F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

g o De Romani Ponti is

omnes , qui in eo conventu fuere, istos lucifugas . . e minmuni caletido, unius Spiritus incitatu, anathemate pereulserunt. Ex quibus apparet, cum universam Aegyptum. tum omnes Italiae , Galliae, Hispaniae de Illyrici, imo , ut Zomenus non uno in loco testatur a , totius Occidentis Ecclesias in unam eamdemque de Spiritus Sancti Divinitate sententiam conspirasse, & anathematis fulmen adversus Pneumatomachos communi calculo contorsisse. Quod pertinet ad Asianas & Orientales Ecclesias, ex ais quae etiamnum supersunt monumentis apertissime de monstratur , omnibus earum partium Catholicis Episcopis hac de re plenissime cum Occidentalibus convenisse de Macedonianos pro Haereticis habuisse'. Pro Ecclesiis Galatiae exstat apud Cl. Monrnuconiuri

b) Fidei confessio, quam Legati Marcelli S Cleri Ancyra ni erat autem Ancyra illius Provinciae Metropolis suo& eorum a quibus missi fuerant nomine, in conventu Alexandrino apud S.Athanasium aliosque Aegypti Fpiscopos ediderunt. In hac enim non modo Arianos & Sabellianos,' verum de Pneumatomachos anathemate confixerunt, Scab Ecclesia Catholica alienos pronunciarunt: Gia non

nulli sunt qui dicunt, Filium quidem dis item

esse Patri, Spiritum autem Sanctum esse rem creatam unamque ex rebus factis I cum nos, tum ii qui nos huc δε- legarunt . b Umodi baereses anathemate ferimus . Et in-fia r Plenioris itaque majori que testimonii caussa , anathemate ferimui eos, qui sentiunt, ac dicunt se fuit aliquando cum nonduin esset Spiritus Sanctus . D Scimus

ratim, S inctam Trinitatem sempiternam semper perfe-

152쪽

Auctoritate. Liber L 31

ctam fuisse, ac eodem modo se habuisse . Gamobrem ab

Ecclesia Carbolica alienos reputamus eos, qui sentiunt a que dicunt: es Fuit, quum non esset Filius, atque ex nonis exstantibus famis est Spiritus Sanctus. Pro Ecclesiis Lycaoniae, quarum Metropolis erat Iconium , habemus apud Balugium in nova Conciliorum collectione Synodum Iconiensem sub S. Amphilochio coactam . Consulti enim illius Provinciae Episcopi, quam laudatus Amphilochius gubernabat, quid credendum esset de Spiritu Sancto, de quo quibusdam dubitationem immiserat Satanas ; responderunt e Synodo, tenendam esse Nicaenorum Patrum fidem: Docuerant enim, inqui uni in Epistola Synodica, sicut credi debet in Patrem Filium , ita etiam credendum esse in Spiritum; nec aliam quampiam inducentes in divina beataque Trinitate naturam , neque quidquam de Trinitate resecantes in illa Fidei expositione. Et inferius adjungunt, quod Baptismi formula in Evangelio praescripta, tum Sabellii intercluditur morbus per tres H osi es pure nobis traditas

tum Anomoeorum Arianorumque, ef Pneumatomacho rum obtiarant&r Ora, tribus quidem Personis ac spostasibus decuratis, una vero naturaindivinitate confisa

Inter Epistolas Basilii M. occurrit n. XCII. al. LXIX. Epistola ad Episcopos Italiae Sr Galliae, vel ab ipso Basilio vel a S. Meletio Antiocheno Episcopo exarata, Sc plurium Episcoporum nominibus consignata. Scribunt enim Deo dilectissimis em Sanct ysmis Fratribus comministris Italiae em Galliae tinanimis er concordibtis Episcopis Meletius, Eusebius, 'Basilius, Tassus, Gregorius , Pelagius, Paulus, Anthimus, Theodotus , Vitus, Abra-mius, Sabinus, Zenus, Theodoritus, Marcianus, Vara-L chus,

153쪽

32 De Romani Pontificischus, Abramius, Libanius, Thalassici , , Ioseph, TOetbus ἰ

Dirius, Theodotus, Eustatbius , Tarsumas , Jobannes scboseboes, psices, Narses, Maris, Gregorius, Dapbnui,

ceterι. Hos inter, praeter Meletium S Basilium, celebres sunt Eusebius Salnosa tenus, Gregorius Theologi Pater, Pelagius Laodice nus, Anthimus Tyanorum, Zeno Tyri, Theodotus Nicopolitanus, & Gregorius Nysienus et Vitus novissimo Basilii operum Editori a est Carrhorum in Mesopotamia Episcopus , Abraham Urinorum in Syria qui Concilio Antiocheno interfuit anno 3 6 3. , alter Abraham Bainorum, deniqueJatrius est Otrejus Melitinensis Episcopus b . Hi ergo aliique ex tot Asiaticis& Orientalibus Provinciis Epistopi, qui vel in Synodo communiter, vel unusquisque apud se e privatim, laudatae Epistolae subscripserunt, Synodicam Concilii Romani ad Illyricos datam Epistolam, & ad ipsos etiam Orientales per Sabinum Diaconum delatam , se recepisse testantur, de iis omnibus consensiste, quae canonice in ea Synodo peracta, dc sancita fuerant: Revera enim, inquiunt,

laude summa dignum est, quod a Domino pietati vestraedatum est,adulterinum quidem a probo ac puro dis ernere, Patrum vero fidem sine uua dissimulatione νraedicare: quam quidem ir nos suscepimus uno υimusque Apostolicis notissignatam: eique ceteris omnibus, quae in Sν nodico Scripto canonice es' legitime statuta sint, adsentimur. Porro in ea Synodica Epistola Damasus , aliique Occidentales decreverant , credendum esse Patrem erFilium cy' Spiritum Sanctum tinius esse deitatis atque substantiae et eum autem , qui aliter sentiret, a suo ipsi

rumta In Vita S. Basil. cap. XXII. num U. ιὶ Pro Iatris , inquit, legerem Otruum Melitinensem. Dissiligod by COOule

154쪽

Auctoritate. Liber I. 63

rum eo ortio atienum esse judicaverant Verum in alia longe celebriori & frequentiori Synodo , ab Orientalibus Episcopis eadem Damasi 8c Romani Concilii aliquot post annis, nimirum post M. Basilii mortem , suscepta Epistola est; ut constat ex iis quae de hoc Damasi Concilio in Romana Collectione leguntur: Explicit baee Epistola, GH expositio Synodi Romanae habita ub Damas Papa, em transmissa ad Orientem , iuqua omnis Orientalis Ecclesia , facta Synodo apud Antiochiam, consena me credentes, omnes ita consentientes eidem super expositae fidei, singuli sua subscriptione confirmant. Sequuntur septem Episcoporum subscriptiones his verbis conceptae r Meletius Episcopus Antiochenus consentio omnibus suprascriptis, ita credens, sentiens ; Ursi quis p aeter haec sentit, anathemast. Eodemque modo Eusebius Samosatenus, Pelagius Laodicenus, & alii quatuor subscribunt; ac deinde adjungitur rSimiliter alii CXLVI. Orientales Disivi subscripserunt, quorum subscriptio in authenticum bodie in Archimis Romanae Ecclesiae tenetur. Quum itaque totus Occidens, universa Aegyptus, omnis Orientalis Ecclesia, & omnes per universiam Eccle-sam Catholici Episcopi, Damasi & Ecclesiae Romanae de Spiritus Sancti divinitate judicium amplecterentur , MMacedonianos tamquam manifestos Haereticos ab Ecclesiae communione repellerent, dirisque devoverent ac saepius repetitis anathematis jacularentur, quis aequo animo ferat, ut tam solemne judicium , non adhuc omnino

immobile & irreformabile, sed retractationi obnoxium judicetur An non illa in Ecelesia Gallicana semper doctri-m viguit & ctiamnum viget, quod Romani Pontificis de

L 1 fide

155쪽

84 De Romani Pontificis

fide decreta , quibus Catholicorum etiam in suis Ecclesiis

residentium Episcoporum pars maxima adhaeret, summam de indeclinabilem habeant auctoritatem l quae sententia nisi admittatur, nulla ferme erit de fide controversa quae extra Cenerale Concilium terminari, nulla haeresis quae sine orbis adunati consensione comprimi, &funditus everti, ac penitus labefactari valeat. Quod tamen cum Augustino Sc aliis Patribus, cum omnes Theologi tum ipse etiam Bossuetius in hoc ipso opere aperte negat: agnoscit enim cum laudato Augustino, Pelagianam haeresim, ut alias quamplures trium praesertim saeculorum interim omittamus , solis Apostolicae Sedis Rescriptis, quibus Catholici per universum Orbem Praes les consenserunt fuisse finitam . At ego non video, quid inter Pelagianorum & Macedonianorum haeresim discriminis adferri valeat, ut ad horum quidem, non autem illorum doctrinam penitus profligandam , Synodi generalis

auctoritate , Orbisque adunati consensione opus esset. An ' horum minus quam illorum aperta pernicies an non in

horum perinde atque in illorum damnationem Catholici per universum Orbem Episcopi , vel quique privatim in suis Sedibus, vel communi calculo in Conciliis Nationalibus consenserunt an hi forsitan secus atque illi aliqua in Ecclesia auctoritate pollebant, aut favore Principum nitebantur At quid magis a Christiana Religione alienum, quae magis aperta blasphemia ; quam aliquid creatum in Trinitatem inserere, & Spiritum Sanctum a Patris Filiique consortio ac natura sejungere ' nec minor profecto vis

in Conciliis per Italiam, Galliam, Hispaniam, Lycaoniam& Illuricum congregatis, aut Alexandrinis ex universa

Aegypto de Libiis,de Antiochenis ex toto Oriente collectis ad

156쪽

Auctoritate. Liber I 8s

ad damnandos Macedonianos, quam in Africanis ad conterendam haeresim Pelagianam. Quae quum ex se ipsis manifesta sint; superest, ut breviter ostendam, nec majoris fuisse in Ecclesia auctoritatis nec minus infensos habuisse Principes, qui Spiritum Sanctum in rerum creatarum censum referebant, quam qui peccatum originis inficia

bantur.

Praeter Arianos sive Eudoxianos, & Eunomianos siVeAnomiaeOS, quorum quum essent Nicaeni Concilii professi hostes, nulla proinde in Ecclesia ratio habebatur; qui Macedoniani & Semiariani audiebant, ubi primum sub Valente, quum Patri Filium per omnia similem faterendetur , abruptius in Spiritum Sanctum blasphemare coeperunt , adeo infirmis erant viribus; ut quum inde ab Eudoxianis dc Valente, inde vero a Valentiniano & Catholicis premerentur ; facile intellexerunt, nullo se loco posse consistere, nisi aut ad illorum se se aut horumce partes adjungerent , ut Socrates lib. IV. cap. XI. & Sozomenus lib. VI cap. X. animadvertunt. Repudiata ergo, ut iidem Η, storici narrant, Eudoxianorum communione, ad Liberium Sc Catholicos accesserunt, editaque fidei Catholicae profest ione, ad pacem S communionem recepti sunt ; de quoad Valens imperavit, Sc in vivis fuit, omni studio curarunt ue ne aut aperi, haereticae doctrinae professione, aut manifesta separatione, initae pacis foedera violarent. At mortuo Ualente, quum Gratianus referente Socrate lib.U. cap. II. legem tulisset, ut omnes cujusiumque Religionis

homines abrique ullo discrimine in Ecclesiis convenirent, soli autem Eunomiani Photiniani e ' Manichaei pellerentur Ecclesiis ; Macedoniam: 3c Semiariani nihil iam sibi Se ab Eudoxianis a Catholicis timendum rati, editam jampria

157쪽

85 De Romani Pontificis

pridem Catholicae fidei proseinonem , S: Catholicorum communionem abjicere constituerunt. Idcirco, inquit Socrates eodem libro cap. IV. Antiocbiae, quae es in SPria vel potius ut est apud SoZomenum lib. VH. cap. II. in Caria ) in unum coacti de integro decrevere, vocem tu Iam του ἱμsvo sis aversandam esse, es' cum illis, qui fidem

Concilii Moeni amplexabantur, non Omnino communicandum . Verum, ut idem Socrates animadvertit, eo

rum conatus minime ipsis successit ex sententia ; tum quia plerique eos tamquam alias alia decernentes condemnare coeperunt, ab illis penitus desciscere , Se constantius iis adhaerere qui fidem a Nicaeno Concilio praescriptam profitebantur ; tum quia Gratianus memoratam legem, quam apud Sirmium anno 378. promulgarat, mutata in melius sententia, hoc ipso labente anno apud Mediolanum Ambrosio auctore, ut par est credere, revocavit ; statuitque, ut omnes vetitae legibus Divinis er Imperialibus haereses perpetuo conquiescerent. Quo referendum videtur , quod est apud Theodoritum lib. U. cap. II. Ue Imperator consiriasit legem, qua jubebat Sanctas Ecclesias tradi his, qui Damasi communionem amplexarentur . Nec minus Macedonianis aliisque Haereticis infensus fuit & ad Catholicam fidem amplificandam propensus Theodosius Magnus, quem sequente anno Gratianus Purpurae Socium & Imperii Collegam adscivit. Nam celebrem Thessalonicae, impellente Ascholio illius Urbis Episcopo, an. 38o. legem tulit ad Constantinopolitanos missam, ain ut eam Religionem amplectercntur, quam Petrus Apostolorum Princeps Romanis ab initio tradidisset, quamque tum temporis Damasus Romae, Petrus

158쪽

Auctoritate. Libis I

alexandriae Episcopus conservaret: Ur illorum dumtaxat Ecclesia diceretur Catholica , qui divinam Trini- tatem aequali bonore colerent. stui diversm sentirent Peos haereticor appellari , intestabiles esse, ac sapplicio a 'flci. Ex quibus apparet, Macedonianis tum temporis, perinde ac postea Pelagianis, parum fuisse virium ad resistendum Catholicis; & horum non secus atque illorum, non modo Pontificum & Synodorum decretis , verum de Imperialibus Legibus ac Rescriptis repressam fuisse temeritatem : quibus si ea quae superius disputata sunt adjungantur, minime apparet, cur ad horum potius, quam ad illorum causiam terminandam, Synodi Generalis autoritate Orbisque adunati consensione opus fuerit.

Constantinopolitana Θnodus coacta reapse non est, ut Romanorum Pontificiam de Macedonianis judicium, aut horum de Spiritus San-m Diminitate controversia

retractaretur. NUllus veterum Scriptorum, qui Constantinopoli tant Concilii Historiam litteris consignarunt, hanc, quam Illustrissimus Bossuetius commentus est, celebrandae Synodi rationem adtulit ; sed has potissimum proferunt: ut nimirum Nicaena fi/es confirmaretur, dc Constantinopolitanae Ecclesiae Catholicus praeficeretur Episcopus et ita Socrates lib. U. cap. UIII.: Imperator, nulla

mora interposita, Concilium Episcoporum ipsius fidem amplectentium convocat ; quo tum fides Concilii Nicaeni

159쪽

83 De Romani Pontificis

corroboraretur, tum Consantinopoli designaretur Diasopus. Concinir Socrati Sozomenus lib. VII. cap. VII. ς nee ab eis dissentit aut aliud indieat Τheodoritus lib. IV. cap. VIV. Verum quidem est, quod, ut laudati Socrates de Sozomenus reserunt, invitati fuerunt, & accesserunt ad Synodum etiam Episcopi Macedoniani: at non ideo vocatos fuisse referunt, ut Romanum de illis j udicium retractaretur; sed ut illis ejusnodi judicium Patres in mentem revocarent, & ad redintegrandam pacem hortarentur,'

quam edita juxta illud apud Liberium Catholicae fidei professione jampridem consequuti fuerant: Ac quoniam,

inquit Socrates, in spem venerat Theodosius j se posse.

Macedonianos ad concordiam cum illis, qui erant ejusdem cum illo mei, reducere ; Episeopos sectae Macedonianae accersiυἰt. Quid autem cum iis Episcopis in Synodo gestum sit, sequentibus verbis SoZomenus exponit: ait enim , quod Catholici Episcopi, quum Decreti in Μ- caeno Concilio confirmati approbatores essent, eos qui cum Eleusio erant obtesabantur, ut suae sententiae f/bscriberent , in memoriam illis redigentes, quae ad Liberium per Legatos Eustathium Silvanum ac Theophilum

fripsissent, in contestati essent. Atque iis paria etiam

Socrates refert: ex quibus profecto constat, inon ad retractandum Romanae Sedis judicium Macedonianos admis. sos in Synodo fuisse; sed ut ad servandam fidei professionem, quam juxta Liberii decretum per Legatos suos in

Romana Synodo ediderant, adigerentur. Nec refert, quod Macedoniani in Coneilio Constantinopolitano damnati sunt, & corum dogmati confutando plures Nicaeni Concilii Symbolo, particulae sunt adjectae. Nam Sc alios Haereticos Synodus Constantinopolitana

160쪽

Auctoritate. Lib. I. 89

litana damnavit, & eorum erroribus profligandis plures eidem Symbolo particulas addidit, seu potius, ut est Viris eruditis animadversum a , & ex S. Epiphanio col

ligi videtur b , antiquius Symbolum , & ejusmodi jam

pridem auctum additamentis adoptavit. Nec tamen propterea quis dixerit, eorum Omnium Haereticorum caussas in hac fuisse Synodo retractatas . Ex his porro aperte conficitur, Conciliorum Generalium celebrationem argumento non esse , quod fidei dogmata jampridem definita, aut decreta adversus Haereticos lata retractationi obnoxia judicarentur; nec Concilia Generalia celebrata fuisse, quod, ut ea decreta summam de

immobilem firmitatem obtinerent, Θnodi generalis auctoritate Orbisque adunati consolane opus esset. Nam , ut ex Socrate aliisque auctoribus demonstravi, Constanti nopolitana haec Synodus primum congregata est, ut fides Concilii Nicaeni confirmaretur. Quis tamen dixerit, Nicaenae Fidei hac adhuc Synodo opus fuisse, ut robur auctoritatis invictum obtineret Libet hic coronidis loco attexere verba quibus Galaticani Praesules , Epistola data ad Innocentium Decimum post receptam Constitutionem contra quinque Ian- senii propositiones, agnoscunt & aperte docent, Damasi adversus Macedonianos & Apollinaristas decreta summam , & ineluctabilem vim ante Concilium Oecumentia cum habuisse, perinde atque Innocentii Primi, ac Zosimi adversus Pelagianos Rescripta ; his enim, quae hactenus in hoc Capite disputata sunt, egregie confirmantur: Scribunt enim, quod oetusae illius aetatis Ecclesia Catholia

SEARCH

MENU NAVIGATION