Antonii Goveani ... Opera, quae ciuilis disciplinae claustra continent, & reserant. Vna cum summaijs, & notis ad vniuscuiusque legis interpretationem, & indice locupletissimo. Omnia hac nouissima editione nedum ab infinitis propemodum mendis, quae in

발행: 1696년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류:

571쪽

Contrarius sibi ipse videtur Africanus in I. sifillus

haeres, de liber. , postis. Principio ita scribit: Si fhus haeres innitutussit omisso post umo ,sili)que substitutus

nepos ex eo fit: si interim moriatur filius, po thumo non na- o , nepotem tam patri, quam suum haeredem futurum. Quibus ex verbis illud intelligimus, non nato posth mo, mortuum filium, retro ex testamento haeredem fuisse. Quomodo namque at iter nepos filio suus haeressit λ Mox tamen quasi oblitus sui subiicit; suod si nemo filio substitutus - , Osolus ille institutus st: tunc, quia

eo tempore, quo is moritur, certum esse incistit neminem ex

eo tectamento haeredem fore, i e filius intestato patri heres existet: Mut euenire olet, i, e. Quid est hoc Cur non nato posthumo, filius ex testamento retro, haeres non est Quam pugnam ut conci lient interpretes, princi Pium legis, non nato posthumo, finem, nato posthumo intellisunt. Alii etiam absurdiora multo dicunt. Ego puto, in fine legis eo dici filium ab intestato patri succedere, quia substitutum non habet, quo sustineatur testamentum. Neque id obscuresgniscat Iureconsuli. cam ait, Quod nemo filio substitutussis. Filius igitur mortuus non potest intelligi haeres ex eo testamento, quod ipsomoriente destitutum prorsus fuerat. Quoniam autem locus hic plane intelligi non potest. ignorata transmissionum quaestione , pauca de trans missi nibus dicemus exsontibus Iurisconsultorum hausta is, atque deprompta. Liberi igitur aut in familia relinqv tur, aut extra familiam. Eorum qui in familia relinquuntur, quidam primum gradum liberorum obtinent,qui sui haeredes appellantur: si modo quemadmodum in gradu: ita in haereditate praecedant . scriρto. unde liber. Si enim exhaeredatus pater sit, ex eo nepos auo ut suus succedit . Suis, ut neque ad acquirendam: ita neque ad transmittendam haereditatem, aditione 'pus eri, siue succedant ab intestato, siue ex testamen D. Emancipati non adllam non acquirunt, neq transimittunt hqreditatem , siue instituti sint, siue succe-

572쪽

woueani Lib. I. Cap. IV. s 3 s

dant ab Intestator licet eorum haeredibus interdum , uti mox dicemus, decreto Pretor succurrat. Filius a tem Praeteritus, nisi bonorum contra tabulas possessi

nem admiserit, ad suum haeredem nihil tra1 mittit: hlege namque ita filio patris haereditas desertur, si pater aliter non di sponat: unde vulgo dici selet, bon

rum possessionem contra tab. contra legem esse , quae

Dii quirique suae rei legassit, ita ius esse vult. ι. quod

vulgo de bonorum possesson. contra tab. Neque u roeYistimandum est, eius haeredibus succurrere Praetorem: eorum namque haeredibus duntaxat succurrit Praetor, qui instituti cum essent, propter posthumi Praeteritionem, ex testamento haeredes esse non potuerunt. Eodem iure emancipati praeteriti sunt: qui&ipsi, si non admissa bonorum contra tab. possessione scieCesserint, nihil transmittunt: a lege enim nihil ha-hent: Praetoris beneficio usi non sunt: quid est, quod ad haeredem possint transmittere λ eorum tamen haeredibus decreto Praetor succurrit: ne meliore iure emancipatorum haeredes sint, quam suorum. Filius autem Omisso posthumo institutus, cui neque substitutus,ne que cohaeres datus est, patri ab intestato succedit. Cer tum enim iam esse incipit, neminem ex eo tellamento haeredem fore: non secus atque si institutus ita esset, Si capitosum ascenderit: cui conditioni quia parere moriens non potest, patri ab intestato succedit. Quod si ventre praeterito, datus instituto filio sit vel cohaeres, vel substitutus sic enim intelligitur l. ventre praeterito mulierque vacuo ventre sit, quamuis certum nesciatur, atque adeo praegnans mulier putetur, decedens interim filius ex testamento haeres suisse intelligitur: neque enim aditione illi opus fuit. Utque ex testamente haeres suisse videatur, illud satis est, non esse ab eo repudiatam haereditatem: & ipso mortuo ruptum nor esse agnatione post humi testamentum. Aliua in emancipato iuris est, cui adeunda fuit haereditas, ut haeres esse posset. Adire autem, nisi certo sciuit mulierem

Praegnantem non esse, non potuit: quemadmodum neque haeres exterus. Ponamus ventre pleno mulierem

fuisse: eo praeterito, institutum filium: filio datum vel

573쪽

cohaeredem, vel substitutum: mori interim si Ium . Ab intestato succedere filius non potest. Certum enim

eomoriente esse non incipit, neminem ex eo testamen

to haeredem sore, quod a substituto etiam vel cohaerede sustinetur: itaque haeres ex testamento esse non potest, de cuius viribus dubitatur, quodque in eo est, Ut matur . Haereditatem itaque videtur non acqui-:. Sed praetor se interponit, decernitque saluam stre haeredibus haereditatis petitionem, nato posthumo, ab intestato, non nato,ex testamento, quasi retro

filius haeres fuerit. Repellitur itaque substitutus : cui rei argumento fuerit legis nostrae principium. Si filius ait Africanus in haeres institutusfit, Omliso posbumo, ex eoque nepos substitutus: simius interim moriatur, nepotem non nato posthumo, Dum haeredem, is auo is patri fore:

auo, cuius haereditatem in patris haereditate inuenit: atri, qui non nato posthumo retro haeres fuisse intel- igitur. Neque nouum est, ut ex postfacto successor quis fiat. laritu a. de castr.pecul. l. in eod. de acquir. rer. min. Neque illud dici potest, filium, cum moritur, ex testamento haeredem non esse ; quare substitutum statim admitti . Nam & substitutus ventris i iberati nem expectat, neque ante admitti potest, quam venter liberetur: quo tempore nihil iam obstat, quominus filius a principio ex testamento haeres fuisse videatur. In emancipato aliud iuris est: h principio enim haeres fuisse, qui non adita haereditate decessit, videri non potest; succurrit tamen & emancipati haeredi-hus Praetor,non eodem quidem decreto, quo suorum haeredibus : sed illud denernit , emancipati haeredibus saluum fore commodum honorum possessionis: vel secundum tab. non nato posthumo, vel nato , Contra tabulas: quamuis eam ipsi emancipati, utre sul instituti accipere potuerint. l. illud. g. vltis de bon. sistis contra tab. Decernere saluam fore emancipati haeredibus haereditatis petitionem non potest, quam

neque nato posthumo, neque non nato habere emancipatus potest. Ille casus rumpit testamentum; hic vero emancipatu,qui non adiit haereditate,haeredem retrosRcere non potest. Exterorum autem omisso posthu

574쪽

Gaurani Lib. I. cap. V. 34 i

mo, Institutorum haeredibus decernet Prςtor saluum fore commodum bonorum possessionis secundum t bulas duntaxat: quia si nascatur posthumus, nihil habiturus exterus sit in bonis demortui Eodem decreto succurret& haeredibus legitimi haeredis, qui suus non et , qui ct ipse in bonis demortui, nato posthumo, nihil habet.

Non abs re miretur quis quamobrem scribant

Impp. in I. I. de inossic. Cum de inofeioso matris Iube tes amento stius dicere Selit aditemus eum, quis ex causa deicommissi haereditatem tenet, non esse iniquum hoc ei accommodari, viperinde deicommissarius teneatur, ac si pro haerede, aut possessore possideret. Cum regulariteris demum petitione haereditatis teneatur, qui pro haerede, vel possessore possidet: non qui iustam habet causam possidendi, quem titulum appellamus. Cuius constitutionis Baldus sententia hanc esse putat: Aduersus fideicommissarium uniuersalem filio a matre vel praeterito, vel exhaeredato, dari querelam inossiciosi testamenti, & petitionem exinde haereditatis. Qua in sententia est etiam Salicetus, qui cum Ioanne Fabro, & Paulo Castrensi legem emendat, & Exinde: non Per idi', legendum censet. Quam correctionem

Iason non admittit: retenta tamen eade sentetia,quam ab Accursio primum allatam ij, quos commemorauimus omnes retulerunt. Quae mihi tamen probari nullo modo potest. Si enim id imperat. dicere voluissent, ita nimirum scripsissent; Cum de matris suae inofficio

tentamento filius dixerit, im obtinuerit aduersus eum, qui ex causas deicommiss haereditatem tenet, non est iniquum hoc ei accommodare, ut perindὸ fideicommissarius teneatur,nc ro haerede, aut possessore possideat. Ut enim verba sunt, rogati videntur Imperat. de secundo iudicio,cum

primum adhuc motum non esset. Λiunt namque cum

de inofficioso matrisfitae testamento filius dicere velit: nondum ergo dixerat. Tum vero, verba haec constitutionis, Non esse iniquum hoc ei accommodari, tum dici si

lent, I bi proprie, ac vere aliquid non competit. A t re-. scisso

575쪽

s a Tect. Variar. Iur. Ciuit.

scisso per querelam testamento, si petitio competit haeditatis aduersus eum,qui ex causa hdeicommissi haereditatem tenet, ipso iure, proprieQue competit: quia iam sine titulo possidet cόm euicta naereditate per querelam inofliciosi, perinde omnia observentur, ac si adita haereditas non esset, Leum, qui. I. idem, de in meloso testamen. Qui ergo ex causa fideicommissi haereditatem tenet, reicisso testamento, nullo titulo, null&que iure tenere intelligitur: quia creditur ei haereditas non restituta. Accur1aj igitur, & eorum, qui Λccursum secuti sunt, sententia defendi nullo modo potest. Verum enimuero postremam constitutionis nostrς pamtem de portione haereditatis,non de querela intelligi debere ex eo constat, quod querela aduersus titulo posisdentem datur. hoc est, scriptum haeredem. Lsinuo dia, in princ. , . l. is, qui. L eum, qui ccirca L ipara, de inofficioso. testamento. Idque post aditam demum haereditatem. Ulpian. in I. Papinianus. q. siconditioni.f.deinos'. res. Cur ergo ait) in haerede abso l ut8 diximusὸ

quoniam ante aditam haereditatem nec nascitur querela. Cum igitur aduersus scriptum haeredem post aditam

demum haereditatem detur querela d extrema nostra

constitutio non ita intelligi potest, ut dicamus querelam dari aduersus eum, qui ex causa fideicommissi haereditatem tenet, ac si pro haerede, aut possessore pos-sderet: quibus modissi posideret, quaerela aduersus

eum non competeret. Quamobrem Gulielmus quidam vetus iuris interpres, cuius Accursius sententiam reseri, dixit proponentem querelam proponere haereditatis petitionem: mirum itaque non esse, si in eκ- trema nostra constitutione harum possessionum pro hς- rede , & pro possessore mentio fiat; aduersus namque eos ita,qui polsident,petitionem competere hqreditatis. Lregulariter, depetit. haeredit. Quae opinio defendi non

potest. Nam si petitionem haereditatis squar aduersus eum, qui pro haerede, vel possessore possidet, datur.)proponere videtur, qui querela agit, idem cum titulo, &sine titulo possidebit: quod valde absurdum est

Tum vero, si ita esset, petitionem ei accommodari haereditatis opus non citet, quae in querela continetur-

576쪽

Postremo, aduersus praedones & eos, qui pro haeredi-hus possident, querela non datur inossiciosi. Ego aliis quado existimaui Impp. victo hqrede scripto in querelainossiciosi, filio petitionem accommodare aduersus ess, qui ex causa fideicommissi hqreditatem tenet. Huic

tamen sententiae contra nituntur verba illa, aduersus eum, qui ex causa fideicommissi haereditatem tenet: Quae reseruntur ad verbum praecedens dicere velit. Tum vero quomodo aduersus haeredem scriptum, restituta ab eo haered itate,querela agitur, cum, Vti diximus, querela vindicatio sit: vindicatio autem aduersus possessores detur ρ Postremo quid opus circuitu est filio λ currecta aduersus fideicommissarium querelam non proponitὶ Repudiata igitur vetere sententia, iuris noui, ac singularis aliquid ab Impp. puto constitui. Argumenisto id est, quod constitutio haec pioposita fuit: id enim

fgnificant illae duae notae PP. Liquetque mihi affrmare , nullam toto Codice obseuriorem constitutionem Teperiri. Cuius meo iudicio sententia huiusmodi est rNon esse iniquum, audiri filium petentem matris haereditatem ab eo, qui ex causa fideicommissi eam tenet, ac si is pro haerede, aut possessore possideat : si in m dum replicationis aduersus eum de inossicioi matris testamento dicere velit. Species haec est: Titia, filio exhaeredato, vel praeterito, Sempronium instituit, ro- Rauitque, ut cum primum posset, Seio haereditatem restitueret. Haereditatem ita, uti rogatus erat, Seio Sempronius restituit. Aduersus Seium ex causia fideic, missi haereditatem Titiae tenentem, filius a Titia prς- teritus petitionem haereditatis intendit. Eum Seius ab intentione hac exceptione submouebat, ex cau

fa testamenti haereditatem teneret. Replicationem Opponebat filius, testamentum inofficiosum esset: paratum ueste de inossicioso dicere. Quaesitum est, essetne aua intentione filius repellendus ' Et ipso iure repellendum esse constabat, qui petitione haereditatis ageret aduersus eum, qui ex causa testamenti possidebat: cum aduersus eos, qui sine titulo possident, petitio detur haereditatis. Impp. tamen Seuerus, ct Antoninus

quadam aequitate moti, filio replicare volenti dei

577쪽

olficioso aduersus eum, qui ex causa fideicommisit hae. aeditatem tenebat, dandam petitionem haereditatis rescripserunt, ac si fideicommissarius hic pro haerede, vel possessore possideret. AEquum namque illis visum est, filio aliquid concedere verenti agere de inossicioso

matris testamento, parcent que honori matris, cuius s testamentum inofficiosum pronuntiaretur, quasi insana , & demens iudicaretur. l. a is l. s. Titia, de inoffici testam: l. patronus. β.vlt.de leg. 3. In iudicio autem petitionis haereditatis testamentum inofficiosum non pronuntiatur : neque damnantur tanquam insani postrema testatoris iudicia: quamuis in petitionem haereditatis quaerela incidat. De quaestionibus namque incidentibus in principalia iudicia licet cognoscat iudex, non pronuntiat tamen I. I. de ord. iud. C. Itaque si quaestio status in haereditatis quaestionem incidat, non eo iudex pedaneus de haereditate non cognoscet : de haereditate namque solum pronuntiat, non etiam de statu: de quos oli praesides cognoscunt. ιδ lacet,de pedan.iudicib.C. Fblio itaq; tam osticioso,& pio, aequum esse putant Impp. aliquid concedere: quod merum ius non tribuit. Neque vero ita haec accipi conuenit, quasi aequitas hoc nullum iuriscolorem habeat. Quae namque propter aequitatem, vel utilitatem constituuntur, eiul modi esse debent, ut non omnino , iure sint abhorrentia. quemadmodum at i quando scribemus ad LBarbarius. Color igitur iuris in hac constitutione ille est: quia fideicommissarius dominus non est haereditatis: cum ex causa fideicommissi dominia non transserantur,nqvι Pseu ructum. si usus se pet. Vbi quaerebatur,an cui ex causa fideicomis misit traditus fuerat ususfructus , non utendo eum amitteret, ut is, qui ipso iure constituitur. Causa illa erat dubitandi quia id,cuius dominus non erat,videbatur amittere non posse. Iurecons. tamen respondet non debere fideicommisiarium meliore esse conditione eo,

qui legitime vium fructum acquirit . Quare autem fideicommissarius dominus non sit, illa causa est quia fideicommissa lege introducta non sunt : eorumqu Praetor custos est,qui possessorem quidem facere potest,

dominum non potest . bi enim dominum iacit , cur

578쪽

Goueani Lib. I. Cap. R fg s

non&ha redem cum haeres nihil aliud sit quam dominus λ β. item extraneus I de haered. quai. diff. in Instituta Ciam igitur fideicommissarius dominus non sit, non est iniquum, volente filio parcere cuti iam diximus honori matris, videri eum quasi pro haerede, vel possessbre Possidere, hoc est, cogi filio respondere in petitionis haereditatis iudicio, cum filius de inofficioso replicare paratus sit, & velit. Quod eo magis recipiendum est,cum de patris inoficiossi testameto hilus replicare vult: quo maior patri, quam matri debetur a liberis reuerentia Si igitur, incidente querela in petitionem haereditatis,

de testamento non pronuntiatur, non videtur rescimum testamentum: id namque demum rescinditur ipso iure testamentum, aduersus quod pronuntiatum est. Ulpia. in l. Papinianus. β.si ex causa, Si eκ causa ait'de ins cioso cognouerit iudex, cypronuntiauerit contra tectamen. tum, nec fuerit prouocatum mo iure rescissism est. Paul. in I.qui repudiantis. β.vit. Cum contra testamentum ut in ciosum iudicatur , testamentisantionem habui e defunctus non creditur. Non idem probandum est, si haerede non respondente secundum praesente iudicatsi sit hoc enim casu non creditur ius ex sententia iudicis fieri ; l&ideo libertates competunt, & legata petuntur : sic enim legendus is locus: non ut vulgo legitur. Si igitur lata

contra absentem sententia in iudicio querelae, non rescindit testamentum multo minus quando omnino non est contra testamentum sententia. Legata igiturdi libertates filius hic debebit, qui ipso iure non rescidit matris testamentum . Quod autem Impp. filio aduersus fideicommissarium accommndant, non ita accipiendum est, ut id aduersus haeredem quoque scriptum

ei concessum videatur: cum scriptus meres aditae naereditatis dominus sit legitimus, & iure uritum: fideicommissarius autem in bonis duntaκat nabeat haereditatem. Quoniam autem in primis obscura est nostra haec constitutior ut planius intelligatur, videamus,

ruod dicatur testamentum inossiciosum. Aninossicio-um testamentum sit testamentum. Qui, & quando dei nossicioso agat. Aduersus quem agat. Sitne quei elapetitio,& vindicatio haereditatis.Μ.Tull. lib.I. In Ver-Μm rem:

579쪽

346 Lect. Variar. Iur. Ciuil.

rem: iure egibus inuctoritate omnium, qui consulebatur,t flamentum P. Annitis fecerat, non improbum, non inhuma

num, non ino ciofum. Quo in loco, Improbum dici puto

tella mentum, in quo turpes instituuntur personae: Inhumanum, in quo amicorum, qui bene de nobis meriti sunt, nulla a nobis habetur ratio : Ino tofum , quod contra rationem pietatis, quae vel liberis, vel parentibus, vel propinquis debetur, fit. Ij namque omnes de inossicioso audiuntur. Vlpian. in I.de in cisso tecta. sciendum estorequentes esse de ininciosoquerelas: omnibus enim tam parentibus, quam uberis de inincioso licet disputare. Cognati enim propriis qui sint ultra fratrem , melius facerent se sumptibus minanibus non vexarent cum obtinendi spem non hi beant. In serioris igitur gradus praeteriti cognati,inofficiosum quidem faciunt testamentum: sed non ita, ut rescindatur. Sed ne fratres quidem rescindunt, nisi turpibus personis institutis, hoc est, nisi& improbum, & inofficiosum sit teitamentum. Non omne igitur inofficiosum testamentum rescinditur, sed id demum in quo pietatis officium tributum non est, vel ijs,qui nati e nobis sunt,uel e quibus ipsi nati sumus:

quibus licet non naturae ordine: pie tamen haereditates liberorum debentur. l. nam . de in ιio. & ut in L scripto. unde lib. scribit Iureconsultus, causa miseratio nis. Fratris autem neglecta pietas ita demum causa est rescindendi tes lamenti , si, ut diximus, improbitas quoque ad impietatem acculi erit. Tantum momenti habet postremae voluntatis iudicium , ut nisi magna Omnino de causa ,rescindi non debeat. Neque sane satis i usta causia videtur , quamobrem tanquam insanus testamenti factionem non habuisse iudicetur, qui fratrem in te itamento praeterivit, nisi idem turpem personam instituerit. Patrem qui praeterit, filium qui exhς- redat immerentem , non multum a surore abesse videtur : qui , cum parenti cum liberis iniuriam facit, non sentiat sibi esse se iniurium. In officiosum autem tellamentum, testamentum est : recte namque fit. Martianus in La. de in c. Hoc colore de in cioso testamento agitur, qua F non sanae mentis fuerit, qui testa ventum ordi-nquerit. Et hoc dicitur non quasi vere furiosus, vel demens

580쪽

mens testatus sit . sed quod recte quidem secerit testamentum : sed non ex ossicio pietatis. Quod autem recte, ac iure fit testamentum, proprie testa mentum dicitur. Vlpian. in l. tabularum. quisu. rab. tes. ap. &c. testa

mentum autem propriὰ dicitur , quod iure perfectum est . Sed abusive ea quoque tectamenta appellamus , quin falsa funi, vel iniusta, vel irrita, vel rupta. Haec Vi p. Vnde illud colligitur, non dici inofficiosum testamentum, in quo filius, qui in potestate est, praeteritus est et constat namque iniustum hoc esse testamentum Vlpia.

in I posthumi de iniusto, rup. , irrit. test. Ex ijs ait) apparet aliam causam esse filioram superstitum , aliam ponibumorum . Illi iniustum faciunt : ii rumpunt : ilhsemper: usi nascantur, neque inueniant se exhaeredatos: o. ec V0. Iniustum autem eo dicitur: quia contra testamentorum ius, ac regulas fit, quae volunt filium, qui in potestate est, vel haeredem scribi, vel exhaeredem. l. in ter caetera. te lib. Dpoctb. biser. &c.neque iniustum modo

huiusmodi testamentum dicitur, sed &impersectum, Paulus in L duobus.de bonposses contra tab. Si prius sin quit in te fit amentum extet iure factum, quo filius exbaeredatus ofi,sequens imperfecti . quo praeteritus sit filius. c. Sed & nullius momenti huiusmodi appellatur testa

mentum in I. I. de iniusto, rup. irri. re t Quod tamen ita accipiendum non est,ut nullum omnino effectum eius- moui habeant tabulae. Quomodo namque suus praete ritu Scontra tab. bonorum possessionem peteret,i. I bo vorsossess.contra tab. si tabulae nullum effectum habet8 ut enim scribit Tryphoninus in L quod vulgo,eod. tit. pe tere bonorum possessionem inane est contra tabulas, quae sine effectu sunt. Dicendum igitur est, eo nullius momenti dici testamentum, in quo praeteritus filius est, qui in potestate erat: quia acquiri ex eo testamento iure haereditas non potest: peti namque secundum ea Stabulas bonorum polsessio potest, quae ut detur satis est prima fronte non esse vitiatum testamentum loD. dr.toll. C. Μ Tullius lib. r. in Verrem, Iam hoc ridiculum est,side baereditate ambigitur,intabulae testamenti obsignat non minus multissignis, q uam e lege oportet, ad me proferentur, seruudum tabulas testimenti potismum Μm a haere-

SEARCH

MENU NAVIGATION