Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

271쪽

a 4 et Antoni Goueant Comment. L. 3I Idem libro quinto . uastionum. ΕT si contra tabulas patris petita sit a pupillo

bonorum possessio et in substitntum tamen eius actionem legati dandam esse , ita ut augeantur legata, propterea quod filius extraneis non debuerit. Sed & crescere a substituto data legata, si per bonorum possessionem plus ad filium peruenisset. Quemadmodum & ipse filius plus exceptis deberet. His consequens esse existimo, ut si impubes ex asse iis res scriptus sit,& per bonorupossessionem semis et ablatus sit, substitutus in partem, legati nomine exoneretur et ut quemadmodum portio , que per bonorum possessionem accesserit, auget legata, ita&hic, qui abscesserit,

minuat.

r uvaesio circa legem. a Occurrit obiectioni.

tuti aucta per bonoriumpossessonem contra tabulas.

heres erit.)

aes alienum debentur is sub tituto.

ira tabulas expirant.

ini filios duos habebat, altero praeterito, impuberem in potestate Iecentum haeredem instituit:

272쪽

commisso per praeteritum edicto, bonorum possessionem contra tab. admisit institutus impubes. Quaeritur, ηnum tabularum secundaram legata 1 substituto debeatur λ & num ampliora debeantur, quam deberentur, si Contra tabulas possessio petita non esset λ Et deberi scribit Iurecons. Lproxima fisperiore. Neque mouet, quod Rrescissae primae tabulae sint, in quibus relicta intelliguntur legata secundarum tabularum. l. in ratione. g. quod vulgo, ad L Falcid. vii namque ad legem superiorem proximam scripsimus, neque ipso iure primae tabulae per bonorum possessionem contra tabulas rescinduntur: &tum demum relicta in primis tabulis intelliguntur legata secundarum , cum de lege Falcidia quaeritur. Danda igitur in substituisi est actio legati, & quide ita, ut ab

eo relicta legata augeatur. proptere1 quod impubes,qui bonoru possessone cotra tabulas acceperat,extranei S personis legata risi prestiterit. I .de leg .praese. Itaq plenior ad substitutu haereditas peruenerit. Augentur item legata

secundaria tabularii, portione instituti aucta per bonoru uepossessione cotra tabulas. Nam si filius ex uncia institutus, commisso per fratrem praeteritu edicto, ad semissem perueniat: inde substitutus legata a se relicta praestabit, retenta sescuncia, quae quarta pars semissis est. filium. deleg. praes. Nam accessio ista de bonis fit testatoris. Quod si portionem suam aliunde auxisset pupillus, non prodesset id augmentum legatariis substituti. d. Lin ratione. β quod vulgo. Quin & ipse institutus, aucta sua portione per bonorum pol sessionem contra tabulas , coniuncti Spersonis, quibus solis praestat plus praestat. Neque tam ad id respicimus, quod Praetoris beneficio accessio ista fit, quam quod ex bonis testatoris fit. Quemadmodum

autem aucta portione instituti per bonorum possessi nem contra tabulas, augentur legata relicta a substituto: ita & diminuta diminuuntur. Exempli causa: Ex dodrante impubes erat institutus. Et frater praeteritus accepta bonorum possestione contra tabulas , uncias tres ademit : substitutus leg ta praestabit ex semisi et s. Quoniam semis duntaxat ad eum peruenit . Sane si pupillus portionem suam imminuat, ea res legatarijs substituti non nocebit. d. . quod vulgo. Vt ecce Impubes δ ex

273쪽

α 4 Autonis Gourani Comment.

ex semisse institutus haereditatem imminuit usque ad sescunciam , si 1 substituto sescuncia legata siti, sine ulla diminutione, & retentione substitutus legata soluet. s Lex igitur haec ad ea legata pertinet, quae ab ipso substituto relicta sunt: quae & deberi respondet Africanus,

ct quemadmodum debeantur, exponit in Luero Ultim. . vltim.de leg. 3. Exponere mihi videtur Iureconsultus quemadmodum legata relicta ab impubere instituto praestentur a substituto accepta bonorum possessione Contra tabulas, commisso per fratrem instituti impuberis edicto . Et ait Iureconsultus , substitutum omnibus, hoc est, & extraneis, & coniunctis personis legata prae- naturum ex ea parte , ex qua filius institutus est. Ex ea Vero, quae accedit per bonorum possessionum contra tabulas , coniunctis avntaxat personis. Quod illam rationem habet: quia substitu tutus ad pupillarem substitutionem admittitur, quasi filius haeres patri extiterit.

Etenim illam substitutio pupillaris habet coditionem, Si filius haeres erit: ut necesse sit, filium intelligi patri

haeredem extitisse,qui institutus bonorum possessionem contra tabulas accepit. Si autem filius patri haeres extitisset ex uncia, pro ea parte legata debuisset . Quare substitutus, qui sic ad substitutionem admittitur, quasi filius hae res patri extiterit, omnibus, hoc est, extranei S, ct coniunctis legata praestabit ex ea parte, ex qua fit ias est institutus. di quid vero beneficio Praetoris accesserit, ex eo coniunctis personis tantum legata 'praestabit substitutus, quibus duntaxat Praetor consulit per edictum de legatis praestandis. Aliter igitur, hoc catu, legata relicta ab instituto praestabit substitutus, quIm ip-1e institutus praestitisset. Neque mirum videri debet, quod liberis ipsis tribuitur, eorum substitutis non tribui. Quod autem Accursius ad d. vltim. scribit legata ab impubere relicta, censeri repetita a substituto, vulgari tantum substitutione vere dicitur. Nam relicta ab impubere legata, si is haeres extiterit, quasi aes alie num debentur a substituto. d. g. quod vulgo. Neque s Ium a substituto, verum & a quouis pueri lucces bre, ut nihil sit necesse intelligi repetita a lubstituto. Quo fit, Vt diminuta haereditate ab impubere, solida nihilomi-

274쪽

nus praestentur 1 substituto legata. d. g. quod vulgo. Po- 8stremo, vulgares substitutiones accepta bonorum posisessione contra tabulas expirant. Nam bonorum FG sessores loco haeredum Praetor constituit. l. a.de bonorispo GC. Sive igitur haereditas adeatur,sive bonorum possessio accipiatur, evanescut vulgares substitutiones. Et ita non ineleganter ampliari potest. l. post aditam. c. ceimpub. , alijssubstitui.

Martianus libro quarto Institutionum Ρotest quis in testamento plures gradus herei

dum facere: ut puta Si ille haeres non erit, ille esto: Et deinceps plures, ut nouissimo loco in subsidiu,vel seruti necessariu hqredem instituat. Et vel plures in unius locum possunt substitu vel unus in plurium, vel singulis singuli,vel inuicem ipsi, qui hqredes instituti sunt.

x Institutiones, , subfiitutiones vulgares lege I a.tub. com firmantur.

a Ad ea, quae dicta unisuperius de necessaris haerede, im eius differentiis,remittit Auctor.

Ait iurecons Potest quis . Lex haec facit em habet

sententiam. Nam lege Ia' tabularum non solum institutiones, verum & substitutiones vulgares confirmantur. Quemadmodum in principio huius commem Riari j diximus. Ait Iurecons. Plures gradus baeredum . Vulgariter substituendo: nam impuberis substituto, pupillariter substitui non potest: nisi filius idem siit & impubes, qui substituitur.Quamuis autem gradus facias unus tametaduntaxat gradus haereditatem obtinere potest.

275쪽

246 Antoni, Goueant Comment.

Ait Iurecons. ut noui mo loco. Cum libertate olim: hodie sine libertate. De quo diximus ad Iseruus communiti Nyuissimo autem loco ait Iurecons propterea quod seruus haeres institutus neque repudiare neque abstia nere potest. l. necessariis, is acquir.haered. Quare nece Gfarius haeres appelletur,& quae necessariorum differe tiae sint,superius stripsimus.

37 Florentinus libro decimo Insitationum . V Et singulis liberis, vel ei, qui eorum noui se

simus morietur, hqres subiti tui potest . Singulis, si neminem eorum intestato decedere velit. Nouissimo , si ius legitimarum hereditatum integrum inter eos custodiri velit.

a Nouissimus decedens, rogatus remtuere insua duntaxat portione rectituenda rogatus intemgitur, intro quam eon itfideicommissum. a Simile primo affert. ΑIt IureconsSi neminem eorum intestato decedere Delit.

sine haerede testamentario. Ait Iurecons. P ulisimos ius legitimarum, &c. Hinc sequitur ipsos fratres neque directo, neque per fideicommissum inuicem esse substitutos: inter quos legiti- mae haereditates seruari dicantur. Sane qui nouissimus decedet rogatus restituere, de sua duntaxat portione restituenda rogatus intelligitur intra quam consistit fi-

decommissum. De quoplend scripsimus ad Leum, qui' sue, si eius, ad Trebell. Idem dicendum, si pater filiis institutis ita per fideicommissum substituat, Si ambo sine liberis decedant. Nouim mus enim rogatus, de sua ducitaXat portione intel ligitur:non etiam de fratris portione, quae ad eum lege rediit. L. 38.

276쪽

L. 38. Paulus libro singulari de secundis tabulis. QVi plures liberos habet, potest quibusdant

substituere. Neque utique necesse habet omnibus: sicuti potest nulli substituer . . Ergo & ad breue tempus elatis substituere potest tui puta , Si filius meus intra decimum annum deceo ferit, Titius ei hares esto. Itaque & si diuersos se stituat post finem statis,admittendum erit: vel uinti, si intra decimum annum , Titius hares estos post

decimum intra decimumquartum,Nauius hares esto .

x Substitutio his verbis facta, si intra decimum annum: inon solam tempus sed etiam conditionem continet. a Substitutio his victis intra Io. ann. alij, quam impuberi directo eri non potest: secus per fideicommissum. 3 Hodie errore ius interpretantium, substitutiones valent iures deicommiss.

A It Iurecons Ergo is ad breue tempus. Et filio post id et

tempus decedente, non admittitur substitutus. Nam iis verbis, si intra decimum annum, non solum tempus, verum & conditio continetur. L si cui legetur 9. hoc legatum, de legat. I. l. Titio, quand. G.leg. ced. Ait Iurecons Si filius meus intra ro. ann. c cc. Intra id a

tempus alii , quam impuberi directo substitui non pintest: per fidecommissum sand potest. Itaque substitutiones, quae hodie fiunt extraneis, vel filiis puberibus, hoc modo,Si intra certum tempus deresseritJubflituo. gel isne liberis decesserit ubstituo. ras auctoritate non nitun tur. Hodie tamen errore eorum, qui ius interpretati 3 sunt, valent iure fidecommissi: quali verbum, stubstituo, obliquum etiam sit. De quo diximus in principio com mentarij huius. . Viae

277쪽

a48 Antonii Coueans Comment. s. Vitim. AIt Paulus, si a patre institutus rogatusque

hqreditatem restituere,coactus a fideicomis missario adierit: quamuis caetera, que in eodem testam ento relicta sunt, per eam aditionem conis firmentur: ut legata , & libertates; secundas tamen tabulas non oportere resuscitari, destituto

iam iure Civili testamento , Quintus Cervidius Scaevola noster dicebat. Sed plerique in diuersa sunt opinione: quia & pupillares tabuli pars sunt prioris testamenti. Qu0 iure utimur .s V MM ARIUM.

immisceat.

1 D Ater filium impuberem, haeredem insttitutum, ro-Γ gauit de restituenda Sempronio haereditate, si impubes decederet. In quod fideicommissum constat patris duntaxat iacultates venire. De quo dicemus ad Lc obaeredi. q. cum filiae, infra eod. Eidem filio Seium p pillariter substituit: ad quem bona filii cum quarta b

norum Daternorum ex rubstitutione peruenire possut.

Filius suspectam haereditatem dixit. Postulante fideii commissario iusti Praetoris sese immi Quit. Per eam immistionem secundae quoque tabulae confirmantur Quae filii aditio snam aditionis nomen generale esse, dc immistionem quoque signiscare docuimus ad moriabus. g. adeo' ad restitutionem haereditatis paternae necessaria non est. l. ita tamen. ββὰpatre, ad Trebell. cum' filius haeres sit necessarius,&patre mortuo statim ha res sat. l. I. . praetermittere, si quis omissa causa testam. Ad confirmationem autem secundarum tabularum, re

278쪽

eorum Omnino, quae in testamento relicta sunt, neces- Isaria est. Ita enim demum filius institutus ex testam is haeres fit, si se immisceat. d. .praetermittere.

Iabolenus lib.primo ex posteriorib. Labeonis CVm ex filio quis duos nepotes impuberes haberet e sed alterum eorum in potestati,

alterum non e i& vellet utrumque ex aequis parti

bus haeredem habere t & si quis ex his impubes decessisset, ad alterum partem eius trasserri. Ex consilio Labeonis, Omlij, Cascellii, &Trebatis, eum, quem in potestate habebat, solum haeredem fecit: Sab eo alteri dimidiam partem haereditatis, cum insuam tutelam venisset, leguauit: quod si is, qui in sua potestate esset, impubes decessisset, alterum haeredem ei substituit.

potestate, alterum emancipatum habebat '

querela in Distatur.

rium non pertinent. .

AVus qui nepotes duos impuberes, alterum in po- Itestate, alterum emancipatum habebat , rem ad Vtrumque a quas partes bonorum suorum vellet pei uenire, & si quis ex iis impuus decessisset , ad alterum

eius Dissili os by Cooste

279쪽

aso Antonis Goueani comment

eius portionem transferre: e xconsilio Labeonis patris, offiiij, Casellii,&Trebatij, nepotem, quem in potestate habebat, solum haeredem fecit, & emancipatum et pupillariter substituit. Emancipato autem nepoti sub hac conditione legauit mediam partem haereditatis, non bonorum, cum in suam tutelam peruenisset.

Quibus verbis cum insit conditio s uti superius docuimus exi. kΠtio. quand. H. leg. ced. decedente ante I . annum emancipato, in familia relictus totam haereditatem obtinet: ac rursum decedente lintra pubertatem eo,qui in familia relictus est,ex substitutione ad uniuersam haereditatem admittitur emancipatus. Itaque utrumque est testator consequutus ut Oc partibus aequis nepotes haereditatem obtinerent, & altero intra pubertatem decedente,eius portio ad alterum rediret. Emancipato quamobrem pupillariter auus non substituerit, in aperto est. Verendum autem non fuit, ne emancipatus quasi praeteritus ageret de inoficioso cum a patre . praeterito querela non detur. l. roponas, de inoff. test. 3 Eo autem de inossicioso non agit praeteritus a patre νοῦ

uia remedium aliud habet, bonorum videlicet posses-1onem contra tabulas, quam praetor dat tam suis prae-3 teritis, quam emancipatis. Sanὰ praeteritis a matre is, quia bonorum possessio contra tabulas non datur. l. ri

iud. de bon*esse . contra tab. necessarium est remedium querelae inossiciosi testamenti. Illud quoque verendum

non fuit, ne emancipatus bonorum pos temonem contra tabulas peteret. Petens namque contra tabulas, impuberis priuaretur substitutione. l. iis, qui iura eod. l. 3. de tris, quib. ut indig.I. filium. β. omnibus, is β. non solum, 6 de leg. praess. Tutum itaque est ab omni parte quatuor

prudentum consilium . Ex quoquamuis emancipatus naeres non fiat: tamen dominus hi mediae partis bon rum, dc dominus iustus, ac legitimus. Nam ex causa a legati iusta dominia transferuntur, ut scribit Ulpianus in Institutionibus, titu de domin. , acquis rerum. Dubi tet porro quis quamobrem prudentes auo non consuluerint, ut per fidecommissum utrumque utrique sub- . stitueret nepotem: cum praesertim retentio ex S.C.nul -' la dum esset introducta. Et putem Iureconsultos res-

280쪽

pondisse ante ius fideleommissorum constitutum ab Augusto. Eum enim primum auctoritatem fidecommissis dedisse constat. T ructus autem medij temporis dubium non est ad eum pertinere, a quo relictum' a- tum est. Uti enim iam diximus, legatum hoc conditionale est, Cum in suam peruenerit tutelam: quae conditio, quemadmodum accipi debeat, scribit Iureconcin Leum filio de legat. 3. Fructus autem percepti ante diem lega- rti cedentem,ad legatarium non pertinent, neque sane in fideicommissiim veniunt. l. ia fideicommissariam ad

Trebell. nisi testator roget restitui quidquid ad hςredem peruenerit. l. Ealuta. ad Trebel. 3. I .eum Posidius.de Uur. S. I. f

AIt Iurecons. Filio impuberi in singulas cau

sas alium, atque alium haeredem substituere possumus veluti,ut alius,si sibi nullus filius fuerit : & impubes mortuus fuerit, haeres sit. . DE sententia huius paragraphi scripsimus adtiam

hoc iure. Sola voluntas testatoris, vel expressa, vel intellecta obstat constitutioni Diui Μarci: ut in hoc casu,filio impuberi testator duos dedit substitutos in casus diuer s. Nullum Diui Μarci constitutioni voluntas testatoris locum reliquit. Λit Iurecons. Si filio nullusinc. Nullus dixit Iureconspro non, ut in L I de biser. lact .vend.

AIt Iurecons. Quidam quatuor haeredes scri

pserat,& omnibus haeredibus praeter unum substituerat: unus ex illis, cui non erat quisquam substitutus , ut ex caeteris alter vivo purefamulas decesserat: partem eius, cui nemo erat subiti tutus,

ad sinbstitutum quoque pertinere Ossilius, & C ssellius responderunti quorum sententia verabist.

SEARCH

MENU NAVIGATION