Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

281쪽

a s et Antonis Goueant Comment.

M Oriente instituto uiuo testatore, factaque quasi

caduca institutione, substitutus in primum i cum euadit:& ad deficientem portiouem una cum reliquis primis haeredibus admittitur; simul enim omnibus haereditas desertur. Pol testatorem autem mortuo instituto,a primis haeredibus in portione deficietis substitutus praeuertitur : utpote quibus haereditas ante desertur. Neq;interesse puto vivone, an mortuo testatore pars deficiati Paragraphi huius sententia ad Ipater attingimus: quam ne ol tecisse quide Accursius videtur.

q. a

Papinianus Gro 29. Iauaestionum. CAusa cognita impubes arrogatus decessit:

quemadmodum legitimis haeredibus auctoritate principali prospicitur vinculo cautionis ita si forte substituat naturalis pater impuberi, succurrendnmerit substituto. Nam & legitimis haeredibus suturis non aliae , quam utiles actiones praestari possunt. s v M M A v M.

g rogationes a populo ad principem translat uni. a Causae cognitio in arrogatione, eorum praesentiam desiderat, ad quos ea res potesepertinere. 3 Cautio danda ab arrogatore δε restituendis bonis arrogati quare danda. Cautio hisee itur pubertate arrogati. t Praetermissa cautione Prinor in arrogatorem dat utilem

actionem.

6 H usibus cautione succurritur in bonis arrogati non sunt baeredes,sed utiles duntaxat babent actiones. A Rrogationes per populum seri litae, per Principem fieri coeptae sunt,translata in eum populi P.

282쪽

testate . I De quo diximus ad imorib. Neque vero passim in alienam potestatem redigitur paterfamilias,sed causa cognita. nec auter. te adopt. Na5c de re arrogatoris,&existimatione,& proposito arrogaui quaeritur : Illudite quaeritur,nil satius sit,liberis arrogatorem dare operam. Causae autem cognitio eorum praesentiam desiderat, a ad quos ea res poteit pertinere. l. naita diuus e adopt. in causae, β.causae,de minori.Quin & datis fideiussoribus ea guet arrogator,1i impubes decedat,bona se iis restitutura ad quos peruenissent, si impubes arrogatus non esset. Quae cautio, siue satisdatio, ideo exigitur, ne de morte impuberis lucrum ullum& compendium sperare posisit arrogator . Finiturque ea cautio pubertate. L haec εsatisdatio. de adopt. Quo remedio & legitimis haeredibus & ante eos substitutis, si quos sorte ei pater natur iis dederit, consulitur: ipso namque iure ad arrogat tem arrogati bona pertinent, ad quem omnia secum a transfert arrogatus.& capite minutus,neq; legitimum, neque testamentarium haeredem habere potest: sed &praetermissa cautione, adhuc tamen in arrogatorem , sFraetor utilem actionem dat. Quid ad substitutum ar- 6 rogati perueniat, docet Iurecons in Lse plures. β. in arrogato, suprὰ eod. Ij autem, quibus cautione succurritur in bona impuberis utiles duntaxat actiones habent: neque enim haeredes sunt. Ita in L ait Praestor. sed quod de minorib. utiles actiones Praetor dat iis, qui haeredes non sunt, & in L ater β. vltina.de captis. ω in L morib. I. interdum. De causae cognitione & satisdatione, quae in impuberis arrogatione requiritur, scribit Imperator in L impuberem. cod. de adoption.

Idem libro 6. Responsorum. Cohaeredi substitutus priusquam haeredita

tem adiret, aut conditio substitutionis existeret, vita decessit; ad substitutum eius, siue ante subin

283쪽

substitutionem, siue postea substitutus sit, utraque portio pertinebit: neque intererit prior substituotus post inst i tutum, an ante decedat. s V M M V M.

I Casus legis. a Decedens ante conditionem legati, veI institutionis, nihil

transmittit.

3 Pluribus gradibus impuberisubstitui potest. x E sententia principij legis huius diximus ad i. Π-l tius upra eod si quis ita scribat, Primus haeres esto:

b ecundus biseres esto: Si secundus haeres non erit , Primus esto: si primus haeres non erit, Titius esto. Tam primo, quam secundo tertium videtur substituere . Neque refert an eo ordine substituat, an vero hoc Si primus haeres non erit, tertius haeres esto: Si fecundus haeres non crit, primus esto. Neque item refert primus ante secundum , an vero post secundum decedat: utroque enim casu tertius secundo substitutus intelligitur. Α it Iurecons. Priusquam haereditatem adiret. Na m post aditam haereditatem expirare vulgares substituti

nes constat.

Ait Iurecons. ut conditissubstitutionis existeret. Hoc est, antequam secundus portionem suam repudiaret: quam quia primus ad tertium non transmittit, ideo non refert ante secundum,an post decedat: si transmi a teret, referret. Qui enim ante conditionem vel legati, vel institutionis decedit, nihil transmittit. Notata. idem iuris est in pupillari substitutione . Si enim Filio impuberi,si biseres erit,statre impubere substituas: & fratri, fios reserit, is inpubertate decedat,Sempronium ad primi substitutionem n9n admittitur Sempronius , si frater fratri haeres non fuerit. Lqui habebat, Me tit. Idem dicendum in hac specie. Testator filio impuberi post- humum substituit: si post humus nasceretur , , intra pubertatem decederet, Sempronium ei substituit: non intelligitur filio impuberi Sempionius subiti tutus: Ita-

284쪽

ue posthumo non nato, ic filio intra pubertatem dece-ente, legitimi haeredes pueri ad eius naereditatem,non Sempronius, admittentur. Quod c6sentaneum est Scae- uolae sententis e qua diximus ad Liam hoc iure.Si vero, Filio, i intra pubertate decedat, Titium substituas,addasique,siTtius haeres non erit, Seius Uo: fiSeius non erit. ius esto: verum est non solum Titium: verum&Seiu,& Caium puero esse substitutos; pluribus namque gradibus impuberi substitui potest. l quo gradu,supra eod. g. I.

AIt Iurecons. Ex his verbis , Eosque in icem substituo , non adeuntis portio scriptis haeredibus pro modo sibi,vel alio quaesitae portionis

defertur. DE sententia paragraphi huius diximus ad i. quiplures, & ad Isedflnlures. & ad l. 3. Substitutionum harum, uuisquis mibi haeres erit: & eosque inuicem bm- tuo, eadem vis est, eodemque utraque iure censetur. Ait Iurecons. Nin adeuntis'tio.Scriptis haeredibus non etiam ijs, quibus per scriptos haeredes haereditas acquiritur : quales sunt haeres haeredis, pater, & dominus. Ait Iurecons. Pro modo De hoc diximus ad i. sed s

plures.

Ait Iurecons Sibi, vel alij quaesitae portionis defertur. Quare si filius sui iuris reperiatur existente conditionesu titionis, sibi acquiret : de quo dictum est ad l. 3. huius tituli. g. a.

AIt Papinianus, Cum siliae, vel nepoti, qui locum filii tenuit, aut post testamentum coepit tenere , parens substituit: si quis ex ijs mortis quoque tempore non fuerit in familia, substitu

tio pupillaris fit irrita.

285쪽

t Filius trina emancipatione de potesate exibat: Filius

autem, nepos unica emancipatione

2 Hodie quomodo a nepote differat filius.

in idam libri habent ewm filio. Pandectae Florenti

norum habentsinae: dc ita Accursius legit: quam lectionem si sequimur,necesse est:, in parte ista Iuris inter filiam, & filium differentiam aliquam suis,se: quemadmodum & in illo filius h filia, & nepoto differebat, quod filius trina mancipatione de potestate

exibat, uti scribit Caius libro I. Institutionum Ilia autem, & nepos, & qui deinceps sequuntur,unica manci-Patione. l. certum β.υθ. de iniusto,ru te t. Sic enim locusis restituedus est. In illo item filius h filia,& nepote disserebat, quod preteritio filii iniustum faciebat testamentum: filiae vero,& nepotis non item: uti scribit Vlpianus in Institutionibus sub titulo, uui biser. in iit. possScribit & Imperator lib. a.distit. de exhaer.lib. Hodie quinrue a nepote in il lo differt filius,quod filius sub omni cωitione non rectὰ instituatur, nepos autem recte t. suus, de haered.institui. in illo item, quod filio in quartam fructus non imputet. Liubemus, C.ad Treb. de quo scripsimus ad an deicommissariam,ad Treb.Si autem legimus, lio, sententia huiusmodi erit, substitutionem pupillarem irritam fieri, si filius, vel nepos tempore mortiS testatoris sui iuris reperiatur. Quemadmodum e cotrario irrita fit pupillaris substitutio. si morte testatoris impubes paterfamilias non fiat: de quo scripsimus ad Lmoribus: quo in loco dicebamus, non solum filio impuberi , sed & nem l , & pronepoti pupillariter substitui

posse: neque requiri ad pupillarem substitutionem , ut sit suus is, cui pupillariter substituitur , fatisque esse, si si in potestater verum ad hoc, ut nepoti, quem pater antecedit , tuto pupillariter substituas, debere & nep te institui ex formula legis Velleae,ne praeterituS quandoque rumpat testamentum succedendo,

286쪽

S. 3 .

AIt Papinianus, Quod si haeredem filium pater rogauerit, si impubes diem suum obier t. Titio haereditatem suam restituere , legitimum haea redem fili j, salua Falcidia, cogendum patris haereditatem , ut ab impubere , fidei commissis post mortem eius dato, restituere placuit: nec aliud seruandum est, cum substitionis conditio puberem aetatem verbis praecarijs egreditur. Quae ita . Iocum habebunt, si patris testamentum iure valuit ; alioquin si non valuit, ea scriptura,quam testamentum esse voluit, codicillos non faciet, ni a hoc expressiim est: nec fidei commisso propriae fac utrates filis tenebuntur. Et ideo si pater filium ex haeredauerit , & ei nihil reliquerit , nullum fideicommissum erit. Alioquin si legata, vel fideicommissa filius acceperit, intra modum eorum fidei commissum haereditatis a filio datum: citra Falcidiae rationem debebitur, S v M M A RIv M.

I Sententia par rapbi. a In quartam friwlus medii imputabantur olim, bodie vero non, quando filius rogatur rectituere.

Sententia l. Eam,quam, C.de tideicomm.s Testator neque legare , neque Adeicommittere, nisi te suo, potest.

287쪽

. 238 Antonis Goueant Comment.

x Ut locus hic mutilus est, aut particula. Quod, re-9 1. dundat: qua dempta non minus bene stabit sententia, quae huiusmodi est: Si filium impuberem haeredem institutum pater roget de restituenda haereditate, si impubes decedat,legitimus haeres filij haereditatem patris restituet ex Trebelliano, & actiones transseret. a Lquamuis. l si eius pupilli. ysi quis rogatus, ad Trebell. in

quartam autem , quam ex se retinet , fructus me-

dij imputabuntur. L in fideicommissisHam,ad TYeb. hodie

non imputantur, si filius rogetur restituere. Ex eo au-

te,quod retenta Falcidia, hoc est, Trebellianica, haereditatem restitui ait Iureconsultus, intelligimus, filium

a rogatum restituere, unam duntaxat quartam detrahere . De quo scripsimus ad leg. I. Legitimus autem ha respueri non aliter uniuersam patris haereditRtem restituit, quam restitueret fideicommissum particulareth filio impubere post eius mortem relictum: Vtrumque senim proeliabit quasi aes alienum. Et hoc nimirum eli,

quod ait Iureconsultus, ut ab impubere fideicommisib. c. dem erit, si verbis precariis substitutio pubertatem egrediatur, hoc est, si testator filium haeredem institutum roget de restituenda haereditate, si intra a s. annum decedat. Eueniente namque conditione fideicommissi legitimus haeres pueri haereditatem patris, salua Falcidia, cogetur per Praetorem reitituere . Quae ita locum habent, & vere dicuntur, si testamentum, in quo relictum est fideicommissum, iure valuit; aliter enim non debetur fideicommissum. l. ex testamento , C.

de fideicommis. nisi ponasi, ita relictum fideicommissum, ut & a successiore ab intestato peti possit. Quo casu

destituto te tamento debetur nihilominus fideicommisi. sum a legitimo successore. Quae sententia est linis. Eam, quam. C.de deicom. vel , nisi testator expresserit,uel se eam scripturam tute etiam codicilloru valere. Quod

si non expresserit, ea Scriptura, quam testamentum esse voluit, non valebit iure codicillorum e nec enim codicillos facere voluit. LI. de iure cod. In hoc autem fideicommissum ab impubere relictum vel intra pubertatem, vel poli decedente, praeliandum , uti diximus a legitimo pueri haerede, tona duntaxat ucta ut testat

288쪽

ris: qui neque legare, neque fideicommittere, nisi de , ssuo potest: vi quemadmodum, qui filio directo substituit, bdnis ipsius si ij substituit. lae Plures. . ι. praeod. ita qui per fideicommissum rubstituit,de luis id bonis faciat. Neque mirum : cum fideicommissa onera , ssint. Di recto autem qui impuberi substituit, filium , uti iam saepe diximus, oneret. Quid inter fidei commissum,& fideicommissariam substitutionem intersit scripsimus fib. I .lH. r. Ex his illud sequitur, non possita,

fidei commissum a filio exhaeredato relinqui, nec uniuersale, nec particulare: cum in fidei commisso bona duntaxat veniant testatoris. Sane si filio exhaeredato pater aliquid relinquat, quantum a patre accepit filius,

tantum a patre rogari potest, ut restituat. I. ex facto, ad Trebell. Quod si iudicium patris agnouerit, & legatum

acceperit sibi a patre relinum, haeres pueri haereditatem restituet citra Falcidiam sita enim legendum est, non, circa. Citra Falcidiam autem restituet : quia filius ex haeredatus tanti legatum a patre relictum videtur aestimasse. Itaque cum pretium quodammodo fi lius haereditatis habeat, quam rogatus est restituere. ., icidiam non inducet. Et haec sententia est para graphi huius . In quo, quia Ιureconsultus idem de fidei - commisso a filio relicto duntaxat tractat, quaeramuS nos quid iuris sit, si ab impuberis substituto fideicommissum relinquatur λ Item quaeramus quid iuris sit, si a legitimo impuberis haerede fideicommissum relinquaturὸ Tertio quaeramus, quid iuris sit, si filio impuberi, a quo intra pubertatem decedente fidei commissum relictum est, pater pupillariter substituat λ Ad primam qua itionem respondeo, filii impuberis subist i tu tum rogari posse de hereditate impuberis restituenda:&ex Trebell. eam rei titutionem heri naeres namque testatoris est, qui impuberi haeres existit. Aliud iuris est in ex haeredati substituto, qui nisi patris quoque haeressit, rogari non potest, uti filii impuberis haereditatem

restituat . l. in ratioue. β. vltim.ad leg. Falc. ita tamen.

patre, ad Trebell. Quod si pupillo cohaeres iubstituatur, line duo io rogari potest de impuberis haereditate testituenda. Et Ii ablacnto sorte pupillo, vel omitten-R a te

289쪽

α6o Antonii Goueant Comment. .

te testamenti causam, qui ex parte erat institutus, suspectam dixerit patris haereditatem cohaeres, idemque subst tutus: postulante eo, qui in secundis tabulis fideicommissum accepit, adire cogetur ex principali testamento. Et ita confirmatis tabulis pupillaribus, adire rursum ex substitutione, & restituere compelletur impuberis haereditatem. Quod si duo impuberi sint dati cohaeredes, & iidem impuberi sint substituti, alterius

ad: tio ex rincipali testamento confirmationi secundarum tabularum sufficiet. Ex substitutione autem impuberis uterque adire cogetur: cum uterque rogatu Ss sit pupillarem haereditatem restituere. Quae sententia est l.apud Iulianum g idem Iulianus, ad Trebell. In quo β.

illud dubitari animaduerto , quamobrem Praetor ha redem institutum ex principali testamento adire co-sat, cum Patris haereditatem non sit rogatus restitue re re ita enim fieri, ut alieni compendij causa ipse oneribus paternae haereditatis implicetur : quod minimo aequum est. Ad quod respondeo, haeredem institutum eundemque impuberi substitutum, propter fideicommissum secundarum tabularum, ex principali testamento cogi , Praetore adire; csim impubes siue ex testamento omittens, siue ex haeredatus, totam ab intestato patris obtinet hae reditatem institutionibus destitutis, mi in d.β. idem Iulianus L ita tamen. g. a patre , eod.tit. auo casu utramque limul haereditatem restituit substitutus. Quin & si in totum pupillus abstineat,puto mortuo pupillo cogendum institutum adire ex patris testamento: non ut habeat, quod restituat: sed in id duntaxat, ut confirmatis secundis tabulis cogi rursum possit impuberis haereditatem adire,& rei ituere. Argumentost, quod si duo impuberi dati sint cohaeredes, ij denique

iubstituti, satis sit alterum ex principali testamento cingi adire : pupilli autem haereditatem uterque adire . compellatur. d. dem Iuliaxus d. q. a patre Cum igitur

per eam aditionem tabulae duntaxat secundae confirmentur , ut res poliessotibus non auferatur,in eu,qui ea de causa adiit, non dantur a Praetore actiones. Ita & bonorum possessio, quae datur litem de inofficioso institue- Ie volenti, non avieri rem Faetari. La. C. de in sic. tes. substi-

290쪽

Substitutum autem filis impuberis, cui nihil pater legauit, constat non posse fideicommita grauari : cum uti dictum est, de suis bonis & leget, & fideicommittat testator: nisi idem sit a patre haeres institutus. Is enim etiam de pupil li haereditate restituenda rogari potest.Et si suspectam dixerit patris haereditatem, cogi poterit ab eo, qui in secundis tabulis fideicommissum accepit,adire patris haereditatem. Et ita confirmatis secundis tabulis, cogetur rursum adire impuberis haereditatem , YTestituere. Lita tamen. .a patre. in quo β. illud idem quae ritur, quod in .idem Iudams dubitari diximus. Ad secundam quaestionem respondeo legitimum hae redem pueri neque de patris haereditate restituenda r gari posse , cum filij haeres sit: neque de filii, cum in si-deicommissum hona filii non veniant. De bonis, quae ipsius testatoris fuerunt, restituendis vel omnibus, vel Parte, rogari posse scribit Iurecons. in I.FNitiopecuniam. s vlt. Ieg. r. Sed hoc fideicommissum non pertinet ad I rebellianum, & pubertate finitur. l. boc autem,de leg. 1-& ab exhaeredati impuberis haerede, nisi haeres inititu- tutus sit, relinqui non potest. . pane e leg. I. ne si pater uidem filio exhaeredato aliquid reliquerit. l. cum qui am. C de legatis. Ad ultimam quaestionem responde neque sdeicommissarium substituto obstare, neque hunc Illi: sed fidei- Commissarium habiturum dodrantem paternae haeredi talis I substitutum autem filij haereditatem cum quar

parte bonorum paternorum.

AIt Papinianus, Qui discretas portiones con iunctis pluribus separatim dedit , ac post omnem institutionis ordinem ita scripsit , αμον

haredes meos inuicem substituo : coniunctos primo loco vice mutua substituere videtur : quibus institutionum partes non agnosceutibus , cqceros omnes coheredes admitti.

SEARCH

MENU NAVIGATION