F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

I oo De Romani Pontificis

classet, qui unius Romam Concilii decretum prae manibus habebat Secundo notandum est, in illa Occidentis S: Orientis , sive Occidentalis & Orientalis Ecclesiae divisione, ad quam in his verbis laudatus Cyrillus digitum intendit, sub Occidentali comprehensas tum fuisse, praeter alias Provincias, Africam, Illyricum & Macedoniam. Et de his quidem, nempe de totius Illyrici Episcopis, quod plures Sc amplissimas Provincias complectebatur, quibus omnibus Thelialonicensis Episcopus praeerat ac specia-tiin de Macedonibus idem S. Cyrillus te fatur; quod ab illius, idest Romani Ponti scis, sententia nunquam decederestent. Idemque de Africana Ecclesia sentiendum est ,

quae in illa generali divisione ad Occidentem referebatur; quam proinde S. Cyrillus sub totius Occidentis , a cujus communione sejungi verebatur, nomine comprehendit. Et vero quod hic Cyrillus Johanni Antiocheno de- nunciat, nempe aut parendum esse Caelestini de Nestorii damnatione sententiae, aut a totius occidentis, Africae , Macedoniae , ac totius Illyrici, & Aegypti, cui ipse preerat, communione excidendum; haud inanem fuisse comminationem, ex earum Ecclesiarum actis gestisque compertum est . Nam S. Caelestinus , antequam Legatos ad Ephesinam Synodum destinaret, Romae Sanctorum Occidentalium D scoporum multitudinem coegit; qui illiefmul congregati, ut aJunt Patres ejusdem Ephesini Concilii in Relatione ad Imperatorem a , Caelestino Sanctissimo piissmoque magnae Romae Epifον etiam praesente , LIV nune nostram deside sententiam praedicarunt . eosque qui diversasentiunt, ab omni prorss Sacerdotii forte

172쪽

Auctoritate. Liber I Ior

forte graduque aιι enos esse desinierant. Hane autem Synodum totius occidentis Ecclesias repraesentaste, inde aperte colligitur, quod Legati ex ea Synodo Ephesum milli totius Oeeidenialis Sanctae S nodi sententiam pertiteras exposuisse, in eadem Relatione dicuntur. Quod Caelestinus Romae, id Capreolus Carthagine

perficere cogitavit; ut nimirum quemadmodum ille R mae ex toto occidente, ita ipse Carthagine ex universa Africa Synodum congregaret, ut consonam Caelestino ac Cyrillo adversus Neliorium sententiam pronunciaret, Maliquot Episcopos tamquam totius Africanae Ecclesiae I egatos Ephesum destinaret. Uerum Barbarorum in cur

sonibus impeditus,Epistolam Concilii Actis insertam a ,

per Bessulam Diaconum misit, quem non unius CapreOli , sed totius Africae Episcoporum legationem obiisse , aut de ipsorum omnium cum Capreolo, ac per eum cum Caelestino Cyrilloque consensione testatum esse, aperte ex iisdem Actis colligitur. Etenim in Relatione ad Imperatorem per Candidianum Kalendis Iuliis missa; bnodus, inquiunt Patres, Omnes totius orbis Sanctissimos Epfο-pos unum idemque sentientes babet. Nam es' magnae R

mae Episcopus S nodo simul interes, Africani per piissimum Archiepiscopum Cyrilium, eum quo suam fen-rentiam eonjunxerunt: quifola locorum intercapedine dιsjuncti, cum Usius , tum omnium nostrum sententiae consenserunt. Et infra in alia Relatione perJohannem Comitem milla : Oecumenica bnodus quae universum Occidentem , cum magna vesra Roma er Apostolica Sede , totam item Africam , er totum Illyricum in confessu suo babet. Quae profecto vera esse non posterant, nisi una fuis

173쪽

set omnium Afrcae Episcoporum cum suo PrImate sententia , quam ipse per Epistolam , viva autem voce B est

la repraesentaret.

Denique Flavianus Philippensium Episcopus quum Cyrilli ad Nestorium Epistolae Actione prima Concilii subscripssisset, de aliorum quoque totius Illyrici Episcoporum in eamdem sententiam consensione testatus est rHis quoque, inquit, Sancti iam Patrem nostrum Rufum Gessalonicensium Metropolitanum subscribere a r-mo . Nam cum propter aegritudinem huc venire non posset , mibi adfanctam Ur magnam hanc Synodum proficia scenti haec mandata dedit. Gin omnes quoque IIII rici Episcopos in meam sententiam concedere, nihilque de jam actis haesitare, certo persuasum habeo. Ex quibus colligere est, & alios Metropolitas, quos imprimis Theodosius invitaverat, praejudicatam totius Provinciae sententiam ad Synodum adtulisse. Tertio, circa ea, quae superius adlata sunt S. Cyrilli verba, observandum est; hanc totius Occidentis, Africae , Illyrici, & Aegypti cum Romano Pontifice in Nestorii damnatione, aliis totius Orbis Episcopis nequaquam reclamantibus, consensionem, tanti Cyrillum fecisse, ut nequaquam tutum existimaVerit, ab eorum discedere sententia, & excidere communione; ac propterea inquit rNos enim sequemur, quae illi judicaverunt. Veremur

namque, ne a tantorum communione excidamus. Quo

proinde testimonio fulciri potest , quae hodie in Gallicana Ecclesia viget opinio, quod nimirum manifestis disertis.

que verbis testatus quorumdam Episcoporum; aliorum vero, quorum ut plurimum major est numerus, tacitus consensus, vim certam & ineluctabilem conferat Aposto-

174쪽

Auctoritate. Liber L 'r o x

lieae definitioni a . Iuxta quam opinionem omnino dicendum est, Caelestini de Nestorio sententiam irreformabilem adeptam esse, etiam ante Synodum Oecumeni cam , auctoritatem. Ad eam enim , ut jam vidimus, ex presso, ut vocant, consensu totius Occidentis, Africae Aegypti , & Illyrici Episcopi, etiam ante Synodum, accesteiunt; alii vero per universum terrarum Orbem Epi scopi, ne ipsis quidem exceptis Orientalibus, tacito. Nondum enitri, ut mox dicemus, Iohannes Antiochenusta Orientales in apertam disiensionem proruperant: quinimo Apostolicae sententiae aequitatem quodammodo agnoscebant, Sc Nestorio auctores erant, ut Ecclesiae, MPontilici satisfaceret. Nam & ipsi, perinde ac Cyrillus,

initio verebantur, ne a tantorum communione exciderent:

quem ipsorum timorem verba illa praeseseruntJohannis Antiocheni, ex aliorum Orientalium consensu, ad Nestorium scribentis b : Nam e Voccidens , Ur Aegyptus in ipsa furtasse Macedonia, ab ea unione sese abrumpere

decreverunt, quamsngularis Dei beneficentia communi Ecclesiae utilitati impertiest. Tertia, uti superius animadvertimus, Apostolici adversus Nestorium decreti pars in eo versabatur, quod Nestorio ad nefaria dogmata ejuranda, haud amplius quam decem dierum inducias indulgebat. Hanc vero partem haud alia ratione seorsim considerandam proposui, quam ut monerem id quod etiam , mox referendis verbis, Johannes Antiochenus Nestorium monuit nequaquam id

temporis ejuscemodi quaestionem fuisse disceptatam , de qua non liquido inter Fideles constaret, de quae propterea

175쪽

ro4 De Romani Ponti is

plurimum otii ac laboris ad deliberandum requIreret . EnimGero, inquit laudatus Episcopus Antiochenus -- storio scribens in licet Dominu s meus Caelesinus, Deo dein votissimus Episcopus, decem tantum dierum inter Lltim , terminum usque responsioni praefinitum valde angustum, literia suis interposuerit; tamen res ea ejusmodies, ut, non dico decem diebus, sed uno, imo vero paucis horis confici posse videatur . Nimirum non de iis agebatur Christianorum dogmatum consectariis, quae non nisi magno studio eruuntur, & in quibus , antequam fuerint eliquata, bc Ecclesiae auctoritate definita inalva e , qua Christiani fumus, aut ignoratur, inquit Sanctus Augustinus a , quid verum sit , er sententia definitiυa suspenditur ; aut aliter , quam est , bumana e ' infirma suspicione conjicitur. Sed quod in controversiam a Nestorio vocabatur, ad ipsa, ut ejusdem S. Augustini adversus Pelagianos verbis utar b , fidei pertinet fandamenta; de

inter ea dogmata recensendum est, in quibus proprie , ut

idem seribit Augustinus e , fides Cbrisiana con it. Hine Basilius Archimandrita aliique Constantinopolitani Monachi in Libello supplici adversus Nestorium ad Theodosium , Desideramus, inquiunt d ), Christianae fidei fundamentum inconcusam immotumque peruere. Et Sanctus Caelestinus in Epistola ad ipsum Nestorium e r sferat, doceri Disopum, qualiter esse debeat Chri-

ρι anus Ex quibus constat, controversiam , quam in Ecclesiam Nestorius invexit, ejusdem generis ac rationis

fuisse

176쪽

Auctoritate. Liber I. ros

fuisse cum illa, quam ante aliquot annos Pelagiani excitaverant: ac proinde quemadmodum horum caussa absque Synodi congregatione, & solis Apostolicae Sedis Rescriptis finita est ; cur non Se Caelestini in Nestorii caussa' decretum peremtorium fuisse dicamus ; quum huic perinde atque illis Episcoporuin, ut ostendimus, pars longe maxima adhaeserit l

Dicta a Caelestino Papa de fide, tota Apostori licae Sedis auctoritate sententia, Concilii se universalis mentione & convocatione s A spenditur. Id Canonice & ordine factum, is omnes Episcopi, & Papa ipse confitetur. ΡRaeter haec duo, quae fatis aperte in Epigrapheenunciantur ; quod nimirum Caelestini de fide sententia Concilii generalis mentione 3c convocatione suspensa fuerit; idque Pontificem ipsum , & Episcopos canonice dc ordine factum agnovisse; aliud etiam sub ipsius Capitis initium demonstrare aggreditur Illustrissimus Auctor, quod videlicet Synodi Oecumenicae orbisque adunati consensione opus fuerit, ad conciliandam Caelestini Iudicio immobilem & irretractabilem auctoritatem. Quae quidem quaestio etsi ex principiis superiori Capite positis omnino pendet ; attamen antequam ad alia duo propositae disputationis capita suis momentis expendenda acce damus, adhuc est paullo adcuratius examinanda , & argumentis , quibus Bossuetius nititur, occurrendum est.

177쪽

ros De Romani Pontificis ARTICULUS PRIMUS.

Moralis omnium Disoporum eum Caelestino unanimitas Orientalium dissensione abrupta non es e Summa proinde fuit ejus decreti ,

etiam ante Synodum Oecumenicam, ire formabilis auctoritas; ac nullius momenti suntrat oves, quibus, ad Apostolicum Pudicium firmandum, Eossuetius Generati Concilio opus fuisse contendit., , O Aepe diximus, inquit III, strissimus Aucto- , saepe is o dicemus, ita esse Ecclesiam constitutam, ut ad

,, Oecumenicam Synodum necessario, nonnasi extraor- dinariis casibus ac distensionibus recurratur . Ceterum ,, consueto ordine ita finiri subortas etiam gravissimas deis fide quaestiones, si Romano Pontifici decernenti Ec-r, clesiae consenses accesserit. Sit, ut libet, Ecclesiae consensus necessarius , ut ApostolicumJudicium inconcussam habeat Ze immobilem firmitatem : quid inde conficis, ut Caelestini decretum adhuc nutasIe demonstres, quoad Oecumenicae Synodi auctoritate firmatum em An non luculenter ostendimus, Caelestini sententiae Ecclesiae consensu in neutiquam defuisset Tune enim Ecclesiae consensus adest, quum Romano Pontifici solenniter definienti Episcoporum pars maxima, paucis admodum ex adverso reclamantibus,

adhaeret; quorum alii per litteras quod gestum sit sese adprobare significent ; alii vero tacito saltem consensu idipsum ratum habere censeantur. Id autem Caelestino

178쪽

Nestorii eaussam solenniter dirimenti, etiam ante Concilii generalis celebrationem neutiquam defuisse, monstravimus. Videamus ergo quid contra adferat Gallicanae Declarationis Illustrissimus Propugnator. ,, Plane, inquit, confitemur, sententiam, ita ut CP is filius speraverat, valituram fuisse ad novam haeresim ,, comprimendam , nisi graves suborti motus, resque eari visa esset , quae ad universalem Synodum deferretur . Suborti motus ejusmodi fuerint Oportet, ut iis moin

ratis Episcoporum in Nestorii damnatione unanimitas disjecta sit. Nam ad robur e V firmitatem dogmaticae definitionis, quo nimirum valeat ad quamlibet haeresim comprimendam, se fit moralis Episcoporum unanimitas, quam non impedit paucorum resissentia a . Uideamus ergo, cujusmodi fuerint in causta Nestorii suborti motus. Hos sequentibus verbis Bossuetius describit. si Verum Nestorius Regiae Civitatis Episcopus ea auiari toritate pollebat, ea specie pietatis hominum animiso illuserat, eos sibi conciliaverat Episcopos , ea denique se gratia apud Theodosium Iuniorem Imperatoremis Proceres erat , ut facile omnia commoveret; itaque is opus erat Oecumenica Synodo, quod de re maxima, - ac de Persona in maximam dignitatem evecta ageretur.

se Quod multi Episcopi, in his Orientales fere omnes,' o hoc est , Antiocheni tractus, atque ipse Patriarcha Jo-- hannes a Cyrillo abhorrebant, & Nestorio favere viis debantur: quod scissa hominum studia , totum Orienis iis Imperium, Cyrillum inter atque Nestorium stu-M ctuare videbantur . Haec universalem Synodum po- is stulabant. O 1 Haec

179쪽

x o 8 De Romani Pontificis

Haec quidem hac verborum 6c eloquentiae vi exaggerata consensum facile extorquere poste videntur. Uerum si paullo attentius, &dearticulatim expendantur,

nullius omnino momenti sunt. Nesorius, inquit, Regiae civitatis Episcopus ea autoritate pollebat . Equidem, ubi primum ad Episcopatum pervenit, magna fuit Nestorii apud omnes existimatio. Uerum statim atque in Christum, & Beatam Uirginem nefariam linguam acuere coepit, primum populo & Monachis, deinde Clericis , tandem Episcopis fere omnibus ludibrio fuit, nec nisi quorumdam Aulicorum ope favorem Principis & gratiam retinuit. Hinc illae turbae, ac totius populi & Monachorum fremitus, ubi primum in Ecclesia Constantinois politana plaudente Nestorio auditum est: Mariam nemo

Deiparam vocet; Et: Si quis Mariam Deiparam dixerit , anathema sit. Hinc ille ejusdem populi clamor, Imperatorem babemus, Disopum non habemus; quod nimirum eis jam non Pastor, sed efferatus ac rabidus Lupus esset. Hinc illaeis eoidentem Haeretici Nestorii cons sionem publice propositae obtestationes, quibus palam tamquam Pauli Samosateni discipulus traducebatur. Hinc denique quod nemo, praeter Aulam, conquestus est , ubi depositionis ejus ab Ephesina Synodo litterae Constantinopolim delitae sunt; sed Cereis accensis, A Hymnortui, cantu ejus est dejectio & exauctoratio ab Archimandritis & Populo celebrata: quod argumento est, eum jamdudum publico odio & invidia flagrasse: proindeque si populi Clerique uota spectentur, facile potuisse N estorium e Constantinopolitana Sede absque Synodo Oecumenica, Msolius iussu Romani Pontificis re ipsa deturbari.

Multi Episeopi , subjungit Bosiuetius, in bis Orien

180쪽

tales fere omnes a Crrillo abhorrebant ζ in Nestorio favere videbantur . Nestorii Personae addictos Diise Iohannem Antiochenum de Orientales, hoe est, Antiocheni tractus Episcopos, creditumque illis eum haud alienos a Catholica doctrina sei sus in imo pectore habuisse , haud

equidem inficias iverim : perinde tamen compertum hambeo, ipsos cum illius agendi rationem improbasse, tum Mus dominam clare ac diserte damnasse, nec de Caelestini iudicio ullatenus conquestos esse, sed ut ei pareret, seseque subj iceret, Nestorio auctores fuisse. Haec constant

ex Johannis Antiocheni ad Nestorium Epistola, quam non fulus, inquit, dict idi, Id praefentibus multis Epi- fvis, videlicet Domino meo Arcbelao scopo piissimo ' ringio , Neodoreto, Heliade, Meletio , em Macario , qui per Dei gratiam Ecclesiae Laodieenae nupeμrime praefctus est. In his porro litteris etsi Nestorium in i timis sensibus Catholicam doctrinam, & repudiata hae

voce, Deipara, eius adhuc notionem retinere, pro certo se habere videri velint; attamen subortos motus ac tempestates in ejus imprudentiam rejiciunt, qua vocem, v terum Patrum, Sc omnium Fidelium usu consecratam temere repudiabat; ejusque usum ac notionem nequaquam

rejici potuisse demonstrant, quin Incarnationis Mysterium, quo juxta Scripturas Deum ex Virgine natum, subindeque de ipsam Virginem Deiparam nominamus funditus evertatur. Proinde ipsum monent, rogant, O testanturque, ne nomen, quod a multis saepe Patribus Uirpatum scriptum, ac pronunciatum est, adjungere gravetur, nerue vocabulum, quod piam rectamque n tionem animι evprimit, restare pergat. Haec illius Epistolae summaria capita sunt, ex quibus colligere eas Ne

SEARCH

MENU NAVIGATION