Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

361쪽

33o Antonis Goueant Commen, .

da soluuntur, exacta cautione, quanto amplius. Quae quidem cauti' apertis demum secundis tabulis committitur, si legata secundarum tabul. cum legatis primarum contri nuta ,&commista dodrantem excedant haereditatis testatoris: cuius ratio habetur in legatis secundarum tabularum praestandis, licet in secundis tabulis pupill i versetur haereditas: de quo dicemus ad L iuratione. 9. quod vulg), infra eod. Ait Iurecon Sub conditione. Ante cuius euentum ratio Falcidiae non ponitur. Λliud iuris est, si pecunia in dies plures legata sit: nam eo casu non stipulatio, sed co utatio necessaria est: cum certo sciri iam possit, locumne Falcidia habitura sit, d. l. 3. I. I. titu se

quente .

Λit Iurecons sine iudice. Arbitrum Praetor dat ad ineundam quantitatem patrimoni j d. l. r. iit seq. quem hoc loco iudicem appellat Iurecons quamuis proprie is demum Iudex dicatur, qui absoluere, & condemnare potest. Arbiter autem datus 1 Praetore neutrum facere notest. Leum deicommissum. de confess. De huiusm di arbitris intellisenda est l. ab arbitro. qui satis d. cogan. qui neque ad absoluendum, neque ad condemnandum a Praetore dantur: sed ad negotium duntaxat explican dum. Exempli causa , Ad ineundam quantitatem patrimonij, & probandos fideiussores, & alia eius generis. De quo scripsimus libr. ri. de iuris .

S. I 3. AIt Paulus, Id, quod ex substitutione cohaeredis ad cohaeredem peruenit, proficit legatariis. Is enim haeres similis est ex parte pure , ex parte sub conditione haeredi instituto Sed ea,quae ab eo legata sunt, si omiserit aditionem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non, inuisquis mihi hares erit. sum

362쪽

In tit. ad leg. Falciae. . 331

a Peruenire dicitur, quod penes ut quem remanet. a In omnisubstistitione inest conditio, quae tamen non fuit substitutionem conditionalem. 3 Nominatim intelligitur nomine, Nicognomine expresso.

ID quod ex substitutione eohaeredis ad me peruenit,

legata auget λ me relicta: siue integra haeredis portio, siue pars eius ad me perueniat. Peruenire autem , 1 dicitur, quod penes me remanet. I. peruenire, de verbor. Agni . Esto igitur portio cohaeredis, cui ipse sum substitutus, decem: si quinque ab eo legata sint, ad me non is decem, sed quinque duntaxat ex substitutione perueniunt. Si vero nihil a cohaerede legatum sit, tota decem ad me perueniunt. Tam autem quinq; quam dece augent legatah me relicta: ut ecce, Portio mea erat dece, ea tota legata a me sunt:per legem falcidiam septem,&sem is tantum legata intelliguntur: accedentibus ex causa substitutionis decem. Tota decem a me relicta . in legato sunt, ac si ex viginti haeres emem institutus. Idem dicendum est,si quinque duntaxat perueniant ex

subititutione, in quibus quadrans est ipsorum viginti: unde quindecim legare testator potuit, salua lege Fal-eidia. Quod si duo, & semis duntaxat ex substitutione

ad me perueniant, hoc est quadrans ipse portionis c haeredis, videndum est quemadmodum poni debeat ratio legis Falcidia . Et hoc casu relicta a me legata non augebuntur, sipupillus. . vlt. infra eod. Itaque quartam habebo utriusque portionis. Ex qua utraque, eueniente conditione su bstitutionis, videor ab initio institutus: no secus atque si ex parte Pure, ex parte sub conditione essem institutus. Neque ausurda,& abhorrens est simi- φlitudo ista; cum in omni substitutione insit conditio, tuae tamen conditionalem non facit substitutionem .

e quo scripsimus ad i. qui liberis, de vulg ωριιρ. Quid

ergo si eius quoque portio, cui ipse substitutus sum, onerata sitὸ esto mea portio decem, cohaeredis item de cem: 1 me octo legata sint,a cohaerede item octo, & hoc

363쪽

3 3 et Antonii Ginaui Comment

casu, eueniente co ditione substitutionis, quartam eκ persona cohςredis retinebo. Idem dicendum quamuis integra mea portio sit. d. t pupillus. Non resert autem ex utra substitutione portio ad me perueniat, vulgari, an pupillari. Nam & ea pars bonorum testatoris, quae ad me ex pupillari peruenit substitutione, meis legata

riis proficit. l. qui fundum. q. qui filium, boc tit. Cuius rei ratio illa est, quod quamuis pupiIlo ex secundis tabulis

succedatur. ex patris tamen rei tamento succeditur. Vnde fit, ut in formula pupillaris substitutionis apponaturparticula, Mibi. Vnde ratio dubitandi in L pupillus, de aequir.baered. L paterfamilias, destriuincred. Μeis igitur legatariis prodest, qὰicquid ex substitutione cohaeredis ad me peruenit. Quod uipse haereditatem omittam , legata a me relicta nominatim non praestabit cohaeres, nisi quomodo ego praestitissem, cum mihi non fuerit substitutus. Si enim substitutus mihi sui siet, me omittente haereditatem, habita ratione utriusque semissis, legata praestaret, non sua modo, verum & mea, quassi 3 1 in repetita. l. qui fundum quifilium, hoc tit. Nominatim autem intelligo, nomine, vel cognomine, vel prς- nomine expresso. I. de Κωρsb. Si enim verbis communibus, Quisquis mihi haeres erit, legata a me relicta sunt, ea cohaeres, quasi a se relicta, solida praestabit .

AIt Paulus, Si colis redis mei portio exhausta

sit, mea integra,& illam vindicauero, confundendas esse partes Cassius existimat: Proculus contra. In qua specie & Iulianus Proculo a Dsensiti quam sententiam probabiliorem esse puto. Sed & Diuus Antonnius iudicasse dicitur commi mendas esse utrasque partes in computatione le

gis Falcidiq. :

364쪽

. o.

x cuis non potestpro parte te ius decedere, is propam

te intentatus. a Vui in certa parte coniunguntur, b in ea parte omnibus

persionis anteponuntur . . '

in emadmodum, quod ex substitutione cohaeredis

ad me peruenit, legata a me relicta auget, ita &accrescens portio meis proficit legatarijs qua-uis iuris potestate, non voluntate testatoris accrescat. Na & legata,quae apud haerede remanet,inutiliter pulli rei icta, efficiunt,ut caeter is legatis aut nihil ,aut mi nus detrahatur. l. quo alterutro . infra eod. Neque referre puto, an ideo mihi aecrescat, quia cohaeres repudiauerit; an quia per legem aliquam is capere non potuerit. I. cism in tentamento,supra de vulga..pupilla. Quamobreautem legatariis meis prosit accrescens cohaeredis portio, causia illa esse videtur; Quia,repudiante cohaerede, ηeX parte utraque videor ab initio institutus. d. l. qui od si alterutro. idque iuris, uti iam diximus, potestaterquod quidem non patitur, ut quis pro parte te itatus, pro par te decedat intestatus. De quo scripsimus in libro de iure accrescendi. Idem dicendum puto, & si quasi coniuncto cohaeredis mihi pars accrescat: multoque adeo magis cum id, quod ratione coniunctionis accrescit, prope sit,

ut voluntate accrestere testatoris videatur. Quos nam- η que in parte certa coniungis, eos in ea parte personiSomnibus anteponere videris, exceptis eorum substitutis, qui expressa adiuuantur voluntate. Sane accrescentis portionis legata nihilo praestabo ampliora: quam is praestuisset, 1 quo ea relicta erant nominatim. Nam si ita erant relicta, sulfi quis mihi erit haeres, idem dicend puto, quod in substituto. argum. l. eum in te tamento, de vulgari, is pupill. in qua ex institutione videri capere dicor id etiam, quod accrescit. Idem dicendum de fideicommissis h legitimis haeredibus relictis: ut cohaeredis accrescens portio, fideicommissariis meis prosit et ego autem cum suo duntaxat onere consequar portionem

365쪽

33q. Antonis Goueant Comment.

accrescentem. l. s Titio. β. Iulianus, de legat. a. nisi Mdeicommissa ita relicta Iam, uirigvismiri haeres erit. S. 1 . .

AIi Paulus si cohaeredem meum post aditam

haereditatem arrogauero, non dubitabitur, quin saeparandae sint portiones: perinde, ac si cohaeredi meo hqres extitissem.

a Seruus Institutus is est, is intelligitur : et ex testamento res existit. . t ,

Quod ex arrogatione cohaeredis quae species est ac-.quisitionis per uniuersitate .ad me peruenit; est,' cum legatariis meis proficit; est, cum non prosei . Si enim post aditam a cohaerede haereditatem ea arrogem, nihilo maiora legata praesto legatariis meis: Puto, quia nec ex re testatoris mea portio augeatur adita namque haereditate res testatoris eme desinit, & haeredis fit. Quo fit, ut minore, qui haereditatem adierat, in integrum restituto, neque iubstitutus nisi uno casu admittatur, neque legitimis successionibus locus fiat; sed fiscus quasi ad bona vacantia invitetur. l. vltim. de success.edicto. de quo scripsimus lib. a.lection. variar. , in commentario,de vulga..pupili. Idem dicendum si cohς- redi meo haeres extiterim, post aditam videlicet ab eo haereditatem : nam non aditam haereditatem non trasi mittunt,nisi ij, de quibus lex Theodosiana loquitur,&qui deliberantes ab hac luce emigrant l. r. 9 m norus o. de caduc.tollend. Si autem cohaeredem meum arrogauero ante aditam ab eo haereditatem,ea portione,quae mihi per eun recta acquiritur ex bonis teitatoris, legata a me relicta augebuntur: non iecit atque si Pgo CX parte, di filius velleruus ex parte, haeredes estem: initituti. Quo

366쪽

In tit. ad leg. Falciae 33sQuo casu portio per eas personas mihi quaesita legata- ,riss meis proficit. υρustillus. β ego. i, Lmaritum, infra eod. Nec est, quod quisquam existimet,id propterea fie- ari;quia instituto seruo meo ego sim institutus. ipse namque seruus institutus&est, & intelligitur, dc ex testamento haeres existit e quamuis commodum hereditatis mihi acquirate & cedente die haereditatis, si liber reperiatur sibi hςreditatem quaerit,uel nouo domino,si alienatus sit. De quo scripumus ad I 3.de vulgari pupili. Legata sane a cohaerede, quem arrogaui, vel cui haeres extiti, relicta, nullo casu ampliora praestabuntur,qu ais praeliitisset, ex cuius persona praestantur.

S. I 6. AIt Paulus, Si in annos singulos legatum sit Titior quia multa legata 'et conditionalia sunt, cautioni locus est, quae iis edicto proponitur , .uuanto amplius ceperit,reddiq; ta . Os S V M M A RI V M. I uuomodo tempus computetur in annuis legatis, issipa.

Σ .AEnsit necessaria Cautio Quant6 amplius.

dem non egreditur: is quare.

SI quis ita leget aureos centum, nnua, bima, trima die: unum legatum esse constat tribus pensionibus1bluendum , eiusqne diem semel cedere. Si vero ita Denos aureos annuos: plura legata sunt: primi quidem anni purum, annorum sequentium conditionalia , Si legatarius vivet. quae conditio in legato annuo Reipublicae relicto inelt. Neque semel, sed per singulos annos

367쪽

3 3 6 Autonis Goueant Commen t.

Iegati huius dies cedit: initio scilicet cuiusque annit . Mannu. leg. l. cum infingulos. cum l. duabub seqq. qua do dies leo cedo.quando di. Usu r. leg. M. Qua ratione in annuti legatis, re stipulationibus antivis ab initio

cuiusque anni computandum tempus est praescriptionis φ o. vel 4 o. annorum. l.cum notissimi. g. in da,etiam. c. de praescript. 3o.vel o.annor. Neque duuium est,quin is

praestationi cuique sua debeat opponi praescriptio: sua enim quaeque actione petitur, & suam quaeque diem habet. Cum igitur legatum anni primi purum sit,solui

diminutum non oportet propter legata sequentium annorum: quae Certum adhuc non elt debitum iri cunia,

sint, uti iam diximus, conditionalia. I. interdum. supra hae nota lege 'A . Cautio itaque necessaria est in edicto propolitae , uuanto amplius, &c. cum fieri nulla possit propter in-ctrium conditionis, computatio. Quod si ita leges Dena in decem annos , distinguendum est. Vel enim in alimenta legatum relictum est 'ceo casu per annos sinnulos dies legati cedit : neque sequentium annorum segatum legatarius antd decedens transmittit. Vel ex μnerandi haeredis causa, in pensiones decem legati unius collata solutio est: & tum legatum unum est, eiusque dies semel cedit, & ad hauedem uniuersum trani mittitur, quandocumque poli mortem testatoris decedat legatarius. I sic: praes nitione, quando dies leg. ced. Quae-Bo, cum iudex inter haeredem, & alios legatarios Falcidiae rationem habet, quemadmodum id annuum legatum,quod morte finiri constat, in computationenia, veniat λ Et Iureconsultus in Icam Titio, hoc tit. aestimari oportere ait, quanti legatum hoc venire possit. Μortuo vero legatario, non aliud spectari oportere, quam quod ex ea causa haeres debuerit. Quaero de itipulatione annui eκ legati causa interposita. Et dicendum est inaturam legati non mutari, quamuis in stipulationern siit

deductum a legati, de leg. Ita sisti latus. de ur.LI. β.' quis, ut let. no. caue. Itaque quemadmodum in annuo

legato saepius spectatur legatarij conditio, ita & in stipulatione saepius conditio itipulatoris considerabiturect quemadmodum plura legata sunt, ita di itipulatio-

368쪽

nes plures erunt. Idque generaliter dicendum est de sipulatione annui, ut plures semper contineat stipulationes. Lplurib. de verb. oblig. quo loco in stipulatione . hac, Argentum id annua bima trima te quoque die dari pplures i nesse st j pu lationes dicuntur : illam namque . vim habet ea stipulatio, ut certi argenti pars tertia quoquo anno peti possit. Et si adiectae usurae sint,eius duntaxat partis uiuiae debeantur, in cuius solutione cessatum est. l. Sela. de Uur. lecta ceri petat. Quia tam eri .

conditio stipulantis semel spectatur, ut intelligamus,

cui na ex ea stipulatione acquiratur,quod in leaato secus est.i ii bus,de verb. obta. quae legata,de re*.iur. stipulationem hanc annui unam ess e ait iurecon 1. in L senatus. .vit. de donat. c j mori. Neq;distinguit inter eas annui 1tipulationes,quae finitum habent annorum numerum, in d. l. pluribus. & eas, quae infinite concipiuntur, hoc modo, Annua dena: quas perpetuas esse constat. ἈΩj-chum. .viti=u. de Terb. oblig. licet illud apponatur, Quoad t vivam : cum tempus non sit modus tol lendae obligationis. l. obligationum fe1 e .plane.d.titui. Hoc tamen casu

haeredem stipulatoris doli mali exceptio submouebit. . at si ita de verb. oblig. lib. III. Insit. QVa eadem e Xcepti ne repellitur, qui aliter vindicat seruitutem, quam eliconstituta: quamuis seruitus ipso iure neque ex die, neque ad diem constitui possit. l. . deseruit. Annuum vero legatum, ut iam diximus, morte finitur legatarij: nisi adiecerit testator , Et haeredibus e quo casu in infinitumhm redibus legatum debetur, non tantum proximis haeredibus. l. in annuis , C. de leg. Quod aliter est in usus ructu. Lcum antiquitas,C. de Winructu leg. Nam haeredis ap- spellatio in ulu fructu legato proximum haeredem non egreditur: puto, ne semper abicedente usu fructu inuti-Ιis proprietas reddatur. Propter quam causam placuit certis modis finiri usum fructum, & ad proprietatem , si reuerti, quae consolidatio appellatur.

AIt IureconI. Id quod natura lis reditati debetur, & peti quidem non potest, solutum

369쪽

uero non repetitur , non esse computandum in

haereditate,quidam putant. Sed Iulianus di hoc

ex eventu augere patrimonium , aut non augere

existimat: & hqreditario iure id quoq;capi:ideoque in restitutionem hereditatis venturum. s v M M A RI v M.

. et Obligationum diuisio. . a Dui dicatur natura debereὸ3 Pucta seruari naturae, is fidei humanae es conueniens. uuae ni legitimae conuentionesὸs In seruum nulla cadit obligatio ciuilis. ε 'Naturalis obligatioserui impeditsoluti condictionem.

- uuare seruitis obtigatio naturalis dicaturὸ2 Pupillus natuliter tantum obligatur: ciuiliter autem non sine authoritate tutoris. ς Natura iniurium est aliquem alienis damnis crescere. r o Promittendo quis non potes eri locupletior. II ouando persona locum faciat condictioniqra Muae necessaria ad hoc,ut pupillus naturaliter ex causa mutui obtigeturλx3 Praetori sola uaturalis aequitas austa caussa es acti

nis dandae. .r Iuris ignorantia ad repetitionem soluti non proaes rue Modi 'tollendae naturalis obligationis. I 6 Pacta quae turatur Praetorλr Ius in ii reiurando non Serfatur: is quarepra Fideius or adbibitus ad naturales obligationes. ciuilitra obligatur. OBligationum quaedam ciuiles duntaxat sunt:quae dam naturales,& ciuiles quaedam naturales tantum . Obligatio ciuilis tantum est stipulatio,inuentum scilicet iuris ciuilis. Naturales,&ciuiles simul, sunt conuentiones iuris gentium ,ex quibus iure ciuili actiona scitur : quales sunt, quae in proprium nomen transeunt:&in nominatae . quae cautism habent. Livri ent. de dia'. ex quibus non solum iure ciuili dari oportet:

370쪽

In sit. ad leo. Falciae. 33

verum etiam iure naturae,ac gentium. Lciam amplius. Fuit .de regu tur. Is cait Iurecons.) natura debet,quem niure gentium dare oportet, & cuius fidem sequuti sumus. Naccitates tantum obligationes sunt, quae solo aequitatis naturalis vinculo continentur. l. Stichum. q. naturalis desolui. Quae quamuis actiones non pariant rsoluti tame condicionem impediunt. Lnaturales,de act.,MQ. Cuiusmodi ex pacto nascitur obligatio : nihil senim tam fidei humanae conueniens est, quam paci , seruari. l. I. de pactis. Excipio legitimas conuentiones, quibus actiones ipso iure & producuntur, & tolluntur. Hegitima.depact. l. tibi de r. I. a. is l. Unus. β pactus, eod.tit. De quibus legitimis conuentionibus loquitur Iurecons. Ind. iurii gent. . aciscar. in illis verbis, Defurto enim pacisci lex permittit. De quo scripsimus librox I.oct.variar. Excipio item quasdam conuentiones, ex

quibus Praetori visium est actiones dare, ut de pecunia constituta: & hypothecariam , de qua loquitur Iure- consuli. in d L stibi. g.de pignore. Si igitur inter nos conuenerit, ut mihi decem dares, quamuis ex pacto inciuem Rom. actio non detur, naturaliter mihi tamen o

teneris , hoc eli, iure gentium te mihi dare oportet, quo nul Ia inter pactum , & aliam conuentionem differentia constituitur: quare si ex ea causa soluas,non repetes. I,quamuis, C. de Wisr. Ex quo, uti iam diximus, censetur, & aestimatur naturalis obligatio. d. naturales. deact. oblig. Seruum item, in quem nulla cadit ciui- stis obligatio, natura debere dicimus, extraneis eX qua- uis causae domino ex causa duntaxat peculiari. Quot cum dicimus, factum nos demonstrare ait Iureconsultus, non referre ad ciuilem obligationem. Lue eruus, pecul. Unde fit, ut nuda voluntate dominus seruo debitum remittat. l. lipeculium. depecul. leg. quo quider , modo non tollitur ciuilis obligatio . E contrario item dominus seruo natura debere dicitur ex causa peculiari , uti iam diximus: idque debitum seruat per co- pensationem seruus; quamuis petitio ei nulla competat eius, quod in rem domini impendit , d. Isipecutium. β. cut . iacit Letia n,deco en sin qua scribit Iureconsulturi

SEARCH

MENU NAVIGATION