Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

411쪽

38o Antonis Goueant Comment. S. 7 AIt Papinianus , Quaesitum est, si quis pupil

lo coli redem substituisset , quemadmodunicidis ratio iniri debeat λ & quale sit , quod

vulgo dicitur Legatorum ratιonem separanda mi Dixi, quantum adlegata, quς pater a filio, item a subiti tuto reliquit, nullam fieri posse separationem: cum in communi calculo subiiciantur, &inuicem inducant contributionem. Sed i gata , que ab instituto extero relicta sunt,permisceri caeteris non oportere . ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum,quamuis suam portionem habeat, ut institutus:& aliam causam esse eius, qui ex variis portionibus haeres scriberetur. Ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea

portione , quae conficeretur ex pluribus. Neque

referre pure saepe, an sub diuersis conditionibus sit haeres institutus.s v M M A J I v M. .

a vras separationis. Ait Iureconsuli posse fieri separationem, siue unus, siue plures sint substituti.

Ait Iurecons Permisceri caeteris non oportere. Cuius separationis ea vis est,ut quamuis cohaeres portionem

suam illibatam habeat; tamen si1 pupilli portio exhausta sit, ex persona pupilli Falcidiam inducat, si modo Patri haeres extitit pupillus. L qui fundum. β qui filio, hoc rit. Si enim integra portio pupilli sit, & cohaeredi sera hausta,cohaeredis legatariis in solidum fatisfiet. Exhausta utriusque portione, mortuo pupillo, legata omnia s

412쪽

In tit. ad te . Falciae. 38r

contribuuntur , & quartam bonorum cohaeres habeat. De quo plene dicemus ad d. l. qui fundum. β. vltim. Sane cohaeres idemque substitutus legata a se relicta tam in Irimis, quam in secundis tabulis, numquam separabit, iue pupillus haeres extiterit, siue minime: quasi eκ parte pure, ex partesub coditione primis tabulis institutus. cohaeredi. cohaeres,de vulgar. Ait Iureconlultus. Et aliam causam esse. Cohaeres, idemque substitutus utique in ratione legis Falcidiae ponenda similis est ei, qui ex parte purd, eκ parte sub conditione primis tabulis instituitur: nisi cum exhausta pupilli portio est, ct is patri haeres extitit , nam eo casu legata separantur.

S. 8.AIt Papinianus , si quis ex haeredato filio sub

stituit haeredem institutum, & ab eo tabulis quoque secundis legauerit, necessario ratio confundetur : cum ideo legata valere dixerit Iut ianus

a substituto relicta , quod idem patri haeres

extiteri P.

r Paterfilio impuberi rite ex eredato substituere potest. a pupillo nullum legatum relinquipotest. 3 uitando debeantur legata relicta ab impuberis exboer

test II. de vul. Nam qui in potestate est, si sit prς- teritus, testamentum iniustum facit. Quemadmodum autem ab impubere exhaeredato legatum relinqui nullum potest,ita neque ab eius substituto. l. cὐm quidam. C. de leg. Lab exbaeredati,de leg. r.Lqui fundi mo qui filios hoc titui. Nisi impuberem exhaeredatu fratri haeredi insiti- tuto pater substituerit. d. d. quis nos. vel ipsum lubitit

413쪽

tum exhaeredato haeredem sibi instituerit. Quo casu legata relicta in primis tabulis necess ario confunduntur cum legatis secundarum : quae non debentur 1 substituto tanquam pupilli, sed tanquam patris successore: cui nisi succederet, legata non deberet . Nam a pupillo legatum omnino nullum relinqui potuit. Quod et Accur us ad hunc locum , & ad i. quo upra. notar. Exhaeredati bona cum patrimonio testatoris commisceri, verum non puto . Quamuis enim patrimonij testatoris ratio habeatur in legatis praestandis duplicium tabularum; non ideo tamen bona patris cunia, bonis ipsius pupilli commiscebuntur . Quod si fieret,a aucta a pupillo haereditate , Falcidiam non induceret substitutus. Quaero quando debeantur legata relicta ab impuberis exhaeredati substituto λ Et respondeo, deberi adita haereditate ex secundis tabulis ; quamuis hmorte testatoris dies eorum cedat. l. I. quand.di.leg. ced. L. I 2.

Idem lib. 3 o. bestionum. SI debitor creditore hqrede instituto petiisset,

ne in ratione legis Falcidiae ponenda creditum suum legatariis reputaret: sine dubio ratio ne doli mali exceptionis apud arbitrum Falcidiae defuncti voluntas seruatur.

x creditor biseres institutus suum creditum detrabit in imponenda ratione legis Falc idiae. a In dolo est haeres, qui ex suis utilitatibus iudicium temtoris partim approbat, partim improbat.

414쪽

ΙΝ imponenda ratione legis Falcidiae creditor haeresa debitore institutus suum creditum detrahit l. in imponenda. Cod.adleg.Falcia. De quo scripsimus ad i. i. g.sidebitor. Neque ciuilis itum creditor, verum & is, cui duntaxat naturaliter debetur. Exempli causa, qui pupillo credidit sine tutoris auctoritate. l. Stictam. . adItio. desolui. Si tamen cleditor rogatus sit suum creditum non deducere, neque legatariis reputare, voluntaS testatoris apud arbitrum Falcidiae seruabitur, opposita , a legatariis exceptione doli mali. In dolo enim haeres aest, qui ex suis utilitatibus, & rationibus partim iudicium testatoris approbat, partim improbat. l. penult. decol dot .Lauunculo,de donat. causamori. Compensabit igitur creditor Falcidiam cum suo credito: & ita,ut quantulacumque Falcidia compenationi sussiciat. Nam si ea lege , & conditione haeres esset institutus, ipso iure hoc est, sine ope exceptionis, quslibet Falcidia uniuersum debitum absumeret. l.c pater. Nitio. te leg. a. Neque obstat Lquod de bonis. β.cum deicommissum, hoc titui. Ibi enim facta a testatore proponitur compensatio, quae concurrentes, & pares non excedit quantitates. Aliud φautem est compensare creditum cum Falcidia. aliud creditum non reputare . Mald Accursius in d. . Titio. compensationum computationem interpretatur.

L. I 3.

Idem lib. 37. tabesionum.

SI tacitum fidei commissum seruus iniungente domino susceperit : habiturum eum legis Falcidiae beneficium t quia parere domino debuit , constitutum est . Idemque placuit in filio , qui fuit in patris potestate.

415쪽

1 Fisus Falcidiam mittur, 3 An in tot priuetur baeres,simaior institutionis, quam fraudis modussit λ4 Legatum est donatio relicta tectamento.

t π egata relicta iis, qui capere non possunt, ad Uisi

Fiscus Falcidiam patiatur. l. etiam si C. ad leg. Falcid. , Idem de fideicommissis relictis ab intestato dicendum est: in quibus etiam ex D. Pij constitutione Falcidiae locus est, L filius familias, hoc tittit. Idem dicendum,si haereditas restitui iussa sit incapaci. Nam & aduersus Fisi cum S.C. Trebellianum inducitur: nisi haeres in 1 raudem Fisti tacitam testatori fidem accommodauerit: quoueasi Falcidiam non deducit, quia Fisicum fraudare voluit L cum quidam. . in tacito de let fur. Sane seruis nostris, item & liberis, quos habemus in potestate, ad excusationem nostrum imperium sufficit in iis quae latro-3 citatem non habent. ad Quaero, si ma-' ior iustitutionis, quam fraudis modus sit, num in totum Falcidia priuetur haeres 8 Exempli causa. Rogatus erat haeres tacite uniuersam haereditatem restituere ei, qui partem duntaxat capere poterat. Et hoc casu in ea tantum parte, quae ad Fiscum pertinet, ius Falcidiae amittit haeres. l. haeres, de ijs, quib.ut indig. Tacitum autem fideicommissum dicitur, quod in fraudem fisci, in tacitam haeredis fidem testator contulit. l. in tacitis,is leg. r Iin fraudem, de usquib.vt. ind. ita tacitum 4. S. C. appellat Liuius, quod praestriptum non est: cuiusmodi illud fuit, quo aduersus Persea Macedoniae regem bellum est decretum. Legatum tacitum dici non potest: quod necesse est in testamento relinquatur,vel scriptura testamento confirmata: ita enim definitur, Donatio relicta testamento. L. Iq.

Idem lib. 9. Responsorum.

Ρ Ater filiam , quae a viro diuerterat, lis redem pro parte instituit, & ab ea petiit ut fratri, &

416쪽

In tu. ad IN. Falciae. 38 s

& colit redi suo portionem haereditatis acceptam deducta sexta restitueret. Admissa compenstitione dotis in Falcidiae ratione, si pater dotem consentiente filia non petiisset, Falcidiam quidem iure haereditatio, dotem autem iure proprio filiam ha bituram respondi: quia dos in haereditate patris

non inue uiretur.

I Sola emancipata filia dotis actionem babet. a Alia petitio dotis, quam per iudicem, ius filiae non im

minuit.

3 Plura q:ω ta , , responsa ad legem.

4 Falcidia non dicιtur aes alienum. s Mortuo patre dote non exacta, mulier suo iure dotem repetit . Dos diciturpatrimoni um inlitteris.

6 Mulier quare in dote institui nonpositiὸA It Iurecons Filiam. quam in potestate retinuerat,

. cum eam in matrimonium collocaret,Quae enim in manum conueniebant, patris potestate liberabantur, teste Vlpiano in Hiij. Eo autem retentam in po- tellate filiam. ponimus , quia emancipata sola dotis ractionem habet. l. a. , L nae me olui. matrim. Neque ullam ea dos reciperet dubitationem,cuius nomine patri actio nulla competeret diuortio matrimonio soluto. Ait Iurecons. shις ἀ viro diuerterat. quo tempore iam actio de dote patri competebat, adiuncta tamen filiae persona. d.l asolui. trim. Atque ideo videbatur pater filiam rogare posse, ut in ratione Falcidiae dotem compensi et, & computaret. Id quod rogare pater filiamnu l lo modo potuisset constante adhuc matrimonio,hoc est, eo tepore,quo nullum adhuc patri in ea dote ius enset: dotis namque dominus mari tus est. I. doce ancillam. Cod. de rei vind. tquamuis. de iure dotium. Ait Iureconl . Admissa compensatione dotis. pro silmma concurrente4 Quid enim si texta hqreditatis par,

B b quam

417쪽

38 6 Antonis Goueant Comment.

quam pater filiam deducere iubet, una cum dote non

essiciat quadrantem portionis, ex qua filia est instituta ΘEsto filia ex semisse initituta : quadrans est sescun-s cia : sexta pars uncia una : pone dotem non eff-cere semunciam.

Ait Iurecons. In ratione Falcidiae. Quae ex Pegasano

inducitur.

Ait iurecons Si pater dotem consentiente filia non pe- tusset. Ad hoc ut pater filiam rogare potuerit de compensanda , & computanda dote in ratione Falcidiae, oportuit eum dotem per iudicem petiime, & consentie- a te filia petiisse. Alia enim petitio ius filiamon immi-3 nuit. Quaro, si pater dotem exegit consentiente filia, quid iuris sit: ' Item quaero, si sine filiae consensu exegit,

quid iuris sit 8 Postremo, si dotem pater sibi reddi stipulatus fuerit, quid iuris sitὸ Ad primum respondeo, do- . tem a patre exactam de filiae voluntate, reliquis patris bonis immisceri, & de ea disponere patrem posse quasi de suis bonis, Lollim. commιn. vir jque iudic. nisi in casta dict.Lvltim. Sane si iterum pater filiam in matrimoniucollocet, dotem ei non potest diminuere, nisi calamitas aliqua eius bonis inciderit. 2 ouesi. quamuis .de rei uxoriatii. Ad secundum respondeo, Si pater sine consensu filiae dotem eκegit, superesse adhuc mulieri actionem dedore aduersus maritum : sed si mulier a patre sit haeres

instituta, doli mali exceptione repelletur. l. cum dotem. ρ pater,solut mat1 ini. Ad tertium respondeo, cum pa- ter dotem sibi reddi itipulatus fuerat,dos patrimonium mulieri S non erat, neque eam dotem mulier praecipua habebat, nisi patri haeres extitisIet vel ex te1tamento, vel ab intestato. Quod si plures haeredes testator secerat, in Omnes scindebatur obligatio. g. videamus, de rei Uxor. act. Iustinianus tamen etiam hoc casu mulierem dotem praecipuam habere voluit. d. . videamus. Ait iurecons. Me haereditario. Iure Falcidiae, quam institutus retinet quasi haeres: & iure institutionis. Vn-q defit, ut aes alienum Falcidia non dicatur. Ue quo diximus ad LI. Dicitur etiam Falcidia iure testamentiri t- neri Vqui duos,de Ptil.

Ait iure ronsul. Iare proprio. Mortuo rati e dote non

418쪽

exacta, mulier suo i ure dotem repetit, etiam exhaer data, vel praeterita, vel bonis paternis abstenta, Lυθ.de j dotis. ac propterea dos patrimonium mulieris ap- spellatur in Laenique β. ergo. de minor. Lmeum, de relig. Iumpi fu. Ex quo intelligi potest, in dote mulierem 6 institui non posse, cum eius proprium sit patrimonium: di siue inlli tuta, liue praeterita, siue exhaeredata dotem habeat, quae ratio est decisionis . Sed videamus cum patri morienti actio de dote competierit, quamobrem ea actio in bonis testatoris non computetur. Et puto eo non computari, quia iure tantum potestatis competierit . Si enim ex stipulatione competiisset,utique in eius bonis numeraretur, & inter haeredes i cinderetur. S. I.

AIt Papinianus , Auia nepotibus haeredibus

institutis fidei commisit, ut omissa retentione , quae per legem Falcidiam ex alio testamento competebat, solida legata fratribus, & cohaeredibus soluerent . Recte datum fidei commissum respondi et sed huius quoque onus in contributionem venire.s v M M A RI v M.t Ies haeredis adesatore legari potest. a In Falcidibe ratione pat=imonia bςredis tentatoriss

parantur.

REm haeredis nostri legari posse constat,& legatu ivalere , etiamsi testator rem suam existimauerit. ί unum ex familia. 6 rem suam de legat. a. Sed in ratione legis Falcidiae ponenda, legata omnia contribuentur tam quae testator de suis bonis reliquit, quhm de bonis haeredis. Contributis autem ita legatis, intelligi poterit , num locus sit Falcidiae. Exempli caula, I eitator, qui in bonis centum relinquebat, de luis bonis iei'. iaa- Bb a ginca

419쪽

388 Antoni= Goueam Comment.

gintaquinque legauit, & de patrimonio haeredis vigingintiquinque: legi Falcidiae locus est: & de septuagintaquinque legatis haeres viginti quinque detrahet. In ra-a tione autem legis Falcidiae, haeredis, & testatoris separari patrimonia oportere,argu meto fuerit. l. in imponrda Cod.ad leg. Falcid. l. in ratione. β.quod Uulgo, supra eod. Recte itaque Papinianus respondit, Aulam de bonis sin rum haeredum recte fideicommissum reliquisse : cum uti iam diximus, res haeredum legari possint. Sed eius fideicommissi onus venire in contributionem Illud Constat, nepotes rogari non potuisse, ne Trebellianum S.C. inducerent. I. quod bonis. β.Plt. infra eod.

g. 2. .

AIt Papinianus; Duobus impuberibus substitutum, utrique haeredem existentem, in alterius haereditate Falcidia uti non conuenit, si dehonis alterius impuberis quartam partem lis reditatis patris, quae ad filios Peruenerit, retineat. Quod si frater fratri legitimus haeres extiterit, &impuberi supremo substitutus, portio quidem Paternorum bonorum, quam inteflatus puer accepit , rationi Falcidiae non confundetur r sed quartam eius tantum portionis substitutus retinebit, quam impubes accepit, qui substitutum habuit. S V M M AV M.

ne Falcidiae.

redem exii fere.

420쪽

Sublatis personis institutorum, substituti ad intelle- actum institutionum reuocantur in imponenda ratione legis Falcidiae. De quo diximus ad β.quod vulgo Lin ratione. Itaque substitutus duobus impuberibus ipsis de medio sublatis intra pubertatem , posteaquam patri hqredes extiterunt,in primis tabulis videtur institutus:& per consequens legata praestat habita ratione utriusq; semissis, & si in alterius portione quadrantem Omnium bonorum testatoris habeat , sat habeat . Neque refert quomodo facta sit substitutio. an hoc modo;Caio

filio meo impuberi Titium substituo: Seio filio meo impuberi Titium suostituo. an hoc modo, Cato,-Seio filiis meis impuberibus Titium substituoran hoc modo,Exsiliis meis,qui

jupremus inpubertate morietur, Titium substituo : an hoc modo, Si ambo inpubertate decedent. quocumque enim modo fiat substitutio , si substitutus utrique impuberi haeres extiterit, quasi ex asse primis tabulis institutus legata praestabit. Nam & ita iacta substitutione,Ei,qui jupremus morietur, vel, si umbo in pubertate decedent, euenire potest, ut substitutus utrique haeres existat, pueris simul decedentibus. Lex duobus. qui duos.de vul . I. qui duos,de reb.dub. Neque alio casu contingit ita sactis substitutionibus substitutum utrique impuberi haeredem esse. Si autem primis duobus modis fiat substitutio, siue simul pereantpueri,siue diuersis temporibus, substitutus utrique haeres existet, & legata praestabit habita ratione utriusque semissis. Ponamus igitur iri patrem substituisse, Ei,qui Jupremus morietur, vel ,Si ambo inpubertate decedent, seadem namque vis est utrius que substitutionis & diuersis temporibus pueros periisse: eius duntaxat, qui supremus decessit, haereditas

substituto desertur, eiusque portionis quadrante contentus esse cogitur. Ponamus enim eius pueri,qui prior decessit, portionem legatis exhaustam iure legitimo ad supremum puerum peruenisse: non inducit substitutus Falcidiam in portione eius pueri, qui prior decessit, ut ita omnium bonorum quartam partem habere possit. Neque enim ei, qui prior decessit,siiccedit substitutus : quamuis in supremi haereditate primi quoque hae-

SEARCH

MENU NAVIGATION