장음표시 사용
111쪽
se. Balaenae unicum, ad summum geminos edunt. Vituli geminos. Delphini aliquando geminos, saepius unicum, quoniam fieri nequitvt multas & magnas beluas simul pariant. Quibus vero contingit duos pluresve parere, cum uteri duos tantum sint si1nus, id ideo ilζis
accidit,quod uno iam vel duobus animalibus e semine conceptiS:vterus rursum aperitur,& semen apprehendit retinetque, quod locum in utero idoneum nactum, si commode tam uteri, quam suo calore innato foueatur& regatur,fit superseetatio. Diuersa autem loca in quibus pariant eligunt pisces,tum propter pascua naturae suae conuenientia, tum propter teporem partui, foetuumque educationi magis accommodatum. Alij enim totum mare peragrant,Vt in ponto pariant,ut thynni,qui non nisi in ponto parere consueuerunt,scombri, pelamydes idem facere creduntur: alij alios maris recessus relinquentes litora quaerunt,ut multi ex galeis: alij stagna marina subeunt, ut stagnum nostrum latera dictum, mugiles,lupi, auratae, passeres, bu- glossi. Alij flumina & magnorum fluminum ostia,ut mugiles,aurat , lupi: alii in saxis pariunt,& vivunt semper,quales sunt veri saxatiles' cynaedi,turdi,merulς. alij π φυκω,id est, in alga ut quae inde nomen inuenit phycis.item gobsi,hippocampi. mullus sua oua limo committit. Coracinus post mullum,inter algas stetificat. In litoribus atherina &coruus.In alto orcynes,scorpij,aselli: iuxta terram rana, inter cartila
gineos numerosius seetificat sed quia ova facile pereunt, fit ut pauciores reperiantur: In terra iuxta aquam testudo oua sua ponit:ibidem vitulus marinus catulos suos in lucem edit,quos postea sensim in mare pertrahit. Glani grandiores stagno altiore pariunt,minores . minus alto contenti sunt gurgite.In stagnis fluuiorum, & arundine- tis lacuum phoxini & percae parere solent. Vt breuiter dicam, non pisces solum sed etiam animantes omnes natura instructae quaerunt
pastum & latibula,tum ad sobolem propagandam,tum ad se foetusq;
luos alendos ac tuendos necessaria. At piscium alij scelus valde charos habent, denique fouent& educant: alii statim editos negligunt, atque etiam in suos sine diserimine grassantur.Nam qui statim pers cti sunt,& patris matrisque tutela carere possunt, ij statim etiam liberi suo modo vivunt, ut squamosi se omnes,& laeves. Contra,qui lacte nutriuntur diu matres sequutur,Vt balaenarum, delphinorumq; catuli.Thunni quoq; quanquam lacte non nutriantur, diu parentes sequuntur,& ab iis aegre diuelluntur. Glani mares oua sua quadraginta,vel quinquaginta dies custodiunt,ne ab aliis deuoretur.Hoc idem cyprinum facere scribit Aristoteles. Galei foetus suos& emittunt &intra se recipiunt:idem faciunt squalina & torpedo: visamque fuisse ait Arist. torpedine grande quae foetus circiter octoginta contineret:
id & glaucus, AEliano teste facit. Acanthias ob spinam, pastinaca ob '
112쪽
radium ,raia ob caudς asperitatem,rana piscatrix ob capitis magnitudinem aculeosque, partum intra se recipere non possunt. Delphin &phocaena catulos lacte non aliter quam capra hoedos,nutriunt,& infirmos gestanti non minore cura vitulus marinus suos quadrupedum more educat, quos paulatim assuefactos, duodecimo a partu die ad mare deducit. Sed haec ad piscium mores potius pertinent. Deinceps de altero actionum genere dicendum.
De Piscium disserentiis ex aftionis
CTIONUM Animalium diuisio in tres partes distributa est, ex quibus duas tantum attingemuS, Vtpote quae multas & insignes piscium differentias nobis suppeditent, de iis quae a naturalibus actionibus --sumptae sunt: ideo notiores & illustriores, quod sub sensum nostrum cadant, possintque a nobis in mari, fluuiis, aquisve aliis summa cum voluptate spectari. Verum a mouendi actione primum ordiemur,cuius duae sunt in piscibus differentiae. Altera, qua totum corpus loci mutatione mouetur, ut in iis qui pinnas, vel pedes habent, vel qui ob corporis longitudinem varios flexus faciunt. Altera, qua partes aliquae duntaxat sese vel dilatando vel constringendo mouentur , reliquo corpore immobili , & haerente des - xbque. Animalia, inquit Aristoteles, alia stabili sede degunt, alia sedem locumque mutant. Quae stabilem sedem habent , in aqua duntaxat degunt. nullius terestrium sedes stabilis est. At in aqua permulta haeremia sedibus suis vivunt, ut ostreorum genera multa. Quod cum vexissimum sit, non tamen desunt qui repugnent, &contra veritatem aflirment, in terra defixa animalia quaedam reperiri, id quod mihi aliquando audisse contigit ex homine, gente quidem Hebraeo, sed religione Christiano, qui Aristoteli Rabinorum
suorum autoritatem opponebat,quos cum nimis praefracte defenderet,non potui non opinionem hanc huiusmodi rationibus improbare.Nam si terrae haerent,num plantaru modo,ex ea radicibus alimentum trahunt,ac veluti su uniΘVisceribus igitur& sensu omni carent. quorsum enim istis potius quam plantis sensum tribuisset natura Haec si ita se habent, animantes es. nullus dixerit, cum animanteS a non animantibus sensu & motu distinxerit natura, num alimentum aliunde quςrut)at terrae, ut ais,firmissime affixa sunt. Quod vero praesens atq; in promptu semper alimentu illis esse potest, quemadmoduaqua
113쪽
aqua piscibus)aere certe nullum animal perpetuo vesci potest.Quod si quis chameleontem pro ferat,non solumvulgised doctorum etiam
scriptorum acre solo victitare asserentium autoritatem secutus, respondeo vidisse me cum multis hde dignissimis viris muscas venam tem , illisque vescentem. Quare his & aliis similibus minutis anumalibus , vel herbulis vitam eius sustineri certum est. Quod si non 'aere, quo alio conuenienti alimento fruentur animalia ista terrae assixa 3 herbis fortasse inquies: Aut igitur herbae illae perpetuo erunt folio, aut deciduo: si1 perpetuo, arrosis dc consumptis proximis prius fame pereundum illis fuerit, quam noua renascantur r idem dici potest, si una cum fructibus hyeme decidant folia, proximo vere aut a state renovanda. Quare commentitia ista & fabulosa esse omnibus constat, quibusque non maiorem quam Luciani veris narrationibus squantumuis illae delectationis habeant) autoritatem debemus , aut fidem adiungere. Censendum est igitur in mari solum
. animalia reperiri, quibus stabilis sit sedes. Alia vero bysso, id est,
delicatissima de tenuissima lana alligantur, ut iri ytuli & pinnae: alia ad saxa adhaerent, ut lep s, lacritae, urticae: alia aliis adhaerent, ut holoturia ostreis: alia Harena defixa sunt, Vt pernae, pinnae, ungues: Alia super terram iacent ob testae grauitatem, ut Ostrea magna : parua super arenam, item spondyli, pectines, chamae, telli nae: quanquam sunt qui affrment pectines supra aquam volitare. Purpurae, Cochleae, buccina mutant sedes. Qui enim aliter ad escas venirent & congregarentur 3 Quo pacto alio tempore magis alio minus laterent, ut scripsit Aristoteles Θ Et nos saepe in mari cochleas iii ρqAint. terrestrium cochlearum ritu moveri vidimus, praeterea sese circum hβ' uoluendo natare. Quae binis testis sicuti valvulis integuntur, ut mytuli, pernae, pinnae, chamae, pectines, tellinae, Ostrea, spondyly, membranarum beneficio dilatando sese, & constringendo mo
uentur, nullam sui partem foras emittunt. Ungues aperta testa cataput exerunt, Sc retrahunt: quorsum enim Natura altera tantum partate testam colligasset, si non aperireturὶ Vrticae alias frondem expandunt,alias ita contrahunt, ut nulla appareat similiter quae mulsipieri
Gallorum vulgus appellat, & iis quos ego a similitudine penicillos
marinos voco, frondem spargunt & contrahunt. Vermes rubri aliquando si xis, aliquando ostreorum testis haerentes, partem anteriorem ex fistula proferunt Sc reuocant,quae tubis vel herbs quae umbilicus Veneris dicitur,non est dissimilis. Balanorum in saxorum rimis degentium,ssimilis est motio. Quae testa clauata & turbinata intecta seni,caput exerunt di recondunt. Cancellus eX genere crusta opertorum,in conchis purpurarum buccinoru & cochlearum eode fere modo mouetur,cochleae vita deges,partem enim sui dura tantum
114쪽
seras promit, mollem testa semper abscondens. sunt qui spongi scontrahi & dilatari arbitrentur, quod falsum esse, iisdemque lenium& motum omnem deesse suo loco docebimus .. Hae sunt motionum differentiae,quibus pisces stabili sede degentes a se differunt.
De disserentiis piscium totum corpus mouentium.
υ II LEMADMODUM terrenae animantes, Ut pastum, latibula, caeteraque, quae sunt ad viuendum -3 necessaria, inquirant & parent, necesse est loco moueri, & huc atque illuc transferri: sic & pisces infinia, quorum permulti, etiam si aqua sola, quae semper praesens atque in promptu est, nutriantur: dulcioris tamen &suauioris interdum cupidiores, vel in Pontum properant, Vel maiorum fluminum ostia petunt, vel in fluminibus ipsis procul relicto . mari degunt, Zc pinguesicunt, ut in Ligeri sturiones, lampetrae, alosae,mugiles, lupi. Idem nos experientia uel uit: nam ob unum Rhodani alueum aetate nostra, hominum rixa, mutatum, & alio desexum, totum hoc Magalonae vicinum litus, ob dulcis aquae influentis inopiam,piscium copia desiit abudare:& uberiorem,selicioremq; pi scatum, in iis maris partibus semper esse,in quas multa & magna flumina influant,animaduertere facile quilibet potest. Quare pisciu alij natant tantum,alij gradiuntur tantum,alij natant de fit adiuntur, alij natant & volant,alij natant,& sese trahunt.Natant solum pinnis prς-diti,ut squamosi omnes,galei,& plani,quorum alij latitudine sua tantum natant,Vt ratae,pastinacae ex sententia Aristotelis: alij latitudine S pinnis, quae in quibusdam ad branchias,in ventre & in cauda sitae sunt,ut in passeribus,bu glossis,rhombis,rana piscatrice: in nonnullis in cauda tantum,in quibus vel cauda in pinnam desinit, ut in torpedine,s quatina, vel super caudam pinna erecta est, ut in ratis & pastu naca. Praeterea natant longi vario corporis flexu , & qui pinnas habent,Vt anguillae,congri,serpentes, Ophidion Plinh: & qui iis carent, Vt murenae lampetrae .Qui longi sunt & rigidi,pinnis natant, ut acus genera,sphyraena,glanus. Natant solum beluae marinae, ex mollibus sepia,ex crusta intectis squillae,astaci,locustae, cancri Maeae & istasi id est,equites,qui propter longitudinem tibiarum ingredi nequeunt,
sed illis tanquam remis impelluntur. Gradiuntur tantum cancri omnes,quibus crura breuia sint,non natant autem,tum quia caudam corpori applicatam,& appressam extendere nequeunt,tum quia pinnis carent Natant & gradiuntur vitulus marinus,cordylus, crocoditus,testudo marina & lutaria,scolopendra minor:nam cetacea ztiam
115쪽
multos pedes habens,ingredi non potest ob maximum corporis pondus. Natant dc volant hirundines,milui,mugilum ea species quς quatuor pinnas longissimas veluti alas habet. Loligo quasi voligo prima litera commutata.Natant & se trahunt polypi: nam acetabulis suis firme haerentes breuem aluum facile trahunt, quod neq; septae,neq; loligines ob maiorem alvu facere possunt. Hirudines marinet & palustres
ita ore & cauda,ut Polypi acetabulis, haerendo se trahunt,natat etiam vario corporis flexu.Vermium marinorum ide qui hirudinu motus est:Neqi vero his solum disserentijs,sed etiam motionis celeritate tarditateq; pisces a se differunt.Tardissime omni u mouentur beluae marinae,ob carnis & adipis copiam 8c veluti saburram. At velocissimum omnium animalium non solum marinorum delphinus,sed ocyor volucre,acrior telo,inquit Plinius,& Thunnus tam ἡ op ήν, id
est, quod celeriter moueatur ic impetu feratur cognominatus est: inter squamosos mugit celerrime natare creditur: ut summatim dicam qui obp-πι sunt, ac pinnas habent neq; partias, neque longas admodum,quique gracili sunt corpore, Velocius feruntur. Contra ta dius qui magno sunt capite,ut rana piscatrix,uranoscopus, Orchisitani non magna admodu celeritate incitatur, neq; qui pedibus natant,
ut polypi, sepiae, neq; crusta intecti,cauda & pedibus natantes.Testudines latitudine corporis, ic potissimum pectoris in aqua suspensae, alarum & pedum impulsu celeriter feruntur.Troglodytae,inquit Pli- itantus,cornigeras habet,ut in lyra annexis cornibus latis,sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuuant. Celetum genus id vocatur eximiae testudinis sed rarae. Cur vero alij alijs celerius natant, natandi ratio de modus axime in causa est. Qui enim recta feruntur,celerius iter conficiunt,qui vero sulcando ut hyaena piscis aut capite obtorto,tardius: ut qui ψ ω δεις apasserina figura cognominati sunt, ut Rhombi laeves,& aculeati,u glossi,taeniae. Denique omnes quibus uterque oculus in eadem parte situs est, ij sic natant ut monophthalia mi in terra ambulat,id es contorto capite. Hippocampi capite elato de ob id minus celeriter natant.Rana piscatrix dc Vran Oscopus capite depresso cauda sursum spectante natant, quo modo impetus multum inhibetur.Poria eoru qui gradiuntur alij etiam celerius, alij tartadius mouetur. cordylus extra aquam non minus celeriter, quam stellio,aut lacertus currit. Crocodilus pro corporis magnitudine celeri ter satis ingreditur.Cancer celeriter Sc progreditur dc regreditur,obpe sum multitudinem dc breuitatem. Locustς ingredi non possunt, quod pedes in obliquum conuersos habeant,natationi quam ingre L sui aptiores.Vitulus marinus,& testudines omnes pinnis suis innituntur Ic gradiuntur,sed cum magna contetione etia si pinnas unguibus munitas habeant,anteriores vero testudinum marinarum pinnae alis
116쪽
auium, quam pedibus animalium similiores, magis ad natandum, quam ad ingrediendum factae sunt, qua de causa multo melius nata
tant,quam lutariae aut terrestres: hae contra celerius illis gradiuntur, quippe quae pedes verius habeant, quam pinnas: marinarum autem pinnae tam magnae sunt, vitam gradiendo obsint, quam natando prosint. Vitulorum marinorum. pedes anteriores ungues & digitos indiscretos habent, unumque duntaxat articulum ad omoplatam,his ingrediuntur: posteriores,piscium caudis similiores quam pedibus istis natant: nam fieri non potest, ut eadem pars ex aequo & adnatationem & ad ingressum valere possit. Quemadmodum vero de piscium natatione & ingrcssu, ita de volatu quoque nonnihil dicendum. Pisces quosdam extra aquam Volitare sensus perspicue docet. Vidi equidem hirundines marinas ad lapidis iactum extra aquam in aere volitasse,& miluos,& mugilum genuS illud alatum,de quo paulo ante. Huiusce rei locupletes sunt testes, qui ad Herculis columnas nauigant,quo in loco hirundines multς volare videntur. Sed piscium alij aliis longius,celerius,& frequentius volant. Quibus enim priores pinnae sunt longiores, latioresque & Valentiore membrana contextς, ij melius volare possunt,si rimam branchiarum paruam habeant, ob quam diutius in aere vivere possint,longius etiam volant. Quare hi rundo volatu omnes alios anteit, quippe quae pinnas habeat latissimas,longissimas & robustissimas, branchias quoque parum apertas: secundas fert mugilis species ea, quae pinnas quatuor habet magnas:
tertias miluus. Ex coetus saltat veriusquam volat, ut troctae fluuiatiles,quae siursum contra aquam mouentur: item sal no aquarum fontes petens: loligo etiam volitat extra aquam se efferens, quod & pcoaeq.is. ctunculi faciunt sagittae modo, autore Plinio. Volant autem pisces, ut persequentem fugiant hostem, quanquam Trebius niges ex Mil- Uaginis extra aquam Volatu tempestatum mutationem colligi velit, Miluaginem,quem modo miluum dixi,appellans .Hae sunt mutationum loci in piscibus differentiae.
De Piscium respiratione, & an pisces
nima &voluntate pendeat quod musculorum thoracis & septi transuersi beneficio fiat,ut iam recte a Galeno demon stratum, sumimus. Satis igitur foret huius motus differentias in piscibus annotasse, nisi id prius
117쪽
prius in quaestionem disceptationemque vocandum esset, an resipirent in aqua pisceS omnes necne: quod et sit iam olim a veteribu multaS ut DemocrIto,Diogene,Anaxagora, Aristotele, Plinio tractatum fit, tamen quia & variae sunt ea de re sententiae,& Aristoteles vetustorum lententiam reprehendit & exagitat. idque immeritὁ ut ego quidem sentio,videor operuincium facturus, omnem quaestionem
paulo iusius & dilucidius explicare Ac primum quid respiratio, &quis eius usus necessitasve sit in animantibus dicemus, ex Hippocratis Galem,& aliorum veterum siententia. Deinde Aristote lis de eadem respiration siententiam adiungemus, qua penituS persipecta, rationes quibus contra veteres contendit,pisceS in aqua non resipirare nos conuellemus& funditus euertemus,ex quibus facilius,& certius quod poliremum est confirmabimus,pisces omnes nimirum in aqua reuera respirare & aerem trahere. Respiratio est aeris circunfusi frigidi attractio, CalidI vero expulsio. Duae sunt igitur eius partes ει - πεπιπλη, id est, Insparatio& expiratio: si utraque per pulmones, per branchias,per totius corporis exiguos, &sensium fugientes meatus. Non solum. vero terrenas animantes, sed & pisces omnes pulmo nibus praeditos respirare inter omnes constat, & per omnes totius Corporis exiguos meatus, inspirationem & expirationem fieri probatum Opius est a Galeno ex Hippocrate, qui docuit totum co: pus nostrum esse id est, conspirabile & confluxile, ne non Hamis est, inspirabile & expirabile. Ea respira tio est animalium exanguium, quam Aristoteles in libello de re
1piratione attigisse, non tamen penitus intellexisse videtur. Quo niam animantium, inquit, aliae aquatiles sunt, aliae terrenae, iis quae admodum paruae sunt & exangues, refrigeratio ex circumfuso aere Vel aqua fatis eas ab interitu vendicare potest: exiguo enim calore
praedλtae , exiguo egent presidio: quam sententiam alio loco eiusdem libelli repetit. Haec respirationis species dicitur δ πνω, id est, transpiratio, quae est aeris per totum corpus introituS & exitus. Superest ea quae per branchias fit, quae nunc in dubium reuocatur. Sed de hac postea, prius scilicet declarato respirationis usu, de quo Variae veterum sententiae extiterunt. Respirationem Asclepiades ad
animae generationem conferre censuit, PraxagoraS, non ad o enera
tionem animae, sed ab robur, Philistion & Diocles ad caloris innati
refrigerationem, Hippocrates ad spirituum nutritionem & refrige-1 ationem, quae sententia cum multis veterum verbis tantum dissentire videtur. Cum enim dicit Hippocrates spirituum nutritionem, Idem lentire videtur,cum iis qui ad animae generationem, Vel robur, respirationem datam esse existimarunt Nam Hippocrati sanguis aut piritus est v ψυχ' unde Lis. vi. - scripsit 'Pωῶς
118쪽
ε - et Ἱμάτου, cum vero refrigerationem,cum alijs idem pla-nὸ dicit. Praeterea ex Asclepiadis, Praxagor , Erasistrati sentcths efficitur ob aeris substantiam respirationem fieri, ex aliorum senten-lijs ob qualitatem & non substantiam. Quod si1 propter substantiam
solam aeris respiratio fieret, non esset cur animalia plenis aere pulmonibus respirarent, neque sit propter qualitatem duntaxat aer traheretur, respiratione opus esset toto corpore refrigeratis, ut mulieribus ex utero sussocationem patientibus, aut apoplexia correptis. Quapropter utrumque usum prudenter complexus est Hippoc.arbi tratus animalia respirare,tum ad spirituum animalium nutritionem, tum ad calidi innati refrigerationem. Vcrum ne quis nobis ex Arbstotele obstrepat, nihil acre, ut nec ullo alio elemento syncero nuis triri posse obiicies,dicimus spiritum animalem primum, aptissimum, maximeque praecipuum esse animae actionum instrumentum, cuius
tenuissima sit substantia,id quod perspicue indicat mentis nostrae diuina vis & agitatio,cuius tanta est celeritas, ut nulla sit quae cum ea
possit contendere:ob id apte Hippo. τα ,γμῶν , id est, quae cum impetu meant, spiritus appellauit. Cum igitur ob substantiae tenuita tem, cooitationibus & rebus multis obeundis spiritus is dissipetur, necesseisiacturam hanc alicude sarciri. Quamobrem ut solidae corporis nostri partes cibo & potu instaurantur: sic spiritus animalis,ore& naribus hausti aeris,& sanguinis tenuissima parte reficitur & augetor. Altera respirationis necessitas est,qua calor innatus ventilatur, mediocritas eius,fuliginosorum excrementorum vacuatione Conseruatur. His expossitis quid Aristoteles de respiratione sentiat subiungamus, ne ipsius sensum alio detorquentes id quod aliquando in veterum sententiis refellendis ipse facit inique reprehendisse videamur. Multis autem locis libelli de respiratione id claro ostendit.
Sed hoc potissimum. Respiratione omnino animantium natura indiget ob animi in corde feruorem. Haec autem respiratione essicitur, in iis animantibus quibus non solum cor, sed etiam pulmonem dedit natura. Quibus autem cor datum est, non etiam pulmo ut pistibus, ea quoniam natura sua in aquis vivunt aqua se refrigerant branchiarum beneficio.Quae si vera essent,nullusque aer in aqua est et ut ipse existimat Diogenem, Anaxagoram & caeteros merito redargueret,quod pisces in aqua refrigerandi sui causa trahere censuerint. Sed quantum a veritate abhorreant, ex rationum ipsius confutatione perspicuum fiet, quas omnes non proferemus,quibus varios respirationis piscium in aqua modos a veteribili inductos refellit,sed eas solum ex quibus essici putat pisces non respirare, quod aerem in aqua non trahant,cum nullus aer in ea sit,ea enim ad pr sentem quaestionem faciunt. Aristoteles igitur expositis Anaxagorae ScDiog
119쪽
Diogenis sententiis, rationibus aliquot quas ideo omittimus quod eae solum nobis improbandae sunt, quibus respirationem in aqua fieri non posse contendit) hanc subiungit. In omnibus,inquit, respirantibus, & spiritum trahentibus , partis eius qua trahit motum quendam existere cernimus,quod in piscibus non sit. Nihil enim
corum quae circa ventrem sunt mouere videntur,sed branchias tantum,& in terra & in aqua cum palpitant. Quam infirma sit haec ratio facile intelliget is, qui piscium & caeterorum animantium diuersam constructionem accuratius inspexerit. Nam in iis quibus pulmones dati sunt, partes quae circa ventrem sunt, mouentur ideo
quod musculi epigastrij thoraci annexi sunt. At in piscibus per branchias spirantibus idem non usu venit, neque enim epigastrii musculi ad eas partes quibus spirant pertingunt, id est,ad branchias & earum
opercula siue foramina, quae cum inspirando & expirando moueantur, minime mirum nihil eorum quae circa ventrem sunt moueri. Proxime sequitur alia Aristotelis ratio.Quum Omnia quae respirant in aqua suffocantur, bullae excitantur spiritu vi egrediente: ut si quis testudines aut ranas,aut aliquid eiusdem generis in aqua vi detineat. In piscibus autem id non fit etiam si omni ratione conemur id facere,quod spiritum nullum foris trahant. Hinc minime concludendum fuit pisces non spirare, sed causam cur in aqua non suffocentur, neque bullas excitent inuestigare oportuit, quae est branchiarum rima, a natura piscibus in aqua semper victuris data,vi libere aer &aqua egrediantur, quo fit ut suffocationis periculum non subeant, neque bullas excitent. At in iis quae pulmonum ope respirant,si in pulmones aqua ingrediatur, eam retineri necesse est, & aeris locum Occupare,Vnde necessario suffocatio sequitur, quae piscibus accidere non potest,qui aere cum aqua hausto refrigerati per branchiarum rumam,vel fistulam aquam statim eiiciunt. Et mox sic instat. Qua,inquit, ratione pisces respirare aiunt, eadem plane hominibus in aqua respirare contingeret. Non vides branchiarum rimam in causa esle cur nec homo,nec ullum aliud animans in aqua eo modo quo pisces respirare possuntΘQuod si homini a natura foramen aliquot ad aquς exitum in thorace datum esset,cum piscibus in aqua viveret,& simili
ter respiraret, verum mutus foret: periret enim vocis materia nimi
rum aer in pulmone collectus. Si e nim,pergit Aristoteles, pisces ex
circunfusa aqua in os spiritum trahunt,cur non etiam trahent homines, caeteraque animantiaὶ & eum qui ex ore editur, cur non similiter atque pisces trahent3 Itaque si illa seri possent,haec quoque fierent, quia Vero b c non sunt,perspicuu est nec illa etiam fieri.Respondeo homine ut pisces spiritum ducere hoc est simul cum aqua hauri-re,sed aquam attractam per aliam partem eiicere non posse, Ut piscς
120쪽
per branchias: quoniam autem neque aerem sine aqua haurire possunt, neque aquam haustam eiicere,non possunt ut plices in aqua viuere,oppletiS enim pulmonum arteriis necessario sequitur suffocatio. Praeterea,inquit Aristoteles,si respirant,cur in aere moriuntur, palpitareque videntur ut quae suffocanturZId quidem alimenti inopia illis accidit sic enim vellendum, si vulgares Graecos codices sequamur,si vero Latinos quosdam interpretes addenda negatio) nam causa, quam Diogenes affert inepta sane est: ait enim eos in aere ideo interire , quod copiosiorem spiritum trabant, in aqua mediocrem, etenim idem gradientibus animalibus accidere oporteret, nullum autem , eorum quod vehementer respiret suffocatur. Minime vero stulta est haec Diogenis ratio, sed verissima. Aer enim cum tenuic simae sit essentiae per os& branchiarum rimam haustus vehementiore appulsu, & affatim facto impetu nimis refrigerat cor inter branchias situm,& tenui tantum membrana contectum: quare nihil mirum si pisces in aere extinguantur. Quod autem de caeteris animantibus affert, id nihil contra Diogenem facit: nullius enim terrenorum animalium, ut piscium cor ita nudatum & aeri expositum,
neq; ita ad id affatim & facile aer penetrat,sed prius per larynge, per
asperam arteriam, per pulmonu arterias prope infinitas termeans &transies immutatur,inde sensim a corde trahitur.Id verum esse multis rationibus confirmare possum: ut quibus confossum est pectus, si per vulnus multus aer sese insinuet, grauiter ab eo laeduntur,adeo ut interdum suffocentur. Et pisces quibus parua est branchiarum rima,
vel foramen potius,diutius caeteris extra aquam Viuere experimur: ut
anguillas, quas equidem sepius vidi sex dies extra aquam vixisse, dc
in rivulis exiccatis, & in arena menses aliquot,atque etiam sub terra atque inde etiam vivas erui. Exocoetus extra aquam dormit, vel quod branchiis careat, ut existimat Plinius, vel potius ob rimae branchiarum angustiam. Hirundo extra aquam volans aerem trahit branchiis: quia vero branchiarum opercula arctius connexa sunt diutius in aere esse potest, tum quia non nimium aeris attrahit, tum quia attractus aliquantum retinetur & calescit: non omittam mutaraenas quibus duo sunt tantum branchiarum foramina, quo fit ut cor magis tectum aeris externi iniurias non tam facile patiatur, de extra aquam diutius vivat. Cancri in terra diutius vivunt propter branchias densas, ac veluti ex densis pilis coagmentatas, ac μαιτει - - θ' , ut vocat Aristoteles , id est, complicationes, aerem enim modicum attrahunt & immutant, sensimque emittunt. Chamae vero
ab hiando dictae citius intereunt, quod cum semper hient , facile ab aere suffocentur. At reliqua fere ostracoderma omnia si testis sint parum apertis, & aqua intus aliqua fruantur, diu extra aquam