Tractatus De Papa

발행: 1870년

분량: 476페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

reverentia post pedum OScula beatorum. - 0uamvis Dei Filius, humani generis naturam assu niens, infirma mundi elegerit ut sortia quaeque confunderet, ecclesiasticae lamen potestatis altitudinem suos fideles latere noluit. Quin imo tanquam supra petram landatam ipSam eSSe supra omnem principatum et potestalem, ut ei genua cuncta curventur caeleSlium, terrestrium et in sernorum, verbis apertissimis declaravit. Unde error est, ut puto, pertinaci mente non credere, Romanum Pontificem, universalis Ecclesiae paStorem, Petri succe Ssorem, et Christi legitimum vicarium, supra Spiritualia et temporalia

universalem habere primatum. DMeerptum eae articulo primo quaestionis primae. - a Primo

utrum Sola potestas Papae sit a Deo immediate et nulla alia. Ad primum sic proceditur: videtur enim quod sola potestas Papae non sit immediate a Deo. Quia quae non sunt ejusdem rationis. unum non reducitur ad alterum. Sed potestas Papaeel potestas saecularium principum non sunt eiusdem rationis: ergo videtur quod utraque sit immediate a Deo et una non reducatur ad aliam. - Praeterea potestas imperialis immediate est a Deo, quia sicut dicitur XXlII. q. Iv, a Deo conceS-a est potestas imperialis, et propter vindictam noxiorum gladius suit permissus. Ergo videtur quod talis potestas non sit a Papa nec ab homine, et per consequens immediate a Deo. - Pra terea quae distincta sunt in se et ad distinctos sines ordinantur, unum non est ab altero; imo immediate reducuntur ad aliud tertium. Sed polosius spiritualis et potestas saecularis sunt distinctae in se et ordinantur ad distinctos sines... Ergo istae duae potestates sunt immediate a Deo. - In contrarium eSt... - ReSponde inr dicendum quod, dimissis opinionibus, ad quaestionem sic puto eSSe respondendum : quod, loquendo

de potestate jurisdictionis temporalis et spiritualis, dicere possumus quod talis potestas est triplex : scilicet immediata derivata, et in ministerium data. Prima potestas jurisdictionis omnium spiritualium et temporalium est solum in Papa. Se-

62쪽

tate jurisdictionis tam spiritualium quam temporalium, talis est in Papa immediale, quod probatur tripliciter : ... Sed quod

potestas temporalis imperatorum, regum et aliorum principum Saecularium sit in ministerium data a Deo Papae et aliis praelatis Ecclesiae in quibus residet potestas spiritualis, probatur quantum ad praesens quatuor rationibus. - Primo Sic :illa potestas est data ad ministerium alteri, per quem habet inStitui, regulari, ordinari atque confirmari, Si bona sit; et per quem habet judicari et condemnari, si non bona sit. Sed talis est potestas saecularis imperatorum, regum et principum, quae per potestatem Papae habet institui, regulari et ordinari, si bona est; et per ipsam habet condemnari et judicari si bona non sit. Ergo talis potestas non est immediate a Deo, sed est in ministerium potestatis spiritualis data. Utrumque membrum probatur. Scribitur enim XXII distinctione, quod pote las Papae cujuslibet ordinis dignitatem et gradum instituere habet; ipsam vero solus Christus fundavit et supra petram fidei mox nascentis erexit, quando Beato Petro, aeternae vitae clavigero, terreni simul et caelestis imperii jura commisit. Quod vero habeat omnem potestatem specularem judicare ei deponere Si non bona sit, patet XV, q. vi, ubi dicitur quod Zacharias Papa Romanus Pontifex regem Francorum, Π0ntam pro suis iniquitatibus quam etiam pro eo quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et pipinum patrem Caroli imperatoris loco ejus instituit. - Secundo sic: illa potestas est in ministerium data alteri, cui juramentum fidei talis praestat, et ab eo cognoscit omne quod habet. Sed omnis potestas saecularium principum, imperatorum et aliorum, est talis. Dicitur enim LXIII distinctione, canone Tibi domino quod imperator jurat summo Ρonlisici nunquam mandatuIT. praeterire, et sibi in omnibus fidelitatem servare. Ergo talis

63쪽

π1GkTΓS DE PAPA. potestas est sibi solum in ministerium data. Et si inveniat quis aliquos imperatores dedisse aliqua temporalia summis Pontificibus, sicut Constantinus dedit Sylvestro, hoc non est intelligendum eos dare quod suum est, sed restituere quod injuste et tyrannice ablatum est. Eodem modo, si legat quis aliquos summos Pontifices dare bona temporalia imperatoribus et regibus, hoc non est intelligendum eos sacere in dominii recognitionem, sed magis in pacis ecclesiasticae conservationem: quia servum Dei non oportet litigare, sed man-Suetum esse ad omnes. - Tertio sic : illa potestas est in ministerium data alleri, quae est subdelegata reSpectu eius. Sed omnis potestas imperatorum et regum est subdelegata respectu potestatis Papae. Nam ut dicitur XI, q. I, c. ovicumque litem habens cuilibet licitum est sacrosanctae sedis antistitis judicium eligere. Ergo omnis potestas saecularis est in ministerium data potestati spirituali. - Quarto sic: illa potestas est in ministerium data alteri, quae est restringenda, amplianda et executioni mandanda ad imperium illius cui est in ministerium data. Sed talis est omnis poleStaS saecularis. Dicit enim Bernardus . . . Potestas ergo jurisdictionis Spiritualium et temporalium immediata est in solo Papa. Derivata vero est in omnibus Episcopis et Praelatis. Sed in omnibus saecularibus et principibus est in ministerium data. Et ista est

conclusio quam nunc ad praesens laneo de quaestione. -Αd primum nunc ergo dicendum ... - Αd secundum est dicendum quod verum est polestatem imperialem esse a Deo, quia non est a Papa ut est homo, sed a Papa ut gerit vicem Christi in terra, qui fuit verus Deus et verus homo. - Αd tertium est dicendum quod praedictae potestates sunt distinctae, quia non conveniunt uni eodem modo. Quia potestas jurisdictionis spiritualium convenit Ρapae secundum immediatam institutionem et executionem. Sed potestas jurisdictionis temporalium convenit sibi secundum institutionem et auctoritatem, non tamen secundum immedialam executionem, nisi sorte in

64쪽

quibusdam casibus qui notantur Dir. Qui sint legitimi, e.

Per venerabilem . nMeerptum eae articulo VIII quaestionis primae. - a Utrum potestas Papae sit simul temporalis et Spiritualis. -Αd octavum sic proceditur : videtur enim quod in Papa non sit polesias corporalis et spiritualis, quia scribit Mailli. xxii : Reddite quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo. Sed Papa gerit vicem Dei in terris. Ergo ad ipsum pertinet cura Spiritualium tantum. Et ad Caesarem vel imperatorem pertinet cura temporalium. Praeterea ... - Ιn contrarium est, quia qui potest in majus, potest in minus. Sed majus est posse in spiritualia quam in corporalia et temporalia. Ergo cum Papa habeat potestatem super spiritualia, habet etiam potestatem super temporalia. - Respondetur dicendum, quod bona temporalia et spiritualia ad tria possunt comparari : primo ad eorum productionem ; secundo ad eorum ordinationem; et tertio ad eorum molionem vel actionem. Et secundum ista tria tribus rationibus ostendi potest in Papa esse polentia super omnia bona temporalia et corporalia. - Et primo quidem propter eorum productionem, quia non ab alio producta sunt temporalia et ab alio spiritualia, ut manichaei putaverunt, sed ab eodem Deo a quo producta Spiritualia, ab eodem cliam producta sunt corporalia et temporalia. Ergo Papa qui gerit vicem Dei in terris, ex quo habet potestatem spiritualium, habebit

similiter rerum potestatem temporalium et corporalium. Secundo hoc patet propter eorum ordinationem. 0rdinantur enim ipsa bona temporalia et corporalia ad bona spiritualia tanquam organa et tanquam instrumenta . . . Componitur enim homo ex anima et corpore. Unde Sicut ipsum corpus ordinatur ad animam et est instrumentum ejus, mediante quo exercet operationes suas, sic ipsa bona temporalia ad bona

spiritualia ordinantur mediante Papa. Papa ergo qui habet providere suis fidelibus de spiritualibus, habet eodem modo providere de temporalibus et corporalibus, sine quibus Spi-

65쪽

40 TRACTATIIS DR PAPA.ritualia in vita ista politica exerceri non possunt. Unde apostolis dicentibus : simille turbas ut sibi emant escas. Dominus respondit: Non liabent necesse ire : date vos illis manducare. Tertio ... - Αd primum ergo est dicendum, quod per illud dictum : Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, non subtrahitur polentia temporalium a papa; sed datur

intelligi quae osse debeat justitia legalis, ut unicuique reddat quod suum est. Modo quo dicit apostolus ad Romanos xiiij : Reddito omnibus debila, cui tributum tribulum, cui vectigal

vectigal, cui honorem honorem, et cui timorem timorem. Imperantibus autem et regibus reddenda sunt corporalia,

quasi pro stipendiis ipsorum, quia ministri Dei sunt, ut dicit

apostolus. Tenentur enim Ecclesias Dei defendere et christianum populum et rempublicam in pace conServare. Pro quo ministerio stipendiandi sunt thesauro Ecclesiae corporali: quia quodam jure naturae et divino, pro tali ministerio debetur eis late stipendium temporale... Ergo ex tali jure regum et imperatorum accipiendi stipendia non arguitur Papam non habere potestatem temporalium et corporalium, sed potius oppositum; quod Sunt reges et imperatores quasi ministri et stipendiarii ipsius Papae et ipsius Ecclesiae, et per eum stipendiandi sunt thesauro corporali ipsius Ecclesiae, pro pace et defensione eiusdem, secundum laxationem ipsius. Nec aliter sunt in statu salutis, si ultra stipendia eis taxala volunt bona temporalia a fidelibus subripere. v eerptum eae articulo 2 quaestionis xx. - a Utrum per po-lesialem clavium Papa praesit temporalibus et spiritualibus - Αd secundum sic proceditur : videtur enim quod Ρapa per potestatem clavium non praesit spiritualibus et temporalibus.

Quia potestale clavium non aperitur nisi regnum caelorum, polestas vero temporalis aperit regnum terrenum. Non ergo Papa praeest temporalibus potestate clavium ... - ReSpondetur dicendum, quod sicut duplex est vita, temporalis et aeterna, ita duplex regimen animae et spiritualis naturae de-

66쪽

4lp1Rs GARTA.rivatur in corpora : primo quidem in praesenti vita temporali per virtuosam operationem; quia deserviunt ipsa corporalia et temporalia animae et spirituali naturae ad virtuosa opera tanquam organa et instrumenta ... Regimen igitur spiritualis naturae, in praesenti vita temporali, derivatur in corpora per virtuosam operationem. In vita vero aeterna derivabitur in corpora per glorificationem ... Per potestatem ergo clavium, quae spiritualis est, Ρapa praeest spiritualibus et temporalibus membris Ecclesiae. - Αd primum ergo dicendum, quod potestate clavium aperitur regnum caelorum, et regnum terrenum per ejus institutionem, et confrmationem si rite et juste administretur, per ejus depositionem et condemnationem si ab aliquo injuste usurpetur vel male administretur. D

cerptum eae arsiculo 4 quaestionis xxvi. - α strum Papa

debeat punire tyrannos poena temporali, vel spirituali solum. - Αd quartum sic proceditur. Videtur enim quod Papa non debeat lyrannos punire poena temporali, sed spirituali solum. Scribitur enim . . . Praeterea dicit Gregorius, et ponitur XIII,

q. viii : Si in morte Longobardorum me immiscere voluissem,

hodie Longobardorum gens nec regna nee ducem haberet. Sed quia Deum timeo, in morte eujuslibet hominis me miseere sommido. Papa ergo tTrannos non debet punire paena temporali sed spirituali. Respondeo dicendum quod ordo divinae juslitiae requirit ut secundum multiplicationem culparum fiat multiplicatio poenarum . . Est autem in Ecclesia duplex unitas : una membrorum ad invicem, alia membrorum ad caput, ut supra dictum est. Si ergo tyranni inveniantur turbare primam unitatem, propter eorum tJrannicam violentiam puniendi sunt poena spirituali. Sed si in lantum progressi fuerint malum, ut velint perturbare unitatem Secundam per eorum manifestam resistentiam, puniendi sunt poena temporali. Dicit enim Augustinus, in libro III de vera Religione, quod

quanto homines dulcedine bonorum inferiorum magis decipiuntur, tanto magis amaritudine poenarum debent erudiri. .

67쪽

- Αd secundum est dicendum, quod Papa et alii Praelati non debent se immiscere, in morte hominis per immediatam executionem, ut propria manu pugnent et interficiant, quia arma eorum militiae principaliter Sunt Spiritualia, non carnalia. Sed mediante potestate saeculari possunt et debent de tyrannis et turbantibus pacem Ecclesiae justitiam exercere Dicit enim Augustinus, in epistola ad Vincentium : In tali

primitus Senientia eram, neminem ad unitatem Christi esse cogendum. Verbo eSse agendum, disputatione pugnandum, ratione vincendum; ne siclos catholicos haberem quos apertos haereticos noveram. Sed haec opinio mea, non contradicentium lanium, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam proponebatur mihi civitas mea, quae cum lota esset in potestate Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conVersa est. Quam nunc videmus ita illius animositatis perniciem delestari, ut in ea nunquam fuisse cre

datur. B

rator in dominio tomporalium sit major Papa. - Ad quartum sic proceditur: videtur enim quod imperator sit major Papa in dominio temporalium. Dicit enim Nicolaus Papa, et ponilur XCII dist. can. Cum ad verum: quod ultra nec imperator sibi jura Pontificalus arripiat, nec Pontifex iura imperatorum usurpet. Quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus actibus propriis et dignitatibus distinctis ossit cla potestatis utriusque discrevit. Sed si Papa diceretur major imperatore in temporalibus, usurparet jus ejus. Ergo nec debet diei major ipso in lati dominio. - Praeterea juramentum fidelitatis praeflatur ipsis regibus et imperatoribus cum accipiunt administrationem temporalium. Non autem tale juramentum praeStatur Papae. Ergo in dominio temporalium Papa non est major imperatore vel quocumque Bege. - Praeterea Beatus Ambrosius dicit et ponitur XXIII, q. viii, c. Condeuior :TEMPORALIA IMPERATORUM Sunt; ad imperatoris palatia pertinent.

68쪽

est major Papa. - In contrarium est... - Respondeo dicendum quod Hugo, in decreto supra allegalo Cum ad verum, tria videtur dicere de dominio imperiali et papali contraria supradiclis. Primo namque dicit quod imperator potestatem gladii et dignitatem imperialem non recepit ab Apostolico, sed a principibus et populo per electionem. Cujus contrarium supra determinatum est. Quidquid enim fuerit de imperatoribus

praeteritis, modernorum tamem imperatorum electio planum est quod pertinet ad summum Pontificem, vel immediate per Seipsum, vel per electores quos ipse Summus Pontifex ordinavit. Seeundo dicit quod ante fuit imperator quam Papa, et dictae potestales, imperialis et Apostolica, sunt discretae et diversae. Quorum utrumque indiget distinctione. Verum est namque imperatorem fuisse ante Ρapam, quantum ad personam; Sed non quantum ad ossicium et figuram. Successit enim Papatus et sacerdotium Christi sacerdotio levitico ... Nec dictae potestates sunt ita discretae et diversae, quod una non reducatur ad aliam. Γtraque enim est a Deo, imperialis et Apostolica. Sed Apostolica et sacerdotalis immediate : imperialis vero mediante Apostolica et sacerdotali. Tertio dicit quod Papa est major imperatore in spiritualibus; sed imperator est major Papa in temporalibus. Sed si sic esset, pari ratione imperator posset dici major Christo in temporalibus. Non enim est imperator major Papa in temporalibus nisi propter immediatum usum et immediatam executionem temporalium, Secundum quem modum imperator major Deo dicitur. . Quia Deus non habet immediatum usum et immediatam execulionem temporalium. Non enim ipse manducat carnes laurorum aut sanguinem hircorum potat, nec equitat equos praecedente turba famulorum et armatorum, et tamen ipse dicit in psalmo, ubi ista leguntur: Meus est orbis terrae et plenitudo ejus. Et dominum universorum se nominat. Nec quia caelos sibi reservavit, terram autem concessit ad usum filiis

69쪽

44 TRλLTHΓS BF PApλ. hominum secundum iIlud psalmi: Caelum coeli Domino, temram autem dedit filiis hominum , propter hoc dicendum est quod filii hominum sint majores Deo in terrenis, et Deus sit major homine in caelestibus. Quod enim simpliciter dicitur sine additamento dicitur. Et ideo sicut Deus Dominus universorum et temporalium et Spiritualium quantum ad univers lem jurisdictionem, sic Papa, vicarius ejus, in spiritualibus et temporalibus est major quocumque alio rege vel imperatore. - Λd primum ergo est dicendum quod Papa non debet usurpare immediatam executionem vel administrationem temporalium, ne propter talem executionem implicet se negotiis specularibus. Sicut nec imperator immediatam executionem spiritualium debet habere. Tunc enim illa abusio oriretur, quod carnalis homo in rebus divinis praesidere videretur, et spirituaIis homo carnalibus implicaretur. Sed ex hoc non subtrahitur dominium temporalium ipsi Papae, quin in delictis et violentiis non possu imperatores et reges corrigere, et eos dominio temporalium privare, si conlingat eos fore sacere. - Αd Secundum est dicendum, quod juramentum sidelitatis ab Episcopis non debet praestari regibus, quod ab eis recognoscant temporalium immediatam jurisdictionem. Tale enim juramentum solum praestandum est Papae, qui Super temporalia et spiritualia hujusmodi jurisdictionem universalem habet in toto orbe. Sed bene potest eis praestari juramentum ut ab eis recognoscant immediatam temporalium executionem vel administrationem, potissime in terris et regnis ubi Eccle ia immediatam administrationem temporalium non habet. - Ad tertium est dicendum quod Ambrosius intelligit

temporalia osse imperatorum quantum ad usum et executionem, non quantum ad uni Versalem dominationem et transmutationem. Dei enim solius et Vicarii Iesu Christi est tale dominium; quia ad eum spectat temporalia et regna terrae

transmutare et ordinare. BQuaestione xLvi papae jus adscribit Beatus Augustinus Trium-

70쪽

PARS QUARTA. 45phus, reges cum malefaciunt corrigendi; eos cum causa subest deponendi, et regem in aliquo regno instituendi.

g 9. - Doctrina aliorum vigintiuium e celeberrimis Galliae doctoribus.

I. Henricus Candensis. - Fuit is Sorhonae prosemor, archidiaconus Tornacensis, dictusque Boetor solemnis. 0biit anno 295. Sic legere est in ipsius theologia quodlibetana: a Sacerdos apostolicus se habet ad reges et principes sicut architectus civilis ad alios artifices in civitate. Sicut enim architectonis civilis est praecipere qui et quales debeant exe

cere scientiam medicinae, rhetoricam et alias artes, Sic sacerdos apostolicus debet considerare qui et quales regna et principatus regere debeant, et honos honorare, malos autem et malo regentes deponere et alios loco illorum substituere. η Cilatum

ΙΙ. Henricus de Suaa. - Is ab Episcopatu Sisieronensi ad Archiepiscopatu in Ebredunensem translatus suit anno 1250. Postea vero Cardinalis et Episcopus 0stiensis creatus est; ex quo ipsi ostiensis nomen inditum. In Signis canonistae famam sibi comparavit, in tantum ui duS OpuS Summa aurea nuncupatum sit. Sic habet litulo de Haereticis, k qua poma puniantur,n. 11 :u Nola quod domini temporales, non solum propter suam haeresim, Sed etiam aliorum, quod cum possunt ad monili exterminare negligunt, excommunicari possunt, et terrae ipsorum exponi catholicis occupandae. Idem si princeps negligens inveniretur circa regimen et justitiam laetendam : unde Zacharias Papa deposuit Chil dericum regem Francorum. v scitatum a Bellai mino, in Barelatum, sub initium tomi I, edit. Mi

III. Guillelmus Durandus, Mimalensis Episcopus anno 1286, dictus Speculator, eo quod ejus opus Speculum juris inscriplum sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION