장음표시 사용
101쪽
Quid Actio, & quae eius genera.
agendum quaeque partes a natura conditae sint,scire possimus, nisi prius numerus, figura,situs,connexio deni Ue omnis earum cs structio , quae ato, reclai Graecis dicitur , cognita sit,atque ομψία ipsa planet pcrspecta, recte mihi videor piscium partibus proximo libro traditis,actiones eorum more ue subiungere. Etsi vero singulae partes ad suas a- .ctiones ita apte appositeque factae sint, ut ex harum diligenti contemplatione , possit solertis coniecturae vir actiones diuersas, moresque piscium varios colligere: praestiterit tamen de istis quaedam explicare, ut ordo operis initio expositus postulat: sic enim & perspicua magis & iucundiora legentibus haec mea de Piscibus Commentaria fore spero. Ac primum quid A ctio, quaeque sint eius genera, dicam. Actio motus cst ciens & agitans. Huic opposita perpesso, motus ab externo aliquo fictus, quo nomine Galeno autore, prisci motus omnes etiam qui naturaliter sunt , nisi actiones sint, designauerunt. Sic Plato sentitum immutationes appellat, cum iunioribus, inquit Galenus,nescio quomodo sit visum, ut videlicet de eo solo, qui
Praeter naturam sit motu,id nomen usurpent. Recte vero Plato sen-1u tam omnes immutationes,etiam voluptatem, se os nomine appellauit,cum quicquid motu cieatur externo,& quoquomodo immutetur, id pati atque assici merito dicatur, ut ex diametro opponatur ei, quod cum quouis etiam modo agitet,moueat,atque mutet, agere ab
102쪽
omnibus dicitur. Hunc secuti Aristoteles & Galenus,sensum patiendo fieri,&sentire esse aliquid nati censuerunt:nec id prςter rationem. nam oculi a splendore,coloreq;: aures a sono,nares ab odore: lingua palatumque a sapore: omnes corporis partes, quae sensum babent a primis qualitatibus,immutantur & assiciuntur, si1 modice & blande, cum voluistate si vehementer & insigniter, cum magna partium, in quibus sensus habitant,iactura & dolore:nam & radu Solis aciem oculorum priestringunt, & tonitrui, tormentorumq; bellicorum vio lentus sonus surdos reddit. Sed ut ab exterioribus ensuum sedes assici t sensus fiat, necesse est:ita aliquid ii sterius est quod agit, videlicet animus qui videt,audit,odoratur. Foramina Vero illa, quae patent ad animum a corpore,callidissimo artificio natura fabricata est, ut tantum sint viae quaedam,& quassi senestrae sensuum. Quae temere a nobis adscripta non sunt,sed ne quis miretur nos, qui de Riscium actionibus hoc libro agimus, suo loc, de piscium sensibus disserere, quod
partim agendo,partim aliquid patiendo essiciantur. Verum de nominum explanatione fortasse nimis multa. Nunc actiones partiamur, easque potissimum, quae ad institutum nostrum faciunt. Gubernant animal sui in lib.de placitis Hippo. & Plat. a Galeno demonstratum est)tres diuersi inter se generis uve δι- ab id est,facultates,sive animi partes,siue species,toti corpori ex suo u eluti fonte quaech distribuata. Est enim earum quaedam ad alendum animal necessaria, ac cum stirpibus communis,quq iecur veluti pro sonte habet,canales vero ab hoc in totu corpus sparsos,ipsas venas. Hanc seu appetentem, seu naturalem,seu altricem voces nihil interest. Altera est, quς non modo ut stirpibus vita praeditis,sed etiam ut animalibus,anima est insita. Haec sedem in corde habet,ipso quoq; insiti caloris seu fonte quodam .Ab hoc canales arteriae sunt, vocaturq; haec multis sane nominibus: nam& facultas vitalis &: animosa,ssiue irascibilis dicitur.Tertia ratiocinatrix,in cerebro domicilium habet: utitur & hςc particulis quibusdam seu canalibus,nempe ipsis neruis, sensum motumq; per hos in totum corpus transmittens. Ab his tribus facultatibus totidem actiones proficiscutur, naturales,vitales, animales, quς rursius in alias actiones distribuuntur.Naturales enim actioneS sunt attractio, retentio, immutatio, expulsio,generatio,atiarq; plures. Animales in sentiendi, loco semovendi actiones,& in eas, quae principes dictae sunt, distribuuntur Rursus sentiendi actiones,videndi,audiendi,odorandi,gustandi, tangendi actionibus constant.Principes eae sunt, quibus imagines rerum comprehendimus,quibus ratiocinamur,& meminimus. Harum plurimis quide a natura donati sunt pisces,quibus da vero priuati. Qua re actionibus pisces tum a sese,tum a cςteris animantibus discrepant:
de quibus deinceps tractabimus a naturalibus ducto principio. De Natu
103쪽
LIBER II I l. 8De Naturalibus piscium actionibus, attra Chione,
retentione, immutatione, expulsione. C I UT II.
nientemque succum appetit, attrahitque, attractum retinet,vsque eo dum immutauerit, coxerit, confecerit, tum quod superuacaneum est ac inutile propellit. Pisces aliqui validissime attrahunt, sicuti hippocapus, acus secunda species,& qui sagittarius a nobis dicitur, holoturia: Denique quicunque per fistulam, vel foramina ita angusta, ut fere oculorum aciem fugiant, aquam illiciunt.Non minor in quibusdam retinendi vis v eluti in lamia canicula,glauco:nihil aut parum ad retentionis robur conferente vetriculi structura: ij enim sine gula sunt, ventriculumq; ad os positum habent, valdeq; hians,&lum os. Iam alimenta immutandi coquendiq; vi nonnulsi pisces caeteris animantibus praestant, non sine summa naturae prouidentia. Qui enim pisces
integros deuorant, cum eos dentibus non conterant, ut confici facilius possint quia minime mandunt eo quod quicquid esset melioris succi,id ab ore essueret) huius actionis priuationem magno conquo quendi facultatis robore pensavit natura. Sunt vero alij qui alimenta durissima& quibus cum nulla illis naturae, substantiscue similitudo familiaritasq; intercedere videtur coquunt,euincunt, atq; asimilant. Quod alimentum durius esse potest marinarum cochlearii testa plane saxeaZAt stellaru est genus, quod illis alitur saginaturq;. Libet hic referre quod una cum multis qui mecum erant,vidi. Stella vix pedem unum longam in litus proiectam,non procul a Magalona dissecui,
in cuiuS Ventre cochleas tres integras. duas alias emollitas & semicoctas inueni.Quod facit ut veru esse credam,quod de innato stellς calore Aristot.scriptum reliquit.Stella,inquit,quae vocatur adeo natura δ' rcalida,est ut omnia quae ceperit protinus decoquat. Et Plinius. Huic Id, tam igneum feruorem esse tradunt ut omnia in mari cotacta adurat, omne cibum statim peragat. Porro quod balaena quae sola aqua marina minime simplici impermistaq;,ut primo libro demostrarum est,&spuma maris nutritur,in tam vasta corporis molem excrescat,cui nisi insigni caloris natiui actioni attribuemusZnam certum est omnia quς alutur & crescunt,cotinere in se vim caloris,si nequa neq; ali possent, neq; Crescere,quae quata sit in bal na ex eo coiiciendia nobis est quod ex aqua spumaq;,spissiore destoreq; per concoctione facta,solidae partes,pr grandiaq;ossa augescat.Idem de sturione mugileq; nobis est iudicandu,quos aqua mucose vivere costat, acc5modata ad id vetriculi
104쪽
structura,sse qua suo loco dictum est. Praeterea acretio,quae supra dictas actiones nutritionemque, etsi non perpetuo, neque necessarib, saepius tamen consequitur,in piscibus maxime euidens est: cito enim ad magnitudinis constitutum certumque modum prouehuntur. Et quanquam genus omne piscium celeriter adolescat, & praecipue in Ponto,tamen amiar longe epidentisis,quarum incrementum singulis
diebus perspicitur,sicuti muraenae, & hippuri: id quod non solum ali
mentorum humorisque copiae,sed etiam Calido nativo acceptum referre oportet. Nam domestica multa animalia quotidie saginantur, dc multae aues in humore degunt,ut fulicae dc erythrophoenices,qu rum omnium incrementum longe tardius cernitur. His pistium Gctionibus explicatis, ad alias sermonem transferamus.
V A T U O R Actiones, videlicet attractio, reten i tio,immutatio,siue concoctio de expulsio quae quales sint in piscibus, utrumque dictum est) ad nutriti nem reseruntur, illique tanquam auxiliares & admi-U--δnistrae parent: Quae quid a generatione disserat, primum breuiter exelicandum videtur: deinde de piscium generatione dicemus. Nam cum nihil plane nutriatur,nisi ex alimento conuer atq; immutato,partisque alendae substantiae assimilato, nutritio sane nihil aliud quam partis substantiae corporis, quod alitur, generatio videri possit. Verum si consideremus generationem,mutationem esse simpliciter ad substantiam, cuius prius nihil omnino erat, nutritionem vero ad eam,quae iam est,eique iam existenti adhqrentem a cedentemque,facile intelligemus diuersas re ipsa actiones esse, facultatibus muneribusq; distingui.Prςterea nutritionem ad id,quod procreatum est sustentandum, generationem tanquam subsidium ad immortalitatem opificij siui,quod propter materiam, ex qua constar, necessario interit, natura comparauit: sic proprie piscium generatio intelligitur. Verum etiam cum de cuiusq; animantis generatione dicimus, varias generationis cuiusque essicientes causas,Variosque modos, diuersam materiam, alias atque alias partes ad hanc actionem a natura conditas accipimus. Hoc igitur modo de piscium generatione loquimur.Piscium igitur alij generant,alij minime. Eorum,qui generant, alij viuum animal pariunt, ut beluae marinae: alij ouum, ut squamosi, crusta intecti, sicuti squillae, cancri, astaci, de molles , dc ex cartilagineis sturio, lampetra, rana piscatrix, rata, galeus qui νεβρο dicitur. His adde testudines marinas de lutarias,que oua pariunt utigal
105쪽
gallinae. Rursus eorum quae animal pariunt, alij statim e semine quadrupedum animalium modo concipiunt, perfectumque edunt' ut vituli marini , phocenae, delphini, balaene, orcae , physeteres
homines marini :denique monstra Omnia marina , quae & lacte foetus suos nutriunt. Alij autem vivum quidem animal pariunt,led prius ova prope septum transiuersum in utero concipiunt quae ibidem excludunt, unde vivus scelus prodit, ut interrestribus vipera, in piscibus squalina,acanthias, galeus tquis, centrina, lamia, vulpecula, aliique permulti cartilaginei. Porro oua parientium nonnulli perfecta , nonnulli imperfecta edunt. Perfecta otia voco quorum postquam conformata sunt,testae rumpuntur, unde persectus prodit piscis: qualia fiunt oua ratarum, ranarum, canicularum quae 'οι dicuntur. Oua imperfecta infinitorum sunt piscium, parua scilicet & mollia, tum quia uterus angustior est quam ut tantam Ouorum, si maiora essent, copiam capere posset. tum quia frigid1ores & humidiores sint, quam ut tot ouorum partem extimam& ambientem, duriorem solidioremque possint reddere. Haec se ris tempore augescunt persciunturque, quorum incrementum perapposite consert Aristoteles fermento, quod ex paruo magnum fit
solidiore parte humescente, humida spiritu distenta. Id effeti in z, animantibus animalis caloris natura,quod in fermento humidi permisti caliditas. Cur foris augescant in causa est piscium foecunditas,
quae tanta est, ut intus totum suum incrementum capere non pocsint: celeriter foris augescunt , ne, si generationi foris augescendo mora asseratur, totum genus pereat. Quare mas in hoc piscium genere ovis vitale virus aspergit sic enim conuertit Plinius quod Aristotel. in piscibus ' ον vocat, qui in caeteris animantibus siue γ - dicitur ) mas enim plus seminis habet quam ad coitum satis sit Li i hφ mauultque id natura in Ouorum iam repositorum incrementum absumere, quam in primam ipsorum constitutionem. Consert etiam ad incrementum marini humoris diuina vis,& foecunditas ex spiritu & animali calore. Hic annotasse absurdum non fuerit, quaedam non solum non ova impersecta,sed ne oua quidem proprie dici & haberi,quae in ostreis,& aliis huius generis sponte nascentibus reperiuntur: quippe quae ad generationem nihil prorsus conferunt, sed me lioris nutritionis sunt indicium, quemadmodum in sanguine praeditis adeps, quamobrem tum melioris sunt succi. Postremὁ oua pariunt aliquando foeminae,cum maribus congressae: aliquando sedi ni nae tantum sine ullo cum maribus congressu, ut in erythrinis, channis,& quodam passerum genere. Hi pisces omnes foeminae dicuntur,
106쪽
De Piscibus sponte nascentibuS.
CEAPUT IIII V EMADMODUM Terra statis temporibus sine semineasne ulla hominum opera, sed sponte & vi sua - stirpes herbasque multas,& animalia procreat ac pro-
fert: Sic mare aliaeque aquae multa dc varia gignunt, eoque magis quo humoris natura ad fingendum forta mandumque habilior est quam terra.Corporata Vero non minimum est aqua prauertim marina iam potui apta, dulcis frigidaque est, S
nutrit,caeterum minus corporata est. At mare,& humidum est,& corporatum magis,& natura calidum,& omnium particeps nimirum hamori ,aeris,terrς,ideb* ad procreandum aptius.Generantur ergo in terra & in humore,animantes & plantae,propterea quod in terra quidem inest humidu,in humore spiritus,in uniuerso aute calor anima iis, ut quodam odo omnia anima plena sint. Quod si testis intecta di ligentius consideres,ea marini humoris vi, sine semine, sine mare deseemina procreari perspicue cernes. Quae sic nata omnia οι in Gidest, sponte nata esse dicuntur. Quae enim commiscendorum corporum ratio in iis esse potest,quq testa dura undiq; it* operta sunt,ut nullus interiorum partium, quς ad generationem a natura conii itς sunt cotactus,nullus attritus fieri quea Omnia ostracoderma,inquit Ariar stoteles,sponte nasci:hinc manifestum est,quod in nauigiis oriantur ex putrescete limo spumoso,multisq; in locis in quibus nihil tale ante fuit,postea humoris inopia loco coenoso reddito, ex testaceis quae λιμνοηγεα dicuntur,nata sunt: ut cum ad Rhodum classis appulis siet, fictiliam in mare proiecta essent,temporis spacio coeno circa ipsa coaceruato, Ostrea in iis reperta sunt: nihil autem ab ipsis genitate emitti
indicio est,quod cum Chij quida ex pyrrha Lesbi, vitia ostrea delata in maris vicina loca limosiq; dimisissent,tempore quidem nihilo plura fuerut,caeterum magnitudo eorum plurimum increuerat. Ex hoc genere Unicum duntaxat cochlearum genus coire perspectu est, sed carUm ne ortus ex coitu sit,nodum satis exploratum esse testatur Ari- .His V L stoteleo. Sed quid mirum sic nasci testaceum genus,cum in Britannia ex ligno putrescente,aues anatibus similes oriatur,quas Creuans nuncupant Iam Vrticas,priapos,pinnas,ungues,lepades, pectines,l Oloturia, denique omniaquae sedibus suis laurent,sponte oriri certum est. Nam quis etiam in iis inter se corporum congressus, quae Commistio 1;;.ι-bi'. fieri potest,cum plantarum more vitianNPlurima igitur in mari sponc' iis te existunt,sed non ex eade materia omnia.Ex Aphyis ca quς Aristo-
- ' teli Athameo ἁ γὶς dicitur, ex supersultato in mari spuma
107쪽
post multos imbres nascitui. Purpurae, & ostracoderma ex materia putrescente & limo. Buccinis ortus idem. Limmostreorum origo coe nossis locis existit,conchae, chamae, Ungues, pectines in arenosis locis formantur. Pinnae rectae bysso alligatae,in locis arenosis & coenossis:
denique testacea omnia sponte fiunr in limo pro limi differentia. In
coenoso ostrea,in arenoso conchae,in petrarum cauernulis holoturia,
balani,per summa adhaeret lepades,neritae.Mytulis,purpuris & buccinis origo duplex. Aliorum ostracodermorum,inquit Aristotel. na- g tura sponte constat, quorundam, emissa a se facultate aliqua, quan 'i' ' sequam haec quoque saepe sponte oriantur:& alio in loco. Purpurae & Lb.1 tibi. alia ostracoderma e limo fere, & materia putrescente sunt.& mox. 'Ostracodermorum ea quae fauos conficiunt, eodem modo quo alia ostracoderma fiunt.Haec prior est origo,de qua etia paulo ante. Ait ra eorum est quae dicuntur id est fauos conficere, quod faui-ficare & fauare conuertit Gaza, siue mλ ναν, τοῦτο δ' ἰριν οζον κηροῖν Misis, id est eodem interprete fauaginem, quae est veluti favus apum, . condere,quod Plinius dixit de purpuris, eas mutuo attritu lentorem 'cuiusdam cerij saliuare. Id faciunt mytuli,purpurae, buccina autore 1 ebi'. Aristotele. Nam emittunt lentorem quendam siue humorem mucosum velut a seminis natura, semen vero eorum nullum esse existimandum est. Ex illo purpuris verno tempore congregatis, veluti fa-uus quasi ex putaminibus cicerum alborum inter se cohaerentibus coagmentatur,quem pro maris spuma Pharmocopolae quidam falso ostentant: nullus autem huic meatus est apertus,neque fiunt, neque nascutur ex eo purpurς, sed est veluti expurgamentum. Nam cum saliuare incipiunt ex lentore mucoso,Vt dictum est,putaminibus si1milia ista componuntur,ex eo vero quem in terram emittunt ichore, id est tenuiore humoris parte,eo in loco fiunt in terra coagmetatae paruae purpurae,non aliter quam effuso in terram fungorum decocto,
fungi permulti breui enascutur. Ex his duos Aristotelis locos in qui
bus de istis agit,dilucidiores fore spero. Alter est lib. I II .de generatio- cap. u. ne animalium. Alter a Gaeta male conuersus libro quinto de histo- hria animalium,citatus etiam ab Athenaeo lib.tertio,quem si cum Aristotele conferas menda aliquot facile emendabis, maxime vero illud δ' o di ν εις es γ , cum legendum sit ex Athenaeo ἀφ Esu εἰς et w γ ,&c. necnon Plinij locus LIB. IX. in quo scribit murices & purpuras saliuario lentore prouenire, clarior inde siet,quam ex Massario,qui saliuarium lentorem fauaginem interpretatur,ex qua, ς' ' Τ' vi ex superioribus liquet,purpurae minime fiunt, sed dum putaminibus cicerum similis congeries seu ago Gaetae dicta fit,ex mucoso humore,qui saliuarius lentor a Plinio nominatur, huius tenuiore parte in terram effusa, proueniunt murices & purpurae. Huiusmodi ortus Η Σ
108쪽
tib.1Mege. rationem idem Aristoteles comparat plantis,quae in τοῦ - αβλοις ἐνης 'i ει id est ex sobole ut si verbum e verbo exprimas, ex ad germinatione procreantur, ut ceparum genus. Hoc modo, Inquit, mytuli gignuntur, quippe qui minores semper circa eos qui primi nati sunt,proueniunt. Purpurae &buccina quaeque fauoS conficere creduntur eo dem modo. Quare magna eorum copia oritur, quando origo aliqua prius extiterit: nam cum omnia haec sponte fieri contingat, ratationi consentaneum est, cum origo aliqua praecesserit, multo Ilura formari. A singulis enim eorum quae primae sunt originis,quibusque reliqua adnascuntur, excrementi aliquid effuit. Quod vero prima istorum origo ex materia putrescente fiat, certissimo in dicio est id quod in stagni nostri parte quae est ad oppidum Faleruc vernacula lingua nuncupatum, multorum & magnorum mytulorum feraci, accidisse vidimus. In hac cum sepes piscandi gratia dispositae,prae vetustate computruissent, iis reuulsis, locus mytulis caruit, quoad sopi bus repossitis,& ligno tempore limum contrahente, rursus locus my-tulorum copia abundauit. Sed haec de Varia piscium generatione satis.Nunc ad alia his proxima transeamus.
Quomodo Pisces coeunt,quomodo concipiunt & pariunt.
s V M Piscium corpora eorumque partes diuersis admodum formis figurarit natura, perspicuum est, Va- riam quoq; iis esse coeundi rationem, quae si ulla alia piscium actio, certe nobis est obscura & incomperta. Congressuri enim latebras quaerunt, & recessus suos
petunt,caeterorum animalium ritu ,vel etiam quamuis maris partem incolant,in profundum se recipientes,& tanta celeritate coeunteS Vt visum fallant, obseruari vix possunt. Aristoteles. η δυ αλου rem eri ossibos
Oua parientium coitus raro cernitur, quoniam cori gressionem quam primum digressio sequatur, fieri tamen ita eorum coitum visum est. Sunt tamen quidem qui moram aliquam coeundo faciunt: morantur enim in coeundo diutius,quae animal generant,quam quae OUum. Delphin & cetacei omnes,nec parum,nec multum temporis, sed mei; m. diocre in ipso coitu consumunt, eodem Aristotele autore. Pauca igitur ex Aristotelis historia,& ratione experientiaque comperta de
piscium coitu proferemus.Pisces omnes, inquit Aristoteles, demptis planis cartilaginei generis,mutuo attritu supinarum partiu coctant,
109쪽
plani autem & quibus cauda est,ut rana piscatrix, pastinaca, & similes non solum,ut dictum est, sese applicantes,sed etiam supinis partibus superuenientes foeminarum pronis,nisi cauda ob crassitudinem impedimento sit. At squalina,torpedo,& quibus cauda maior est, mutuo solum supinarum partium attritu coeunt. Sunt qui vidisse se assirment cartilaginea nonnulla auersia,canum terrestrium ritu coli ere. Non aliter testudines tam marinae quam palustres coire creduntur,
tamina scilicet marem dorso admittente,habentque ad id accommodatos meatus.Pisces longi ut anguillae,serpentes, congri, murenae mutuo partium supinarum complexu coeunt vidi equidem saepe anguillas hoc modo copulatas in Lado capi.Non desunt qui aversi quadrupedum retro meientium,ut leonum, leporum, lyncum ritu coeant, ut vituli marini,& malacostraca,ut locustae,astaci, gam mari, squilla- Ium & cancrorum genera,vrsi. fit autem coitus is tamina caudam protrudente, mare semen superponente,neque enim aliter ob caudae
constructionem poterant coniungi.Molles ut polyphsepiae, loligines
mutuo brachiorum complexu, & ore ori composito fistula coeunt non ore:cum enim fistula parian eadem ut coeant necesse est. Quare absurda est eorum sententia qui ore semen admitti existimant, semen enim vel in ventriculo cocoqueretur,ut in illis euenit qui aliorum semen vorant, vel alimento permistum extingueretur, & periret,vel alimenti concoctionem distributionemque praepediret. Mares cartilaginei fere omnes circa podice,appendices duas habent quibus coire creduntur. At ego illas laepe multumque contemplatus,non
video quo pacto his coire illi possint:potius igitur ad retinendas ista
minas factas esse arbitror. Verum ut varia est piscibus veneris explendae ratio,ita variis temporibus & concipiunt & pariunt .Etenim Deus optim .max.non solum huius uniuersitatis rerum qua omnia continentur , opifex & aedificator, sed etiam rector,custos & conseruator, rerum infinitam quotidianu interitum,& dissipationem nouis subinde renascetibus,instaurare,vacuiq; nihil esse voluit. Quamobre terrς, mari,aquis aliis,procreandi vim indidit,bestias alias mares, alias ista minas fecit,& in iis commiscendorum corporum miras libidines excitauit. Harum aliae quouis tempore cientur ad venerem. Aliae vere tantum, aliae aestate, aliae autumno. Homo quocunque tempore &omnia fere quae cum homine vivunt, ob alimenti copiam & ocium, ex piscibus murenae, sepiae, vituli marini, cyprini, omni parte anni& congrediuntur & pariunt : alij semel tantum, ut thynnus, pelamys,& caeteri huius generis. Nonnulli bis coniugia agunt, ut lupus, & trichias,& saxatiles omnes. Multi ter, scorpiones bis,ac sar givere & autumno. Cartilagineorum sola siquatina bis parit, autumno, & circa vigiliarum occasum. Molles potissimum vere, aesta-
110쪽
te delphini, thynnides circa solstitium. Mugil qui vocatur item
ιυξνοs coeunt mense Decembri, ferunt Vierum dies tricenos. Quin etiam anthias aestate parit, mox aurata, lupUS , mormyrus, denique omnes qui is inueri ab Aristotele,a Gaza c siones vocantur. Pelagici etiam magna ex parte aestate pariunt,cuiUS rei argumentum est, quod minime per id tempus capiantur. Mamides bruma pariunt. Parit solitariorum genus in vere. Denique ζlurimis partus circa aequinoctium vernum agitur. Et vere potissimum non soldin pisces, verum etiam alia omnia ad uniuersi renouationem conspirare videntur, plantae stirpesque omnes, bestiae siue nantes, siue volucres, siue serpentes, si1ue gradientes. Cuncta enim tunc gliscunt,& in animan tibus seminis copia vasa distenduntur,cum pra cesserit optima nutri tio,& concoctionis triplicis perfectio a calore innato , qui hyeme &vere maximus,omniumque actionum naturalium est autor,qui veris tempore, iisque radiis,in quibus tepor ille coelestis inest, excitatur, euocatur, uetur, ut verissime dictum sit, eitis accessu rerum ortum existere,& eiusdem recessu interitum consequi.
De mora,numero foetuum in Viero, locis in quibus gignuntur,& eorum educatione.
C UT UL ISCIVM Ut caeterarum animantium, alij breuiore alij longiore tempore uterum ferunt. Quorum Oua sunt imperfecta, citius illa edunt, ut squamosi, lames h quidem,ut acus,& qui saepius anno pariunt. Qu1 enim b diutius uterum ferrent cyprinus, & mullus, cum hic ter,ille sexies anno pariatξContra,qui ex ouo uiuum animal concipiunt,diutius grauidi sunt ut acanthiae,galei laeues,vulpes,& iis qui une
OUO viuum animal concipiunt, mensibus aliquot ad scelus cosormationem accretionemque opus est . quare menses nouem aut decem Vterum ferunt,ut delphini,vitulus marinus,balama,caeteraeque beluae marinae. Praeterea illi quorum imperfecta sunt oua, innumerabilia feren parua edunt, quippe cum magna eorum pars pereat, genus hoc piscium valde foecundum est, natura interitum Ouorum copia compensante. Qui ex ouo uiuum pariunt, pauciores scelus concipiunt: etenim cum ex ouis satis magnis concipiantur, fieri non potest ut VterVS multorum, & magnorum ouorum sit capax. His vero pauciores edunt,qui quadrupedum ritu e semine statim cocipiunt. Nam binos edunt,cum duo tantum sint uteri sinus,quanquam negare nolim,vi mulierum, ita horum quoque quandoque tres laetus esse posse