F. Josephi Augustini Orsi ... De irreformabili romani pontificis in definiendis fidei controversiis judicio adversus quartam Cleri Gallicani propositionem .. 1.1

발행: 1739년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

mesturium ipsos verbis haereticum, mente Catholicumjhdieasse; subindeque Caelestini de ipso judicium adprobasse, qui de Nestorii doctrina ex ejus verbis ac sermonrebus pronunciaverat.

Denique scissa bominum studia, inquit Cl. Defensior

totum Orientis Imperium Grillum inter atque Nestorium suctuare videbantur. Haec universalem Synodum posulabant. Orientalium in Cyrillum odia nequaquam ante patuerunt, quam ille suam ad Nestorium cum duodecim Anathematismis Epistolam in apertam lucem emi teret ue haec Vero non ante publici juris facta est, quam dqOecumenica Synodo mentionem Theodosius injecisset . Quare scissa hominum Cyrillum inter atque Nestorium studia convocandae Synodi necessitatem inferre neutia quam potuerunt. Verum esto, ejusmodi studiorum Sc opinionum divortia ante Oecumenicae Synodi convocationem eruperint; quis tamen ferat, iis rem verbis narrari, quibus significetur, totum Orientis Imperium ita Cyrillum inher atque Nestorium fluctuasse, ut paribus utrimque momentis quodammodo libraretur nam S quum adversus Cyrillum ipsique adhaerentes Episcopos Iohannis Antiocheni dc Orientalium in eorum Pseudo-Synodo maxime odia flagrabant, eorum tamen aperta dissensione moralis illa Unanimitas neutiquam lacerata est , qua fit, ut quod ejusmodi Unanimitas probat, universa per orbem terrarum Ecclesia adprobare censeatur . Hinc quamvis Ephesinis decretis Iohannes Antiochenus, ac triginta de amplius Episcopi palam obluctarentur; fidenter tamen Ephesini Patres pronunciabant, cum ipsis esse ac sentire Orbem terrarum, & universam Eceseliam . Ita in Relatio-ye ad Imperatorem per Eutychen Diaconum missae Pieta-

182쪽

ti vestrae certo conflast 3 Iisdisium, quo/paulo asite a n9bis exiit, esse unam communemque totius terraram Orbis sententiam. Ita etiam in alia ad eumietn imperatorem de Orientalibus Relatione: Perabsurdum est , ducentorumta' decem Sanctorum Episcoparium Synodum, quibus cruniversa occidentalium Sanctorum Episcoporum multitudo ' per Vfis reliquas totus terrarum orbis consentit , triginta tantum numero sese opponere . Ita denique in alia Rclatione per Palladium Magiitrianum transmissa: Synodus omnes totius orbis Sanctissim s Episcopus unum idenLquesntientes babet . Et infra: Sane , qui in confess, Canonicam depositionissententiam contra Nesorium baereticum tulimas , ducenti Ur eo amplius numeramur, ex toto terrarum Orbe collecti; totumque Occidentem nobis consntientem habentes . Patet itaque , quod Orientalium etiam aperta distensione moralis unanimitas nequaquam sublata eit ; haec autem, ex ipsorum quoque Gallorum sententia, invictum auctoritatis robur Apostolicis decretis conciliat. Quum autem haec ipsa moralis in Neliorirdamnatione unanimitas Synodi ut ostendimus convocationem praecesserit, inde aperte colligitur, Synodo Oeeumenica opus non fuisse, ut Caelestini decretum sum' mana ex lare tractabilem auctoritatem obtineret .

183쪽

ARTICULUS I v

An lati a resus Nestorium Apostolici Decreti

executionem Theodosius oecumenicae Synodi Ἀ- dictiones penderit: idque canonice , s or

dine factum esse , cum omnes Episcopi , tum is Caelesinus agnoverant

ΡRiorem hujusce eontroversiae partem eodem Capite Illustrissimus Gallicanae declarationis Defensor sequentibus verbis propugnat: ,, Accedebant Piorum at- , que orthodoxorum preces: ecce enim religiosissimi ,, Monachi pro fide orthodoxa, ac Dei parae voce a Nein B storio multa perpessi Imperatori supplicabant: ut Sacrata' Oecumenica S nodus coeat, qua praesente Sanctis ,, mam Ecclesiam uniat, populum in unum reducat, ac ,, Sacerdotes cerae fidei praedicatores , priusquam imis pia illa doctrina Nestorii latius serpat, loco suo restituat. Et iterum: Nos enim vos de Oecumenica Ρno-D do cogenda rogavimus, quae aptissime posset constabiis lire, em erigere titubantia , sive etiam confracta. En ,, post Romani Pontificis judicium expetita a Piis peris universalem Synodum rerum titubantium invicta & ul- ,3 tima firmitudo. - His aliisque motus Imperator, haec ad Cyrillum scri- is psit: Pietatis doctrinam in Sacra S nodo discuti er,, examinari volumus, er ratum esse, quod rectae fideio consenum videbitur sve Hli, qui victi discedent, v se niam impetraturi sint a Patribus , sive non . Hic tria videmus : primum illud, post S. CaeIestini

184쪽

Auctoritate. Liber . II 3

is iudicium , aliud adhuc requiri, Synodale scilicet. Alisse terum , haec duo in Patrum potestate futura, ut de do- ,, ctrina, deque Personis judicent. Tertium, ratum id si, futurum, neque amplius retractandum, quod Synodusis judicavit.

Synodum Oecumenicam ad restituendam Eeelesiae pacem Baslium Archimandritam , aliosque Gihodoxos& Religiosissimos Monachos petiisse, non inficiamur e sed, quod eorum pro Generali Concilio supplicatio exhiabita fuerit post delatam Constantinopolim adversus Nestorium Caelestini sententiam, id vero est, quod rotundis verbis negamus: ac praeter illud generale argumentum, quod Sacra ipsa Imperatoris pro Concilii convocatione, Caelestini sententiae Constantinopoli factam promulgationem , uti deinceps ostendemus, praecessit; aliud magis speciale & intrinsecum nobis suppetunt ejusdem supplic

tionis verba, quibus ejus auctores demonstrant, Nestorianam haeresim Patrum jampridem traditione confossam aepraedamnatam: aliis enim antiquioribus Patribus, quos

nominatim appellant , Orillum quoque Alexandriae suum addunt, qui, ut ajunt, etiamnum superstes, nostrae pietatis legem ob mast: qui profecto Caelestinum neutiquam omisissent, si solennem ejus adversus Nestorium sententiam accepissent; imo ipsum eo libentius laudassent, quanto Romani Pontificis, quam Alexandrini Episcopi erat gravior auctoritas. Ex eorum itaque supplicatione confici nullo modo potest , quod post Romani Pontificis judicium expetita fuerit a Piis per tiniversistim Synodiam rerum titubantium invιcta e ' ultima firmitudo .

Simili observatione, qua res quaeque suis temporibus P resti-

185쪽

a I De Romani Pontificis

reitituantur, ea etiam evertuntur, quae ex Imperatoris

verbis colligit Bossuetius; quod nimirum post Caelestini judicium aliud fuerit indictum, Synodale scilicet, ad retractandam Pontificis de doctrina ac de Personis sententia maquae tum demum rata haberi debuerit, quum ad eam ac cessisset Oecumenicae Synodi eam confirmantis auctoritas:Haec, inquam,nullius omnino momenti esse monstrantur, si Sacra Imperatoris, unde haec colligit Bossuetius , ante data fuerit, quam Caelestini de Nestorio sententia Conitantinopoli promulgaretur. Porro ita sese rem habuisse , mox demonstrabimus. Rescripserat Imperator, ut ante Sanctissimam coactam Synodum communemquesententiam nihil quidquam a quoquam, in ulla prorsus re , privatim innoveιur . Paruit Cyrillus , tu nihil ultra egit, Pontificii licet decreti executor a Caelestino dictus. Inde conficit Bossuetius, Apollolici Decreti executionem fuisse Principis auctoritate suspensem. Recte, inquit , Se ordine: id enim se universalis Synodi majestas postulabat. Quare & Cy- ,, rillus paruit, Sc Episcopi quievere : Fixumque id, di is cta licet ac promulgata Romani Pontificis sententia de ,, fide, ac Personis violatah fidei causa judicatis , omniari in suspenso esse, postquam universalis Synodi exsperi etatur auctoritas. Id ab Imperatore actum Scc. Eadem que Petri de Marca sententia fuit lib. IV. de Concord. Sac. N Imp. cap. IV. dc Baluzii tum in not. ad hunc locum Petri de Marca, tum in Nova Concilior. Collect. ad Concit. ROm. an. 63 I. Itaque executio sententiae, inquit Petrus de Marca , a Synodis Romana e ' Alexandrina adversus

Nestorium decretae suspensafuit a Principe, ne praejudicium aliquod fleret cognitioni futurae Θnυdi Oecume-

186쪽

Auctoritate. Liberi x Isnicat . Et Baluzius ad Concilium Romanum Caelestini, in quo adversus Nestorium dicta sententia est: mitis, inquit, sententiae executionem suspendit auctoritate sua Neodosius Imperator, iubens per literas ad omnes Metropolitanos scriptas XIII. Ral. Decemb. ut ty ipse ad Ephesinam Urbem convenirent, Ur . Hanc Illustrissimi de Marca opinionem, quod ad factum pertinet, ad examen revocat vir eruditissimus IohanneS Garnerius a. Par. Operum Marii Mercatoris in Ap,

pendice ad Notas in Epistolam Nestorii ad Caelestinum, seu Dissertatiuncula de Illustrissimi Marcae fententia, quμ putat, fispensam a Geodosio Sedis Apostolicae in

Nestorium sententiam inc. se opinatur, inquit Garnerius, is eruditissimus Praesul, Nestorio prius significatam fuis- ω se utriusque Synodi Romanae e V Alexandrinae senis tentiam, quam vel quereretur apud Imperatorem, vel is Concilium ipsius rogatu indiceretur, nisi enim in ea ,, mente sit, non video, quomodo ex isto facto id concluderet, propter quod maxime laborat r Principesis nempe aliquando , nodo indicta ad controversias diis rimendas, prioris sententiae in iudicio Ecclesiastico la- .is te executionem spendisse, Urc. is Verum , subiungit laudatus Gamerius, opinioni si qua Vir doctissimus ratiocinium suum niti voluit, re- ,, pugnat partim ipsemet Sacra Imperatoris Theodosi, is partim Mercatoris auctoritas, partim ipse Nestorius. is Sacra enim consignatur XIII. Kal. Decemb. dc Merca-- tor scribit, , Synodorum literas Nestorio redditas VII. . Idus Decembris: Nestorius autem cum Summo Pontiis fici scriberet post indictionem Concilii , scripsit tamenis perinde ac si nihil de sententia Sedis Appstolicae resci- P a ,, Vio

187쪽

ris De Romani Pontificis

is visset. Igitur neque Nestorius appellavit Imperatorem is postquam legitime novit a Synodis se damnatum, ne. is que denuntiatam Sedis Apostolicae sententiam Theo- is dosius edicto suspendit. Nemo enim, credo, vel a senis tentia Iudicis, nondum legitime denuntiata jure appel- D lat, nee appellationem tueri potest, nisi postquam exhi-

,, bita est sententia, cujus querelam movet.

is Nestorius fateor, cogi Synodum postulavit privatis is precibus ab amante Theodosio; non postulavit, ex is praescripto juris, ab Imperatore judicium exercenteris quare sententia Sedis Apostolicae, cum denuntiata nonis fuerit nisi post indictam Synodum , praeventa potius

se videri debet, quam edicto suspensa, si modo proprie

is loqui oporteat. Hanc Garnerii disputationem consulare adgressus est Baluχius ad Caput quartum libri quarti de Concordia Sacerd. & Imp. ubi contendit, verissimam esse Illustrissimi Archiepiscopi de suspensione sententiae a Synodis Roma

na & Alexandrina latae adversus Nestorium observati nem, frustraque eam cum ab Antonio Charias, εc a Christiano Lupo, tum a Garnerio impetitam. Verum, etsi multis verbis rem agit, quo tamen pacto Marcae obse

vationem propugnet, & ab obiectis Viri Cl. vindicet , ostendatque, nihil ea scere opinioni Illustri mi Archi piscopi , aut quae sit sequentium Verborum vis, ego equidem non intelligo: is Tametsi, inquit, facile concedam si id quod verum est, Sacram Theodosii pro eonvoca se tione Concilii Ephesini datam esse XIII. Kal. Decemis bris 3 quamvis concederem, id quod falsum est, Syn se dorum Romanae & Alexandrinae litteras Nestorio red-- ditas fuisse VII. Idus Decembris e rursum concederem,

188쪽

Auctoritate. Liber . xi

is id quod verum est, Nestorium Caelestino scribentem is perinde scripsisse, ae si nihil de sententia Sedis Aposto- is licae advertum se lata rescivisset; ista tamen omnia nonis impediunt, quin verum sit id , quod Marca scripsit deis suspensione sententiae ab Imperatore decreta. Id certe mirum videri debet. Quo enim pacto decernere potuit Imperator suspensionem sententiae , quae nondum fuerat promulgata Quod mox subjungit Baluzius, sententiam Carnerii potius confirmat, &Ιllustrissimi Archiepiscopi opinionem magis labefactat. Observat entin is Sacramis Theodosii datam esse, ut pax Ecclesiarum, quae turbam ta erat, revocaretur, nullamque in eadem Sacra factam is esse mentionem Nestorii, neque etiam in Epistola ejus- ,, dem Imperatoris ad Cyrillum , quamvis illum graviter ,, increper propter turbas, quas ipsum ait excitasse. At si nulla in Imperatoris literis mentio Nestorii facta est, inde luculentius ac splendidius elucet, non instituiste iis literis Theodosium, sententiam adversus Nestorium in Romana N: Alexandrina Synodis latam suspendere: ejus enim utique meminisset ac sententiae in ipsum productae, si jam illam aeceperat, ejusque executionem inhibere insti

tuerat.

Ejusdem commatis est, quod deinde BaIuetius obsς vat, ut aliud Garnerii argumentum evertat, petitupa ex die, quo Nestorius accepit literas Synodorum, quae apud Romam Alexandriam habitae fuerant. Summa vero dissicultatis hne recidit, quod Garnerius literas Nestorio traditas fuisse judicat UII. Idus Decembris ; ipse autem traditas credit, pridie Kal. Decemb. At quum Sacram -- peratoris datam fuisse XIII. Kal. Decemb. negare ullat nus valeat , hoc aliquot dierum discrimen vim Garnerianiam

189쪽

sta De Romani Ponti dis

argumenti labefactare non potcit, quae in eo posita est, quod Sacram Imperator dederit, antequam Nestorio Synodorum literae redderentur ; quod perinde verum est, sive illas Nestorius VII. Idus Decemb., ut vult Garnerius , sive pridie Kal. Decemb. ut vult BaluZius , acceperit: con venit enim ipsi cum Carnerio, quod XIII. Kal. Decemb. Sacram Imperator emiserit. Itaque, quod factum attinet , constat , Apostolici Decreti executionem Theodosium Edicto, de quo nunc agimus, suspendere neutiquam potuisse. Porro quum factum negemus , non est ut de iure admodum disceptemus, aut solliciti simus. Si enim Apostolicae sententiae executio, quae nondum fuerat legitime promulgata, non potuit Theodosii sacra, vel edicto suspendi; frustra omnino est Bossuetius, quum probare contendit, id canonice de ordine & jure factum , tum Caelestinum de Cyrillum, tum Ephesinam Synodum agnovisse. Qtii tamen factum recipiunt, de jure disceptant,

S: in varias opiniones abeunt. Antonius Charias lib. U. de Libertatibus Eccl. Gallic. cap. VI. docet, quod quam habuit vim dilatio executionis fententiae a Concitiis Romano em Alexandrino contra Nesorium prolatae, ea

non Imperatoris edicto, sed Summi Pontificis indulgentiae adscribenda es. Et infra: aeuomodo potuit Catholietis Auctor in animum inducere, excommunicationis erdepositionis mim esse tum Edicto Imperiati suspendi Haec propositio, sede jure ac de conscientia intelligatur,

haeresis labe non carebit. χuamobrem de facto interpretari eam malumus, ut scilicet Principes pro ea qua polle-oant potentia, impedirent, aut remorarentin nonnunquam Judiciorum Ecclesiasicorlim eaecutionem: quod ab

190쪽

ab eis legitime tune tantum flebat quum praeeuntem aestuantem Ecclesiam sequebantur .

Christianus Lupus Dissertat. de Conc. Ephes cap. 3. fatetur, Nestorio, appellanti datum fulse Ufectum suspensivum, nequaquam per Canones, sed ob violentos affectus circumscripti Theodosii Augusti: ac subinde monet, quod secras jussiones Canonibus adversas , semper ore

vit, atque ex flavit Ecclesia , attamen cum modera mine , ex quo S. Gregorius Magnus scribit ad Anatolium Diaconum Ecclesiae c. onstantinopolitanae lib.9. Epist.q I. se Quod piissimus Imperator fecerit, si Canonicum est, ,, sequimur ; si vero Canonicum non est, inquantum sineri peccato nostro ValemuS, portamuS.

Petrus de Marca , quod profecto valde notandum est , in Resp. ad Not. Holstenti inter Protegomena, agnoscit primo loco ac fatetur ; factum Theodosii Gix sustineri posse. Subjungit tarpen, spensionem illam tribuendam , non Regiae auctoritati, βὰ juri is, quo decernitur , appellatione vel restitutior in integrum pendente, nihiI innoυanium. Nestoritim conquesum, quod inauditus damnaretur, Synodum generalem petivisse, quae concessa fuit a Theodoso. Mitii autem ad locum illiam communem configere , de mi Principum, em rccisae servi tute . Excipiunt enim, Rescriptum illud Principis a Synodo Ephesina probatumso actis inferitim . I ire non levem operam mihi nata se lideor in detegenda, ex ipsis Caelestini Oerbis, Concilii a Nestorio ficta petitione , quae omnes Scriptores bucusque fregerat M Unde retusus ess mucro argumenti, quod adversus iurisdictionem Pontisiciam ex suspensione a Theodosio indicata paraba tur . Verum si ad Pontificiam iurisdictionem tuendam ,

SEARCH

MENU NAVIGATION