Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

131쪽

LIBER IIII.

ctis, utpote quibus minor insit calor, proindeque minori egeant re Digeratione. Postremo testacea dc insecta peruniuersam cutim inspirant & expirant, quae cum parum calidi innati habeant,parua ventilatione egent.Quς cum ita sint pisciu diuersa maxime temperamenta esse constat,non solum in diuersis ipsorum generibus,sed etiam in singulis piscibus,eaque tam varia & infinita, quam varia est & infinita piscium multitudo, ex quibus diuersi & inexplicabiles mores prodeunt. Prieterea quanta morum Varietate pisces a se discrepent m nifeste indicat corporum & partium dissimilitudo. Natura enim utlcripsit Plato; animantibus corpus animi moribus & actionibus accommodatum dedit : id quod Aristoteles a Platone mutuatus est Quoniam, Inquit, instrumentum omne alicuius causa st partes ait 'tem singula corporis alicuius causa factae sint,ill idq; cuius cffusa ali quid sit,actio quaedam sit, perspicuu est totum corpus maioris alicu Ius actionis gratia constitutum fuisse, neq; enim sectio serrae sed serara sectionis causa inuenta est. Quare corpus animi causi conditum est,& partes operum de munerum causia, ad quae siangulae naturὰ contaditae sint. Gesentis etiam primo libro de vise partium fusius demon trauit omnes corporis particulas animae utiles esse, quippe cuius in-1trumentum sit corpus: ob eamque causam multum a se diuersorum

animalium particulas differre, quoniam ipsi animi maxime differui. Idem Lactantius Firmianus Theologus, & Philosophus in libro de opificio Dei usurpauit. Pisces igitur quidam sunt animosi, audaces.

teloces, hos natura dentibus acutis & validis armauit, ut galeos fere omnes: alios cornibus quibus arietum more feriant,ut locustas, ast cos,squillas: alios acutissimis aculeis in aliqua corporis parte muniuit, ut scorpionem,uranoscopum, ranam piscatricem: alios venenatis aculeis, ut araneum seu draconem : aliis in toto corpore dedit, ut uni ratae generi caeteris omnibus in cauda,pastinacae tantum venenatum& serratum in cauda radiurmalij pisces mites sunt & timidi, qui nulla

a natura ad ad oriendum arma acceperunt, sed ea ad tuendum corpus tantum . his integumenta quaedam, ut squamas, illis aculeos dedit , veluti mugilibus & auratis, quorum aculei in caudam vergunt

qui si non tuendi corporis,sed alios inuadendi causa dati forent, ad anteriora spectassent. Timidi quidam fuga & pernicitate vitae suae

considunt, ut cremys: alij tarditatem corporis vel imbecillitatem arte aliqua,aut facultate, aut ingenio compensant, ut ranae piscatrici, veluti filum ex anteriore capitis parte propendet, quo veluti linea pi- sica tur.Torpedo stupefaciendi vi, qua praedita est, mugiles etiam velocillimos remoratur. Echeneis non solum pisces,sed etiam naues remorari creditur. Aphyae non nisi gregatim natant, ut multae stimul

iniuriis minus opportunae sint. Anguilla & similes ob lubricum cor-

132쪽

1ta D E PISCI B Vs

pus facile esabuntur. Quare differt anguilla a congro , quod illa initis sit,hic ferus.Eadem ratione lampetra a murena, mugit a lupo, lulides a saxatilibus,cremis a galeis In mugilibus iustitia dc continentia inesse creditur: In galeis & polypis crudelitas: in Echinis prudem

Lib.s.cap.3t. tia, quia e S tradunt,inquit Pliniussaeuitiam maris praesagire, corre

ptisque operiri lapillis; mobilitatemque pondere stabilientes, nolunt spinas volutatione atterere. Delphini sunt.Pervicaces Mammpsi galet,lamia,lamirus,caniculae, arietes marini , scolopendra, cete,ami lupus Insidiosi & ingeniosi pisces rana piscatrix,uranos copuli,pastinaca. Ingeniosa sed timida torpedo. t Insidiosiae & feroces squalinae,& ratae.Paguro sapientia prouerbio tribuitur: dicitur enimbi παγ in sepis . cum enim tegumento suo nudatum se sentit, latitat, donec durum redditum sit quod renascitur .Possunt multa huiusmodi ex variis autoribus,qui de piscibus scripserui,colligi .Possunt etiam a sedulis viris experientia quaedam deprehendi:sed ea partim studio& diligentiae cuiusque relinquimus, partim in singulorum historia dicemus. Quare ne in re satis obscura,& non multum nobis perspe ct , uti iam diximus, nimis curiosus esse videar,piscium disserentqs

hic finem facio,quas quam potui diligentissime δc comodisia me digessi,non ut omnia quae de illis dici possent pet- scriberem sunt enim infinita) sed ut de piscibus aliquid methodo scriberem,oc ad eorum cognitionem facilem aditum

darem a

133쪽

RON DELETI IDE PISCIBUS

Quis ordo seruetur in piscium descriptione.

sophantur, eam esse verissimam & utilissi mam docendi rationem, qua primum ea, quae generatim & uniuerse de re quapiam dici possunt, traduntur:deinde singulta par tes explicantur,ac in iis lector exercetur.Sed ut uniuersa, ita singula via & ordine explicanda sunt. Illa quatuor superioribus libris, Aristotelis & Theophrasti vestigia secutus tradidi. In his vero, id est, in singulorum piscium picturis &ειconibus exprimendis, quem potissimum ordinem seruarem,multum diuque cogitata num a mugile, ut fecit Galenus, inciperem, num ab aliquo alio qui vel inter suos,principatum obtinet,veluti scarus inter saxatiles, vel qui in delitiis habeatur, veluti solea vel acipenser. Tandem vero commodissimum fore putaui, ab eo qui de omnibus sit notissimus,& apud veteres celeberrimus,&qui omni anni tempore reperiatur,& qui nota illustri ab aliis distinguatur ab aurata scilicet,initium ducere: ad alios, in multis illi consimiles suis tamen notis propriisque dissidentes progrediendo. Nolim autem quemquam existimare,ideo nos auratam primum depingere, quod ab A litera incipiat.hunc enim ordinem per literarum elementa,non minus in pisciu,quam in herbarum descriptionibus vitiosum esse exustimamus: & hunc secutos iure quidem a Dioscoride reprehensos Inpro si x. fuisse. Sic enim necesse est disimilia multa coniungere, & similia

134쪽

li4 DE PISCIBVs

disiungere. Quanquam eo usus sit Galenus in tradendis simplicium medic .facultatibus opinor,ut memoriae fidelius mandarentur: nondum enim tum indicum usum inuentum fuisse puto. Sed ideo hinc coepimus tanquam a notissimo, quemadmodum dixi, huic atq; aliis quam similimos semper adiungentes. Praeterea in uniuscuiusque piscis historia declaranda is ordo a nobis seruatur,Vt primum nomina ponamus Graeca, Latina, Gallica, maximeque ea quae in Gallia nostra Narbonens, desin prouincia usurpantur. His aliquando Ita lica,Germanica, Hispanica addimus. Sequuntur figura & lineamenta totius corporis, declaratioque partium tum externarum tum in ternarummam hinc maxime sumuntur notae, quibus pisces intemnoscuntur. Quae piscium veluti altera pictura necessaria fuit, tum quod libri Aristotelis et ωικίνη περὶ P θυων,qUOS saepe citat Athena US , perierint,quibus ingeniose ut coniicio,animalium & piscium figuras, oratione repr sentarat, tum quod ij, quorum scripta ad nos peruenerunt, permultorum piscium, Ut co tempore notissimorum descriptiones omiserint, quo fit, ut nobis nunc sint ignoti, id quod etiam in herbis usu uenit: quarum permultas Vt maxime vulgares, explicatione dignati non sunt. His actiones mores'; subiunguntur, tum usus piscis docetur, siue in cibis, siue in medicamentis. Quibus nonnunquam piscandi ratio additur.Postrem ὀ prςparatio pro carnis& facultatis eius varietate. Quorum nonnulla aliquando omittuntur,quia vel nota vel aliis similia sint,aliquando ordo is aliquam ob

causam immutatur. In his tradendis, veteres autores Graecos & Lati nos sequimur, & citamus. horum locos alios emedamus: alios perspicuos facere conamur, quaedam a nobis obseruata & experientia cognita proferimus: quaedam ab amicis & doctis viris mini communita cata: quos debita laude frustrari minime velim, sed illorum gratissamo animo, quibus in locis eorum opera usus sum, meminero,ac illorum in me studios bsque omnes egregiam voluntatem libeter praedicabo. Pisces nonnullos obiter tantum,& paucis Verbis Veteres nota runt ,& non nominarunt: ut Theophrastus de pisce Nili locutus es: suppresso nomine.Et Plinius LIB. IX. Duo locus Italiae in radicibus alpium, Larius & Verbanus appellatur,in quibus pisces omnibus an nis Vergiliarum exortu existunt,squamis conspicui,crebris atq; prae acutis,clauorum caligarium eEgie. Qui sint hi onisis coniecturis ostendam. Praeterea sunt aliquot pisces,de quibus Veteres audita potius quam visa scripsisse mihi videnturiquam ob causam euenisse puto, ut de istis quaedam longe aliter tradiderint, quam noS experien tia comprobauerimus. In horum plerisque a veteribus dissentio,ve ritatis tantum docendae, non contradicendi studio. Nemo vero miretur, nos qui in plurimis veteres sequimur & interpretamur, inquita

135쪽

quibusdam eisdem res agari:id enim ipsorum met exemplo facimus, qui quae ab aliis vera & comperta acceperunt vel ipsi recte inuenerui, ea nobis fideliter tradiderunt, quae falsia statim improbarunt: neque enim minus necessarium est falsa improbare, quam vera docere, quod qui secuti sunt,philosophiam,medicina,denique omnes bonas disciplinas aperniciosis erroribus vendicarunt. Quod si a veterum

sententiis,si quando cum veritate non consentiant, discedendum est se duximus:multo certe minus mirum esse debet,si recentiorum quorundam scripta, ubi res postulat,improbemus: qui neque a se inuenta,neque rerum usu perspecta,neque rationibus firmata literis manadant, sed variorum autorum locos, veluti centones consuunt,vel ab

aliis dolo emendicata, vel furto erepta his enim artibus mihi imposuerut inepti quidam Romae & Lutetiet publicant: digni certe non rer i chesione solum,sed etiam poena.Hςc sunt quae praemonuisse oportuit, ut noster in singulorum piscium historia ordo & consilium ab omnibus intelligerentur.nunc ad rem ipsam atarediamur.

PυGφρυς, Latine Aurata vel Orata , ab auri colore: nam pro auro orum rustici dicebant, ut orichalcum i& Oriculam , pro aurichalco & auricula. ab Ephesiis autore archestrato dicitur. Prouinciales &Hispani do de vocant, seruata ab omnibus eadem fere nominis ratione, nis1 quod Graxi a parte,superciliis scilicet aureis nuncupantes, rem melius indicarunt. Hoc quoque tem-yore apud Graecos nomen suum retinet. Id etiam non omittendum,

a Graxis non solum piscem hunc, sed etiam Pompilum appellatum. In Gallia Narbonensi pro qtatis differentia,quae magnitudine definitur,diuersa nomina habet. Qine palmi magnitudinem

136쪽

116 DE PISCI B V S

nondum atticit Oauquene dicitur,quae cubiti est magnitudine, dau

de vae inter illas est, meiane, quasi dicas mediam. Piscatores nostri maximam auratam jubredaurade Vocant,id est. supra auratam, quod communem magnitudinem superet. Galli Duree, quem nos fabrum esse dicimus,vocant,ne qui nominis assinitate decipiantur. Auratam vero nostram brame de me, quo nomine etiam sparum,cantharum,&ssimilis figurae pisces nuncupant. Aurata piscis est marinus, litoralis, stagna atquando marina subit, ibique pinguescit. In dulces etiam

aquas convehebatur ab antiquis. Inde lacus Velinus, inde etiam Satabatinus. item Vulsinensis,& Ciminus lupos auratasque procreave- , ι , ia runt,inquit Columella.Αd cubiti magnitudine accrescit,lato est cor ' ' pore non rotundo sed copresso t squamis integitur mediis, colore est vario variis in partibus.Dorsum ex corruleo nigrescit, latera argetea sunt,uenter lacteo colore. Superciliis quidem & palpebris caret, sed per similitudinem,a locis illis,in quibus in caeteris animantibus su percilia esse solent, aureo colore fulgentibus, aurea supercilia ha bere dicitur, maxime cum satis accreuerit: unde illis nomen a Grae cis positum. Oculis est mediis. Branchiarum opercula sunt ossea alia parte purpureo,alia nigro calore perfusa. Os mediocre, maxilla: Ia tete & robustς,dentes anteriores serrati, latiusculi,in acutum desinetes, breues,in superiore & inferiore maxilla ossea tubercula, dura, quibus vice dentium molarium pectines,& tellinas frangit,& mandit. Bran chias utrinque quaternas habet,duplices. Pinnis natat quatuor, bitanis ad branchias positis, longioribus, binis in supina parte, breuioribus. Praeter has quatuor pinnas ab Aristotele numeratas, a podice pinnam unam comperies ad caudam sere deductam,tribus nixam aculeis. Dorsum multiS & acutis aculeiS, tenui membrana connexis horret, quos cum natat, erigit,dum quiescit, deprimit, ac veluti recondit. Aculeorum primi minores, medij maiores, postremi in mollem quandam & pilis similem substantiam degenerant: A capite ad caudam lineae aliquot subobscurae ductae sunt. Cauda lata & magna, sursum spectat, veluti ex duabus pinnis constans trianguli figuram

desicribentibus. Peritonaeum colore nigro. Ventriculus subiacet magnus, cum paucis appendicibus,breuibus&latis.*len nigrescit.

Hepar magnum est,a quo fellis vesicula pendet longa, pinguedine obducta. Fel viride. In testina pinguedine oblita,in gyros ducta, la

Lb.σ.ZEN' . ta.Cor in pectore quadratum. Aurata parit aestate,maxime ubi stumi 7 . na in mare influunt, ut scribit Aristoteles,parit etiam in stagnis m v' 'φ' r nrs Dormit interdiu tam arcte, ut fuscina sepenumero capiatur,

alioqui fuscina capi non posse existimantur. Piscis est timidissimus, frigoris impatiens:quia lapides habet in capite,quo fit ut hyemis iniurias maxime patiatur. Deinceps qua sit substantia succbve dicendum

137쪽

Archestratus peritus opsoniorum aestimator auratam Ephesiam laudat apud Athen. - .

Apud eundem Hicesius ait,piscem huncia is γλυκυ υλτου λου i irim ας μια, amasi ν ειν- αρο - τροφιμώ oKid est,& siuauissimum, & in ter omnes ori esse gratissimum,quique maxime alat. Et Eupolis auratas lupis praefert,cum scribit: Ραχυα- ἐυτον ιχθυς ἐωσμ , μονον ogae α orato ridυσόφρυς δ δε d est,pisces drachmis cetum emptos, octo solum lupos,auratas duodecim .nec puduit Sergium Oratam cognomen inde accepisse, quod ei pisces auratae fuerint charissimi. Al1o lota

dissicilem quidem concoctu auratam esse , sed cum concocta fuerit, multum alere dixit. Et Cornelius CelL auratam in iis recenset cibis, Isi. . eo is qui duri sunt & robustiores.Romani tarentinam praetulerunt, eam ' 'maxime,quae Lucrinum Iacum ingressa,illic concharum esu pinguerat. Martialis: I Domnis laudem pretiumque aurata meretur, Siacuisum erit concha lucrina cibus.

In pretio est apud nos quae capitur in stagno,quod martegue meo quod latera appellatur. Optima quς in stagno ad irasitem Cetium

pinguit In hac opinionum varietate sic sentiendum. Auratam carne esse media, neque molli, neque dura, optimumque succum gignere:& saxatilium carne paulo esse duriorem: vescitur enim non lotum pisciculis,sed tellinis,conchyliis paruis, quas validis maxillis frangit, scarique ritu ruminat. Caeterum pro ratione aetatis, locorumque in quibus degit, sicco esse diuerso: nam quas medias prius VocauimuSe lumbonitate & suauitate cςteris praestant. Quare qui concoctu dissiciles esse dixerunt, eas quae maiores sunt, & seniores intellexerui. Eligendae etiam sunt quae in profundo stagno & puro, vel in mari mediterraneo capiutur. Nam in oceano rariores sunt, & sicciore durioreque carne.Quae in stagnis aquisve aliis impuris degunt,deterio- mres. Aurata in cibo iis qui venenatum mel deuorarunt auxilio est,uel

si ex melle syncero fastidium, cruditasve, quae sit grauissima incidat. ''

In stagno nostro sunt sepes ex tamarice,quibus retia obtendutur, in quibus tanta auratarum copia capitur,& sale conditur,ut in tota Gallia Narbonensi& Delphinatu,maxime quo tepore a carnibUS omni no abstinetur,non pauperum modo,sed etiam diuitum mensis apponantur.Non multum dissimilem auratarum capiedarum rationem, veteribus inussi fuisse testis est anus.Cum maris accessu S recessu, IJ-Π a 34 in litore exaggerata arena naues aqua destitutae sunt, inquit, tum piscatores arborum ramos cum frondibus in mucronem acutOS in

138쪽

i18 DE PISCIBUS

arenam defigunt,in circumscriptum ab his locum mare rursus accedens,magnam aurataru multitudinem trahit,quae reciprocante ςstu,

in exigua aqua relictae facile capiuntur,non solum a piscandi peritis sed etiam a pueris & mulierculis .Praeparatur variis modis: Nam si1 in aqua & vino elixetur, ut Galli parant, palato grata est, item si in aqua dc aceto:optima si in oleo & pauca aqua elixetur,croco,pipere, aceto,vuis passis additis: vel ut Itali faciunt, si in craticula assetur, ri gata oleo & omphacio. Quod si ventri inseratur umbella foeniculi, vel ramus libanotidis, fit odoratior& melior,quod maxime quando in stagno nutrita est,fac1endum. Assatur & calida comeditur,vel assa tu aceto pipereque conspersa asseruatur, frigidaque editur. Farina bene subacta & pista conclusa oleo, omphacio , aromatisque delica tioribus condita, tima etiam est,maxime si e maioribus sit. Sale condita in aqua dulci elixatur,& cum aceto editur. Sunt qui aqua mace ratam ad minuendam salsuginem,in sartagine frigunt,& sapa,aceto, cepisque condiendo saporem Optimum ei conciliant, quo maxime nostii delectantur. Sapa etenim saliginem dulcedine sua temperat, acetum acorem iucundum,cepa nidorem gratum addit.

uerbio dicitur: oritur enim ex mutua collatione veris simum de rebus iudiciu. Eam ob causam pisces similes similibus adiugimus,ut monuimus initio: quemadmodum auratae sparum,qui ob coloris lineamentorum trib. s. ea. s. corporis similitudinem,aliquando a piscatoribus ipsis primo aspectui; Σι 2 non internostuntur imαη ος Graecis dicitur:Plinio sparus, aliis spargus, is L .ii. AEliano additis literis aspargus. Arist'teli quod mollis sit, opi

139쪽

LIBER V. I

nor , & facile dissiuat, dissipeturque, Italis stario,aliquibus cartano &carimoto,nobis starallon. Hispanis spargoil: sparus marinus est piscis,

litoralis, uamis,pinnis,earundem situ & numero auratς similis,corpore rotundiore, tenuiore,& magis compresso ac minore: vix enim palmi magnitudinem superat. Superciliorum locus ex viridi flaue-lcit, ut hac parte auratς colorem imitetur. Ore est minore,capite magis compresso,rostro acutiore Pinnae quoque flavescunt, maxime quq sunt in ventre, quae ad branchias minus. In cauda maculam nigram habet, veluti melanurus ac sargus, qua ab aurata facile distino uitur. Peritonaeum colore est nigro,ventriculus medius, Cum appendici bus aliquot,intestina crassa & conuoluta. Hepar ex rubro albescit, a

quo fellis vesica longa pendet,selaqueum continens. Splen paruus est& ruber,cor angulatum. Spari altera species esse videtur,cantha ro similis,superciliis ex rubro flavescentibus, nisi diuersis temporibus, ut multi alij pisces colorem mutet. Marina stagna subit sparus Cum auratis. Hostate parit autore Aristotele: circa AEquinoctium au-- δε hist tore Plinio, gregatim vivit. Quae me in eam adducunt sententiam. vi existimςm Alliani aspargum nostrum esse sparum. Praeterea scribit aspargos sapientes esse pisces, ad diligenter penitusque cognoscendam temporum mutationem,& ineunte hyeme ad vitandam frigoris vim, ex natatione conquiescere, simulque commorando,amice & fraterne sese tepefacere, postea verno tempore aggredi longiora itinera, neque modo obuiis, sed etiam quaesitis,& inuestigatis cibis pasci. Nam in stagno nostro id spari faciunt. Praeterea, de aspargo nulla apud Aristotelem, Oppianum ex quibus sua mutua tus est metio fit, neque mirum cuiquam esse debet,quod nomen mUtauerit, in plerisque enim aliis idem facit. Postremo facilis fuit spari

aut spargi in aspargum commutatio Nunc de eius substantia. Hice- Iibeo 1.1aus apud Athenaeum censet, sparos maenis succi bonitate praestare, Lim- dc apud eundem. απυρος--α o u GL μαχος ' ΑΙ- Uc απε ,δε σὸς ο λαπαῖος.quem locum qui diligentius expen

det, facile mutilum esse iudicabit. Sic igitur restituimus. 'ος -οιπεπῆος,id est sparus acris est, tenerae carnis, virus non resipit, stoma cho gratus, urinam ciens, elixus facile concoquitur, in sartagine coctus, dissicile. Cuius emendationis & sententiae ex rerum natura se

cile positam rationem reddere,& eo libentius quod non solum in

hunc piscem, de quo nunc agimus, sed &in omnes alios competat. Quae humida sunt,dcob id mollia,facile tum a natura nostra immutantur,tum concoquuntur,quae sicca ideoque dura dissicilius.Eam obcacisam dixit Hippo.victum humidum febricitantibus omnibus conferre,propterea quod siue per putrefactionem, siue per attritione fiat 1; ὰ concoctio inquit Galen. quae humida sunt, facito corrumpuntur vel AEda bras.

140쪽

no DE PISCIBUS

atteruntur,ideo facilius concoqui necesse est. Idem in carnibus expetariri licet.Quae citius,vehementior que igne ita assar, ut succus multus adhuc insit,teneriores,suaviores,concoctuque faciliores sunt iis, quae lento igne diu multumque assantur: sunt enim hae multo si1cciores, Iib-ι- ον. durioresque,ac penitus exuccae. Quod autem alibi in Hippo.scripsit Galenus humidum cruditatis causam esse,& humidiora alui excrementa cruditatis esse signa: de superuacuo humido intelligere oportet,quod propter copiam nimiam ventriculus amplecti non potest, inde flatus gignuntur, fluctuationes, denique cruditas. Ex his non sparum duntaxat, sed pisces omnes molliores, siue ideo quod humidiores sint, modo nimio excrementitioque humido non abundent, siue praeparatione & arte tales redditi,facilius coquuntur, in sartagi ne vero cocti quia sicciores durioresq; absumpto humore fiunt, difficilius. Caeterum sparus natura sua molliore carne est quam aurata, ideo a diuitibus no expetitur,sed rusticorum fere cibus est, autumno, hyeme & vere. Quamobrem miror Hicesium mamis pr tulisse:sunt enim hae carne sicciore,meliorisque succi .

De Cantharo.

conuersione sua nominat. In Gallia Narbonens Protauincia,Hispania parum mutato nomine Ontheno dicitur.Hodie quoque Grςci quidam corrupto vocabulo ct mr ον appellant. Ligures tanati a colore, illis enim tanat, color est, qui pullus Latinis, Gallis ensume. Cantharus vero a similitudine canthari terreni, qui e fimo ingentes pilas auer- Ii v. c. ix sis pedibus volutat, inquit Plinius, dictus mihi videtur. Vt enim

hic fimo delectatur, & in eo hyeme conditur, sic cantharus piscis , in luto & sordibus libenter versatur. Quare in litoribus &

SEARCH

MENU NAVIGATION