Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

151쪽

r 24 Antonis Goueant Commenes.

usus fruinis ex causa fidei commissi traditus est, usum- fructum acquisiuisse non videtur , sed eius duntaxat possessionem. Unde fit, ut ex causa legati v sucapio sequatur, ex causa fideicommissi non item. Neque enim existimandum est ex quavis causa possidentem usucapere posse. equitur. nonsolum.de Uuc. argum l. duo. g. idem de iureiur. Μale igitur, Submtuo, vulgo eo verbum commune dici existimatur, quia sit, & directum, re obliquum. De quo plura dicemus ad Liamboc iure. Ad tertiam obiectionem, de tertio, & quarto gradibus,non placet Lance toto, neque item mihi vulgaris responsio, per secundum gradum ulteriorem etiam intelligi, ut per secundas nuptias,omnes post primas. Quare omnes substitutos, eo dici secundo gradu institutos putat, quia omnes omnium graduum haeredes primo sint substitu- . ti, ut tertius sit primo substitutus, quartus primo, & ita deinceps, quemadmodum & secundus. Quae si bona rasttio est,quid necesse est in Isi Titius, is in L cohaeredi. hoc titu. illud decidi substitutum substituto,esse & instituto substitutum λ Tum vero si tertius, & quartus primo sirit substituti, quemadmodum & secundus, quid est, quod non omnibus simul haereditas post primu desertur ὸ Postremo,si is mihi dicitur substitutus,cui post me haereditas desertur, tertius secudo, quartus tertio erit substitutus.Ueram igitur rationem rei huius ad . LI.huius tit. exponemus . Ia vero quod de illis substitutionibus obijcit,

Caius haeres ectosieius haeres ello, leuis admodum obiectio est:nemo enim dubitat successionis spectari oportere or dine, non scripturae,uti iam diximus. Ad L quaerebatur. demzlit'. testam. respondet,ex tepore a milite institutum esses substitutum. Quod mihi nullo modo probari pote sit. In

primis enim adita ab instituto haereditate, expirat vul- gares substitutiones. staditam. C. de impub. Tum vero, cui secundo loco ex testamento defertur haereditas, is substitutus est. Instituto autem ex tempore, suo tepore primo loco haereditas desertur. Postremo, vulgaris Omnis substitutio in primum casum fit : quomodo non fit ista ex tepore institutio,quae mihi non substitutio videtur , sed militaris institutio. Neq; tamen negauerim, d hanc ex tempore institutionem posse late iumpto vo

152쪽

Cabulo subsitu utionem appellari: ut in L miles ita. de mi-ιit testam. Defensa igitur est aduersus Bariolum & P Iitum Accursi1j definitio, quamuis illae Ca ij, &Pauli

Clariores sint,minusque multas reprehensiones patiantur. Nam legatarios, fideicommissarios , &donatarios aperte reiiciunt & excludunt,& illis etiam substitutionibus conueniunt, quae secundo semper gradu consi- 1 unt. Posi umus& sic ad primas duas Lanceloti obiectiones respondere: Haeredis institutionem quandam e sse primam, quandam secundam. Primam in nomine generis manere, v t ius ciuile, pactum, adoptionem, Cingnationem , iurisdictionem: Secundam autem appellari sibiti tutionem. Ego aduersus definitiones has oppono. l. I. huius m.inqua exhaeredato filio, substitutio fieri posse dicitur: quae tamen secunda institutio non videtur: cum neque testatoris, neque fili j secundus haeressit, quem filio exhaeredato pater substituit. Fiiij enim . Primus haeres videtur, patris neque primus neque secundus. Tuin vero filio exhaeredato nemo sic scribit, Si nus haeres non erit: multoq;adeo minus sic, Si filius haeres erit. Ouin nec per sdeicommissum exhaeredato substitui pote1t. l. cohaeredi. g. cum liae. hoc tit. nemo enim restituere potest quod non accepit. Postremo, in diuersis haereditatibus vix est ut institutio & substitutio reperiantur. Oppono GaIl. .mater. bor tit. ubi pollhumi institui dicuntur quamuis secundo gradu scribi videam tur. l. mintestamento. de haered. in . Oppono. cum exilio. β quidam quatuor. hoc titu. i n quo β. gradu secundo inititutus admittitur una cum institutis ad portionem vacantem. Certi autem iuris est, institutos in iure a crescendi, substitutis anteferri. Ad primam obiectionem respondeo, impuberis filij quamuis exheredati siccessionem, secundam esse: utpote a qua incipere testamentum non possit. l. moribus. u. Ult.boc tit. Eoque squi impuberi exhaeredato haeredem dat, substituere dici, &nisi substituat, non recto haeredem dat: de quo plura ad d. Zmoribus. Ad secunda obiectionem Accursius dc Bariolus respondent in Galhιs , in Isi niater accipi institutionem pro substitutione. Nam ex LGbn tu testam. c0llare .duos else haeredu gradus cum posthumus ne PDS

153쪽

instituitur,it1 uti Gallo Aquilio placuit. Quod ego neq;

credo, neque crediturus sum, etiam iuratis. Etenim

posthumo, qui ita instituitur, ilius Uiuo auo moriatur,. non potest nisi primo loco haueditas deserri. Neque , Obstat.l. cum in testamento. in qua duo haeredum graduS fieri dicuntur: non quia alteri secundum alterum haereditas deseratur, verum quia filius & nepos ad haereditatem simul non admittantur. Si enim posthumus patri suo substituitur, stultddubitatur, num posthumo 1 ubstitutus, eo non nato, cum patre stimul admittatur: constat enim substitutum substituto via cum instituro admitti non posse: verum quia uterque institutus est, non nato posthumo vnii cum filio admittendus videbatur post humo substitutus, ac si filius posthumum nepotem haberet cohaeredem. Ad β. quidam quatuor haeredes. respondeo eodem tempore, & substituto, & reliquis c haeredibus deserri haereditatem, quasi caduca facta institutione eius, qui testatore vivo mortuus est. OpP

nat postremo aliquis ex Barioli sententia, si filius meus

me vivo moriatur, occ. nestospost mortem meam natus bieresesso: substitutionem esse: neque tamen secundam eme

institutionem. Cui obiectioni Bartol. respondeat, iisdeverbis & nepotem posthumum substitui, & filium institui. Sed nos iam demonstrauimus ex formula Galli institui, non substitui posthumos nepotes. Et quod Bartol. putat filium ab eo i nstitui, qui ita scribit, si

lius bueres non erit, nepos ba res esto: manifesto salsum conuincitar ex L Gallus. β. idem credendum. Et β. in omnibus. linquis eum β. uo. hoc tit. Sed si ait Pomponius secundum testamentum ita fecerit pater, sitiuo festius de-eedat : potest dici non rumpi superius testamentum, quia fecundum non valet, in quo lius praeteritus est. Substitur tionum genera sex Accurs facit, quem vulgo doct. sequuntur, Vulgarem, pupillarem, exemplarem, breui- loquam, compendiosam, & fideicommistariam. Quae diuisio quas ob res mihi non placeat, alio loco exposuimus. Primum enim exemplaris tabstitutio, cum eadem ratione introducta sit, qua pupillaris , l. exfacto. hoc tit. l. humanitatis. C.cod. g. qua ratione.δερα fu .

bb. a. Inst. potest & ipsa dici pupillaris, exemplo patro-

154쪽

norum tutelae, quae legitima dicitur: non quod lege Xl I. Tab quicquam de ea cautum sit nominatim , scd quia perinde accenta est per interpretationem , ac si verbis legis introducta esset. Eo eni in ipse, quo haereditates libertorum, libertarumque, si intestati decessissent, iusserat lex ad patronos liberosve eorum pertinere, crediderunt veteres, voluisse legem etiam tutelas ad eos pertinere: cum & agnatos, quos adhaereditatem lex vocat, eosdem& tutores lex esse iussit: quia plerumque ubi successionis emolumentum eli, ibi, tutelae onus esse oportet. Quin & parentum tutela, quae ad exemplum patronorum tutelae introducta est,

legitima & ipsa appellatur. Cum igitur exemplo substitutionis, quae pupillo fit, i ntrod uctum sit, visuri se substituere liceat, s quia & furor quaedam videtur pueritia furiosi,ut resipiscentia, adolescentia) nonnaale substitutiones diuidentibus, exemplaris haec substitutio pupillaris appellabitur. Et sane nulla alia in

re a pupillari differt, nisi quod pupillo substitui quiuis potest: surioso autem certa duntaxat persona de quo in I. humanitatis. J finiturque liberis superuenientibus furioso, quo modo pupillaris extingui non potest,

cum ante annum decimum quartum ad generandum

homo non sit idoneus, & ut accidere aliquando possit ut gignat, tamen iustas nuptias non contrahit impubes. Quamuis autem commodius sit in pupillari exemplarem comprehedere, quam nouum genus facere substitutionis exemplare substitutione, tame valde in hocn6 repugno. Breviloqua sane substitutio quemadmoduquartum iubstitutionis genus substituat, id vero no intelligo. Primo enim si breui loqua substitutio quartum genus est substitutionum, fusa & explicata substitutio quintu genus erit si ibstitutionu cum eadem sit disciplina contrariorum. Tum vero vix est, ut orationis figura genus nouum constituat substitutionis, clim nec coniunctionem quidem per se faciat. l si ita quis haeredes, de baered. inst. Postreino, breui loquam substitutionem

esse volunt interpretes reciprocantem . Sed cur non re

haec breviloqua sit, Titium, Maevium, Lucium substimo: cum breuiter tres sint haeredes iubstituti s l si ita quia

155쪽

118 Antonii Goueant Comment.

quis haeredes, de haered. instit. quo in loco eum, qui ita scribit, Titium, Lucium, Maevium, aequis partibus infituo, dicitur celeriter instituere, hoc est, ut ego interpretor , breuiter. ruod si breuis ea est institutio, cur non & breuis substitutio ea sit. Tιtium, Aquium , Lucium substituo δ Ex iis apparet, in eo quoque peccare interpretes nostros, qui tertium substitutionis genus de quo loquitur Iureconsuli. in L iam hoc iure, hoc ti-

tu. J breui loquam faciunt: cum tertium illud substitutionis genus sit, in Quo verbo communi utimur.ὸ quod fieri etiam potest in lubstitutione, quae reciproca non sest, quemadmodum superius diximus. Neque imp rite minus , compendiosam substitutionem quintum substitutionis genus faciunt. Primum enim, si quae compendio fit lubstitutio, quintum substitutionis genus est, cur non & substitutio, in qua certa post Pubertatem exprimitur aetas, sextum genus erit substitutioni nam compendiosae substitutioni ea opponitur , in qua certam aetatem testator desiimnat.lprecibrιs.

C. de impub. Θ, aliis . Tum vero, valde ridiculum est, compendiosam substitutionem quintum genus facere substitutionis, ac non potius militarem substitutionem , cuius compendiosa species est. d. Lyrecibus. Μiles namqne, qui priuilegio suo in substitutione impuberis uti vult, hoc est, pubertatem verbis directis substituendo egredi, id facit, interdum aetate certa post pubertatem non eXpressa: eaque compendio feri dicitur substitutio: vel certa exeressa aetate post pubertatem. Viro autem modo substituat, nihil resert: legitimis namque haeredibus adolescentis semper haereditas seruatur: & ij quasi ex causa fideicommissi bona militis restituent substituto. l. praecibus, , t Centurio. inruai meeritissime iidem interpretes nostri existimant, actam a milite compendiosam substitutionem: cum certam statem post pubertatem Centurio substituendo eae presserit. Dupliciter igitur diuidi posse videtur substitutio, vel ex casuum, vel ex formularum varietate. Casus, quibus admittuntur substituti, sunt: si haeres non erit, aut, sihaeres erit: formulae tres, si haeres noni erit, si haeres erat, ct , mutum Titisub Zuuo

156쪽

Ιlla substitutio, si haeres non erit, vulgari S, si bderes erit, pupillaris: Titio Maevium substituo. tertii generis sib-1titutio appellatur: & vulgaris quamobrem dicta sit,

expositum 1 nobis alio in loco est. Hariolus ex sententia Gul. cuiusdam de Cuneo, quinque rationes affert appellationis huius. Prima est, quia omnibus pateat: itaque quaestionem dici vulgarem in L vulgaris cie furt. Et in I. in ratione. e quod vulgo. ad se . Falcid. Verum ratio ista ab Agonis ratione non differt, quae Bariolo non probatur. Tum vero, vulgaris quaestio non eat Iodicitur , quae omnibus patet: sed quae vulgo a prudentibus agitatur, & tractatur: & quae vulso Iureconsilinti dici scribunt, prudentum communes sententiae sunt, cuiusmodi illa est. unam Falcidiam in duplicibus tabulis seruari. d. β.quod vuDo. Cuiusmodi & illa, bonorupossiessionem contra tabulas contra legem esse, i. quod Uu 3.de bonargossess. contra tab. Cuiusmodi & illa, pos sessionis causam neminem sibi mutare pome. Secunda ratio est, quia sit directa: ita enim in l. quidam. cum de haeredibus institue. vulgarem actionem appellari. Uerum ista ratione pupillaris dici possiit vulgaris, quae &ipsa directa sit, veruisque ciuilibus fiat. . verbis ciuit

ous hoc tit. Tu vero,non eade ratione actione directa,&

directam substitutionem dici ex eo intelligi potest,quod actioni directae, utilis, substitutioni directae, obliqua

opponitur: quorum autem contraria diuersa sunt, ipsa quoque diuersa esse necesse est. Actio quidem dire- icta ea appellatur, quae ex ipsis verbis, vel legis, vel edicti competit, quae vero ex sententia legis, vel edicti utilitatis causa datur, utilis: quae neque sormula, . neque vi, a directa quicquam differt. l. actio de negot.

gese. Sed de actionibus utilibus, & quam varie actio utilis dicatur, scripsimus ad L imensor si mensor DL mod. dix. Tertia Gulielmi ratio est appellationis istius, quia sit approbata, ita enim actionem dici vulgarem in Isiseruus naciem . de furt. Sed isto modo omnes substitutiones vulgares dici possunt, cum sint omnes receptae reapprobatae: Tum vero in is eruug navem. de furt. vulgaris actio appellatur solemnis usitataquς actio de peculio , cui illud non additur, cui noλα dedere. Quar-

157쪽

in ratio, quia verbis consuetis fiat. At ista ratio pupillari conuenit substitutioni, quae uti iam diximus. vulgaribus verbis fit. Quinta ratio est, quia expressa sit: exprimi namque sublii tutionem ista nunc a testatore, nunc a lege, cum filio impuberi in pupillarem casum datur substitutus. l. iam hoc iure, Lmoribus. g. prius aurem , hoc tit. L quamuis. C. de impiιb. Verum ista ratione pupillaris dici possi t vulgaris: quam interdum testator, interdum lex exprimit, ut cum filio impuberi in vul-xagarem casum datur substitutus. Addit ipsie Bartol. ex sese, sextam rationem, eo vulgarem dici, quia nihil habeat solemnitatis, ita dici praemium vulgare Ledicto. g. extat. de iure ci. Verum illa ratio a prima non disefert. Quid enim aliud est posse a quolibet cui libet feri substitutionem, quam nullis Q lemnitatibus indigeres' Tum vero in extat praemium vulgare dicitur

stlenne, & constitutum iis, qui sese deserunt, de quo imperator in I. I. de iis , quise detul. lib. Io. C. Postremo, substitutio ista vulgaris habet sua verba, habet suam formulam, habet denique solemnia omnia,r 3 qua Sipsa institutio. Vulgaris igitur eo appellata substitutio est, quia cuiuis artati, & per nae substitui

hoc modo potest: ea enim demum maxime vulgaria,

communiaque sunt, quae legitima sunt. Quςret alidis, qua lege vulgares confirmentur substitutiones p t dicendum est eadem lege confirmari, qua & institutiones: gradu enim duntaxat 1 substitutione dis. seri institutio. Pupillaris autem substitutio moribus introducta est. Quae causa est, propter quam per se si pia non consistat, sed paterno amrmetur testamento, eoque destituto euanescat. d. l. motib filiunde autem non penderet, si legis auctoritate fulciretur, cuius

quanta vis sit, vel ex eo intelli 3i potest, quod ex pactis nudis siquidem legitima sinu actiones oriantur, ipsidque iure per huiusmodi pacta tollantur. l. legitima,

stibi. l. unus. F.ρactus, de pactis. Non omnino aute abs re dubitauerit quis,ecquid necesse suerit confirmari institutionum, atque adeo testamentorum iura legis au ritate Ego M necesse fuisse puto de testameritorum iure lege caueri, quia in tempus alienum testato

158쪽

rum Conseruntur voluntates, mortis videlicet, qua iura omnia solui constat. Pupit laris autem ex eo dici-r

tur substitutio, quod pupillo duntaxat fiat, hoc est impuberi, qui in potestate est: quem pupillum videmus appellari inh vltim. g. pupillus , de verb. obligat. Quamuis vulgo pupillus dicaturis, qui impubes patria potestate liberatur, vel morte, vel emancipatione. lsugilius, de Perbor. In c. l. etiam si de minor. Vul- Is garis substitutionis species tres Bartol. facit, expressam, tacitam,partim tacitam partim expressam . Expressam quide vel ita,si haeres non erit, veloi haeres esse non poterit vel, si haeres esse noluerit , aut etiam verbo generali, &communi, Titium Maevio jubstituo. Tacitam eam vocat, quae in expressa pupillari conti netur . Partim expressam partim tacitam 1 ubstitutionem esse vult in LIulian .siquis omi .causa tes. Et I. vlt. de inst. ,substit. C. Expressas esse illas,s haeres non erito haeres esse nollicerit,s biseres esse non potuerit)n dubiu non venit. De illa, quae hoc modo fit,Titio Maeviumsubstitetio dubitari potest. Sed verius est id, quod & Bariolo videtur expressam ea esse

sustitutionem,& in omnes casus valere. Quae enim generaliter dicuntur , interpretationem admittunt, non supplentur. Gallus, sequente. Tacitam vulgare. quae in pupillari continetur,qua ratione Bariolus appellet,non

intelligo: id enim tacitum dicitur, quod testator voluisse intelligitur, manifeste tamen non declarauit: ut in L Titius, de haeredib. instit. in qua in huiusmodi institutione, Titius, is, Maevius uter eorum superuixerit, haeredes sunto, tacite inesse dicitur substitutio. Ita inhsicut, de adimen.lega. Tacita legati ademptio iis verbis contineri dicitur, Quod Titio dedi, Sempronio lego. Neque enim tacitum continuo est, quiquid dictum non est: sed id demum, quod cogitatum est, & obscurius significatum. Cum igitur de vulgari casu testatorem, qui impuberi .in secundum casum substituit, cogitati e non appareat, non dicetur tacita substitutio, quae ex D. Μarci constitutione in pupillari continetur: de quo si testatorem cogita ste appareret, D. Μarci constitutione nihil opus esset. Iam vero in L Iulianus expressum videmus vulgarem calum, filiam ex sub-

159쪽

13a Antonis Gonea 'ξ Comment.

situtione admitti omittente patre institutionem. Veriim de sententia l. Iuliam s. scribimus ad i. Nesennius adleg. l. in L autem ultim. C. de instit. Θ substit. expressius is casus est vulgaris, si posthumus natus non fuerit. UuI-garis igitur substitutio rectius ita diuidetur, ut quaedam expressa sit, quaedam tacita, quaedam a lege intellecta , & tacita quidem: ut in d. t Titius , de haeredib. infiit. Quaerit hoc loco Hariolus, num ita facta substitutio, haeres esse non potuerit, porrigatur ad illum casum, si biseres eise noluerit. Et respondet id, quod res est,porrigi. l. Gallus. quid si tantum. LIs mulier. ad Treb. Etenim casus ij obieres esse noluerit: is,si haeres esse non potuerit , huc denique redeunt, si haeres non erit, quem

admodum & illi, si morietur, si emancipabitur, fide- portabitur , si ab hostibus capietur. illuc redeunt, si in

potestate e sedes erit. Quae ratio locum non habet in I. commodissime. de liber. , posthum. Nam in L vltim. C

eodem: verba illa intra decem menses , faciunt , ut neuter omissus casus videatur . Eadem quoque similitudo valet in L si mulier. Neque mouet, quod i n I. I. g. MA De procurat. ista Iureconsultus separauit, nolle,& non posse. Quaerit prsterea Barto. num vulgarem substitutionem praecedere semper debeat institutio λ Et respondet, per se fieri posse substitutionem. Mihi aliter videtur. Si enim ita scribas, si filius me υ

uo morietur,Titius haeres eno, nullum esse testamentum,

quasi filio praeterito, iam docuimus: de quo pleno x 7 scripsimus ad L Gallus. Quaerit postremo quot effectus

sint vulgaris substitutionis. Et quinque esse respondet. Primus est, ut si ei, qui sui iuris est, sat vulgaris substitutio, & is mutata conditione, alium haeredem faciat, non admittatur substitutus. Si autem seruo h mini . aut filios amilias, tum demum substituto locussit, si neque alij per personas has quaeratur haereditas, vel mutata conditione haeredes ipsi csse nolint. l. ate familias. de haeredib. insit ut . β vltim. de vulgaristib. lib. a. Ingyit. cam proponas. C. de ba red. innit. Secundus est, ut

testamentum a secundo gradu possit Vires sumere. I. 3 de haered. instituen. Tertius, ut contineat pupillarem

uuyrtus, ut per eam testatori succedatur. Quintias,

160쪽

vide suo haerede faciat voluntarium. I. si filius 'haeres,deliber..posth. LPapinianus. β. quarta, de inofficio. testam. Et haec ita Bartol. De quibus omnibus Barioli vestigiis insistentes considerabimus . Circa primum effectum vulgaris substitutionis quaerit Bariolus; Ndm ita sem-rs r haeredem dominum seruus faciat institutus, ut subini tuto nunquam locus sit λ Et de quaestione hac remittit nos Bariolus ad ea, quae scripsit ad L paterfamilias. Ego Barioli sententia non expectata, distinguendum Puto, sciueritne testator, an ignorauerit serui conditionem. Priore casu per seruum dominus in solidum haeres fit: posteriore cum substituto haereditatem in Tiberius diuisit instituto Parthenio seruo suo. I. Et bor. de haered. insit. Et β. vltim.de vulg. subdi. lib. a. Insiit. put De quid auare Imperator in sua causa constituisse vide

retur : quo enim iure partem, eodem totum assem au

serre potui sset. Quam auaritiae, & sordium notam, ut effugiant Imperatores, haereditatem restituere rogati , non solent quartam retinere. l. si legatus. q. riseceps. ad Treb. Sed opponet aliquis, errantis nullam es se voluntatem L er errorem. de iurisd. omn. ludi. Quare ex ea institutioneParthenij nihil Imperatori acquiri potuisse. Sed valde dissimilia videtur, Praetorem alium pro alio adire, & seruum alienum, quem liberum pia. tabas, haeredem instituere. Nam cum seruis alienis testamenti factio est, Praetorum autem distinctae aeseparatae iurisdictiones sint, uti alio loco scripsimus:

sand si Parthenium pro Sticho instituisset, nulla esset

huiusmodi institutio. l. quotiens volens. de haered. instit. Notat praetere1 Bartol. verba illa, si haeres non erit, sic esse exaudienda, neque esse poterit: Quod euenit repudiante instituto, vel tempore excluso, L quamdiu institutus, de acquir. baered. Quo in loco scribit iureconsPraetorem tempus deliberandi haeredi praesiti tuere, intra quod haereditatem adeat: quo elapso actiones ei denegat. Quamuis enim tempore actio non tollatur, Istamen denegare eam ex causa praetor potest. Quaerit hoc loco Bartol. num si speretur in integrum restitutio, cesset substitutio λ vleccd, minor in utitutus repudia uit, Potest in integrum restitui adeundae haereditatis

SEARCH

MENU NAVIGATION