Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

LIBER III.

munis, qua cibus primum intro demittitur,quo ipsa augeatur ac sustineatur. Extrinsecus enim appositus concoqui,confici, deniq; similis ei quod alitur reddi nequit, quod haec omnia caloris interni sint opera. Quare pedibus, oculis,auribus, lingua, carent piscium nonnulli, etiam podice, quanuis omnes excrementa colligant, quod de cancellis Aristoteles scripsit,& de crocodilo vulgo fertur.At ore nullum animal caret, verum neque eodem in loco situm est, in piscibus Omnibus,neque eadem structura est figuraque,neque eadem magnitudine. His igitur differentiis, a sese pisces distinguuntur. Aliis enimos est: positum in promptu parteque primum obuia,ut mullis, mugilibus, lupis,sparis,rubellionibus,delphinis,aliisq; innumeris. Alijs omnino in parte supina,vt galeis omnibus,ratis,pastinacis, torpedini, sturioni .Rursus aliis os est ερρωγος.id est,apertum & hias, id quod apud Aristotelem rescissum conuertit Gaza, quod iis oris scissura ventrem Versus protedatur. Sunig, omnes sarcophagi,& serratis delibus deptolycostomo. Aliis Mus si1ue μείροον d est,comprestim & contractum, isti omnes non sunt sarcophagi. Habent os positum in promptu &parte primum obuia, simul & hians, ij quibus rostrum est porrectius& crassius, ut acus, sphyrenae,murenς, delphini qui hac nota a marsuino siue phocaena secernuntur,quod illis magna sit ad ventrem scis sura, quo id esset patentius.Phocaena Vero positum quidem in promptu habet os, sed sine magna ad ventrem scissura, cuiusmodi os habent pisces omnes, quibus phoc nae simile caput est, id est, crassum

latumque.Eade ratione scobri a trachuris differunt: sunt enim scombri οξυρ- ι magnaque oris scissura Ventrem versus: tractitari vero ob

capitis crassitudinem lato ore. Qui os in supina parte habent, vi galei, cartilagineique fere omnes demptis squalina de rana piscatrice)quod illis ob tenuitatem rostrum findi non potuerit.horum aliis os minus,aliis magis ventrem versus scissum est.Isti omnes quibus Aristoteles in supina parte os esse dixit,non nisi in supinum conuersi cibum sumunt,quod natura no solum salutis reliquorum piscium causa fecisse vescuntur enim omnes isti carnibus, qui dum conuertuntur alij fuga vitae suae consulunt sed etiam ne nimiam vorandi cupiditatem expleant,quod si facile possent,statim prae immodica plenitudine interirent. Praeterea oris quibusdam rotunda est figura, vi sturio-nt,lampetrae:alsis ovata ut hi pocampo,sagittario, acui sine dentibus. Porro quibus os fissum est,aliis secundum corporis longitudinem finsum est: vi locustis, astacis cancris, squillis,aliis per transuersum secundum corporis latitudinem fissum est. Postremo nonnullis secundum corporis crassitudinem,altitudinemque id quod in ura noscopo, hippocampo,acus secunda specie,aphyis,atherinis quibusdam obseruauimus.Iam vero alia est praeter has oris differentia, quod aliis maxuE E

72쪽

1 DE PISCIBVS

mum patentissimumque os habeant,ut beluae marinae, ut lamirus, &lamia quae totum hominem,uel loricatum deuorare potest: alij magnum quidem,si corpus spectes, Ut rana piscatrix, siquatina: alij magnum sed angustum, qui scilicet rostro sunt oblongo porrectoque, ut delphinus. Contra sunt qui paruum obtinent, habita corporis ratione,ut caprificus, Orchis, ἐκ quicunque sphaerica sunt figura, qualis est qui a Germanis bufolt dicitur, & echinatus orbis. Denique pro

varia alimentorum quibus vescuntur ratione, variam oris disserentiam tribuit natura, nempe carniuoris omnibus oS maximum, eorum

qui sola aqua vivunt nonnullis, Os minimum,ut iis qui veluti per fistulam aquam attrahunt, in quibus est hippocampus, acus altera, sagittarius,holoturioru genus:alijs os est media magnitudine, ut alosis, maenis. Inter eos vero qui aqua limbque vivunt latissimum os habet mugiles. Est in piscium ore peculiare quiddam,quod in nullo alio animantium genere inuenire licet, videlicet quod os quidam protrudant, retrahantque,non aliter quam homines labra extendunt,de retrahunt,atque id in Jquibus tantum & squamosis reperire est:hanc arbitror ob causam, ut pistes quos insectantur facilius corripiant. Sed horum alii breuius,alii longius extendunt. Faber os longissime protruditiamplissimumque reddit, lupi, mulli, saxatiles minus. Sturiones, sphyramae, acus, xiphiae id facere non possunt, ut quorum ma xillae in mucronem desinant, quae oris forma, structuraeque ratio huic causae aduersatur , forma quidem, quia rostro quam nunc longius protenso: pisces alii corripi constringique non possent, structu

rae ratio: quia rostra iis qui ea producunt reuocantque cum lubet, ex multis ossibus exquisitissime compactis, mebranaque tenui reuinistis Constant, unde fit ut cum retrahant, ea veluti in vagina recondere ideantur, quod in uranoscopo, rhombo, fabro euidentissime apparet. Caeteri hac oris structura omnino carent, sed a natura acutum firmum, non articulatum, ad tutelam corporisque defendendi causa datum est, quod non extendere quidem,sed rostris tanquam acu leis alios vulnerare,& vulneratos facile rapere possint. Sed & aliis nullis animantibus, huiusmodi os a natura datum fuisse existimo, quod quadrupedibus quidem cum cibum mandant, firmas oportuit fuisse maxillas,non tot articulorum diuisionibus imbecilliores. Atiliabus autem quia etiamsi non mandant longum est collum, quod

quum volunt extendunt,& in se reducunt. Postremo neque

mollibus piscibus, neque testudinibus id datum,quia morsibus pascuntur, non integris piscibus. Quamobrem firmum quoque os esse debuit.

73쪽

LIBER III. RDe Rostro.

E D cum toties rostri mentio facta sit,quid praeter ea, quae dicta sunt,in rostro piscium obseruatu dignu sit, consentaneum est hic exponere. ab hoc enim multae pisciu differenti inueniuntur.Piscitim igitur alij porrectum valde rostrum habent, ut xlphiae aliquando enim ad duos tresue cubitos extenditur sphyramae,acus,sturiones,galei,raiae,hippocampi, sagittaris. Alij breue Vt mugiles,turdi, cynaedi, merulae,percae. Alij nullum,ut phocaena,siquatina,rana piscatrix, vitulus marinus. Ex iis quibus est porrectius,alij acutum habent,unde οξύρυγχοι dicti ut sturio,xiphias: alij oblongum quidem,sed obtusum, ut acus secunda species,hippocampus,sagittarius,delphinus,acus prima

species rostro est acuto 5 diuiso usque ad os, secunda vero species,rostrum habet fistulae seu canalis modo,cuius extremo alligatum est veluti operculum, ut in hippocampo. Eorum vero qui rostrum acutum habent,alij non diuisum vi xiphias:alij bifidum,ut lyra & ὁλοπος. R ursus iis qui non diuisum habent. aliis ex utraque maxilla componitur, ut sphyraenis, acubus,scombris. alijs exsuperiore tantum, ut xlphiae, sturioni,altilo.Pr terea alia est in rostris differentia quaedam enim ex durissimo osse compacta sunt,ut in sturionibus, xiphiis, quibus etiam naues perforant & saxa: quaedam ex cartilagine,Vt in galeis, ratis: alia ex pingui quadam substantia & osse, ut in barbis,& in eo quiAntue piae itin dicitur.hinc ad maxillas transeamus.

De Maxillis.

dam carent, quidam non carent. Carent qui fistulas duntaxat,& foramina pro ore habent, & quaecunq; dura testa integuntur, holoturia, vermes, hirudines marinae. Maxillis etiam carere crusta intecta veris1-mile est, &stellarum genus. Maxillas habent quibus os scissum est, quales sunt squamosi omnes,qu1que rostro sunt oblongo. Omnibus magnitudo maxillarum non una est: nam balaenae maximas habent maxillas,adeo ut interdum triginta cubitos ςquent, qualis est illa qiiqin Motepelio in aede D. Petri cernitur,& altera Frosignani, quas vulgus magnitudine deceptu, costas esse putat,maxime cum nulli in eis dentes spectentur. Nos autem maxillas esse inde deprehedimus, tum quod os a sint nulla ratione costis alijs propositione res Odentia,tum

74쪽

D E PISCIBVS

quod idem mihi a bal narum piscatoribus,in Aquitanici Oceani sonu apud Baionam sit confirmatum. Reliqui pisces loge minores maxillas habent .Praeterea nonnullis maxilla utraque aequalis est, inter dum in serior superiore maior, ut in sphyraena, delphino, channa: interdum superior inferiore maior,ut in xiphii S Porro ,maxillae, in aliis cute carneque muniuntur,ut in galeis & squamosis piscibus. In aliis nulla pelle integuntur,sed osseae totς sunt. Pyxidisque modo altera in alteram inseritur,vsque adeo durae acutaeque, ut vice dentium ad di uidendos cibos viantur: tales sunt sepiarum, polyporum & lolliginum maxilis quae Aquilarum Accipitrumve rostris similes sunt,quare numero non differunt. At figura in his varia esse deprehenditur, quod superior ab inferiore differat,ut in squalina cuius in serior maiaxilla in angulum desinit, superior vero in arcum inflectitur, quae insalmone utroque in acutum desinit,sursumque recuruatur,sed in marino magis,fluviatili minus:marinum voco qui in Oceano degit,&vere flumina subit fluviatilem,qui semper in fluuiis degit,vocantque vulgo troctam. Ut apprehendant,sesseque tueantur, non ut mandant m aYillae piscibus datae sunt, demptis scaro dc aurata, nonnullisque aliis squamosis maxillas intus latiores habentibus, tuberculaque OCsea,qui paruis pectinibus vescuntur, non integris ut stellae, sed comminutis quanquam antiquis scarum solum ruminare dixerint. Maxillarum quaedam sine dentibus sunt, quarum aliae leues, aliae asperae. Quaedam dentibus muniuntur , de quibus mox fusius.

C P UT UILE D priusquam de dentium disserentiis dicamus, cur

piscibus dentes natura dederit,inquirendum videtur: neque enim sine causa mirum id videri possit,cum natura caeterarum animantium ora dentibus muniuerit, cum vocis explanatius efferendae,tum mandendi gratia,pisces vero & sunt & minime mandunt, sed integros pisces deuorant,ut ex frequenti dissectione compertu nobis est. At corporis tuendi defendendique causa datos esse statim aliquis dixerit, a quo lubens sciscitor. Cur in quibusdam ut in rana piscatrice & lucio lingua palatoque dentes aflixeritξPreterea,cur carniuoris & alga vescentibus dentes tribuit, minime autem iis qui a carne abstinent, lutoque vel aqua sola deguntZ Non his ut caeteris corpus tuendum fuit,ac iniurit ab aliis illatς propulsandae 3 Haec si quis diligentius consideret, ad

cibos captandos potius , quam ad defensionem datos esse dentes fa- inbitur, quanquam non eo inficias pisces quosdam dentibus ad morsum abuti.Iulides enim venenato morsu exanimare creduntur.Et addeL

75쪽

LIBER III.

defensionem comparatos esse serratos,& exertos dentes in terrestri

bus certum e stria ullis enim eorum qu serratos & exertos dentes habent,cornua tribuit natura, ut in apro,cane,leone,lupo, panthera Viadere est,quorum illis exerti,his serrati sunt dentes. At in omnibus piscibus serrati non sunt nam scarum,auratam, sparum, Orbem, capriscum latos habere, nec multum a scari dentibus difffidentes,experientia comprobat,quicquid dicat Plinius lib. XI. cap. XXXV H. cuius verisba sunt: Piscium omnibus,inquit,serrati praeter scaru, huic uni aquatilium plani. Caeterum multis eorum in lingua, & toto ore, ut turba vulnerum molliant, quae attritu subigere nequeunt. Multis & in palato atque etiam in gula sic enim legendum non in cauda ut in vulgatis exemplaribus legitur) Quod si mandedi gratia dati essent, non

serratos, Ut fere omnes, sed molares haberent. Ex his eum esse usum dentium in piscibus facile coprobari posse existimo,non ut mandant,

neq; tam ut sese tueantur,ac defendat, qua m ut cibos commodius capiant,retineantq;,cuius rei gratia dentes in os recurvos habet. Quod confirmat Plinius:Dentes,inquit,habent in Os Vergentes, ne excidant Z Lea,t a

cibi, nullum habentibus retinodi adminiculum. Eadem de causa cantacri chelas,sepiae,polypi, loligines,brachia habet & acetabula. Etenim cum ob oris, ventriculique angustiam pisces integros deuorare non possint,morsu diuidunt, quod ut illis diutius comodiusq; liceat, mollibus, ut modo dixi,veluti brachia,crusta intectis chelas,& tanqua forcipes, ad praedam captam retinendam, dedit prouida rerum natura. Iis vero qui sola aqua limoque vivunt, nullis opus fuit dentibus, neque ad mandendum, neque ad cibum retinendum, qui omnes mites sunt,unde & mugiles iustissimi sunt appellati, quod omnino a carne abstineant..uae cum ita sint dentium differentiae,iam sunt explicaniadae,ut quae ab eorum varietate,piscium differentiae colligantur, perspicuum fiat.Dentium igitur varietas consistit in figura, magnitudine,situ,Ordine, numero, excessu & defectu. Ac primum dentibus ho minum valde dissimiles sunt:nam quatuor anteriores, quos τομεῖς ab incidendo appellant, lati de acuti cibos concidunt,& ad distinctae sera monem efferendum nonnihil conferunt, succedunt canini dicti,

partim lati, partim acuti, qui etiam dissecant, & si quid ab incidentibus, quod scindi non potuerit, plintermissum sit, frangunt. Postremi sunt molares, lati Jc in quales,qui Comminuunt & conterunt. Pisces autem magna ex parte serratos habent,alij latos,plij exertos .Perquam pauci,diuersi generis dentes simul habent, ut latos & serratos, vel latos & exertos, siquidem scaro & quibusdam aliis latos habentibus , in anteriore oris parte lati sunt duntaxat, & minime alterius generis, late etiam interiores maxillς, & asperς, tuberculisque osseisin quales, que molarium usum prςbent, scaro cum ruminat, auratς cum cochleas mandit. Qui vulgo lepus marinus dicitur, de

76쪽

Percepierre 3c Coquillade serratos habent dentes pressosque,& binos caninos in utraque maxilla,quos quassi exertos dixeris. Piscibus dentes in os recurvos esse diximus ex Plinio, sed omnibus id non coligit:

nam delphino recti sunt,& quali spatio distantes,& in desiccatis maxillis,& in senioribus delphinis singuli gemini esse videntur, quod in duas partes facile findantur. Aliis ad latera spectant, ut ei ex galeis, qui vulgo Milandre dicitur,& galeo glauco. Sunt quibusdam dentes alij aliis minores,alij maiores,ut synagridi inter c teros quatuor longi & acuti in parte anteriore, sphyrenae in medio maxillae inferioris

Unicus Ceteris maior. Orcae acuti & maiores quam nostrorum quadrupedum ulli cuiusmodi duos ad me misit vir domuimus &huma nissimus Capellanus IH E N Ri c 1 Nauarra: Regis illustrissimi medicus, qui figura cornibus vitulorum similes sent, dimidium palmu longi,

quatuor digitos crassi. Non iniucunda est varij dentium situs,ordinisq; cosideratio in piscibus:nullum enim est in nostro orbe animantis genus,si Aristoteli credimus,quod uno plures dentium ordines habeat,dempta belua Indica,cui Manticorae nomen est, cui dentes tri-

hi'q 'i' plici utrinq; ordine. At ex piscibus sunt, qui duplicem,triplicem,qua- ' '' druplicem .entium ordinem habeant: scaro & auratae simplex est o do:galeorum nonnullis duplex,malthς triplex, uatinς quadruplex,& interdum quintuplex lamiae sextuplex. Alij huc & illuc & sine ordine sparsos dentes obtinent , ut Coracinus, vel in quicuncem digestos, ut malitia. Sunt qui in maxillis tantum dentes nacti sunt, ut qui latos habent. Sunt quibus in maxillis & lingua natura detes infixit, ut asello.Quibusdam in maxillis lingua,palato & gula,Vt ranς piscatrici.Nec minus varius est eorundem numerus. Alii sunt multi aliis fere innumeri,nonnullis quinq; ut quibusdam echinis,stellae, soli, arbori,

quibus os rotundum est,dente'; in ambitu positi,qui cum coeunt,incentro sese contingunt, osque claudunt. Horum autem echinorum dentes mirabili artificio naturς intus exculptos laternς antiquς com-1 -b . parauit Aristoteles. Quibusdam bini in utraque tantum maxilla, sed ερ' magni,vt orbi,siue orchi,& ei qui lima vulgo dicitur. Hi paruo sunt ore,binosq; habent dentes,ut dictum est,eosque prominentes,non in OS recuruos,ut permulti. Deniq; aliis plures,aliis pauciores sunt dentes Nec hoc parum ad piscium cognitionem confert, scire qui pisces dentibus careant,qui minime. Qui enim aliter in galeorum genere, eum qui vulgo dimissole dicitur, a canicula internosceresὶ Carent igitur dentibus balaena, sturio, altilus, a quibus duobus silurus alioqui omni ex parte similis tantum differt quod dentes habeat.Carent crusta intecti, echinorum genus unum, cyprini s vulgo carpas vocant in

testudines, polypi, sepiς, loligines, sed hanc dentium inopiam,alio

quod portione dentibus respondeat, pensavit natura,vt dux balςnae

mysticus Gretcis dictus squem nostram baletnam esse puto, ut in lib.

77쪽

de beluis marinis demonstrabimus) habet in ore laminas, in pilos suillis simillimos desinetes. Alij os robustum,& limς modo asperum, quale est in ratis,& ea Galeoru specie, quam Emissole vulgo appellari diximus Cyprini in palato ossa, Vnu in superiore parte, in inferiore duo Contrario occursu sese contingentia, quibus herbas molliant: his vero molles dentes esse falsum inde deprehendas, ψ rostris auium rapacium maxillas, figura, usu, situ similes obtineant. Aliis maxilla sunt durae,carne vacuae,quae pyxidiS modo congruunt, & coagmentantur,unde veluti forcipes quicquid arripiunt,dissecant, ut testudianibus, polypis, sepiis, loliginibus. Crusta intectis, duo ossa ad latera sunt pro dentibus validissima. In echinorum genere, cui dentes de si int,testa veluti labrum inferius in caeteris animantibus protensa est, quo possint aquam & lutum in os assumere. Neque vero illud praetermittendum est, piscibus quibusdam statim atque nati sunt,aper tos & conspicuos esse dentes,aliis,scilicet lactentibus, tectos & opertos,qui non aliter quam in quadrupedibus, decidui nimirum secunia dis protrudentibus cedentes, qui initio caseo recens coagulato simitales fiunt, Ma primis,veluti a theca quadam siue operimento cotegulitur. Id quod in delphinis, vitulis marinis, lamiis obseruauimus,non sine magna prouidentiae naturq admiratione,quae in lactentibus dentes prominere noluit,tum ne mammas offenderet, tum ut melius suu

gerent,quod cum dentibus commode fieri non potest,nihildum necessariis,quὁd solidis alimentis vesci non possint.

De Naribus & Labris.

I SCES Odorandi sensu praeditos esse certum est,id quod etiam alias demonstrabimus, nares tamen non habent, sed in quibusdam, ut in squamosis foramina ante oculos apparent. In delphinis nec foramen, nec meatus vllus est,etiamsi sagacissime odorentur, Ut te- Ζωοὶ,-stis est Aristoteles,& experientia ipsa confirmat. Quod autem id fiat, qής - cum de sensibuebetur,pro virili conabor demonstrare. Labra vero in nullis ei stibus esse facile quis crediderit: a qua sententia statim abducetur,si saxatiles pisces spectauerit & contrectauerit,qui labra carnosa,vera de perfecta,mobiliaque habet, & inter mugiles χελων Latine Labeo a labiis nomen inuenit. Labris igitur permulti pisces caret, nonnulli habent, ut saxatiles, qui musco pascuntur, labrisque tanquam manibus cibos apprehendunt,quemadmodum boues,& OUes, Caeteraque quae lambendo vivunt,quibus labra necessaria sunt,quod linguam imperfectam habeant.

78쪽

De Lingua & Palato.

V' M Omnes instrumenti alicuius particulae , in

unam totius actionem conspirare debeant, sitque os piscibus maxime cibi gratia datum a natura, ad eumque retinendum comparatos esse dentes iam demonia

strauerimus, superest ut quid ad eandem rem lingua

S palatum conferant,quaeq; sint earum partium varietates ostendamus:neq; enim lingua in piscium, ut in hominu ore sita est, ut sonos distinctos, &pressos efficiat, quia sint pisces fere omnes 4 ,neq; ut, sicuti c terae animantes,cibos lar mansos Vertat, & congregent, quo melius omnes conterantur,quod minime mandant. Q 1are alimentorum sapores ut discernant,linguam eis datam dicere necesse est. At qui verum id esse possit, dicat aliquis,cum neq; mandant, neq; cibum dentibus conficiantρ Quam ob causam nonnulli etiam lingua carent, ut cyprini & crocodilus. Uerum delectu ciborum utuntur, atque alij

aqua magis delectantur,alij alga, ut salpa, scarus linoetosti, permulti carnibus,mullus lepore marino. Quonam igitur pacto hac ciborum varietatem discernunt,ut quod gratum & familiare capessant, quod ingratum & minime conueniens est, reiiciant, nisi linguae beneficio sapores internoscant, idq; potissimu h qui dentibus pisces vulnerant, ex quorum vulneribus sanguis succiq; defluetes linguam palatumq; titillare,& voluptate quadam afficere non est dubium. Quod si in iis,& in aliis qui carnibus non vescutur,non tam exquisiite gustandi sensus afficiatur,quam aut in aliis animatibus,aut in homine, mirum fa- ne videri non debet,cum linguam imperfectam habeant Quod satis sit si non multarum utilitatum t in aliis, item alimenta couenientia discernendi gratia ad sustinendam vitam,eam a natura tributam

esse. Porro lingua quibus da deest omnino, permultis inest,in quibus alij imperfectiorem,alij perfectiorem obtinent.Lingua carent cypri ni & crocodili, ut dictum est, cuius vice palatum carnosum habent: od autem crocodili lingua careant, hoc maxime in causa esse puto,i in illis superior maxilla moueatur,in qua inio linguam oportuisset lingua enim ei parti quae mouetur alligari debet: quod si in superiore crocodilorum maxilla cotigisset,cibi transitus fuisset praeclusus,maxime cum cibos no praemansos deglutiat. Lingua etiam caret, qui sola aqua vivunt,ut testa simplici & non turbinata omnes,& duplici operti,quidam toti membranosi,quid enim his,vel testis, vel sedibus suis perpetuo haerentibus,saporum delectu opus fuitὶ Item alij qui in aqua lutoq; vescuntur, linguae vice, palatu carnosum obtinuerunt , Ut cyprini omnes, GallisCarpes appellati, tinea, brama: quibus enim

79쪽

LIBER III. 3

enim est lingua iis iure optimo palatum carnosum deest. Rursus ex iis qui lingua carent, sunt qui aliud quiddam habeant, quod linguae proportione respondeat,ut locustae,cancri,astaci,sepiae,polypi,ioligines, echini. Ex his autem, qui linguam habet, alij exertam & liberam, ut delphini, alij haeretem,plane immobilem ac imperfectam,ut squamosi: atque etiam alij carnosam habent, spissiamque, ut bal nae, delphini,quibus est lingua suillae similis. Alij osseam vel cartilaginea tunica tantum carnosa obductam, ut qui dentes in lingua habent, qui substantiae molliori assigi non potuissent. Magnitudo in diuersis alia

atq; alia: nam inter ostracea purpura linguam digito longiorem obtinuit. Cςteris vero tam exigua est,ut nisi labrum deduxeris,ne vestigiuquidem linguae videas. Baletna inter celaceos magna habet linguam,&ut dictum est, spissam. Delphin logiorem habet marsuino,marsui-nus eo latiorem. Lingua semper unica est,& quanquam vitulo mariano extremum linguli; diuisum si unica tantum censenda est,sed bifida .Partium linguae numerus non semper idem: nam quibus dura est,

spinea,alligata atq; imperfecta, iis neq; musculi, neq; nerui a septima coniugatione dati. Delphin quia mobilem habet lingua & liberam,in

ea musculos & neruos septimae coniugationis, ut siis terrestris habet. Sed priusquam caput hoc cocludamus, hoc adiiciendu videtur,pisces omnes palatum habere,sed alios carnosum & molle,alios duru,cartilagineum,osseum tenuiq; membrana oblitum,qua in re admirari necesse est summam Dei optimi maximi prouidentiam,qui iis,qui integros pisces deuorant & asperos, nonnunquam etia aculeis horrentes,

palatum durum dedit,ne facile lςderentur. Quo fit, ut quibus lingua mollior,palatum; tenerius sit, ab huiusmodi piscibus abstineant,sed solum pisciculis & mollibus nutriantur, quod in delphinis experientia compertum nobis est,uescuntur enim polypis,sepiis, loliginibus, attingunt etiam interdum asellos,quod etiam molliusculi sint.

De Fistula.

' η L xj j fistul instrumentum est, per quod

spiritus permeat,& omnis figura in rectum protensa, inquit Athenaeus,hoc a stomacho differens, V stomata lyschus capacitati alicui praeponatur: nam stomachus est omni ventri collum pr positu,instar isthmi cuiusdam angustum autore Galeno initio libri i m. de usu partium, qui renes pcr stomachos urina attrahere, & vulvam semen per stomachu excipere dixit. Est igitur fistula piscibus quibus da per pulmones spirantibus meatus siue ductus,quo spiritu hauriant,&aqua in ore collectam

80쪽

6o DE PISCIBUS

reiiciunt ab intima palati parte ad extimam perforatus, duplex septoq; distinctus, nariumque nostrarum foraminibus ad palatum deductis quodammodo proportione respondens. In extima parte unicum foramen apparet, figura C literae, in quo operculum est ex carne pingui fistulis impositum, quod eas aperit & operit.Non solum fistulas sed etiam ora interdum vocavit Plinius,ut lib. IX.cap. VI. Ora, inquit,bal nae habet in frontibus,ideoque summa aqua annatates in sublime nimbos eseant:& proximo capite. Branchiae non sunt balς-nis nec delphinis.Haec duo genera fistulis spirant,quae ad pulmonem pertinent,bal nis a fronte,delphinis a dorso.Fistula igitur pisces cum ab aliis animantibus,tum a sese differunt: nam vitulus marinus & testudo quamuis pulmones habeant, fistula carent,sed eius vice vitulus marinus narium rimas habet, testudo alterius generis foramina pro naribus, quibus non aliter quam delphin aquam reiicit. Plani pisces& cartilaginei bina foramina ad os deducta,eiusdem utilitatis gratia comparata,hoc abal narum delphinorumque fistulis discrepantia, quod procul a sese dissita sint. Hic obiter reprehendenda est eius au dacia , qui Sueuiae picturam edidit, siquidem bal nas canalibus adeo eminentibus expressit, ut aures esse dicas, quo fit ut plura alia ex pictoris potius arbitrio, quam ex Authoris sententia depicta esse credam t ex aliorum piscium figuris coniicere licet.

De aspera Arteria & Pulmonibus.

E Q V I T V R Vt post fistulam de aspera arteria& pulmonibus dicamus , siquidem Omnes eae partes ad eandem actionem, nempe respirationem conducunt. Etenim pisces fistula donati per eam non aliter quam nos per nares aerem hauriunt, qui subito con sertimque illapsus,seseque penitus immergens cor frigiditate sita ODfenderet. Quare ad eius immutationem, pulmones in thorace ne cessarid ponendi fuerunt, ea capacitate quae aeris permultum Continere posset, ne crebriores anhelitus fierent: veruntamen perinde ac

cor eadem aeris frigiditate offenderentur ut in iis quibus confossus est thorax,vel quibus Columella decidit experimur, quod omne frigidum pectori sit inimicum,ut scripsit Hipp.) nisi veluti ductus quidam & via, quae aspera arteria dicitur,& Columella praepositae essent: ab Lac enim aeris impetus violentia frangitur, ab illa frigiditas tem

peratur. Caeterum aspera arteria non tantum excipit animam eam,

quae ducta est spiritu,eandemque a pulmonibus respirat, sed &, tanquam ex abundanti, vocis formandae instrumentum est, pro cuius

SEARCH

MENU NAVIGATION