Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

91쪽

mensis apponuntur intestina sturionum, balaenarum, delphinorum& scarorum , qui intestina spis, habent,pinguia, non dura,violam olentia. Podicem in omnibus este piscibus qui ore cibum capessunt, ratio ipsa persuadet,ut id quod in alimento a natura ipsoru alienum et ideoque in succum verti non potest,alio loco quam sumptum sit

expellatur, quem locum Graeci προωίον nos Podicem dicimus. Hunc habent saxatiles magnum & patetem, Ut intestinum aliquando prolabatur,quod in turdis, merulis, cynaedis frequenter obseruauimus: aliis ita paruus est,ut nisi ventre premas Vix appareat. Praeterea nonnullis omnino in extrema cauda est situs,Vt in locustis,sepiis, astacis,

squillis, denique in omni crusta intectorum genere: aliis paulo superiore loco situs est ut in longis & tenuibus, quales sunt anguillae, murenae, serpentes,acus, congri,sphyrenae & his similes: in aliis magis a cauda distat,ut in auratis, lupis, mugilibus, scaris, percis,turdis,merulis: in aliis in medio fere corpore ut in buglossis. in aliis ori propior est quam caudae, ut in rotundis,& qui figura sunt rhomboide. Non desunt qui eadem fere in parte os & podicem habent ut holoturia

purpurae, cochleae, & sere omnia quae rotunda sunt, demptis echinis in quibus in parte ori aduersia positus est. Sepiae eodem meatu atra mentum & excrementa reiiciunt autore Aristotele: Ego atrametum tib Me earum excrementum esse puto quod per partem fistulae in sinamees ' 'E 'pellitur. Omnium commune est ore podicem minorem habere: quae enim assumuntur,vel mole, vel duritie superant ea quae egeruntur, quae semper vel liquida,vel in tenues partes comminuta sunt.

C. I UT XIX. IS CIV M aliis hepar est discretum, aliis non discretum,quod tamen hepatis functiones obit. Cum enim j hepar venarum sit origo, dc sanguinis fons, qui cibos succbue aliquo nutriuntur, ventriculo, hepate,intesti di nis carere non possunt. Quibusdam unicum simplexque est hepar, ut lucio, lupo,asello, auratae,mullo, percae: in aliis est geminum, ut in galeorum genere. Est enim 1llis hepar in duos longissimos lobos ita diuisum,ut merito duplex esse dicatur potius quam unicUM,Vt acanthiae,caniculae. Cartilagineorum hepar pingue est,ut liquefieri posit,& in oleum resolvi,quo in multis assectibus frequenter usi sui nus .est 5 ad lucernas utile. Aliorum hepar sanguineum est. Porro in quibusdam hepar rubrum est, ut in respirantibus: in aliis ex rubro albescit, vi in candidis qualis est qui vulgo a nostris cape-lan dicitur, ex Anthiarum genere. item in mustella: aliis cinereo

92쪽

DE PISCIBUS

est colore,ut galeis & ratis:aliis croceo,ut pastinacis: aliis coeruleo, ut lampetris.Denique nulla fere piscium pars est, quae coloris varietate magis distinguatur. Differt etiam hepar hoc ab illo saporis bonitate unde multi hepar tantopere in deliciis olim fuit. Cartilagineorum hepar ferinum quiddam olet, ut galeorum, sturionUm, & cetaceorum,estque saporis plane ingrati. Sic splenem non omnes pisces, dic cretum habent. Is in nonnullis magnus est & longus,in celaceis maximus, in quibusda exiguus & niger,ut in scaro,in aliis sanguinis colore est,ut quibus hepar albet, iis splen rubet. Positus est in mullis iuxta hepar,in aliquibus sub ventriculo,in lucio in fundo ventriculi.

De F elle eiusque Vesica.

N Omnibus sellis vesica ex hepate dependet, ut bilem, quae in hepate a sanguine secernitur excipiat. Verum hoc interest, quod in quibusdam hepati ipsi adhaeret : in aliis per intestini longitudinem extenditur,& in eam per venulam,tanquam per rivulum fel derita uatur,ut in thumnis, pelamydibus, glaucis. In quibus hepati ipsi adhaeret,vel est in ipsius summa parte per venulas bilem trahens, vel in ipsa est hepatis substantia,& in ea si1c, ut ita dicam,immersus dc obrutus,Vt Vix appareat, nisi conquiras curiosius, id quod in galeis obseruauimus aphyis G, ράχαιχόλοις ob id dictis,fel est in capite,quam ob causam caput abscinditur,cum saliuntur,ne fel garum vitiet. Carent vesica fellis vitulus marinus,delphin. Vranoscopus, si corpui spectes, magnam fellis copiam habet,substantiq* tenuissimae. In aliis fel minus est & crassius. Galeorum & aliorum multorum fel viride est, scari nigrum,pastinacae croceum.

ENES &vesicam non omnes pisces habent,quemadmodum nec aves nec animalia,quq repunt,id quod ex anatome pespicuum est.Qua cunq; Vero renes,etiavesicam habent:nam cum renes natura serosa sanguinis excrementa attrahant & secernat,necesse est, ut eo est,nutritioni reseruato, quod tenuius est, per meatus m1ροις in vesicam velut in lagenam effundant.Renibus igitur caret& vesica squamosi,laeues,cartilaginei. At habent omnes qui pulmonibus spirant. Etenim ob multam sanguinis copiam, multis serossis

93쪽

LIBER III. D

excrementis studare eos oportet, quod cum neq; in pilos neq; squamas,similesve particulas absumi possit, venas hoc onere leuari a renibus id attrahentibus,ac tandem per vesicam foras pelli necesse est. In horum piscium numero sunt bal nae,physeter,orca,Vitulus marinus, delphin,testudo.Renes vituli marini renibus vitulorum terrestrium similes sunt,id est,quasi ex multis exiguis renibus constat: in iis enim diuisiones paruae Cernuntur,ut in puerorum recens natorum renibus: id quod indicat Ariss oteles cum scribit,morbos renum curatu dissi- tib 3.dem. ciles esse, propterea quod quassi multi sint. Delphinorum renes ra- 'cemi formam maxime reserunt: sic inter quadrupedes Lutra multos racemi modo conglobatos habet, id quod ea de causa istis euenisse arbitror, Viserosa excrementa quibus abundant,facilius trahant Msecernant. Cum enim aetio,vt Philosophis visum est, contactu perficiatur,quo plures fuerint rei immutandae partes, quas id quod agit Undique contingat & complectatur, eo facilius eiusdem rei siet immutatio, atque tota actio celerius absoluetur. Quare serosus sanguis in plures veluti renes distributus quemadmodum chylus in omnes hepatis particulas derivatus, & aer in omnes pulmonum arterias sese insinuans, minore opera vincitur, immutatur, segregatur. Quantum ad vesicam attinet, ea in iis quos diximus piscibus duplex est: una fel, altera urinam excipiens, quemadmodum in terrestribus animantibus. In fluviatilibus praeter has alia reperitur aere plena in quibusdam gemina, in marinis quibusdam eadem reperitur. In aliis huius vice spatium est inter spinam &peritonarum ' saere plenum.

De Testibus &Pene.

tium, pisces omnes testibus a natura priuatos esse autor est. Testes, inquit, nullus piscium nec intus nec foris habet,neque animalium pedibus carentium ullum,

neque serpentes: meatum vero & excrementorum, &

eorum quae ad generationem faciunt eundem , quemadmodum aliae animantes quadrupedes quae ovum pariunt, quod vesicam non habeant nec excrementa humida.Et LIB. Ita.de histo.animal.Piscibus nulli testes sunt:& paulopostiPiscibus,ut modo dixi,testes nulli sunt, nec serpentibus sed binos habent meatus a septo transuerso pendentes ex utraque spinae parte, coeuntes superne in unum, atq; usque ad excrementorum exitum pertingunt:quod autem ad spinam est id superius nomino.Hi coitus tempore semine pleni redduntur,ex quibus

94쪽

DE PISCIBUS

attritu semen album essivit.Hactenus Aristotele s, cuius sententiam

ipsa αυτοψὼ redarguit. Habent enim delphini testes intus oblongos digiti magnitudine, id quod etiam perinde ac sui oblitus Aristoteles alio loco affirmatmam initio th tertij de hist. animal. Delphinum inter eos annumerat quibus intus sunt testes,cum alibi, ut paulo ante citau imus, scripserit nullum piscium. nec intus nec foris testes habere. Habent testes etiam oc mentulam vituli marini,& ba nae. Nullis ve-io omnino testes sunt foris pendentes: nam 5c natationi maximo cΩsent impedimento,& ab aqua nimium refrigerarentur: quamobrem in omnibus quibus hae partes non destint,eas delitescere & intus inaclusas esse necesse fuit.Nec solum maribus, verum etiam sceminis te stes sunt sed positu differunt: nam in foeminis ad uteri cornua: in maribus ad imum ventrem, non procul a vesica siti sunt: multo etiam magis mas a foemina distinguitut vasorum spermaticorum substan . tia & pra serti m magnitudine.In matibus cnim multo minora,in sces minis maiora,& vulvae similia sunt, siquidem in his maior moles, ita illis semen etiam exigua copia, valde efficax continetur. Eadem vasa

in nonnullis a nostris differunt, & multo plura sunt,ut in delphino

innumeri fere venarum arteriarumque ramuli,ad testes pertingunt,

quod consulto a natura, seminis scilicet praeparandi gratia,factum esse existimo. Cum enim coitum cito perfici necesse sit,quia respirationem reprimit,& remoratur,semen iam ante praeparatum esse oportet,& subito affatimque elici, quod in causa est cur meatus qui id a testibus ad mentulam deferunt breues sint admodum. Penem autem 'habent qui respirant,quibusque sit ni testes, vulvae ceruici longitudine parem ac quanto propius atq; arctius in coplexu venereo iunguntur animalia, tanto breuior est mentula:quanto minus copulantur, tanto longior ut asinorum,equorum, boum, serorumq; animalium,

quae dorso a sceminis admittuntur,ut semen calidum,& sine ulla spiritus iaetura,in intimas uteri partes perferatur .Hanc ob causam in balaenis,quia ob corporis vastitatem in comiscendis corporibus propius coniungi non possunt,Penis quatuor & decem cubitorum longitudinem aequat. Vidi equidem balaenae metulam latam quae etiam a procero homine humeris gestata,vtrinq; terram contingeret,Vnde quanta sit, cum balaenae libidine concitatς fer untur,coniicere Oportet. In

delphinis breuior est ea pars, quia facilius,copulari possunt,nec Vulua in alto corpore sita est.Substantia, structura,color in omnibus sere similes Cint. Figura plane non eadem: in Phocaena enim duplicatur,in delphinis rectior est. Hac parte carent qui attritu & compressu solo partium genitalium coeunt, non semen eiaculando, sed super oua spargendo. Sunt & quibus mentula deest,quod sceminae quibuscum cocunt,meatu amplo parteque extima sito comode semen excipiant.

95쪽

yy hψΜOPVM Testibus de pene, ita vulva

& mammis pisces a se distinguntur. Ac primum de vulva dicendum,quam batanis, delphinis, vitulis marinis,denique omnibus respirantibus minime deesse experientia ipsa arguit.Primo loco est ceruix siue col- himsequitur vulva in duo cornua diuisa,ad quae positi sunt testes, ut in quadrupedibus. Sunt quibus vulva duos sinus habet,perinde ac si duae essent, ut in piscibus ova parientibus,quales sunt lupus, mugil. Iis qui oua quidem concipiunt,sed intra se ex his scelus suos excludunt: deinde vivos pariunt, qualis est galeus acanthias,aliique multi,iis inquam vulva prope septum transuersum sita est, cui adiacent corpora duo rotunda,vitellis ovorum gallinae similia ita disposita,ut in caniculae picturae exhibuim is: haec videntur esse veluti seminis cellulae, quod in vulvae capacitatem inde derivatur.Qtii sine maris de sce minae coitu nascuntur pisces,ut utero foeminae, ita meatibus sperma ticis mares priorsus carent Mammas piscibus esse eadem experientia docet, ut in balaenis, vitulis marinis, delphinis,phocaenis,ac uniuerse omnibus iis qui ex semine sine ovo pariunt,iacteq; suos scelus alunt: dixi ex semine sine ovo propter galeos de Viperas,quae ex ouo animal viuu pariunt, ac intra se ex ouis excludunt:naec enim animalia lacte non nutriuntur. In litore Aquitanico ex balaenis lactis cados duos

colligi vidimus. In delphinis quoque lac reperitur, ex quibus esticitur hos pisces mammas habere: etenim lac non nisi in mammis fit. Idem Aristoteles confirmat. . Mammas habent, inquit,quaecunque Uidem animal intra se concipiunt,& in luce edunt,ut quae pilis integuntur, quemadmodum homo dc equus, ac celacea,Vt delphini, Vitulus ma--i δε ι arinus, balaena: etenim haec mammas habent de lac dc alibi. Delphin 'animal parit, quare duas habet mammas non superiore in parte, sed prope genitale,non autem papillas manifestas,quadrupedum modo, sed veluti rivulos duos utrinque singulos, ex quibus lac fluit quod a sectantibus catulis fugitur.Haec Aristoteles.Non solum vero delphiani, sed de halcente,& vituli marini papillis carent:in omnibus enim diligenter prospexit natura, ne quid natationis impulsum dc motum impediret. Hac igitur mammae particula a terrestribus secernuntur pisces:earum autem situ a muliere,quae in pectore gestat, dc ab elephante,qui in alis acane 3c sue quae in toto ventre. Illis enim prope genitalia sunt,dc podice. Fadem partiu substantia mammae in omni bus constant,venis arteriisq; permultis in corpora glandulos 1 3c adipem desinetibus. Lac copressu exprimitur,quod catuli ore excipiunt.

96쪽

Quemadmodum autem testes piscibus omnibus alio loco adimit, alio delphinis tribuit Aristoteles hic etiam aliquoties eadem pagina, modo pisces omnes mammis carere, modo delphinos &cetacea habere scripsit: sed ne in citandis his locis longiores simus, satis erit locum indicasse,qui est th.secundo de hist. animal.capit .XIV. Verum Aristoteles delphinum & balamam & quaxunque simi,de ce- tacea,& fistulam habent,pulmonibusque spirant τω χ id est,pi scium siue m tνύθω, id est aquatilium nomine proprIe non comprehendit, neq; etiam terrestrium:si,inquit,pedestre est quod aerem haurit, aquatile aquam,utrunque enim participant.

C EA P UT XXIIII. 3PINARUM in piscibus is est usus, ut carnem si l-

ciant & contineant. Eae OGus portione respondent. Spinis carent beluae marinae,iique pisces qui pulmonibus spirantiquarum vice ossa dura & dusa, qualia sunt terrestrium animantium,habent. Cartilaginei neque spinis neque ossibus sulciuntur,sed cartilagine. Spinas habent Omnes alij ut squamos, heu es,ssu uiatiles, S ij qui in fluuiis nascuntur, & qui relicto mari flumina subeunt ut alosae quae plurimis spinis abundant,& muraenae, alij paucioribus firmantur. sic etiam earum quaedam tenues sunt admodum & breues, quales habent sardinae,maenae, alosae,aphyarum genera,quorum omnium spinae tanta sunt exiguitate, ut sine noxa devorentur,capillorum enim quaedam tenuitate Ieserunt.

De Collo.

tradidimus. nunc superrunt paucae aliquot exteriores, de quibus nonnihil dicendum: ac primum de collo, ανχίνα & Πάχηλον Graeci vocant,quam partem omnino pistibus deesse affirmat Aristoteles .Piscium,inquit, L si ς kψ- num collum,nulli artus,testes,aut mammae. Quid autem sit collum, ' i' ' quae eius partes,quis usus,ex ipsomet Aristotele proferamus. Collum, quod inter faciem & thoracem est,cuius pars anterior guttur, posterior gula,pars vero cartilaginea & anterior vocis & respirationis ductus,arteria Carnosa:at interior adspina ς- ς,id gula,extima aui ks t D tem colli pars cervix: & alibi. Collum est omnibus animal parienti-

bus: Ouum parientia, alia habent,alia minime:quaecunque enim pulmonem,etiam collum habent. Et paulo post collum arteriae causa factum

97쪽

LIBER III. TT

ctum est: propugnaculum enim est, eamque & gulam Undique contegens. Qine cum ita sint cur vitulis marinis,balaenis,delphinis, testudinibus marinis, & palustribus, collum non tribuemus nam & art riam asperam habent, & pulmonibus spirant, & collo caput a thorace seiungi experientia comprobat, in aliis quidem magis manifeste,in aliis minus, ut in balaena & delphino.in quibus collum indiscretum esse dicemus,eiusdem Aristotelis exemplo qui in cancris caput esse λψ φή μῖasserit, sed indiscretum: sic enim Plinius exprimit quod Aristoteles λουτον appellauit.

De Appendicibus Circa OS.

circa os appedices quasdam carnosas adiecerit, ne has

quidem filentio praeterire fas est hinc enim in quibuL

dam maxima naturae solertia elucet. Eas quae circa os

sunt,barbam piscium non inepte possumus appellarernam inde barbatulos mullulos,& barbatulos mullos apud Cicer nem dictos legimus.Appendicum igitur hunc usum esse existimo in quibusdam, ut pisciculi vermesque alliciantur: in aliis ut arceantur quae in os incidere possent, ranae piscatrices binas habent appendi ces quibus veluti linea piscantur, totidem squalinae habent eiusdem usus gratia. Vranoscopus iners per insidias piscatur: nam inter linguam & labrum inferius nascitur membrana tenuis,quae foris propendens in filium carnosum vermiculo simile desinit, quo tanquam esca allecti & capti pisciculi attrahuntur,& deuorantur, quod in ura- noscopo a nullo quod sciam,scriptore obseruatum comperi. Sub mento appendices habent mustellae, mulli: alij supra oculos ut scorpio, scorpama,tepus vulgo dictus: alij e collo pendentes tanquam iubam, ut hippocampus, quod non nisi in nuper capto,& in aqua natante apparet. Alij per totum corpus sparsas ornamenti causa, Vt ratae marint:Neque desunt fluviatilibus suae appendices. Gobioni, barbo anteos pendent,cyprino in lateribus siue in sine scissurς oris sit sunt quasi sopcκες. Habet etiam appendices Padi piscis copse vulgo dictus, sed& dentes qua de causa puto his appendicibus pisces allici, allectos

dentibus apprehendi 8c retineri. Sturionibus ante os propendent magis prohibendarum festucarum aliorumque corpusculorum occurrentium quam piscandi causa: dentibus enim carent, sepiusque ventriculis eorum dissectis nihil praeter spumam mucumque reperi. Quo sit ut existimem piscibus eos non vesci data'; a natura esse appendices maXime muniendi oris causa,praesertim cum s1nt ore rotundo &aperto ut vix bene labra iungi possint.

98쪽

DE PISCIBUS

C PUT XXVII. IN NARVM Nomine quae piscium propriae sunt,

& auium alis proportione respondent, non solum eas j quibus inter natandum pisces corpus impellunt,sedi etiam reliquas omnes quae vel in dorso sunt, vel ad podicem & caudarum extrema, intelligimus propter

similitudinem. Harum magna est in magnitudine,substantia,figura, colore, numer excessu defectuque varietas.Miluo, cuculo, hirundini magna: ssent: caeteris longe minores,in nonnullis longiores,in aliis breuiores,sed latae .Qu dam fibris tenuibus seu filis constant & membranis, ut in squillulis quaeda ex cartilagine,ut in cartilagineis. aliae ex cartilagine & osse,ut in beluis marinis: aliae pedum figuram imitantur,ut vituli marini priores pinnae ursi pedibus, posteriores piscium reliquorum caudis potius quam pinnis, ursive pedibus similes sunt. Testudo quatuor pinnas habet, priores alis sent similes. Quaedam rotundae sunt,ut in luna pisce,nonnullas alis auium recte conferas, ut hirundinum marinarum pinnae, magnitudine, substantia, figura,co-Iore vespertilionum alis sunt quam similimae. Sunt quibus pinnarum extrema unguibus munita sunt,ut testudinibus marinis & vitulis. in aliis minime. Aliae pinnae sunt albae, aliae flauae, aliae ceruleae, aliae variae. Nonnulli quaternas habent, binas scilicet ad branchias,& binas in ventre: quidam binas tantum ad branchias,ut anguillae: alij nullas ut muraenae. In squamosis, pinnae & quae in dorso sunt, de quae in ventre & ad podicem,aculeis innituntur:sed in quibusda ternae sunt,in nonnullis binae:in aliis unica parua: interdum unica quidem, sed a capitis fine ad caudam continua.In thunno,pelamyde, &Iacertis omnibus,plures sunt circa caudam,ex aequo a se distantes,aliet paruulae a podice ad caudam,& ab ultima dorsi ad caudam usque.

De Pedibus & Manibus.

EA N UT XXVIII. R ERRESTRIVM Quidem animantium Corpo-j-ra,vniuerse in ventres,& inde pendentia membra siue artus,Gr ci vocant,diuidutur.At piscibus omnibus κῶλα adimit Aristoteles. Collum,inquit, piscium nullus habet neque artus vllos:& alibi. Piscibus nulli pq- hartus dependent, quod sint natura natatiles,essentiae suae ratione: et' i' leti m superuacaneum nihil frustra facit natura.Cum vero sanguine praedita sint essentiae suae ratione,quod quidem natatiles sint

99쪽

LIBER III. -υ

pinnas habent: quod autem non gradientes, non habent pedes: pedum enim appositio ad motum, qui sit ἔ ταῶ ν, id est, in solo utilis est. Si quis igitur Aristotelis autoritate motus ista ad viuum resecare velit, piscibus pedes tribuere nefas esse existimabit. At si communem Graecorum loquendi usum, atque etiam fortassis rem ipsam propius sipectes, non inepte pedes pisces quidam habere dicentur, id quod Aristoteles ipse etiam interdum ait. Ac primum incipiam ab eo loco,qui est capit. j. libri quarti de hist. animalium, statim in initio. Piscium, qui molles dicuntur,exteriores partes hae siunt:primum pedes qui vocantur: deinde his continuum caput: postremo aluus, quae totum corpus continet. Et mox, mollibus omnibus accidit inter pedes & ventrem caput .bere. Pedes quidem octoni omnibus sunt, per quos bina acetabula dispersa sunt, dempto uno polyporum genere. & eodem libro: Pedes habent locustae quinos utrinque, cum extremis chelis: ssimiliter cancri denos cum suis chelis.Ex his igitur &aliquot aliis autoris locis satis consta pedes piscium non absurde nominari, quos etiam idem v κωὐ vocat, Plinius brachia. Polypi, Iibra inquiunt , brachiis ut pedibus & manibus utuntur: & polypi a caere M'm ris mollibus disserunt, quod illorum parua sit aluus, pedes longi orum autem magna aluus, pedes breues, ut ingredi non possint. Ad haec polypis non solum ad nandum, sed etiam ad ingrediendum pedes sunt utiles, eodem Aristotele teste. Polypi soli mollium in si Iibro ,. de Hcum exeunt duntaxat asperum,iquitatem odere: his enim verbis Pli Π V nius Aristotelis locum interpretatur: Quae cum ita sint, non solum i ι polypi ,quia pedum multitudine nomen inuenere sed etiam omni 'ρ 'f''''bus crusta intectis, dempto uno echino,pedes non improprie tribue mus,ut locustis, astacis,tum fluviatilibus,tum marinis, leonibus, elephantis, squillis, cancris omnibus. Et ne ab eodem Aristotele rece-ciamus. Vituli marini, inquit, ut aquatiles quidem pedes habent, Vt 1ι. pedestres autem pinnas, posteriores enim pedes omnino piscium G modo habent.Sed de pedum appellatione fortasse nimis multa,nunc horum disserentias expendamus. Mollium pedes Vt polyporum, sie piarum, loliginum, constant ex carne dura & si exibili, suntque glabri sine articulis.Crusta intectorum pedes foris osset, intus carnosi articulis aliquot constantes, asperi, in quibusdam hirsuti. Praeterea crusta intectorum pedes ad latera situm habent: mollium pedes quasi ab ore pendent & habent acetabula, quibus polypus,ut scribit Pli- tib s.cam;

nius, hominem in aqua complectitur &sorbet, ac numeroso suctu detrahit eum: haae enim acetabula non aliter quam cucurbitulae partes quibus adhaerescunt,hauriunt,& valide retinent. Ex sepiarum Scioliginum pedibus alij breuiores sunt, duo longissimi, quibus se firmant veluti anchoris, & tanquam manibus cibum apprehendunt.

100쪽

8o DE PISCIBUS

Polypis pedes omnes longi, & magnitudine pares, quorum alii acetabulorum binos ordines habent,alij unicum. Eorum,qui vulgo pulmones marini vOCantur, pedes ex vitrea pituita coagulatos esse dicas.Aliorum mollium pedes rotundi sunt: horum angulati, acuti, si1- ne acetabulis. Iam vero manus perfectae soli homini tanquam prudentissimo animali datae sunt, si1miis imperfectae: vero enim pollice Carent,qui praecipua manus pars est,&-altera manus diacitur ob robur magnumq; usum .piscibus nullae sunt manus,neq; perfectae,neq; imperfectar,sed particulae aliae quae manibus proportione respondent. Etenim astaci & cancri chelis suis cibos apprehendunt, retinent,ori admouent. Sed chelas habent alij maximas, ut elephanti,astaci: alij paruas & latas, ut ursi: al. medias, Ut pagurus, cancer: alij hirsutas , ut leo: alij glabras. Aliarum color est indicus,vi in elephantis uiuis: aliarum ruber,ut in leonibus:aliarum fuscus, ut in cancris fluviatilibus chelarum paguri extrema nigrescunt.Haec sunt quet de piscium partibus, dicere volui, & earum differentiis, quas omnes me complexum non esse,non sum nescius: Nam in singulorum histo ria aliae quaedam propriae traduntur, & aliae quaedam ex Aristotele,' coeterisq; scriptoribus colligi possunt.Infinitae vero ex admirabili, 3e nunquam homini satis perspecta rerum natura, quae in tam vasto de immenso mari tantam rerum varietatem edidit, ut multis seculis omnis humani ingenij vis neque omnia assequi,neque in omnia penetrare possit. Quare operaeprecium me fecisse ratus sum Aeas praesertim differentias c5quirerem,quibus perspiacue pisces a sese distinguntur,& oblati statim internosci possint,ex quibus etiam

reliquas minutiores

colligere sit

facile.

SEARCH

MENU NAVIGATION