in Oriente vivunt Episcopi, Doctores em populorum duces . . . . Haec

enim es Catholicae Apostolicaeque Ecclesiae fides, in quatinivors Occidentis em Orientis orthodoxi Episcopi consentiunt. Id autem adeo perspicuum erat atque exploratum , ut Iohannes Antiochenus, aliique Orientales Episcopi, qui propensiore in Nestorium animo erant, Amici verba in alienum sensum detorquerent; id quod etiam ipse Nestorius aliquando praestitit: nimirum ad fucum faciendum imperitis, &ne a totius Ecclesiae doctrina distentire videretur. Itaque nulla este potest de hac prima Apostolici

Decreti parte controversia.

Verum, quod ad alteram partem adtinet, illud prima fronte videtur aliquid adferre dissicultatis , quod, ut mox est nobis animadversuin , Iohannes Antiochenus aliique Orientales Episcopi non omnino persuasum habebant, Nestorium iis fuisse erroribus implicitum, quos ei Caelestinus & Cyrillus imputabant. Verumtamen quaecumque fuerit Orientalium de Nestorii sensibus mens certum nihilominus est , reliquos per orbem terrarum Episcopos Caelestini judicio adhaesisse: neque Orientalium' distensione, vel tum quum in apertum bellum erupit , moralis Episcoporum unanimitas violata est . S. Cyrillus in Epistola ad Johannem Antiochenum , totius Occidentis Episcopos Papae de Nestorio decretum amplexos esse ,

disertis verbis testatur: se Romana bnodus hanc paullo superius collectam fuisse docet ex iis tantum Episcopis, qui

tum t a r. P. Conc. Ephes cap. XXI. Disiligod by Coral,

170쪽

Auctoritate . . Liber 99

tum Romae comperti. 1 unc, quum illuc Diaconus Polli

donius pervenit disertam statim in illum uentiam tu Iit.: qua de re ad tuam quoque pietatem perscripsit. --rum proinde decreto modis omnibas parendum est illis ,

qui a totius cecidentis communione excidere noluerint. Scripserunt namque expintae sntentiae exempla eum ad

Rufum piissimum 2 besalonicae Episcopum , tum ad aliosquυque nonnullos religiosi os nacedoniae Episcopos, qui ab illitis sententia numquam decedere solent. Scripsin runt nihilosecius er ad gumenalem pii mum Hierosolν- morum Episcopum. Iam tuae pietati 1 fuerit, quid in rem

futurumst, diligenter expendere. Nos enimsequemur , quae illi judicaverunt. Veremur namqΠe, ne a tantoriam communione excidamus, qui non ob aliud indignantur, neque ob parvi momenti res commotisunt, eamque fententiam tulerunt,sed propter Usim Fidem, univers que. Orbis terrariam turbatas Ecclesias, in commtinem populi aedificationem. Haec ex Alexandrina torius Aegypti Synodo adJohannem scribebat Cyrillus, in quibus quaedam nobis accurate adnotanda sunt. Et primo quidem animadversone dignum est, quod, quemadmodum paullo ante monuimus, Romana SynoduS, quam Cyrillus commemorat , dc ex qua Caelestinus adversus Nestorium sententiam tulit, ex solis Episcopis coacta est, qcii tunc in magna , ut ait, Romanorum Urbe compertisunt. Et tamen haud veretur pronunciare, quod horum decreto modis omnibus parendum est illis, qui a totius Occidentis communione excidere noluerint, quo prosecto significat, constantem fuisse omnium Occidentalium morem , ut nunquam ab Apostolicae Sedis decretis dissentirent. Alioquin quomodo de totius Occidentis sententia fidenter pronun-N a classet,

SEARCH

MENU NAVIGATION