Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

401쪽

3 7o Antoni' Goueant Comment. s. 3.AIt Papinianus, Cum quidam parte dimidia

bonorum adempta relegatus fuisset, idem que prouocatione interposita , testamento pollea facto obi i siet, atque post mortem eius non recte appellatum esset pronuntiatum : qu situm elivirum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, vi residua sola videretur fuisse in bonis : an vero succurri haeredi necessarium videretur φ Sed vide tur succurri debere ; cum anim is litigantis, Mobtinendi votum hanc opinionem admittat.

et Relegatus omnia sua , bona ,-iura retinet. a Omnia bona auferre, est vitam eripere. 1 Sententia deportationis omnia bona ali scri . .: Deportatus non potest testari: Relegatus vero potes.s Stricta ratione haeres tenetur legata praestare habita 1 a-tione patrimonij testatoris. Elegatus omnia sua & iura,& bona retinet, nisi lik quid ei sorte abstulit sententia relegationis. I re-- leeatia de interd. is releg. Neque tamen bona omnia auferre relegato sententia potest: id enim euet vitam eriti pere & libero, & ciui. Sane deportationis sententia,quae in locum interdictionis aquae & ignis successit , bonae omnia ipso iure damnato aufert: etsi iudex nihil de bonis pronuntiet. II. de bonis damnat. Itaque testari non ' potest deportatus: relegatris potest. l. eius, de testam. Ait Iurecons. Prouocatione intem. quae sententiae effectum suspendit. Lfurti, de iis, qui not. ins Ouyd si1 relegatus ante sententiam testamentum fecisset, minus dubie aremus, num pars bonorum per sententiam adepta loco aeris alieni decederet. Non solum autem rei

402쪽

nati testamentum pendente appellatione factum valet, verum etiam deportati :& si interim decedat deportatus, valebit testamentum: quia nondum capite minutus intelligitur si β. a. autem, de iniusto rupi.lsament. Confirmata vero eo adhuc vivo sententia , rumpitur deportati testamentum: relegati non rumpitur, quia relega tus capite non minuitur. Ait hareconc atque post mortem eius non recte appellarum, essetpronuntiatum. Mortuo relegato pendente appellatione, criminis causa extinguitur: bonorum per 1ententiam ademptorum durat. Mortuo vero deportato pendente appellatione, & criminis , & bonorum causa extinguitur. l. 3. de bon. lamnat. Ait Iurecons. 'νum ae 1 is alieni loco pars dimidia abscederet. ita ut a stimando patrimonio testatoris, de quo legata praestari debent, pars i sta dimidia bonorum per

sententiam ablata non computetur.

Ait Iureconssy eu videtur uecur, i deb. dcc. Reddit Papinianus rationem, non quare necesse sit, haeredi per Praetoriam succurri sed quare aequum sit. Nam succurri sideo necesse est: quia stricta ratione haeres tenetur legata prae stare, habita ratione uniuersi pati imonii, quod testator reliquit. Succurri autem ideo est aequum; quia verisimile sit, minus testatorem legaturum fuisse: nisi sperasset in causa appet lationis obtinere. Adiuuat hanc aequitatem illa etiam ratio, quod propter testatoris delicium dimidia pars bonorum haeredi sit adempta, non

ex noua ulla causa.

g. 4.

ΑIt Papinianus, Si seruus testamento manu-naissus ante aditam haereditatem decedat, hi redi quidem periisse intelligitur. Sed cuius preti j eris, qui si viveret, non aritimaretur nam s&eos, qui ea valetudine affecti fuerant, ut eos non posse vivere certum esset, tamen si postea moriantur, haereditati periisse rescriptum est. Nec Δ a 2, aliud

403쪽

3 a Antonidi Goueant Comment. aliud in iis, qui sub eodem tecto fuerant, cum

dominus a familia necaretur,

x Seruum,cum decedit, haerediperire, quomodo intelligi debeat pa Qui ver)seruipereunt cum isator inaereditatipereul. r A It Iurecons. . te aditam haereditat. ac proinde XL ante quam libertas competeret, nam cum, quando a. lega. ced. Quare cum seruus decedit, facile quis di x rit saetedi perire, neque eius pretium de haereditate deducendum . Ait Iurecons. Haeredi quidem periisse inteli. Ingenue confiteor locum hunc a me non intelligi. Neque vero aequum videtur, seruum eum haeredi intelligi periisse, qui, si hodje viueret, in haereditate non esset liber enim esset. Quare semper locum hunc ita legendum existimavi; uuidamperiisse intelligunt: quorum sententiam Papinianus vario, ac subtiliter confutat. Primum enim qui haeredi perit, aestimetur necesse est : propter eam causam, quam diximus ad β. seruus. hac eadem lege, Ultimari autem non potest, qui , si hodie viveret, non

aestimaretur; ouia liber esset. l. sertium filii β. st aruliberum, deleg. r. Tum vero seruos, quos testator moriens tam graui afiectos valetudine reliquit, ut certum esset morituros, haereditati perire rescriptum esse, quamuis post testatorem decedant. Quare testamento manumis,

si, decedentes ante aditam haeredita tem, haered i ta ti peribunt,in qua certum erat non remansuros. in & seruos ex S. C. Claudiano supplicio affectos propterea, quod cum sub eodem tecto essent. , dominum, cum necaretur, non defenderint, haereditati perii me intelligi,& eorum pretium de haereditate deduci. L aeris alieni, hoc tit. quamuis eos testator moriens in bonis relinu a rit. sauaero, cui pereant, qui simul cum testatore pe

404쪽

S. I. AIt Papinianus, Quod vulgo dicitur , in tabuin

iis patris ,'fis3 unam Falcidiam seruari, quam potestatem habeat, videndum est. Quamuis enim substitutus, quae a pupillo relicta sunt, cum filius haeres extiterit, ut aes alienum quodlibet debeat: tamen propter ea, quae secundis tabulis data sunt, contributioni locus est. Secundum quod potest euenire, ne substitutus quidquanta retineat, vel ut longe plus habeat quartε patern ohaereditatis. Quid ergo si no sum ciat pupilli haere ditas legatis,cu patris suffecisseti De suo quadrate nimirum dabit substitutus, quae pater legauit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamen to praestatur ultra vires patrimonii ; cum in hac parte iuris legata , quae secundis tabulis relinquuntur, quasi in primis sub conditione relictR intellligantur. S v M M A v M. x una falcidia in duplicibus tabulis seruatur: ex se

tentia communi.

a Textus expositio. V Vlgari,& communi Iureconsultorum sententia, ivna Falcidia in duplicibus tabulis seruatur : in oribus etsi duae versentur haereditates, patris videlicet, c filii, tamen unum patrimonium est, cuius ratio habetur in legatis praeliandis, etiam secundarum tabularum: in quibus, quasi in suo testamento, legare testatori licet. Itaque communi calculo utrarumque tabularum legata subiici est necesse . Quorum si rapo separetur, praetςr id, quod absurdum sit, eorum legatorum ,

405쪽

3 4 Antanij Goueant Comment.

quae ex eodem patrimonio relinqui intelliguntur, rationem seiungere, fraus etiam legi falcidiae fieret. Ponamus, qui centum in bonis relinquebat, in primis tabulis quinquaginta legasse, &in secundis quinquaginta. Si primarum tabularum legata per se spectemus, ec 1 legatis secundarum tabularum separemus, Falcidiae locus non erit in primis tabulis: recte enim de centum legantur quinquaginta . Rursum si legata secundarum tabularum per se considerentur, Falcidiae quidem locus erit; sed quae sit duodecim, & semis. Ita quoque si testator de cetum legauerit octuaginta septem &1emissem, qui duntaxat lcgare potuit 1eptuaginta-

a Ait Iurecons. Quam is enim substitutu , quae a pupillorebcta funi, cum stius haeres extiterit ex testamento. Potest enim abstinere, quo casu debebuntyr quidem a lubstituto legata relicta ab instituto; verum non ut aes alienum, sed ut ab ipso substituto repetita, ex D. Marci constitutione. l. licet Imperator, de ter. I. & de omnibus legatis, quasi omnibus a se relictis, Falcidiam detrahet subiti tutu S.

Ait Iurecons. Vt aes alienum quodlibet debeat, pupilli: cui ex pupillari subiti tutione succeditur, quod soluere tenetur non solum pupillo substitutus, verum quiuis pupilli haeres. Et haec ratio est, propter quam videbatur substitutus sine diminutione legis falcidiae legata in primis tabulis relicta praestare debere, qua si iam debita a pupillo, cuius ipse haeres esset. Sed ratio decidendi in contrarium illa est; quia propter legata secundarum tabularum , in primis minus legatum intelligitum adeo visi pupillus quinquaginta a se legata soluerit, retento primo casu,condictione indebiti substitutus reuocare possit partem legati indebitam.

Ait IureconLTamen propter ea, quaeso. tab. datasunt.

Quae licet ab haerede pupilli,& de pupilli haereditate

praestentur: pristantur tamen habita ratione bonorum paternorum, quae ad pupillum 'peruenerunt. l. qui fundum. . qui duos. hoc titui, nisi in casu Lsi lius, de musta. in qua separatis bonis paternis, legata ex secundis tabulis praestantur ex quantitate bonorum pupilli, de

quo scripsimus ad d.lsi filius. Ait

406쪽

Intit. adleg. Falciae 3 S

Ait Iurecons Contributioni locus erit. Contributio ostendit, quanto minus debuerit pupillus de legatis a se relictis. Ait iurecons. Secundum quod pol. euen. quia patrimo nij testatoris ratio habetur, quod is recte legauerit,prae stari omnino est necesse: quare si cui tum in bonis reliquerit, & legauerit septuagintaquinque, & ad substitatum septuaginta quinque duntaxat pupillus transmiserit, sine ulla diminutione, dc retentione legata prae stabit substitutus: neque pupillaris haereditatis, unddlegata praestantur, ratio habetur: locus enim esset Falcidiae

Ait Iurecons Vel ut longe plus habeat quarta. Testator centum in bonis reliquit, & centum legavit: aucta esta pupillo haereditas adducenta: pupilli substitutus, siquidem pupillaris haereditatis ratio habeatur, Falcidia non inducet: nam de ducentis centum legari per legem Falcidiam potuerunt. Sed quia patrimonij testatoris ratio habenda est, decentum, quae testator reliquit, Falcidiam detrahet substitutus.& praeterea centum habebit, quae ipse pupillus acquisiuit: itaque longe plus habebit hoc casu quarta paternae haereditatis. Ait iurecons De suo quadrante nimirum dabit substitutus, quae pater legauit de tuo. Dictio, quadrante, interpretis est, & quidem imperiti, & a margine in contextum irrepsit. De suo namque praestat substitutus , ad quem

sexaginta duntaxat peruenerunt cum testator,qui cem

tum in bonis relinquebat, septuaginta quinque legauit. De suo praeitare hoc casu substitutum ex ipsa Papiniani obiectione intelligimus. Est autem huiusmodi, Ex

nullo testamento praestatur ultra vires haereditatis, quamuis in testamento locus non sit Falcidia . l. I. V. in quibusdam tit seq. l. r . . is, qui ouadringenta ad Trebell. Quare si ad subsiti tutum sexaginta duntaxat peruene runt ex pupilli testamento , quamuis falcidiam non inducat, in plus tamen, quhio ad eum pervenit, non tenebitur . Quam rationem parum ad rero sacere Papinianus respondit: quia legata secundarum tabularum

primis relicta censentur sub illa conditione; Si pupillus, dic. in quibus quae versabatur haereditas, legatis susti- Aa s cie

407쪽

3 6 Antoni= Goreeant Comment.

ciebat Neque uno isto casu de suo prestat haeres, quod testator legauit de suo. Si enim ex centum septuagint quinque testator leget, & in tantum bona decreuerunt, ut minus septuaginta quinque supersint , solida nihil minus debentur legata. Lin quantitate, infra eod. Neque substituto damnosa ta sententia est, cui liberum est non adire ex substitutione, atque ita coget legatarios secundarum tabularum in partem legatorum decidere. d. L in quantitate. Eorum sententia, qui existimant Papinianum hoc loco exponere, quando substitutus nihil retineat, placere nullo modo potest: nam & inepta redditur obiectio neque vere diceretur, ex nullo testamento ultra vires praestari patrimonij & scribendum suerat, suid enim, non quid ergo Et eodem negotio illud quoque exposuisset Iurecons quando substitutus plus habeat quarta paternae haereditatis. Postremo verila mi- Ie non sit, casum istum omissum a Papiniano, cum ad substitutum sexaginta perueniunt, cum essent de cem tum legata a testatore septuagintaquinque. Nostram istam emendationem Felix Guerra homo doctissimus, ct Delphinatus sui decus clarissimum approbauit.

S. 6.

Ρ Apinianus ait, Si filio suo duos substituerit,&

alterius portionem onerauerit,tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet, vel unuS pupilli substitutus. Et fac ile quis dixerit consequenter prioribus , quae de patrimonio .ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum: vltra vires portionis conueniendum alterum substitutum . Sed, verior est diuersa sententia, perinde huic quartam relinquendam existimantium , atque si ita patri haeres extitisset. Vt enim opes patris, & con-

. tributio legatorii inde capiunt & forma, re origi- ne:ita plures substituti subducta persona pupilli, reuocandi sunt ad intellectum institutionis. Quid

, . .

408쪽

In tit. adleg. Falciae. 377

tamen dicemus de altero substituto, qui non est Oneratus, si forte nondum legata pupillus aser licta soluerit,& aliquid ultra dodrantem sit in omnibus ἐ&ipsum Falcidiam habiturum' atqui quartam habet, neque idem patitur instituti comparatio. Rursus si negemus, aliud aperte, quam quod vulgo probatum est, respondetur. Ita quo varietas existet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, velut institutus desideret qua tam: alter autem ,qui non est oneratus , ut substitutus, licet portio eius largiatur , non in soli- du conueniatur propter calculi confusione. Huic consequens est, ut si pupillo de Falcidia cautum fuerit, duobus stipulatio committatur , videlicet in eam quantitatem, quam vuusquisque sibi retinere potuisset,

x Quaestio circa β. a In singulis haeredibus ratio legis Falcidisponitur.3 Sententia .ini centum in bonis habebat, filium impuberem 1

haeredem instituit: as eo viginti quinque legauit: si filius in pubertate decederet, Titium &Maevium substituit e 1 Titio quinquaginta legauit,a Maevio triginta: fi lius in pubertate decessit. Quaer batur , possetne Titius , cuius portio exhausta, est, ςx sua per na Falcidiam inducere, quasi ἀζvltra dodrantem suae portionis. Et prima front

cile quis dixerit, Titium Falcidiam detrahere non , osse: cum patrimonium testatoris, cuius modus inegatis duplicium tabularum praestandis spectari solet, egatis a Titio relictis suffciat : itaque nec ipsum

impube M, si ab eo quinquaginta essent legata, Falci-

409쪽

3 8 Antonis Goueant Commene.

diam retenturum fuisse, neque unum pupillo substitutum. Sed verior est sententia existimantium, Titium quartam suae portionis retenturum, hoc est, duodecim, A semissem, perinde quasi testatori successerit. Nam in imponenda ratione legis Falcidiae, substituti pupil lares testatori succedere intelliguntur, quamuis pupillo succedant . tqui fundum. q. qui filium,hoc titul. Quae il l rum verborum sententia est subducta persona impuberis, a &c. In singulis autem haeredibus rationem Falcidiae poni constant. Linsingulis, hoc titui. Neque obstat l. I. g.

Marcellus , prox. tit. seqv. quam exponemus ad i. in

singulis, infra eod. Ponamus legata triginta septem,& semissem, neque amplius peruenisse ad substitutum. Et hoc casu nihil retinet substitutus . Ponamus legata quinquaginta : & centum ad eum peruenisse aucta haereditate a pupillo: habebit & quadrantem suae portionis substitutus,& praeterea quinquaginta,quae pupillus acquisimit. Ponamus postremo legata triginta septem, & semissem: & triginta tantum ad substitutum peruenisse : &hoc casu de suo septem , & semissem praestabit substitutus: nam testator de quinquaginta rectd triginta septem, & semissem legauit. Titius igitur ex ea persona , quasi primis tabulis institutus in quinquaginta, du odecim ,& semissem retinebit . Utienim iam diximus, habenda ratio est portionis , unde legata relinquuntur : quemadmodum uno substituto haberetur ratio totius patrimonii . Maevius autem, a quo legata diximus triginta , Falcidiam ex sua persona inducere non potest; cum portionis suae quadrantem ei testator integrum, illibatumque relio uerit. Neque ei quicquam prosit, si ad intellectum institutionis reuocetur, hoc est, si inlevigatur testatori successisse: nam institutus in primis tabulis in semisse haereditatis, qui est quinquaginta,non oneratur, si ab eo triginta legentur Verumtamen qui ex sua persona inducere Falcidiam non potest, facta contributione poterit, si pars legatorum impuberis, quae ad Maruij onus pertinet,cum lesatis ipsius Μaeuij contributa, dodrantem portionis ipsius

Maevij excedat . Legata namque posuimus 21. ab im

410쪽

In tit. ad leg. Falciae 37 s

& semis ad onus Μaeuij pertinent, quae contributa, Ac commista cum triginta, quae a Maevio legata sunt, dodrantem portionis Maevij excedunt, qui quidem est triginta septem, & semis. Quemadmodum enim uno sub-1tituto , legatorum contributio ostendit, num testator vltra dodrantem suorum bonorum legauerit: ita duobus substitutis, facta contributio demonstrat,num legata ab uno relicta, eius portionis , unde relicta sunt, dodrantem excedant. V terque itaque substitutus,tam oneratus ex sua persona, quim non oneratus, Falcidia inducit: ille quasi in quinquaginta primis tabulis haeres institutus; h ic vero quasi substitutus, facta, uti diximus, contributione: quamuis eius portio legatis,quae ab eo relicta sunt, sussiciat. Quod si impubes propter legata relicta in secundis tabulis, sua legata soluerit exacta Cautione praetoria uuanto amplius : de qua diximus ad

β. interdum l. I. ea cautio utrique substituto committetur , sed non in eandem quantitatem: sed quam quisq; de sua portione retinere potuisset, si forte ex disparibus portionibus fuerant substituti. Et haec est sententia is ssi si filiosio. in quo locus ille, Vt enim opes patris,&c. interpungendus sic videtur, Ut enim opes patris formam capiunt, i, originem, is, inde contributio legatorum: ita, &c. Quorum verborum sententia illa est,Vt enim in duplicibus tabulis, opes & bona,de quibus legata relinquuntur, dc praestantur, capiunt patris formam: dicuntur namque patrimonium, ιχ originem; quia a tellatore profluunt, & promanante & inde contributio legatora nascitur quia absurdum sit separari legatorum , rationem , quae ex ijsdem bonis relinquuntur . Ratio autem decisionis in contrarium, incipit ab illis verbis : Ita plures substituti, &c. illa quoque verba : Et aliquid ultra dodrantem, sic interpungenda sunt, Et aliquid vitret dodrantem fit in omnibus ψytim Falcidiam haoiturum s Quemadmodum Falcidiae ratio ponatur duobus impuberibus uno dato substituto,dicemus ad L pater.

SEARCH

MENU NAVIGATION