Georgii Agricolae De ortu & causis subterraneorum, lib. V. De natura eorum quæ effluunt ex terra, lib. IIII. De natura fossilium, lib. X. De ueteribus & nouis metallis, lib. II. Bermannus, siue De re metallica dialogus, lib. I. Interpretatio Germanic

발행: 1558년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 화학

251쪽

gentes,quae desulictorum corpora comburunt,in ardentes rogos in 3 cmiat:aut eas de iii particulas qui libros excudunt, cum suo atramen

to, cum id coquunt permiscent: at' cum oleo ex lino faciuntΦ siquorem qui operibus, aliquo colore tinctis illitus ad splendore S perpetuitatem prodest: Ruteni curii Oleo ex betulla, conficiuntin liquore. quo cum coloribus permis O, coria tingunt sed quod ad medicinam attinet calfaciendi S siccandi S glutinadi uim obtinet, at* ob id potum sistit sanguinem undecun in profluentem: sistit uentriculi uomiistum:sistit alui fluores: sistit fluxiones quibus ulcera infestantur: sistit capitis desi illationes, atqν ita tonsillis et faucium uitrjs resistit. quia uem roborat uiscera & caeteras corporis partes, si humoribus noli re dundauerint, cuin uitio potum hominem tuetur a morbo comitiali. Sa neruorum resolutione, conuulsione, disi elatione: stomachi dolques sedat.ad quae omnia oleum, quo succinum coctum stillat, essicacius est. quia odoratum existit,cordi est utile,& eius tremori medeturi

qua de causa non solum potui datur, sed etiam de collo suspenditur:

maxime infantium quin eiusdem summentum pituitam capitis exicca Cparturietes celerius soluit. pestilentis aeris putredinem debilitat. candidi praeterea suffimetum pellit comitialem morbum. tantum de de succino Europaeo. nuc ad Africanum abeo. de loco autem in quo gignitur, etia inter se non consentiunt scriptores. Nicias enim in AE gypto nasci scripsit eo de modo quo in Europa nascitur. Theophra istus uero in Athiopia. Xenocrates quosda putasse in Numidia. surabas, qui uixit Plinh tempore tradidit iuxta Atlanticum mare essielacum Cephilida, quem Mauri uocant Ele strum . hunc sole excalissctum e limo dare fluitans electrum. Mnesias eodem modo nasci in lacu Africae ad Sicyonem ex quo Cratis amnis effluit.Theomenes coili in stagno iuxta Syrtirn magna. sed is succurn arborum uoluit esse. certum est in Africa gigni, sed quo in loco mihi incertum. glebam cyius rudem, inde allatam, cum esset fracta, inueni fuluam at' pellucis dam . nec uero etiam Asia caret succino: nam in Syria inueniri scribit Nicias,sed locum non indicat. in Arabia felici Pselus,& quidem iux tamaritimum oppidulum Sichri nominatum, quod subcandiduni esse dicit.in India idem Nicias, sed nec eurn locu nominat. Pselus ueαro Silachiten uocat, id in dicit esse fulvum uam aute Arabicum qua hi Indicum ut dictum est; Mauri appellant ambram. ea autem, ut est pud Serapionem, dicitur ἡ terra; quae sub mari est, oriri, non aliter ac fungi oriuntur ex ea quae eminet a mari. ipsamin partim fluctus &tempestatem una cum lapillis emicere,atw ita colligi in litoribus: panitim pisces deuorare, quos cum interfecerint, ex ipsis eximi. sed eam quae in uentre reperitur esse prauMmestorem quae iuxta spinam dor.

252쪽

2 4 DE NATURA

s. rectius uero Avicenna 8c Pselus psiam in mare effluere e sontibu

sentiuntmeuter tamen negat reperiri in piscibus. at M. Paulus Venetus asserit in balenis ad insulam Madaigascae inueniri,ut Hrte inuenitur: tani etsi in nostris piscibus repertum esse succinum nescio. itaque etiam Asiaticum lactinum ut Europaeum in mare e sentibus defluit ibi in induratum eisscitur in litora . sed ad nos non affertur, uerum in eius locum substituitur ambra facilicia muscu uel cibetum redolens, quae si aut ex benzoo, cera candida noui examinis, carie fraxini, a borum musco:aut ex styrace, ladalao, ramentis xyloaloes . additur pad utram compositionem muscus uel cibetum, atqν omnia cum aσqua rosacea commiscentur: sed facile fraus deprehenditur. etenim haliua non ita celeriter ut facticia aquis mollescit:& ab eadem colore et

odore differt. Atin ita se habet succinum.Vbi uero Vistula exonerat ad laeua in litore Pucici sinus, non longe a coenobio quod appellant

oliuam reperiuntur concreti bituminis glebae satis durae ovo reaiores minores ue, quarum aliae lutear, aliae cinereae, partim subrubrae, partim alterius coloris: sed nullae suauis iucundi Φ. omnes ardent accensete .his adnascuntur arbusiculae pallidae, quae pisces olent:qtierMcus scilicet atin buxualtae tres,aut summum,quatuor palmos. carent uero radicibus,& sicut patelis, uocant Graeci ad glebas adinhaerent.tales esse uidentur lapides quibus in mari, ut Theophrastus

scribit, adnascutur querciis abietes. tametsi ille easdem ostreorum testis dicit adnasci. sed ut id genus arbusculae a lapidibus bituminos sis ali possunt, ita tam bene a testis ali posse non uidentur. Antachastes autem,qui cum uritur, myrrham redolet, uel est succinum , uel laspis alterius coloris bituminosus. aromatites etiam gemma, quς eX O doris praestantia nomen reperi t,nam olet myrrham, constat ex bitus

mine.ipsa ut inquit Plinius in Arabia traditur gigni, sed & in pto circa Pisasmbi* lapidosa, S myrrhae coloris 3c odoris ob id reaginis frequentata. similiter myrrhites gemma, quae myrrhae colorem habet,faciem , minime geminae,unguenti odorem, attrita etiam nardi, uidetur esse bituminosa.istius generis etia est Zanthene, Sc quod cerae modo lentescat, Sc quod odorata. eam in Media nasci Democritus tradit: electri colore.& siquis terat in uino palmeo 8c eroco, cerae modo lentescere: odore magnae suauitati si hodie quo P gemmae ex succino non tincto tarmantur: quondam etiam ex eo quod anchula radice esset infectum: qualis uidetur fuisse sapies quae mollis excetilit odore;nam ex tinctura nominatur:quanquam Plinius non expli,cat quo colore fuerit tincta .ato etiam lapides in India,ut Megasthe,ines scripsit effossos,thuris colore, ficu, aut melle dulciores, eiusdem generis esse,hinc intelligimus,quὀd succinum candidum dulce sit, A

inter

253쪽

interdum ad thuris colorem propius accedati ex his autem lapidibus gemmam libano chron Plinius fecit. quin Atizoe quam Democri tus in India 8c in Perside, ac Ida mole nasci tradit, argenteo nitore fulgentem:magninidine trium digitorum:ad lenticulae figuram:odoris iucundi) est gemma bituminosa unde enina lapidi talis odor esse posset si non esset biluniitiosus. Postremo eiusdem generis est catos

chites Corsica, lapis, qui impositam manum ueluti gumi retinet: tua. de nome traxit:& Lipare quo sussito omnes bestiae euocantur. uterisque enim lapis est pinguis:atc 3 inde Lipare nomen inuenit. certe succint,maxime non poli si an synceri,pinguitudo si fuerit diutius manu compressum, tactu percipitur,& nonnihil ad manum adhaerescit: sic minus duri lapides bituminosi, quales fuisse uidentur isti, lentes cunt, S adhaerent ad manum magis . at Myrsinites gemma, quae menteum colorem habet myrti odorem, qualis sit in dubiu uocatur. nam mellis color est succini:odor myrti non est. nunc antequam egrediare mari, de aliis quibusdam in eodem natis dicam. cum autem maris liquor sit falsus, ex eius spuma cum tenuissimis sordibus permista, coticrescit halcyonium. id ex auibus, quas Graeci uocant halayonas, Latini alcedonas, hac de catisa inomen inuenit, quod ex eo mari innatano

te,nidos fingunt 8c construunt eius,ut Dioscoridi S Galeno placuisi quin sunt genera. primum est figura spongiae simile , sed spisi mdc graue : quod putidos olet pisces, Zc copiosum in litoribus inueniatur.alterum figura longiuscula soraminibus plenum,laeue, odore augae simila. tertium ad uermiculi figuram propius accedit, Sc ad puro purae colorem, sed est molle. id Milasium nominant. quartum sanis pinguitudine sordidis, est simile, soraminibus plenum, laeue. quin tu quia leue simila sungi uidetur esse: intus,quia asperu, pumicis. quod acre est, sed odore caret. plurimum, ut Dioscorides scribit, in Lesbi co Propontidis insula nascitur, atin id patrio nomine αλαρα bui , id est

maris spumam appellant . hoc nonnen nunc omne hauyonium obtianet: excepto subrotundo, quod ex figura pilam marinam solemus nominare. ultinium genus,non modo ut reliqua, abstergit, per halitum digerit,sed, quoniam calidissimii, cutem corrodit, & pilos ab sumit halcyonio adarce,quq etiam dicitur calamo clinus, id est haruridinum spuma, est cognata. est enim ueluti palustre halayonium .in siccitate circum harundines A cremia nascitur in humidis& palustriabus loci subsalsa est, Si colose similis flori Assii lapidis tota uero forma halayonio molli,& seraminibus pleno. calidissima SI acerrima est, iccirco in ni edicina per se s la nullum usiam praebet, sed cum aliis

permista, quae eius uim frangunt, extrinsecus tantummodo corpori

admouetiir.at lapis spongis, qui & spongites,in spongiis solet inue

X hiri

254쪽

DE 9ATVRAniri,at inde nome traxit. 1s cochleae instar perforatur, quissem ustrin . cum uino potus calculos renum frangit: ato ex eo tecolithos nonas natUr . quanquam autem nulla de his tribus rebus in terra nascitur,tamen necesse habui earum naturas explicare,&quod duae ex salso succo constetit 5 qvdd Theophrastus halcyonium nominet pus micem, Plinius spongiten, quia lapidem esse legerat, in gemmis nua

meret. Ut autem ex pingui succo, qui in mare influit oritur succinum:

ex salso, qui maris est proprius halcyonium, ita ex eo qui in lapidem mutatur, corallium, siue ut Theophrastus appellat, curallium. alii listhodendron nominauerunt: partim ek eo quod in lapidem conuerstatur, partim quod arbuscula sit . qua ob rem& dendrite uocatum.

Da, ut res ipsa demostrat, frutex est sub aqua marina uiridis & mollis: haccas habens similes cornis natiuis specie & magnitudine, ite mobses,sed candida s. at resectius statim in aere duratur: quare scite Ouid. Sic & corallium quo primum contigit aura STempore, durescit, mollis suit herba sub undis. Quoniam uero quam primum in aerem profertur soleat lapides ere, gorgonia nominatur. etenim Gorgonas in lapides uersas sngui poets. ita* Plinius de gemmis sexibit. Goletonia nihil aliud est quam corallium . nominis causa, ludd in duriciam lapidis mutatur. Persae austem ut Plinius scribit iace uocant .corallio non unus color, sicuti necalths lapidibus, qui ex id genus succo intra terra concrescunt. etenim si succus fuerit ruber, corallium rubrum nascitur: si subruber subrushrum: si candidus, candidum: si niger , nigrum : si deni p subviridis,

subviride. attamen omne corallium priusquam retibus fuerit eu uustum aut ferro praecisum, uiride, ut dixi, uidetur este ut autem unus lapis ex diuersorum colorum succis ortus, uarios habet colores; ita insterdum unius coralli j stirpes rami partim sunt rubri partim candi, di partim nigri partim alius eis color insidet. sed nigrum alη antipa, thes, ut Dioscorides tradit, nominauerunt: at 3 Isidis plocamum, ut Iuba. corallium quod ad saporῆ pertinet, modice astringi quod ad odorem,sere algs instar olet. quoddam est durum, ut Gallichi. quo disdam molle, ut Campanum &Erythraeum,quod mollius. omne cum cadit frangitur. aliud prsterea est solidum aliud fistulosum aliud scabru. quoddam plures habet ramos: quoddam paucos. nascitur mutitis in locis:circa Orcadas insulas quae sunt ultra Britanniam, septenstriones uersus:in Hetrusco sinu apud Graviscas. in Capano ante Neapolim: in Siculo circa Heliam 8c Drepanum: in Africano circa Erysthra. in mari Persico: in rubro circa Troglodytarum insulas, quod nigrum es mos baccas perforatas ornatus gratia gestamus, eiso numeramus preces, nec minus Indi, quia, ui Plinius scribit, aruspices eoruuates φ

255쪽

uates , in primis religiosum id gestamen artioliendis pericusis arbi, trantur, & decore S religione gaudent. nec uero corallis , quam in gemmarum numero Plinius , nescio quen4 secutus, posuit, & cera sum repraesentare dicit , aliud quam bacca coralli j uidetur . at surcurios corallit infantes & pueros , si eos de collis suspensos gestaverint, a fascinationibus tueri, uulgus sibi persuasit. rubrum, si sanus homo

gestat corpore, colorem retinet: sin aegrotus, mutat. sed is redit glois

hiatis pane madefacito lauatis. Galli eodem gladios, scuta, galeas adsornarunt . in medicina exiccat refrigerat atque astringit. cum asqua igitur potum sanguinem exscreantibus medetur, & torminum malis. Medici eligunt rubrum, quod algae instar olet,quod facile teritur,quod aequabiliter concreuit, quod ramosum. Eae succo praeterea lapidescente etia atqs in locis stirpes in mari nascuntur . etenim in exstero circa Herculis columnas thymum, & frutices lauri specie sit niles alij .in Indo iunci & calami in rubro, fungi. quae omnia eiecta mustari in lapides partim Theophrastus est autor, partim Plinius. quod .genus est calamites a calamo appellatus:& syringites qui stipitiae in ternodio similis perpetua fistula cauatur.adde huc phyciten qui ex algae similitudine appellatur. sed de his satis: nunc dicam de lapidibus, qui intra terram gignuntur.

DE NATURA FOSsILIUM, Lis: Est QVINTVS.

A P ID V Μ quatuor genera esse dixi: quorum pri imum,ut paucis repetam communi lapidis nomine appellatur.quod amplectitur magnetem, spematis ten,aetiten, alias species complures. alterum nos minatur gemma cui sub icitur adamas, smaragdus, carbunculus 8c assimiles. tertium magnum est,at etiam sicut gemma politia nitet, quod marmor dicitur id distinguitur potissimu colore et nationibus, cuiusmodi est porPhyrites,ophites, Parium Laconicum. quartum ab eo, quod comus ni nomine lapis uocatur differens, nuncupatur saxum. quale est aresnaceum Sc saxum calcis. uerum primo dicam de primo lapidum geσnere,at I adeo de magnete: qudd propter singularem & eximiam ii iam uim ferrum ad se alliciendi omnium celeberrimus sit & notisii naus. cui Graeci multa nomina posuerut nam Sc Magnes,& Magnestis,et Hexactius, et sideritis dicitur.Magnes quide aut ab inuerore,cu. X a. in

256쪽

α NATURA in Ida esset repertus:qd Nicadrii tradidis. autor est ininius aut a Magnesia regione in qua inuenitur: qd Lucretius scribit his uersibus, ἰQxiem Magneta uocant patrio de nomine Graii, Magnetum quia sit patrηs in finibus ortus. Magnetis uero ab aliis eadem de causa appellatur. at Heracleus lapis Dei ab Heraclea urbe: uel ab Hercule. ut enim Hercules tetras &im, manes orbis belluas uiribus subegit et oppressi Gita Magnes serrum, rerum materiam uictoricem ad se trahens subigit; 8c tenet. quas obui, res sideritis quo in nominatur. sed & ferri impoliti specie prae se fert, Ze in ferrariis metallis plerun in inuenitur: quanquam in paucis, cum magna eorum sit multitudo. at tum interdii passim fere aliqua Magnetis copia intercluditur materiis ferrariis, interdum continuus inueniri solat. gignit autem hunc lapidem Hispaniae regio Cantabria, insula septentrionis iuxta Lappones, quae ex eo nomen inuenit. Gersmania in his locis, in Hercynia sylua ultra Herceburgii, qui locus diastat a Gosesaria ad septimia lapidem: ubi e singulari puteo effoditur: in Misenae montis uena serri, no longe a Suarcebergo, S ab Et bestoco maxime in ea fodina, quam Magnetum uocant, item non longe a Pela uico qua itur in uallem diui Ioachimi ad dextram. quod ferrariis una metallum ex Burcardo eius inuentore, 8c loco decliui nomen reis perit: in regione Francorum: in Boemia similiter in metallis ferris asad Lessam pagii, qui est fere medius inter Staccheuerdam oppidum& calidas Caroli quarti . Magnetem insuper Macedonia Maonesia regio Macedoniae contermina, Boebeida lacum petenti dexstra:Boeotia in Echio:Troas circa Alexadriam:India iuxta stumen in. dum S in maritimis quibusdam cautibus: sthiopia Zimiri,de qui.

hus Plinius comemorat Sotacum secutus. distierunt uero Magnetes colore. qui aut niger est aut in nigro caeruleus, aut in nigro rufus,aut contra in rufo niger. differiat spiuitudine & raritate. nam alii toti densi sunt S similes siviridi alii aliqua parte rari,& uelut exesi, pumicisssimiles. differunt pondere,quod partim graues sint, partim leues partim mediocres. differiat uiribus .etenim quidam ualide ad se trahunt ferrium AI eius aciem,quos mares nominant. aliqui paru ualide quos foeminas. optimus certe magnes n5 modo ad se trahit& tenet ferru, sed etiam uim suam in id ita transfundi ut possit aliud ferrum, quod appositum fuerit, apprehendere & tenere. itaq; S ipse plures annia los sparsim locatos ad se allicit ac ita tenet, ut de eiu S sorpore pende/ant omnes: 8c cum unum aliquem ad se traxerit, cum eo sic comuniscat uim suam, ut alium iuxta positum tenere possit, atin is rursus album . quo sanc modo annulum annulo necti videmus, & quanda quasi catenam ex eis fieri:etiamsi alter in alterum,ut catena fabricari solat,

257쪽

non penetret.ueruntamen ea magnetis uis primu quei in talis catens annulum arctius uehementius o astringit, tenet*:postrei nil remissisus 8c lenius. quae res quia uulgo maximam admirationem mouet,serrum, cui lapis isse dedit uim suam, uiuu ut scribit Plinius, appellatur: quia philosephis Thales Milesius magnetem animatum esse assirmauit.certe his eius uiribus Theologi actiones diuinas , medici naturaries, quarum ratio reddi no potest,confirmant. equidem speculum rotundum uidi, latum palmos tres,altum duos, in cuius parte concaua

superne erat inclusus magnes. is globulum ferreum ad imum speculi collocatum,ad se traxitivi ne densum quidem speculi corpus frange ire & impedire potuerit eius uires. stupentibus; reria naturae imperitis, globulus serreus qui decidere solet in sublime serebatur. quare aueritate non abhorret, nec est absurdum, quod e sacris scriptoribus quidam tradit, serrum super argentum esse positum, infra hominem manu tenuisse magnetem: at quo ille lapidem mouisset , ed ferrum accessisse: cum argentum maneret immotum..in Alexatadria AEgypti laquearibus templi Serapis magnes infixus statuam gneam, in cuius capite serru erat inclusiuna, sic tenebat,ut media nec solum, nec cui qmen attingeret: quod est proditum Graecis literis . at Plinius scribit:

magnete Dinocrates architectus Alexandriae Arsinoes teplum cono camerare inchoaverat,ut in eo simulacru eius e ferro, pendere in aere

uideretur. intercessit mors 8c ipsus 3c Ptolom si, qui id sorori sue iusserat fieri. at Dinocratem Arabes imitati, sic ferreum seretrum, in quo conditus esse dicitur Mahumetes, Mecharin templo eius, ut quidam perhibent in aere pendens fabricarunt. uis uero illa serrum ad se trahendi ut primo inuentori magnetem ostendit,clauis crepidarum,&baculi cuspide quod Plinius scribit haerentibus,cum armenta Par sceretiit etiam nostris,qui in fodina ferri quam magnetum uocari supra dixi,operam dederunt. cum enim, definito labore perfuncti, cusneos malleos de manibus in solo cuniculi, ut fit, deposuissen t, aut abiecissent, postero die ad eundem laborem redeuntes , initiumenta non inuenerunt in solo cuniculi, in quo deposita erant, sed ad supe riorem alterius lateris partem: ex qua lapidis uiribus attracta pende bant: quod operari', harum rerum rudes, admirati dominis indica irunt. ex quibus cum accepissent magnetis uenam esse, uim illam suis facet's ludentes instrumenta saepenumero de lapide suspenderunt.

eadem uis magnetem nautis indicat. etenim Mauri tradunt in India maritimas quasdam cautes existere, magnete abundantes, quae clasHOS Omnes ex nauibus ad eas appulsis, extrahunt: quae nauigia ferro onusta ad se trahunt et eorum cursum sistunt.9Ethiopico autem tam

ualidam uim esse Plinius scribit, ut magnetem alium ad se trahat. ut

X 3 autem

258쪽

autem magnum magnetis fragmentum paruam ferri massam ad se al.

licit, ita contra magna ferri naassa inprimis magnete illita, paruum ma Dinetis fragmentum:ac uero etiam magna ferri portio, magnete illita, minorem ferri portionem. quomodo cultellus cui magnes illitus est, in cantharum,uini plenum,immissus, ex eius surido ferream aciem ut

illa admirabili extrahit. sed magnes ad se n5 allicit ferrum si fueritru

hioinosium,aut impurum aut oblitum allii ceparum uesicco . nec uero minus adamas eius uiribus resistit. si enim iuxta ferru ponitur, nopotest id magnes ad se allicere, aut si iam traxit, qua primum adamas Herus S essicax fuerit appositus ipsum dimittit. quin etiam magnes si diu ferro aut eius uena careat, aliquam uiriti iacturam facit : quod ne fiat, squama ferri est obruendus. cu uero factum fuerit, eadem fricamdus. postremo magnetis pars pura ualidius quam impura ferrum trahit. Hoc quondam usi sunt opifices uitri,qudd eum in se liquorem uitri quo ut ferrum trahere crederent: quod scribit Plinius. usi etiam

sunt medici. etenim eum trium obolorum pondere potum cum aqua

mulsa crastas humores ducere Dioscorides traditi Galenus uires haematuae assimiles habere: cuius colore quoniam ustus imitatur, quondam pro eo uendebatur. Dioscorides eum eligit,qui serrum facile trahit cuius color inclinat ad cςruleum, qui spissus est nec ualde grauis. Praebet denique usum omnibus, qui necesse habent considerare hooras diei: nautis,qui partes mundi: metallicis, qui easdem cum de uestiis, quorsum tendunt, soliciti sunt.nam ferreum bacillum minutum, cuius cuspis magneti fuerit astridia, sic suspensum ut aequilibre sit, uis illa circumagit in pyxide siue horas indicauerit, siue nautica uel me itallica mundi partes, donec cuspidem ad meridie direxerit, si magnetis parti, quae dum lapis in terra situs esset meridiem respexit affricta fuit: sin ei quae septentriones ad septeiitriones. At theamedes uim imagneti habet contrariam,ut enim ille ferrum ad se trahit ita hic abuoit a se. quem theamedem etiam gignit Athiopia in monte non lon ste distante ab eo qui magnetem procreat. quod si Plinius memoria

lapsus no es , aut is a quo traiscripsit recte sentit, in India similes duo

montes sunt iuxta flumen Indum. alteri natura esst, ut teneat omne ferrum,qui constat ex magnete:alteri ut respuat, qui ex theam ede. ita si sint,inquit, claui in calciamento, uestigia avelli in altero non posse, in altero sisti. atqp etiam nunc lapides est odiuntur,qui altera parte ex magnete constant: altera ex theam ede . sed qui colore non disserant, cum uiribus discrepent. Albertus Magnus sua aetate magnete inuentum esse scribit qui una parte ferrum ad se traheret, abigeret a se altes ra contraria. quoniam uero nihil dicturus sum de lapidibus fabulo sis,hic relinquo lapidem,quem a serro trahi dicut. alterum praeterea, quem

259쪽

quem perhibet ad se allicere carnes humanas:on illo pantarben, que alios lapides ad se trahere Philostratus scribit. nihil dicam de amphi, iane, quae ut Plinius,alio non'ine appellatur chrysocolla S in Indiae parte ubi formicae eruunt auru inuenitur auro similis, quadrata figura,affirmatur ij eade ei natura esse,qus magneti est: nisi quod trahere quo auru traditur. In metallis etia ferrariis saepius tame in proprijs haematites & schiltos reperititur cognati lapides,ut qui ex eade materia coglutinati, figura S aliis qui bii a differunt. haematites quidem est dicitus, uel Q languinei sit coloris, ut recte sentit Galenus, Theon phrastum secutus : uel quod sanguinis fluxu sistat: uel quod attritus

aquar's cotibus reddat succum languineum, ut alius ato alius censset schistos uero nominatur, non quod aut simus sit, aut omnis facile

findi possit, ut non potest sed quod uideatur quodam odo esse fissus.

mutua enim suarum partium copositione quae ligni instar recta cre iuersit, similis est ammoniaco sali. multae Germaniae regiones gignuthos lapides Saxoia scilicet in tractu Hildesheimio ultra monte Maurici j dc quidem in uena oblique dilatata. eadem Saxonia ad quartum lapidem a Goselaria, qua itur ad montem, quem ipsi suo tamen Omisne appellant frigidam beluilam, hunc Goselarianum nominabimus. Hercynia sylua non uno loco sed praecipue iuxta Haceherodam:ubi schistos. 8c adllialdam, quod est monasterium regionis Eisfeldar. Hassia, quae est pars regionis Chattorum, Gladebachi in montibus. Misena, quae Hermundorum in fodina, cui nomen Goldecrona, id est aurea corona . quae abundans schisto, distat a Mariel, ergo oppi ido circiter quin in M. passi Boemia in fodinis ferrariis ad Lesiam pasgum, item interdum in metallis argentar's uallis Ioachimicae . sed in loco utro reperitur sparsim: sicut etiam in Norici cisdanubiani feris

rar is, quae absunt ab Ambergo ad secundum lapidem, qua Sulcebachum uersus itur ad occidentem . in quocun* autem loco harmatistes A schistos inueniri solet, ibidem sunt si xa rubra 8c terrae eiusdem coloris, ex quibus ortu generati stiri t. quomodo in Sinopide rubrica haematiten reperiri Dioscorides scribit. gignit insuper Hispania schiston:haematiteia Arabia, Egyptus, Africa,af thiopia . uter uero las. pis uariat colore. nam aut sanguinis cocreti sunt similes, at' inde haematites nomen reperit:aut ferri imitantur colorem,& tum interdum

aliquae partes extimae croci: quales gignit Misena . aut prorsus nigri sunt,qualis effoditur no longe a monte, quem frigidam belullam u'cari paulo ante dixi. qualis etiam, ut Sotacus tradidit, schistos nascis

tur in Aselea nioer:quem ab extinctii carbonis colore uocant anthra

citen. ac schistos non raro extrinsecus laeuis est Sc ferri politi instar

260쪽

etiam intrinsecus, sed minus, solet nitere . idem schistos interdum et xtra non splendet, intus instar minii fac'icii, quod etiam cinnabar vim uocant pictores, micat . qualis in sylva Hercynia nascitur. at is

etiam in puluerem tritus nitet non aliter ac si argento uiuo esset obstitus. nuc etiam de coloribus quos cotibus uter attritus reddit, auxustus habet dicam. atin alii facile reddunt succum, ut pleri ν:alia difficulter, ut Arabicus 8c Misenus nimis duri. quanquam uero sere redodunt sanguineum: tam e schistos Africanus, anthracites di sius, ab ea parte quae fuerit ab radice nigri coloris ab altera,croci. similiter Gosselariani pars quae uvarum modo concreuit, nigrum reddit succum: altera in croceo nigrum. at Arabicus haematites croco similem. tam schistos quam haematites si sanguinis concreti similes fuerint,usticinnabaris imitantur colorent: si nigri mutantur in profundiorem. omonis alius schistos ustus floridum habet colorem. linguam autem non hiematites solum,sed etiam schistos astringit iam cum uter ν densus

S plerum durus sit, schistos quo magis ferri instar spleiadet, eo solet

durior esse: ut in Misena 8c Hercynia sylva repertus . at* in Miseno nodi quidam nastuntur magnitudine nucis iuglandis, adeo duri ut in incudes impositi respuantietus. quibus cum positi suerint, aurifi ces argentu,cui induxerunt tenuissimas auri bracteas poliunt: perpoliunt illas coloratas bracteas, quae subduntur gemmis, ut per eaStransluceant. in uarias etiam figuras uter formatus inuenitur. hetes matitae fere semper glebae fietura est, & cum ea sit, Hildesheimius insterdum cauernulis plenus est, Hercynius nonnunquam uuarum modo cocreuit. sed sthistos magis uariat figura. nam aut altera parte aut utrino cuneatur. quomodo cunei modo angusti, modo lati, modo parui, nunc uero inueniuntur magni. Misenum certe uidimus quas tuordecim libras pendentem. aut stiriarum instar concreuit assimilis belemnitae.qualis interdum Goselarianus, & plexu nin Boemicus,effossus ex ferrariis metallis,quae sunt ad Lessam pagu.aut uuas repraessentat, ut interdum Hercynius, interdum Goselarianus nigerrimus.

sed Hercynius cum ei aliquado dimidiati globi figura sit, cerebri speciem prae se fert. aut dentin magis latus quam longus est, sicut Hercis nius min i facticii modo splendens. Haemaute medici utuntur. nam astringit & exiccat: atin ideo cotibus attriti succus palpebraru aspris tudini,qua Graeci uocant ui. ωμα,prodest, illitus si laborant inflam,

matione,cum ovo:sin minus,cum aqua.prodest sanguinis per ora uenarum profusioni. prodest omnibus ulceribus .in puluerem uero tritus carnes reprimit excrescentes.schistos eiusdem cum haematite cosioris easdem uires habet: alterius minus efficax est.haematites auteni

optimus est cui sanguinis concreti color,qui seiabilis,qui squalis,qui

SEARCH

MENU NAVIGATION