장음표시 사용
131쪽
- descendunt, ij secundi generis post humi dicuntur.Tum
vero, neque superstitum nepotum, neque posthumorum praeteritio, auiae rumpit testamentum. Unum oca matre, & ab auia praeteritis remedium est, quaerela testamenti inofficiosi. g. vitam. de inof. tentam. lib. a. Infiit.
Terti j generis post humos quaevis per na habere potest. Et haec de posthumi significatione. Posthumorum s autem duae adferri possunt diuisiones. Prior illa , ut quidam sint in potestate, quidam non sint. In potestate, ut fili j, nepotes,& reliqui per sexum masculinum
descendentes: caeteri omnes extra potestatem . Et diui-6 sio haec nullam habet dubitationem. Sequens diuisio mirabiliter exercuit doriores nostros, in qua posthumi quidam dicuntur sui, quidam alieni. Post humi sui dicuntur, qui nati,&in potestate essent, & primum haeredum locum occuparent. Sui enim qui dicuntur, sui haeredes dici intelliguntur. Itaque filius posthumus, suus post humus dicitur, & nepos posthumus, quem pater non antecedit, suus posthumus appellatur. Alieni autem posthanai, auctore sustiniano in Eostbumo. quinati, haeredes suturi non sunt inter suos. Exempli causa: Nepos post humus ex filio emancipato, post emancipationem patris conceptus, alienus posthumus est. Exsilio autem emancipato, eo diximus, quia nepos posthumus ex filiolam. alienus dici non potest, cum natus in aui potestate futurus sit. Alieni autem, siue extranei, dici non possunt,qui in potestate sunt. β.caeteri. de haered. 7 quatis, differ. Bb. a. Insit. Eo autem ponimus poli emancipationem conceptum , quia ante conceptus, nascitur in aui potestate. Vnde liquido colligimus nepotes post-8 humos ex filiis tam . alienos post humos non esse. Rursum suos non esse constat, quos parentes antecedunt: ut diuisio posthumor u in suos, & alie aος, manca, diminutaq; videatur, in qua nepotes post humi includi no posse videantur. De qua quaestione si comemorare velim interpretum nostrorum,tum veterum, tum recentiorum
sententias, iustum faciam volumen. Iis igitur omissis, '9 cum posthum os in suos,& alienos diuidimus, diuisionem facimus eorum post humorum , qui haeredes fieri possunt. Suus enim, & alienus, haeredum species sunt. Nepo
132쪽
- l. Gallus. de Lib. o Posth. ros
Nepotes autem posthumi, quos parentes antecedunt, haeredes fieri non possunt. Unde ni, ut in diuisione haeredum, quae ponitur in titul de qualit., differ. neps- IoteS non continean cur, quos parentes antecedunt. Nec
enim necessari j sunt, neque tui, & necessarij, neque alieni, siue extranei: cum extraneos definiat Imp. eos, qui in potestate non sunt. Eo autem in ea diuisione nocontinentur, quia haeredes esse non possunt. Vel enim filius, ex quo nepos est, haeres instituitur, vel exhςredatur. Priore catu institui nepos heres no potest: vel enim, pater haereditate acquirit, vel repudiat: utrum secerit, nepos haeres esse non potest. Si autem filius exhaeredetur,&ex eo nepos instituatur, &iussu patris necesse est nepotem haereditatem acquirere, cuius in potestatem recidit avo mortuo, & patri praeterea acquirere es non sibi: atque ita acquirere, ut patrem haeredem auo faciat necessarium. l. qui in aliena. 6. interdum. de acquir. haered. Quo casu quamuis instituatur nepos, haeres tamen non ni. In ijs enim personis, quae in aliena sunt potestate, haereditas ne puncto quidem temporis consi-1tit. In ea itaque diuisione, posthumi, qui haeredes fieri possunt, diuiduntur: Nepotes post humi,quos paretes anteced ut, includi no possunt. Itaq; in i Gallus Mailius. neque sui,neque alieni posthumi appellantur , sed ne-Potes post humi. Qu' propterea videbantur institui noposse, quod ijs parentes obstarent. Tertium erat de post- humi institutione . Et principio quidem, qui in rerum II
natura non erant, haeredes institui non poterant, credo quia cum incertis personis testamenti factio non erat, eademque de causa neque legari eis poterat. Placuit tamen postea prudentibus, ex quorum interpretationeius Ciuile constat, La.de orig. iur. ut filium posthumum quiuis masculus instituere posset. .lacet. de lib., postis. qui mod6 generare per naturam posset. Nam castratis, taVt neque adoptare, ita neque posthumum hςredem instituere conceditur. l. ese quaesitum. de lib. is, postb. Hermaphroditis item, in quibus scemineus praeualet sexus, ius hoc negabatur. d. est quaesitum. Solis itaque masculis iure Civili permittebatur post humum instituere,etiam non maritis, tam ex certa, quam incerta muliere nasse iturum, cumqtia modo connubium esset, nisi sorte uxor
133쪽
esset aliena: bonis namque repugnat moribus, posthumum intutuere ex ea, quam alius habet in matrim nio . Quod fauore testamentorum a prudentibus introductum existimandum est , quorum testamenta nati post mortem filij rumperent si nec haeredes, neceκ- haeredes scripti essent : Μulieribus, quae posthumos II non habent, concedi hoc non potuit . Testamenta is autem non solum a filiis praeteritis rumpuntur, verumetiam a nepotibus, qui sui nascuntur . De quibus idem existimandum est prudentes sensisse, quod de filijs. Eadem namque in utrisque ratio est, fauor scilicet testamenti, qui tantus est, ut interdum testamenti potius , quam liberorum ratio habeatur . Si enim pars iudicantium pro testamento iudicet . I pars pro liberis, qui quaerela agunt inofficiosi, sa-uor superat testamenti. l. pars. de inos'. tectament. Horum autem posthumorum institutiones iure Ciuili introductas suisse, aperte testatur Ulpianus in Instit. Scribit enim , posthumorum , qui nascuntur post mortem parentum institutiones iure Civili permissas Eorum autem, qui vivis parentibus nascuntur , lege Vellea . Ius autem Civile uti iam diximus , eam iuris partem intelligimus , quae prudentum interpretatione constat . Verumenimuero quia
parentes superstites interdum nepotibus posthum is Is obstabant, quo minus institui possent iure Civili, ideo Gallus Aquilius formulam introduxit, ex qua institui possent nepotes posthumi , hoc est , nepotes, quos patres tempore testamenti antecedunt: ne si serte sui nascerentur , auorum rumperent testamenta. Non ergo induxit Gallus Aquilius, ut pom humi nepotes instituerentur . Id enim ius Ciuile introduκerat : neque ius facere Gallus potuit. Sed quemadmodum instituerentur, quibus parentes Obstabant , id vero primus excogitauit Gallus Aquilius, eiusque institutionis formulam protulit. Cum autem ius Ciuile de posthum is , qui mortuo auo 16 nascebantur , duntaxat cauisset, nessaria lex Vellea fuit , qua permitteretur eorum posthumorum institutio , qui vivis nobis sui nascerentur . De quo casu
134쪽
- l Gallus, de Lib. o Posth. ro
casu Prudentes eo nihil introduxisse puto, quod quibus
vivis sui agnascuntur, mutandi testamenti habeant facultatem. Prudenter tamen animaduertit Velleus fieri misse, ut mutandi testamenti facultatem non haberent, quibus vivis sui agnascerentur, peregre sorid agentibus ubi ciuium Romanorum copia non sit, vel morbo oppressis repentino. Itaque legem tulit,ut liceret inll ituere posthum os nepotes, qui avis vivis, sui nascerentur. Post humi autem alieni institutionem non re-I
cepit ius Ciuile, neque ei quicquam omnino legari permittebat, quamuis Praetor eam institutionem hactenus tueretur, ut secundum tabulas bonorum possessionem daret , ut scribit Imperator in titui. de bon. pose fession. lib. a. Institur Atque ideo idem Imperator in tittit. deleg. scribit,post humum alienum institui olim potuissise: non quod iure Civili ea valeret inititutio; sed quod Praetor bonorum possessonem daret instituto . . Qui enim post humo alieno instituto decedebat, intestatus decessisse dicebatur. l. posthumus, de inofffic. testament. in illis verbis. Quid ergo' illis imputatur quod intestati non decesserint. Et sane ex cuius testamento haereditas non acquiritur, intestati exitum facit. in ne testamentum quidem est sine haeredis institutione. Quamvis autem alienum post humum haeredem quis habere non polset, pater tamen filio impuberi fratrem posthumum recte substituebat, haeresque impuberis fiebat posthumus frater, L moribus. β. prius autem. de vulg. impupili. Cum enim unum testa mentum esset patris & filii, feretque a patre, haeres post humus fratris fiebat
quasi a patro institutus, & in patris testamento. PrΟ-pter quam rationem & necessarium haeredem pater faciebat impuberi, quem sibi facere poterat. I. prius autem. Neque obstat Lὰfratris posthumo de leg. r. sic enim igveteres codices habent,non ,haerede posthum6 ubi posthumus alienus legitimus haeres feri posse dicitur, idque ex Galli sententia: ut sormulam Aquilij ad alienos posthum os pertinere suspicari non nemo possit. Huius enim legis longe alia sententia est, quhm vulgo existimatur. Illud namque in ea lege quaeritur, & deciditur,
Possitne a fratris posthumo instituto, quem posthumu
135쪽
alienum esse constat, fideicommissum relinqui. Dubitandi causa, quod legata non nisi ab haerede, non nisi in testamento relinquerentur, ut de fideicommissis idem dicendum vide. etur: relinqui scilicet non posse . a posthumo alieno in istituto,qui nec haeres esse posset ex
teitamento, si modo testamentum dicendum sit, in , quo haeres nemo instituitur. Respondet autem Iurecon-1ul. in fideicommissis nihil praeter voluntatem spectari:& extr1 testamentum relinqui posse, & ab alio quam ad haerede. Tum vero , fratris post humum institutum
quamuis ex patrui testamento haeres esse non possit,patruo tamen legitimum,hoc est, ab intestato haeredem sore. Λ venientibus autem ab intestato, quamuis legata non relinquantur, fideicommissa relinqui posse .
Obtinuisse enim Galli sententiam, alienos posthumos, qualis est fratris posthumus, legitimos haeredes nobis fieri posse, quamuis testamentarij fieri non possint. Ex his liquido apparet, de formula Galli Aquilij non lo. qui Iureconsultum: in qua nepotes posthumi ita instias tuuntur, si fui nascantur. Et hoc olim ius erat circa post-
humorum inititutiones: hodie ex constitutione Imp. alieni posthumi recte instituuntur, haeredesque ex testamento fiunt. q. potamo quoque alieno. de legat. lib. 2. Infiit. Sequjtur ut de his quaestionibus consideremus,ao quae Galli formulam propius attingunt. Principio autem quaerendum est, instituanturne . an subitituanturat posthumi in formula Galli Aquilij. Tum vero,an filius
nis verbis institui videatur Si filius meus me vitio decedat.11 Tertio habeatne locum l. vltima. C.de posthu. barred. νυ
in formula Galli Aquilij, ut & nati vivo auo insiti uita 3 videantur. Quarto, quid opus fuerit formula Galli Aquilii , cum ide substitutio vulgaris praestare posse , 2. videatur. QMnto, filio exhaeredato possitne ex eo ita rue posthumus institui. Sexto,sitne persecta formula Galli Aquilij. Et de eo, quod primo quaerebamus, posthumi eκ formula Galli Aquilij institui dicuntur, oc 1 Scaevola in L Gallus, & ab Africano in los mater. . filius.
de vulg. pupill. Nusquam autem appellari videmus substitutos. Tum vero, cui ex testamento haereditas
deserri nisi primo non potest, is institutus dici, non substit
136쪽
stitutus debet ata Zcum ex filio β. quidem quatuor haeredes de vulgar. pupil. Cuius species haec est: Titius primum, secundum, tertium, quartum, haeredes i nstituerat: Sempronium omnibus, praeterquam quarto substituerat. Tertius, & quartus vivo testatore decesserant. Quaerebatur, ad partem quarti primusne & secundus duntaxat, an & cum iis Sempronius admittereturὸ Uidebatur non admitti, propterea quo. in iure accrescendi substitutum cohaeredes antecedunt, ut quamui S tertio, quarti pars pro portione accresceret, tame Sempronio, quem tertio diximus substitutum, non accreicet, qui 1 tertij cohaeredibus in parte quarti anteuertitur. V erram quia tertius vivo testatore decesserat, eiusque
facta erat quasi caduca institutio, Sempronio, & Primo, & Secundo, uno eodemque tempore haereditas defertur . Ideoque & ipse Sempronius, quasi institutus cum reliquis cohaeredibus, ad quarti partem admittitur. Quem, si tertius post mortem testatoris decessisset, in quarti parte reliqui antecederent cohaeredes: quibus videlicet prius, quam Sempronio, haereditas deserretur,cui post tertium delata haereditas esset: nam tertio, qui post mortem testatoris decessit, prius delatam hae reditatem constat, quam substituto . Neque obstat quod in L cum in te, tamento. de haeredib. insit. scribit Iuriscons. Si filius, & ex eo nepos instituantur, uti placuit Gallo Aquilo, duos haeredum gradus fieri. Hoc enim ita accipiendum est,non quasi nepos posthumus sit substitutus, sed quia filius, & nepos ad haereditatem nunquam simul perueniet, quamuis uterque sit institutus. Propter quoa videbatur,nepoti posthumo substitutum,
nepote non nato,una cum nepotis patre admittendum.
Quemadmodum uni e cohaeredibus substitutus, altero repudiante, simul cum altero admittitur. Quod tamen in filio & nepote posthumo institutis ita non est. Ita enim uterque instituitur, ut simul admitti non possint. Multo igitur mitius filius, & nepoti post humo substitutus simul admittentur. Et haec sententia est. l. cum in tectamento. si mater. β. filius. de Ῥu M. O pupil. Secundo quaerebamus, instituaturne filius his verbis: Si filius meus me vilio decedat. Et dicendum est, non institui. Si enim
137쪽
ri o H Anton, Goueant Comment. enim filium instituit, qui ita scribit, quid est, quod Iu-
recons. in Gallus. 9.in omnibus. monet, in omnibus his speciebus, quae ad formulam Galli attinent, filium ex parte esse instituendum. Tum vero, in idem credendum . Si quis filium habens , & nepotem, initituere pronepotem posthumum velit, id ita tacere poste Scaeuola icribit: Si filius, i, nepos me vivomo; iantur, tunc qui mibi ex eo pronepos nascetur. Ne tamen testamentum successione rumpatur nepotis, prius nepotem, quam filium , decedere debere, ne succedens nepos rumpat testamentum. At rumpere, qui prae teritus non est, qui
potestὸ Qui ergo ita icribit: Si pilus, nepos me vivo
mori antur nepotem praeterit. De quo non sinit nos dubitare Iurecons in L quis eum. β s icto. de vulg. , pus. Cuius verba haec sunt: Sed si fecundum tentamentum ita fecerit pater, ut sibi haeredem instituat, Si vivo se filius decedat. potest dici non rumpi superius testamentum :quia secundum non valet, in quo filius praeteri rus est. Qui locus tam apertus est, ut calumniari eum Bariolus non possit: quem non solum , ut auctorem, verum, Ut bonum etiam auctorem laudari ab ijs, non sine dolore,& animi indignatione video, quos ego laudo. Qui ergo ex formula Galli Aquilij nepotem pol humum iniit tuere vult, ita eum scribere necesse est: Filius meus bieres esto: si filius me vivo decedat, tum qui ex eo mihi,. . Tertiae quaestioni facilis responsio est, non habere locum l. vlt. C.depostb. haered. instit. in Galli formula . Quia nepotum , qui vivo auo post testamentum na icebantur, non iure Civili, sed lege Vellea institutio permittebatur . Filiorum enim posthumorum , qui & vitio, & mortuo patre nascebantur, & nepotum,qui mortuo duntaxat auo nascebantur, institutio prudentum interpretatione recepta erat , ut iam superius diximus. Quartae autem quaestioni dissicilior responsio est: videbatur namque substitutio sufficere vulgaris ad hoc, ne natus posthumus post mortem aui, rumperet testamentum,in quo se institutum reperiret: Inciperet enim testamentum a secundo gradu, in eoque primum COntisteret . Dicendum tamen est, eandem esse vim huius institutionis: d ii us meus me vivo decessat, tunc qui mibi
138쪽
ex eo nepos post mortem meam nascetur aeres esto,& huius sebstitutionis quae tamen revera institutio est Si Istius meus haeres non erit, tunc qui post humum ex eo mihi nascetur, haeres esto. Nullo eniret alio casu cuenire potest, ut nepos haeres sit, nisi decedente filio vi auo: vel, quod idem est,emancipato, vel ab hostibus non reuerinlis. Si enim filius patri supersit, neque repudiet haeN-ditate nepoti ex eo locus esse no potest. Et multo minus
si repudiet. Quare qui ita scribit: Si filius Heres non erit, runc qui ex eo nepoc. idem dicere videtur,quod qui hoc modo scribit: Si Alius meus me vivo decedat . At qui ita scribit, instituit posthumum,non substituit: quare, dcrui illo modo scribit: Si filius haeres non erit, tunc qui mi-i ex eo nepoc. nepotem instituit, non subsitituit. P test igitur non expresso casu mortis filis ex Galli consilio posthumus nepos institui hoc modo : Si filius biserernon erit, tunc qui ex eo mihi post humus nascetur post morte meam, haeres e sto, ut simpliciter nepotis posthumi facta institutio, valeat eo casu , qui ex verbis institutionis concipi, & intelligi possit. Ex verbis autem institutionis nullus alius intelligi casus, quam mortis filis, potest . quoniam hoc demum casu nepos post humus naeres esse potest. Et haec sentetia est. g. quidam. l. Gallus. Quinto quaerebamus,possitne exhςredato filio ita institui nepos: Filius ex haeres e sto. filius me et tuo decedat, tum qui ex eo nepos post mortem meam c. Et Scaevola in I. Gallus. . in omnibus. respondet non posse : quia frustra
quis post mortem siuam ex haeredatur . Exhaeredatio autem, quae non rite fit, pro praeteritione habetur. Itaque Praetor liberis non rite exhaeredatis bonorum possessionem dat contra tabulas, quasi praeteriti S. non putauit. q. non quaeliis. de bon. ρω . contr. tabu. Conferri au- νtem in tempus mortis fili; huiusmodi exhaeredationem filii, ex eo intelligimus, quod exhaeredatio non tenet, nisi ubi quis ex testamento haeres est. Unde neque querela nascitur exhaeredatis, nisi post quaesitam haereditatem ab instituto. l. Papinianus. β coditioni.de inoffi c. test. Nepos autem post humus haeres existere non
potest, nisi mortuo patre suo ; necesse igitur est,filium ex aliqua saltem parte institui, ex quo nepotem post- -,
139쪽
humum instituere volumus : Ne filio prςterito , vel quod idem est, post mortem suam exhaeredato, rumpatur testamentum Non idem dicendum est de ijs, qui secundum gradum obtinent inter liberos . Possum namque instituto filio, praeterito nepote, ex sormula Galli Aquilij,pronepotem posthumum instituere. Sed
hoc casu,quemadmodum antea diximus, nepotem ante patrem suum decedere oportet, ne successione rupatur testamentem. Sexto, & postremo quaerebamus,es
setne persecta forma Galli Aquilij . Ad quam quaestionem pertinet. . idem credendum. β. , quid si tantum. si quid si is. si si eius, O forsitan. Et dicendum est, perfectam esse. Nam quod Gallus Aquilius de nepote . induxit, existimandum est idem e . de pronepote sensisse, quem nepos antecedit: ut testator ita dicere possit: Nepos b. erres ento,si nepos me vivo moriatur, tum qui pronep.,c. Sed dc si vivo filio, mortuo iam nepote,Cuius uxor praegnans esset testamentum quis faciat, dicere ita polli t: Si me vivo filius meus decedat, tum qui ρroucρ.isc. Utrii' aute vivis concipere ita potest: Vir, que me
vivo mortuis,tum qui pronep. i c. Sed tum prius nepotem deinde filium decedere oportet, ne successione rum Pa tur testamentu h nepote, qui institutus non est , uti iam diXimus. Quamuis autem Galli sormula casus mortis
si ij expressus sit ,euenientibus tamen casibus his, qui morti si miles sunt, hoc est, quibus filius de patris potestate exit, recid posthumus nepos , & prone s instituuntur, qui avis mortuis nascuntur, ad quos leg. Vel leam constat non pertinere. Casus autem ni sunt,aquae,& ignis interdictio, in cuius locum successit deportatio, quae mors Ciuilis appellatur; eximitur enim de ciuitate caput. Est & emancipatio,quae & ipsa cum per ven-a6 ditiones fieret,recte mortalitati comparatur. Seruit tem enim, in cuius sormam filius redigebatur , morti similem facit Iurecons in L seruitutem. de reg. iur. Otii omnes casus per interpretationem sententia legis vel-l eae conti nentur. Generalia namq; legis Velleae verba;
Si quis ex suis haeredib. suus haeres esse desierit. β.sequente
ρarte. l. Gallus. Generalia autem quae sunt, interpretationem recipiunt. Specialiter autem, cic in unum a i i- quem
140쪽
quem casum concepta, qualis formula est Aquilii, supplenda necessario sunt. Itaque Iureconsultus in β. e-quente, emancipationis & deportationis casus supplendos esse sicribit in Galli sermula . Neque ideo tameri . diminutam sormulam esse existimandum est, cum ex
casuum similitudine suppleri possit: ut neque legem Aquiliam, ex qua Praetor in casibus similibus utiles
actiones dat. Lquia actionum. de praescr. verb. Similiter eκ edictis saepe utiles actiones dantur, propter casuum similitudinem. Vndo fit, ut si men r renunciationem
trahat, utilis actio non detur ex edicto, fimensor falsummo t. dix. sed actio de dolo. γ mensor. mens Nullam
enim inter se habent similitudinem, falsum moduna dicere, & renunciationem trahere. Quin & captiuitas a et morti comparatur: Clim hostium serui sint, qui in hostium sunt potestate, & in numero ciuium eue desinat. Hoc autem illi accipiendum est , si ab hostibus non repedauerint. Nam reuersi, iure postliminii,pristina om- agnia iura consequuntur. Quare qui apud hostes filium habet, post humum ex eo nepotem recte hoc modo instituit: Si filius meus me vivo decedat, tum qui ex eo mihi nepos, bc. Quamuis enim filius apud hostes post mortem patris decedat, vivo tamem patre decessisse intelligitur per legem Corneliam, quae prima hora captiuitatis mortuum fingit. Potest& ita instituere nepotem; Si filius meus decedat ante quam ab hostib. reuertatur. Sed eadem sententia est, &vis institutionis ac si dixisset; Si filius meus me vivo decedat apud hontes. Quandocumq: enim apud hostes decedat, vivo patre deces lisse intelligetur. Qui casus ad legem vel leam non pertinet, ex qua, uti iam diximus, vivis nobis nati institui permittuntur. Quamuis igitur diminuta non sit Galli Aquilii
formula, ne tam multos casus supplere cogamur, me- Iius erit substitutionem concipere generaliter, non en-
pressis casu mortis filii, ut formulam potius interpretemur, quam suppleamus. Quemadmodum & sententia legis Velleae interpretamur, non supplemus. Istituens orgo nepotem, qui sibi post mortem suus nascetur, re-ctg instituet. Vel etiam generaliter Quicquid liberorum natum erit post mortςm, aut quicunque natus erit post mor-PI tem,
