Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

251쪽

αaa Antonii Goueant Comment.

ra temporis :libertatem suspendit. l. I. ἐν Meres meus, de eond. is demonstr. Paulus tamen in L peculium. g. etit. deleg. a. contrarium scribere videtur Ttio 'it Stiebus legatus post mortem Nid libertatem accepit.Et legatum ad ra baereditate libertas post mortem Titij competit. Quam pugnam quemadmodum componant nostri interprea tes, piget referre. Libri in medio sunt. Ego nullam conciliationis rationem dispicio. Assimare ausim Iure- . consultum scripsisse, A Titio: ut Titium dicamus hae redem institutum. Subiungit namque,Si tamen Titio hς- rede ex parte instituto Stichus lepatus sit, &e. Postimortem autem haeredis, data Sticho libertate, non solom tempus: verum & conditio libertati inest: quemadmodum cum h aeres iubetur post mortem suam dare, vel restituere. d. l. I., Lbaeres meus, decond. is demonfinis 3 pecunia. si quod ita de leg. a. Post mortem autem legatarii, datum legatum pro puro habetur d. l. I. de cond. O

L. 2 a

Vlpianus libro sextodecimo ad Sabinum

P Atris, & filii testamentum pro uno habetur,

etiam iure Praetorio. Nam vr Marcellust ιμbro octauo Digesorum, scribit semeit tabulaspatris esse signatas:& si resignatae sunt filii: & septe insigna patri sum ciunt. Sed di si pater sibi perscripturam, filio per nuncupationem, vel contra fecerit testamentum, valebit.

a Vnius bominus plura tectamenta intelligi non possunt. a In testamento Praetorsigna mperator resivmsubscripti nes, Ius Ciuile testium praejentiam requirit. AIt Iurecons Testamentum pro uno babetur.Qua ais sit duarum haereditatum, seu potius duarum Cau- . fa

252쪽

sarum: uti scribit Imperator in titi de pupillam substitu.

lib.a.Insit. Neque sane unius hominis plura teitamenta intelligi possunt. Λit Iurecons Etiam iure Praetorio. Non solum iure . et Ciuili.Praetor signa, Imperator subscriptiones testium, ius Ciuile tellium praesentiam requirit. Et quia unum est testamentum patris, & fiiij, septem testes utrique testamento sussiciunt: quemadmodum & septem signa sufficiunt. Itaque si patris tabulae signatae proserantur, impuberis vero resignatae, Praetor bonorum possessi nem dabit secundum tabulas impuberis. Suffcit nam que patris tabulas esse signatas. De signis, & testium subscriptionibus loquitur Iureconsultus in Lad temum, supra de testam. & Imperator in Lhae consultissima. c.eod. L. M.

Idem libro quadragesimo primo ad Edictum. SI ita quis substituerit. Si filius meus intra dein

cimum annum decesserit,Seius hares esto Deinde hic ante quartum decimum annum,post decimum decesserit: magis est , ut non possit bonorum possessionem substitutus petere. Non enim videtur in hunc casum substitutus. S V M MI A RI V M. et Quare ex die, neque ad diem haereditas daripessit. x Vnde lex baee des mptasse. R Atio dubitationis, quod neque ex die, neque ad 1

diem haereditas dari pom t, ι. haereditas. de haered. inuit.6.haeredis eod.tit.lib. a. Instit. Decisionis ratio; quia cum filio impuberi ita substituitur , Si intra decimum a num decesserit, non tam ex die, quam sub conditione,&in casum facta intelligitur substitutio . Nam di siquis ita haeredem instituat , Si post Septuaginta an

253쪽

224 Antoni' Goueant Comment.

uos decessero, reetd instituit. ἱ tectis hirta.infiit. Ait Iurecons nonpiat bonorum possessionem subsitutus petere. Et per conlequens neque ad haereditatem admitti . Praetor enim quamuis bonorum possessionem interdum ijs det, qui ad naereditatem non admittuntur, ut Cognatis, ut emancipatis, ut posthumis alienis institutis lposthumus,de inusic.testam. Bonorum tamen ΥΩ

sessionem nunquam denegat iis, qui ad haereditatem vocantur. Quid ergo de possessione dixit Iureconsula tus,cum idem in haereditate iuris sit λ Et Pandectae Fl rentinorum testantur legem hanc ex libro quadragesimo primo V lpiani ad Edictum desumptam:in quo scribere Vlpianum de bonorum possession ibus constat ex Lr. de leg. praes. is legibus compluribus. de bonorso Τ.contra tab. ex hoc eodem libro exceptis. L. 2 2 .

Caius libro quintodecimo ad Edictum

prouinciale. I S, qui contra tabulas testamenti patris, bonorum possessionem petierit, si fratri impuberi substitutus sit, repellitur a substituti uiae. S V M M R I V M.

x cutae sit ratio dubitationis decisionis huius legis. FIlius,qui bonorum possessionem patris contra tabuislas peti jt, repellitur a praetore ab impuberis successione, 'liu β cinnibus. θη, β.non solum,de legat.ρ est. Quod si fratris haereditatem adiuerit ex substitutione,haereditas ei aufertur, & fisco applicatur. l. a. his, quib. Utindigu. Sane qui ex substitutione pupillari fratri haeres extititit, inossiciosum patris testamentum dicere non potest, cuius iam iudicium agnouit. I. post legatum acce

254쪽

I parentibus. Polla.C.eod. Ratio dubitationis in lege hac, rquia duae sunt haereditates. Ratio vero decisionis, quia expugnato paterno testamento evanescunt tabulae pupillares: neque ex eo testamento consequi quicquam meretur, qui expugnare id conatus est : & quantum in

ipso fuit, intestatum fecit patremfamilias. L. 23.

Papinianus libro sexto Respensorum. OVi plures haeredes instituit, ita scripsit, Eof-

que inuicem substituo: post aditam a quibus-cam ex iis haereditatem uno eorum defuncto , si conditio substitutionis extitit , alio haerede partem suam repudiante , ad superstites tota portio pertinebit et quoniam inuicem in omnem casum

singuli substituti videbuntur. Vbi enim quis hamredes instituit , & ita scribit eosque inuicem substituo : ij substituti videbuntur, qui haeredes exint iterunt.

Vae de substitutione his verbis facta , cuisquis mihi haeres erit, dicta a nobis sunt, ad Ised si plures, eadem dici oportet de substitutione verbo communi facta, eosque inuice u lituo. L. 24.

Vlpianus libro quarto disputationi m. SI plures sint instituti ex diuersis partibus , de

omnes inuicem substituti, plerumque credendum est , ex ijsdem partibus Ilabstitutos, ex quibus instituti sunt: visi sorte virus eta vacia,secun P dus

255쪽

2 2 6 Antoni' Goueant Comment.

dus ex octo, tertius ex quadrante sit institutus: repudiante tertio in nouem partes diuidatur quadrans : seratque octo partes , qui ex besse fuerat institutus: unam partem,qui ex uncia.Nisi alia sorte mens fuerit testatoris: quod vix credendum est,

nisi euidenter fuerit expressum. s v MMAR Iv M.

r In sub titutionibus,quae verbo communi fiunt, par omnium conditio esse debet.

R Atio dubitationis est : quia in substitutionibus

quae verbo communi fiunt, Par omnium conditio eme debeat, arg.Liam hoc rare.supra eod. Ait Iurecons In nouem partes diuidatur quadrans. Ouadrans non in duodecim partes, sed in nouem diuiditur: quot scilicet inter eos distributae erant,quibus quadrans accrescit. Et sane si in duodecim diuideretur, tres unciae redundarent. Ait Iurecons. Quod vix credendum est. Nam interdum creditur: ut in Lutrum de reb. dub. b in L nonnunquam ,-ι quoties, ad Trebell.

Iulianus libro vigesimo quarto Digesorum. SI pater impuberes filios inuicem substituerit,

& ei, qui nouissimus mortuus fuerit, Titium rrespondeudum est , solos fratres bonorum possemonem accepturos,& quodammodo duos gradus huius institutionis factos , ut primo fratres inuicem substituerentur: si illi non essent, tum Titius vocaretur. UM-

256쪽

s v M M ARI v M. a Nouissimus is dicitur decessisse, post quem nemo decessit.

a Proximus interdum dicitur, qui1 olus est.

3 Vulgaris lectioplacet autbori. ΡAter impuberes filios haeredes institutos i nuice sub- rstituit:& et,qui nouissimus intra pubertate decederet,Titium substituit. Primus reliquis fratribus iam puberibus, ipse impubes decessit: atque ita intra pubertatem nouissimus decessit. Nam & nouissimus dicitur is decessisse, post quem nemo decessit: non solum qui post alios decessit. tqui duos, de reb.dub. Ouemadmodum & a proximus interdum dicitur, qui solus est. d. quι duos. θε, I. a. de suis, segitim.haeredib. I proximus, sel. proximi. de verbor lanis. Itaque & fratres inuicem substituti,& Titius nouissi mo substitutus, ad nouissi mi haereditatem admitti postulabant. Iulianus tamen solos fratres, non etiam Titium,ad bonorum possessionem fratri defuncti admittendos respondit. Titium enim ita demum videri substitutum, si fratres non essent. Et huius institutionis, hoc est substitutionis nam ita quoque accipitur in .ater lio. de haereae infiit. duos quodammodo gradus esse factos: ut primo gradu fratres, secundo, si ij non sint, Titius videatur substitutus. Notat Accursius in quibusdam libris legi, inuicem instituerit, non autem,

substituerit. Sed mihi lectio vulgarisplacet. φL. 26.

Idem libro vigesimonono Digestorum. SI pater filium impuberem haeredem scripserit,& ei substituerit, si quis sibi post mortem

natus fuerit: deinde vivo fratre posthulnus natus erit: testamentum rumpetur. Post morte aut e fratris vivo patre natus , tolus heres patri suo existet.

257쪽

r Nocti bamus praeiei itus agnascendo rumpit testamentum.

a P, aeteratio iij Hupe sitis iniussum facit tentamentum 3 Factis insitisti nil tis quas caducis, in primum gradum evadunt jubuituti. 4 ve=btim existere proprium est eorum, qui sine ullo facto, mortuis pat entibus, flatim haeredes Atint. D Osthumus praeteritus agnascedo rumpit testamen- tum . si quis igitur filici impuberi fratrem posthumum substituerit, & is vivo fratre nascatur, testamentum rumpit. Nam posthumus in primo gradu praeteritus reperitur. Neque dici potest testamentum in secundo gradu consistere, in quo filius superstes praeteritusa est. Quae praeteritio iniustum facit testamentum. Si autem fratre mortuo posthumus nascatur, quaerendum est, post patremne,an ante patre decesserit. Nam si post patrem filius decessit, adhuc testamentum rumpi dicemus; propterea quod in primo gradu posthumus praeteritus reperitur. Quod si ante patrem filius decessit, natus posthumus non rumpit testamentum . Nam institutione fratris facta quasi caduca ,substitutio posthumi ad intellectum institutionis reuocatur. Atque ita primo gradu post humus reperitur institutus nequestum pittestamentiam. Itaque in textu post DIuo patre natus , po nenda virgula esto ut vivo adhuc patre fratrem mor-3 tuum intelligamus. Factis autem institutionibus quasi caducis, in primum gradum euadere substitutos mani- sesid intelligimus ex L cum ex filio, quidam, infra eod. Posthumum porro proprie accipere debemus eum, qui 6 post mortem nascitur. EXistere autem squo verbo uti

tur Iureconsultus in extrema hac lege) proprium ver bd est eorum,qui sine ullo facto,mortuis paretibus, statim haeredes funt. L. 27

Idem libro trigesimo Digesto m. SI Titius cohaereui tuo substitutus fuerit, deinde

ei Sempronius vernis i u ιο in utramque

partem

258쪽

partem Sempronium substitutum est e . I Dem hoc scribit Iurecons in Icohaeredi, infra e . quo

in loco illud addit, non interesse prςcedat.ae secun da substitutio, an sequatur primam. item non referre priorne stibstitutus poli institutu, an ante decedat. Qui enim cohaeredi substituto substituitur, & ei, cui iη sub stitutus est recta intelligitur subiti tutus . Quod verenedicatur in pupillari substitutione, quaeremus ad loc

haeredi.

Idem libro sexagessimo secundo Digestorum.

LEx Cornelia,qui testamenta eorum, qui in hosti una potestate decesserunt, confirmat; nos solum ad haereditatem ipsorum , qui testamenta fecerunt, pertinet; sed ad omnes hi reditates, quq ad quemque ex eorum testamento pertinere potuissent, si in hostium potestatem non peruenissent. Quapropter cum pater in hostium potestate decessit, filio impubere relicto in ciuitate, & is intra tempus pubertatis decesserit, iis reditas ad substitutum pertinet, perinde ac sii pater in hostium potestatem non peruenisset . Sed si pater in potestate decessit, filius impubes apud laostes i siquidem mortuo patre filius in hostium potestatem peruenerit, non commode dicitur, haereditatem eius ex ea lege ad substitutos pertinere. Si vero riuo 'patre filius in hostium potestatem peruenerit, non existimo legit Corneliae locum e sese: quia non efficitur per eam , ut is, qui nulla hona in ciuitate reliquit, lis redes habeat . Quare etiamsi pubes filius vivo patre captus fuerit, deinde mortuo in ciuitate patre , in hostium potestate decesseriς, patris halςditas ex lege in . Tabula P a rum

259쪽

rum , non filij ex lege Cornelia , ad agnatum proximum pertinet. L. 2 9.

Scaeuola libro quintodecimo Vuaesion m. SI pater captus sit ab hostibus , mox filius , &

ibi ambo decedant: quamuis pater prior decedat , lex Cornelia ad pupilli substitutionem non pertinebit, nisi reuersus in ciuitate impubes decedat. Quoniam & si ambo in ciuitate deces.sissent, veniret substitutus.

t Haereditas Captiui lege Cornelia quomodo constituatur. a Novae leges appellantur , quae post leges Ia. Tabul. latiniunt.

s Impubes testamenti factionem non habet. 6 Quando lex Cornelia ad secundas tabulas no pertineat λ Iurestrictiore teIi amentariae,quam legitimae haereditates

teuentur.

8 Lex Cornelia personam eius demonstrat, qui tectamentum facere potest. 9 Lex Corne ia ad tectamenta eorum, qui in ciuitate decedunt, non pertinet. a o sui bona non relinquit, haeredem habere non potest. LEge Cornelia captiui haereditas constituitiir non so-Kὶ ira ex testamento, verum & ab intestato. l. bona. de captiu. imposynm.reuer . , Lpater. β vlt. eod. tit. , Isipater. de Dis legitim. haered. Nam & nouis legibus haereditates deserri scribit Iureconsultus in L 3. unde legit. Noue autem leges appellantur , quae poli leges duodecim Tabularum latae sunt . Ita appellantur in L I. de condidi. ex lege Ex testamento autem ita constituitur captiui haereditas lege Cornelia, non ut

260쪽

in captiuitate factum testamentum valeat e sed quod quis ante captiuitatem secerit: quod &ipsum non valeret propter capitis diminutionem, nisi lex Cornelia prima hora eaptiuitatis decessisse captiuum fingeret. Quae fictio non multum abest a veritate; cum de ciuita tte per captiuitatem caput eximatur:& morti captiuitas Comparetur. l. Gallus. . is, quid tantum. Lex igitur Cor- 4nelia, quae eorum, qui apud hostes decesserunt, testamenta confirmat , ad principalia testamenta proprie pertinet. Quibus tamen conhrmatis, necesse est tabulas quoque confirmari pupillares. Pertinere autem ad principalia testamenta legem Corneliam ex eo intelligi potest,quod in ea eius Persiona demonstretur, qui te-itamentum facere potest. d. pater. q. vlt. de capi. po- sylim reuers Impuberem autem constat testamenti factionem non habere. Tabulae igitur pupillares lege . Cornelia per quandam consequentiam confirmantur, hoc est primis tabulis confirmatis. Itaque si pater apud

hosites decedat, & filius in Ciuitate impubes post patre, valebit pupillaris substitutio ex lege Cornelia, quae paternum testamentum confirmat. Sane si filius apud ho- sstes decedat, siue ante patrem, siue post patrem, leXCornelia ad secundas tabulas non pertinet. Quia filius in ca causa non est, ut haeredem habere possit. Reuerso autem filio ab holii bus, &in ciuitate decedente intra pubertatem, lege Cornelia secundae tabulae confirmantur. Nam si pater, & filius in ciuitate decessissent, substitutus admitteretur. Nunc autem filius reuersus ab hostibus re vera in ciuitate decedit, ubi & pater per legem Corneliam stagitur decessisse. Et haec sententia

est l. pater captus, i, l. quod sis lius, infecunda pari. de capi. post reuem Quod si filius in ciuitate decedat,

vivente adhuc patre apud hostes, nihil est quod de tabulis secundis quaeramus: certum enim est, irritas factas esse. Neque enim reuerso patre, intelligi potest filius decessisse paterfamilias. Mortuo autem postea patre apud hostes, verum est, vivo patre silium de eius potestate exivisse. Quod cum accidit, irrita sit pupillaris substitutio. Leobaeredi. g. cum liae infrat eod. Et haec est sententia. d. l. qu)res filius, in ρ, ima parte. Sane filius hic

SEARCH

MENU NAVIGATION