Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

LIBER III. 6t

longitudine latitudine que vox vel acutior velgrauior essicitur. Sed haec hactenus de partium harum ordine &vsu. Nunc considerandum quibus piscibus eaedem utiles, inutilesve sint. Vtilitas vocis, inquit Galenus,piscibus certe nulla est,ut qui in aqua degant,sed ne respirare quidem licet ipsis per fauces, quomodo ne nobis quidem ipsis

quando in ea mersi fuerimus. Non igitur quemadmodum volucribus ac gradientibu S animalibus, ita etiam illis e re fuit, maximum unum respirationis ac vocis ortum esse meatum, sed earum quas branchias nuncupamus, constructio ipsis vice pulmonis est: cum enim crebris ac tenuibus foraminibus sint branchiae hae interceptae, aeri quidem ac vapori perutis,subtilioribus tamen quam pro mole aquae, hac quidem foras pellunt,illa autem prompte intromittunt. Huc adde etiam quod natura frigidiores ssint pisces,quam ut ipsorum cor magna indigeat refrigeratione. Indicant autem eorum temperamentum tum alia multa,tum maxime sanguinis penuria, aut enim eo carent' omnino,aut plane paucum habent.Quocirca quς aquatilia multo sanguine sunt praedita ac calida,ut delphinus,vitulus,balaena, haec Omnia ex aere respirant incredibili quodam respirationis modo.HςcGal. Aspera igitur arteria in iis piscibus qui pulmonibus spirant, ducendi spiritus & respirandi gratia est constructa, eiusque aliquando

retinendi cohibendique, ut sursum facilius ferantur: aer enim retentus velut suspendit in aqua demergique prohibet. Cuius utilitatis Causa vesicam acre plenam quibusdam branchias habentibus dedit

natura. Arteriae vero constructio in piscibus ab arteria terrestrium animalium minime discrepalmam iisdem partibus, eademque plane structura constat. Etenim primum est caput arteriae λαρυ α grς-ci vocant, sequuntur bronchia, deinceps infiniti in pulmones ramuli sparguntur. Larynx tribus cartilaginibus constat, quarum duae nomen habent, tertia Mάνυ χος est, quod nulli eorum quae sensu percipiuntur commode comparari potuit.Prima & maxima θυρεομης dicitur a scuti similitudine:tertia αρδανομης quod i reserat, id est:vasculum ligneum quo nauit superuacuam e naui aquam eXhauriunt,Vel quo olitores ortos irrigabant,vel teste Hesychio quo oleum in lucernas tufundebatur b c enim omnia ἀρυτι tres nomine significari autores tradunt,& quodcunque vas prominenti labro. ubi asperae arteriae cartilago ultima desinit ibi secunda cartilago Bώνυμ ος incipit, eidemque arteriae cartilagini plane incumbit. Succedunt cartilagine a larynge ad pulmomes usque, quae quod parte interiore stomachum contingant,ne eum premant lςdantve,non ex integris circulis constant,sed forma nostri C. aut antiquorum signa figuratς sunt,Vnde σῶμMδεῖς appellari Galenus autor est, eςdem membrana copulantur,praeterquam alia interior, alia exterior est.cum vero claueS prς-

82쪽

DE PISCIBVS

tergressa aspera arteria in thoracis capacitatem peruenit, bifariam diuiditur. rursus ex utraque infiniti propagantur ramuli in omnem pulmonum partem, cum vasis qui ex corde exoriuntur sparsi. Cae terum cum particularum instrumentum aliquod constituentium quaelibet,conuenientem conformationem positumque ad totius instrumenti actionem accommodatissimum habere debeat, pulmo nesque tum se contrahant aspirantes, tum se spiritu dilatent, nece se fuit ramulos istos quos in omnes pulmones disipartitos esse modo diximus, a tota reliqua arteria figura constructioneque differtare, quemadmodum eiusdem asperae arteriae actiones ab huiusmodi pulmonum actionibus diuersae sunt. Quare neque laryngi praecipuo vocis formandae instrumento ssimiles sunt,neque reliquae arteriae cartilaginibus re Historii spiritui deducendo ad inspirationes & expirationes vocemque accommodatis, etiam ii Galenus id plane existi mauerit. Eius enim L I B. vi I. de usu partium haec sunt verba. Vbi vero primum claues praetergressa arteria, in thoracis capacitatem peruenit, ibi diuiditur atque in omnem pulmonis partem fertur cum vasis quae a corde profici scuntur,in omnes eius lobos distributa. Non tamen discedit a natura quam parte superna obtinet: neque ulla in re diffident aut variant soboles eius omnes,sed similiter omnes cartilagines multi; in γ 'Amembranosis ligamentis contentς, Vsque. ad extremos visceris lobos conseruantur. Rursus eodem libro . Toto thorace, inquit, dilatato, deinde consecutione ad id quod vacuatur dilatante, quod in arteriis est membranosum in longum S: latatum facile diducitur, in partibus quidem cartilagines Complectentibus, in latum, in connectentibus vero cartilagines ipsas in longum. Verum si quis diligentius rimetur,& nullam non pulmonum partem dissectione persequatur, ipsa statim conuincetatur,& aliam arteris in pulmones disseminatae constructionem fateri,& Dei optimi maximi incredibilem prouidentiam,atque excellens in huius arteriae dilatatione & compressione opificium admirari: nam tota statim atq; in pulmones spargi coepit, undique tenuibus cartilaginibus contexta est,quae squamulis, seu potius ρη co δεῖ figuret sunt haud dissimiles, sic ordinatς ut cum altera super alteram in

medio siui steterit, utrinque in eo quod hiat spacio sitae sint aliq duet

suis angulis acutis aliarum duarum contactum attingentes, atque

ita ubique 3c undique semper inter sese dispositae & mirabiliter contatextae, tenuibus membranis reuinctae sunt, quemadmodum superioris arteriae cartilagines, quarum membranarum beneficio latiores

fiunt angulis acutis & duabus super se stantibus in medio sui, procu Ia se secedentibus in pulmonu dilatatione :in eorum vero contractione angustiores,nimirum in unum se cogetes & constringentes unius ang

83쪽

LIBER III. 6

angulo acuto proximarum duarum stuper se stantium contactum supergrediente, altero eiusdem angulo duarum etiam super se stantium oppositarum contactum subeunte. Ac quemadmodum ex musculis epigastrii sine detrimento maximo nihil adimi potest nam si transuersorum aut obliquorum quempiam sustuleris,excrementa omnia ad ilia aut costas protrudentur sed necesse est omni ex parte esse musculos qui undique pari momento comprimant, ita arteriarum ramulis istis undique necessariae fuerunt cartilaginum veluti squamulae, ut nulla parte alteri cedente pari momento ubique,maxime in pulmonibus contrahendis fieret aeris expulsio, ut in iisdem dilatandis attractio. Praeter hanc intermediam membranam aliae duae sunt ut in superiore arteria,una interior,altera exterior. Haec de aspera arteria in pulmones disseminata a nullodum,quod sciam Obseruata, neque scripta isto in loco, ideo a me commemorata sunt, quod non solum in homine, terrestribusque omnibus animantibus,

sed etiam in piscibus qui pulmonibus spirant,ea omnino sit eius structura & veluti fabrica. At in piscium pulmonibus non inest raritas illa, & assimilis spongiae mollitudo, qualis est in caeteris animantibus

omnibus: ex densiore enim & crassore carne constant, ob id fortasse quod maior validiorque sit eorum motus in inspirationibus&expirationibus, aut ne aqua in pulmonum substantiam permeet,sed potius in aspera arteria haereat,& quae collecta est expirando per fistulem rehciatur,alioqui neq; figura, neque situ, a terrestrium animantium pulmonibus disserunt.

De Branchii S.

id est, a spiritu,& branchias ex iis quae superiori capi- pite ex Galeno citauimus, satis liquet,in quo cum de aspera arteria & pulmonibus abunde dictum sim unc de branchijs disserendum, quibus nullum animal demptis piscibus praeditum est, quod si quis cordylum quod pedes habeat, opponat,

respondemus Aristotelem secuti,cum quoq; ex aquatilium genere esse. Branchiae igitur piscium propriae sunt,quibus tum a sese tum a caeteris omnibus animantibus disserunt: Sunt autem branchiς veluti pili ordine dispositi, semicirculo osseo infixi,utrinque cor respicientes,ad ipsius refrigerationem ibi positae, utque pisces aquam ore collectam remittant,sed eam refrigerationem rex aquam fieri credit Aristoteles , Galenus vero per aerem. Verum priusquam earum disseren-F χ

84쪽

6 4 DE PISCIBVs

tias explicemus, quae mihi saepe multumque branchias contemplanti venerunt in mentem, hic exponere minime absurdum esse duxi:

hanc maxime ob causam ut studios S admonerem, Vt nunquam temere a magnorum & vetustorum autorum sententiis discedendum

esse,ssic eorum dicta omnia tanquam ex oraculo Apollinis pythh edita,non esse semper accipienda, sed omnia circunspicienda, diligenter obseruanda, experientia quando licet comprobada, quia tot tam

miranda sunt naturae opera, ut nondum omnia penitus etiam a diligentissimis perspici potuerint,sempei que rcstent aliqua pervestiganda. Quod si diligentia nostra effecerimus,ut aliquid quod a veterubus minus accurate traditum sit,illustrale possumus,vel incognitum, obseruauerimus,id liberaliter omnibus communicemus,& in veritatis' lucem proferamus. Quae igitur in branchiis animaduerti haec sunt: Primum illis fere immotis opercula ossea impossita dilatari S comprimi: deinde in branchiis foramina nulla esse , aut cauitates per se attrahendo aeri vel aquae, aut istis attractis ad cor transmittendis accommodatas, quae faciunt ut dubitem, num hiatus illius operculiosei dilatatione aperti, & eiusdem compressione occlusi , potiris quam branchiarum beneficio fiat respiratio. Quis est igi rur brachiarum usus in piscibus nempe ut cibus per hiatum illum ad respirationem a natura comparatum non essiveret, sed branchiis veluti claustris contineretur,& recta ad ventriculum delaberetur,& aqua simul

cum cibo hausta reiiceretur. Sed ad id unde digressi sumus reuertamur Branchiarum differentiae consistunt potissimum in situ numeroque. Ac primum eoru qui branchias habent alii tectas, ut squamosi, quales sunt lupi, auratae,scari,cynaedi,thunni, xiphiae, sphyrenae: Alij detectas habet ut cartilaginei omnes demptis sturione,altilo quibus ogeo operculo integuntur Branchiae,& si cartilaginei sint. Quibus osseo operculo tectet sunt branchise,iis scissura longa est,quibus detectae ij foramina habent: quidam utrinque singula,Vt murenae, anguillae,congri , cartilaginei quina, lampetrae vulgoque nuncupati catuli septena. Rursus quibus tectae sunt eae in lateribus sunt,quibus detectae ut cartilagineis planisque in parte supina,vi torpedint,ratis,pastinacis. Rotundis vero & longis cartilagineis in lateribus, ut in quouis galeorum genere cernitur.Rana piscatrix & squalina plani cum sint cartilagineique pisces in lateribus etiam sitas habent, non spineo quidem integumento sed , id est, ut ita dicam cuticulari opertas. Pr terea sunt quae nec pulmones nec branchias habent, ut ostracoderma, quod iis paucus insit calor, qui satis per cutim perspirat,vi autor est Aristoteles in libro de Respiratione. Malacostracis non desunt sed pilos tenues & confertos esse diceres in lateribus dispositos. In eorum numero qui branchiis carent,murenas non

85쪽

LIBER III. f

repono, nec Plinio assentior qui haec scribit LIB. I X. cap. X X. de pinnis loquens, binae omnino longis, dc lubricis, ut anguillis dc congris. Nullae ut murenis quibus nec branchiae. Nam Aristoteles a quo haec mutuatus est id plane non asi erit: eius verba hqc sum tib secundo de hist. animal.Nonnullis e longis nullae omnino sunt pinnae,ut murenae,nec branchiae integrae vi caeteris piscibus habentur. Non igitur absoluto murenis branchias deesse, sed imperfectas esse assirmat nam nec scissuram longam habet ut squamosi, nec foramina multa ut cartilaginei, sed uni cum, quod sub sint branchiae imperfectae.Εiusmodi

sunt c5gro,& caprisco, dc orthragorisco,in quibus perfectiores quam in murenis branchias non comperies. Qui omnia autorum dicta mordicus tenent, nihil aliorum obseruationi experientiaeque tribuentes, hunc Plinij locum de fluviatilibus murenis, quaS lampetras vocant,intelligendum esse contendunt,quod si ita sit,non minus falsus erit locus.Hae enim ut muraenae pinnis carent quidem , sed branchias

habent. Ex iis constat opinor mur nas ex eorum numero non esse, quae branchias non habent. Sed de earum numero dicamus. Aliis

paucae sunt, aliis nullae, aliis simplices,aliis duplices, aliis multiplices, verum pari semper utrinq; numero. Capriscus singulas habet easque duplices, clops de dentex quaternas & siimplices: alij quaternas de duplices, dempta ultima,Vt turdus, perca, glaucus cyprinus: galei quinas 3c duplices ut acanthias leuis,dc canicula. Non desunt qui octo nis donati sunt ob ingentem scissuram ut xiphias. Verum omnia persequi prolixum nimis foret. Quare caetera ex singniorum histolia petenda sunt.

De Di aphragmate.

'Vβη T AN LVM hoc loco fuerit de diaphra

gmate piscium aliquid annotasse. Diaphragma Graeci etiam γε- vocant,&-, siue Plinius Praecordia, Aristotelis 3c Galeni interpretes Septum transuersium conuertia Iar, quia per transuersum, corpus cingit, quo differt ab aliis septis thoracis, narium, caeterorumque huiusmodi. Est autem musculus qui in quadrupedibus non ex Vnica membrana sed ex peritonaeo, & ea quam Ἀεζωκοῖοι Vocant,constat,rotundus, hoc a caeteris discrepans musculis,quod in ambitu carnosus in medio aponeu rosin habet, cum alij in medio fere scra per carnosi in aponeu rosin desinant: partibus anterioribus dc

superioribus pectus attingit inferioribus Jc posterioribus lumborum vertebris alligatur in respiratibus. Per hoc septum vena caua ad cori

86쪽

66 DE PISCIBUS

penetrat,arteria a corde ad inferiora demittitur, & gula in ventricti lum desinit,neruos a colli vertebris recepit utrinque pericardio innitatentes,ne facile rumperentur. Ad huiub motum pulmones moueniatur,vnde a Philosophis & Medicis praecipuum respirationis instrumentum esse dicitur: tantus est illi cum corde & cerebro consensus, cognatioque ut eo laso pereat animal, eo inflammato statim mens ex sua sede & statu dimoueatur, multo magis quam laso ore ventriculi,vel aliis internis partibus,quibus per neruos sextae coniugationis magna est cum cerebro συμπτα ἐα. Cuius rei causam hanc esse exi

stimo, quod maior sit immodici caloris cum cerebro & corde com municatio eo laso, quam caeteris partibus interioribus. Etenim prout noxam acceperit, vel respiratio omnino tollitur, vel laeditur, qua de causa frigidi aeris inspiratione & calidorum halituum expiratione impedita cor non refrigeratur.Sed de his plus satis. nunc de diaphra malis utilitate. Qui pisces pulmonibus non res irant, eos ut pulmonibus ita septo transuerso carere necessarib consequi videretur.quo si

careant, omnes cor in ventre habere necesse est: quare de ascito tan-

tum hoc non erat annotadum, quod ex Aristotele tradit Athenarus, sed de caetetis omnibus.Sed rem aliter habere experientia ipsi com

probat : nam & septum in omnibus fere est: quod si non esset, non minus aliis omnibus cor in ventre esset quam asello. Quis est igitur diaphragmatis ususὶ Subiiciet fortasse aliquis ex Aristotelis libris de partib. animal.hunc esse eius usum, ut sentientis animae principium quod ille cor esse existimat) a ventriculi halitibus non laedatur, & id a caeteris animantibus ad pisces etiam transferet,sed id procul a veritate abesse ratio ipsa ostendit: nam etiamsi nullum sit septum quo pacto cordi pericardio incluso, e ventriculo sublati halitus infesti es sent &noxij3 Idem Medicis est sentiendum qui cerebrum sentientis animae principium constituunt. Qui enim quaeso diaphragma impediat quominus ex ventriculo per gulam,ex arteriis venisque sur-1um ad caput ferantur fumi & vaporesZ Quare utilitatem diaphragmatis duplicem esse dicemus primum quidem S maxime: ut sit respirationis organum : deinde ut ad excrementorum excretionem conferat,ex Galeni sententia Lis. v.devsu partium. Quibus addere

possumus a diaphragmate, musculis abdominis undique prementi, bus secludi intestina a corde atque semoveri, ne illud opprimant, Sctandem extinguant.neque etiam Philosopho indigna est ratio,quam Plato in Timaeo attulit,ut,inquit,in aedificijs fuerunt diuisionibus di. stinctς habitationes virorum & mulierum: sic Phrenes sunt interseptum inter partem praestantiorem seu magis virilem, & inferiorem quae veluti culina est. De piseium diaphragmate ita statuendum .illud nostro simile ac aeque perfectum ad respirationem, excrementorum

87쪽

expulsionem & vociferationem a natura habent qui pulmonibus respirant, ut balaena ,orca, physeter,vitulus marinus,testudo,delphin, phocaena. Squamosi&galei id imperfectum, ac non musculum, sed membranam obtinuerunt,ut quibus minore opus sit respiratione,iis dem peri cardium inferiore in parte duplicatum est, anteriori parti, non dorsit vertebris,ut in quadrupedibus alligatum. Sub corde situs est sitne gula ventriculus, magna capacitate quae in causa est, cur dia-phragma imperfectum & membranam duntaxat habeant.

De Corde.

UM Partes aliquot cordis potissimum causa a natura conditae superioribus capitibus satis, quantum ad hoc nostrum institutum pertinet,cxplicatae sint, iam ad cor ipsum 'aggredio partem sane non solum in animantibus terrestribus, sed in piscibus etiam , consideratione contemplationeque dignissimam,tum quod cordis fabrica longe alia ratione constet in plerisque piscibus,quam in caeteris animan

tibus,tum quod in ipso piscium genere,figura situs ue plurimum differat. Squamosorum igitur piscium cor tribus partibus constare existimo. Infima, quae sanguini coagulato similis est, S substantiae hepatis crassitudine.In hanc vena ab hepate ascendens inseritur, eamq; snu dextro cordis caeterarum animantium proportione respondere puto, ad immutandum sanguinem concoquendumq;, ac gignendis spiritibus aptum essiciendum, a natura comparatam. Media, quae est colore carnis, solidiore durioreque substantia, habetque in medio sinum, quo venam ab infima parte excipit, sinistri sinus cor dis reliquorum animalium, in quo spiritus generantur Vicem gerentem, cui suprema pars connectitur, membranosa, alba, dura, quae verrucae non absurde mihi comparari posse videtur, si seces,interiore in parte paruulis fibris, veluti lineis d1stinctam videas, inde

meatus prodit, tendens ad medium in quo branchiae Omnes inter se dilib=.δε Mcopulantur. Hunc incatum Aristoteles ἐυλον φλεβοδ ρωδη nuncupat:

rectius meo quidem iudicio ἀλειον πιμπ άδες appellaturuS, ex quo hinc & inde paruulae arteriae tanquam ramuli propagantur. Susee mam hanc partem ad quam sinus mediς partis pertingit, tum transumendi spiritus, qui in media parte elaboratus percoctusque est, tum ex sese, vasis producendi gratia a natura conditam

fuisse arbitror. Nec sum nescius solam hanc partem de ipsius A ristotelis sententia, cor ipsum esse: id si verum sit, quis quaeso reli-

88쪽

DE PISCI BVS

quarum duarum partium, sinuumque quibus vasa excipiuntur, usus erit3 Quod si unius alicuius partis nomine cor designandum foret, certe mediam partem cor ipsum esse dicerem. Piscium, qui pulmoni

bus respirant, cor a terrestrium animantium corde fere non differt. Aures enim,quas vocant utrinque habet, similiter sinus duos & arte rias , & venas ου προωδια tunica quoque inuoluitur,quam Vocant,nutriturque maxime Vena a parte inferiore, ipsum cingente ac veluti coronante. Hoc tantum interest, quod ut in tera

1estribus, non ita in piscibus adipe sit munitum. Cum vero adeps fiat ex sanguinis parte magis aerea pinquique fluxili, quae ubi in frigidum incidit locum,cogitur & concrescit,si vero in calidum, absumitur non aliter quam aqua,vel aspersum Oleum a candente ferro: certe praeter rationem in hac parte calidissima, atque adeo caloris ipsius fonte nasci videri possit,nisi prouidentiae diuinae ratio habeatur, quae ne cor in immodico calore in μι-οιο lam, id est, summam desiccationem facile inciderct, imae eius parti adipem affudit, velut famis tempore pabulum cordi esset,& innati roridi subitam consuinptionem remoraretur: non enim aliter intelligere Oportet partes adipe nutriri,quam refici aliquando & leuari, quoad solidum Sc proprium accedat alimentum. At piscibus, quod terrestribus animantibus

longe sint humidiores frigidioresque, nihil opus fuit hoc squod a

summa exsiccatione & subita roridi innati consumptione multum absint) tanquam remedio & allevamento. Situs cordis in piscibus varius est in iis, qui per branchias respirant, propius os cor locatum est, ubi videlicet branchiae dextrae sinistraeque coeunt, quae causa est cur extra aquam subito suffocentur, nimirum aeris appulsu &impetu repente affatimque facto, a quo exiguuS calor non aliter quam paruus ignis a magna lignorum copia superiniecta extinguitur. In iis, qui per pulmones respirant, paulo inferius cor situm est, ut asperae arteriae locus sit. In terrestribus vero animantibus paulo adhuc inferius in medio thorace.

EPITONA IOΣ Membrana est, omnia, quς sub diaphragmate sunt viscera contegens ac inuoluens, a qua eadem suas exteriore S tunicas accipiunt.Nomen a tensione positum est,in piscibus simplex est, facileque praesertim in coctis ab aliis partibus secernitur. Eam solo colore differre obseruaui: asello, mugiali, auratae, salpae nigro colore perfusa est,in aliis albo. De

89쪽

LIBER III. Θ

A C T E N V S Exposuimus partes eas,quae ad respirationem,uitalemque vim a natura sunt conditae His succedunt quae naturalibus maximeque nutriendi actionibus ministrant, quas breuiter percurram facto agula initio. Nam de dentibus initio dictum est. Quam nos gulam, Graeci proprio nomine οιGφάγον, communis χον appellant, ductum siue viam, qua cibus ab ore in ventriculum, tanquam in cellam penuariam demittitur. Ingressum cibi piastes omnes, qui in perfectis animalibus numerantur, habent,gulam non omnes,Verum ij, maxime qui pulmonibus spirant, ut delphini, vitulus marinus , baliena, orca, testudo omnis. Illi ventriculum ori continentem habent: hi satis procul disiunctum, idque pulmonum causa, qui refrigerandi cordis gratia facti, multo inferiore, quam

nunc sunt loco, ut sub ventriculo commode locari non poterant: neque enim tam facile externus aer intro reciperetur, neque calida&fuliginosa excrementa foras mitterentur. Uentriculo vero inferior locus longe aptior fuit, tum ut ad melius concoquendum multis calidis particulis circumuallaretur, parte superiore a corde, inferiore ab intestinis, parte dextra ab hepate,sinistra a splene, posteriore a vena caua ascendente & arteria magna descendente, anteriorea supernatante epiploo, & musculorum epigasti ij oppositione, tum t excrementa , quae deorsum serrentur , facilius expurgarentur. Sunt & aliae multae situs harum partium causis, quas lubens omitto, & ad pisces redeo, quorum multi gulam habent, etiam si pulmonibus careant, ut qui oblongo & tenui sunt corpore,ut congri, serpentes, acus, anguillae, sphyraenae, lucij: qui omnes, sit ori ventriculum continuatum haberent, propter corporis tenuitatem, aliarumque particularum vicinitatem, ventriculus nihil cibi capere vel retinere

potuisset, cui incommodo prospexit natura, gula per angusta loca ad ventriculum liberiore in loco iacentem deducta: mollia gulam habent longam&angustam, quae in causa est, cur pisces integros deuorare non possint, sed morsu diuisos deglutiant. Gulam etiam habent crusta intecti pisces, quod 3c annotauit Aristoteles, & ex disiectione manifestum est. Gula in omnibus rugas habet in lonsti 'tudine&latitudine: in aliis breuior est, in aliis longior , ut in echi nis , serpentibus marinis, muraena, lampetra, denique in longis omnibus: in aliis latior, ut in lamia siue lamyro a gulae latitudine nomen adesto.

90쪽

DE PISCIBUS

De Ventriculo & eius appendicibus.

V L A M Sequitur ventriculus, in quo retinentur, coquunturque cibi totius corporis nutriendi causa: varia est huius magnitudo, figura, situs. In magnis enim magnus est, in paruis paruus. In iis,qui ad eandem fere magnitudinem perueniunt, diuersus comperitur, ut lupus, luctusq; multo ampliore sunt Ventriculo, quam mutagit,vel sturio,quibus ventriculus est paruus,carnosus, ventriculi ga Llinarum modo. Cuique suus est pro natura Ventriculus,gulosis & sarcophagis membranosus, & amplus, ut pisces integros capere, in omnemque partem facile distendi posset:aqua mucoq; viventibus,exiguus & carnosus.Huius figura,corporis figuret similis est: nam oblon gis oblongus est,rotundis rotundus,& breuis,& latus. Rursus quibus pulmones sunt & gula,is in medio fere cavo corporis situs,aequalibus fere spatiis distans ab ore & podice. Ventriculo appendices multς adhaerent, quae in magna sunt varietate. Nam Coracinus, latus, umbra, coruus,appendices octo vel nouem habent. Pelamydibus stat plures ea que maiores.Asino tres tantum,ea clue breueS.Denique pauci sunt, qui appendicibus careant, qua parte a terrestribus animalibus pisces disserunt.Harum usus esse videtur,ut quoniam in piscibus imbecillus est ad coquendum cibum calor, is in ventriculum & in appendices veluti in plures partes distributus, facilius conficiatur: sic enim faci lius vincitur a calore,quam is qui in unum coactus est, vel ut non sta tim effluat, sed in appendicibus diutius asseruetur, in tempore furia rus usui. Qui pulmonibus spirant,appendicibus carent,quod plus habeant calidi in nati,ideoque melius concoquant.

De Intestinis & Podice.

N TESTINORUM Satis magna est varietaS.Cartilagineis enim densa sunt & lata, sturionibus, de iis qui pulmonibus spirat,densa & angusta,& per cors oris longitudinem deducta in podicem desinui, ubi

atiora sunt, mesenterio annectuntur, Venasque me-

saraicas excipiunt.In quibusdam recta ad podicem descendunt,ut in galeis,aliisque longis. Lucio longum intestinum sursum recurrit,inde ad podicem reuersum illic desinit, quae causa est, cur tam gulosus sit. Sunt quibus intestina pinguedine obducuntur & eduntur, quod dura non sint, ut mugilibus qui nutriuntur muco. Eadem de causa

SEARCH

MENU NAVIGATION