Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

121쪽

viuunt. Contra, testis apertis, S aqua destituta statim moriuntur, quod irruentis aeris impetum non ferant. Haec & multa alia huius

modi sit quis diligentius expendat , iudicabit in aere mori pisces, quod eius subitam vim & appulsum ferre non possint, in aqua vero

aut cum aqua haustum aerem neque tanx copia irruere, neque tam

facile per omnia permeare, ideo nec suffocare posse, Postren addit Aristoteles: Si omnia respirant, perspicuum est etiam ea animalia,

quae insecta vocantur, respirare: Videntur autem horiam multas in

duas aut in plures etiam particulas diuisa vivere, ut scolopen rari quae quo modo aut qua parte respirare possuntὶ Mirum sane Aristo telem id quaerere,cum eodem in libello scripserit,id quod antea cita.

utinus animalia exanguia,& exiguo calore praedita a circumfuso aere vel aqua satis refrigerari. An eum ignorasse credibile est corpus animantium stan is esse e --ν. Cum igitur scolopendrae alio rum insectorum partes disiectae mouentur & vivunt, tenuioris aeris, aliquid undique inspirant &expirant. Haec fiunt, quae me mouent, quo minus Aristoteli assentia contra veteres de piscium respiratione contedenti. Nunc exponam quibus rationibus inductus cum iis sentiam,qui pisces in aqua respirare crediderunt. Ac primum in aqua aerem esse ex ipsius Aristotelis dogmatis colligere facile est. Cum enim unum esse statuat principium corporum,ex quibus eorum quae in orbem feruntur, natura constet: alia autem quatuor corpora propter quatuor principia,quorum duplicem esse motum censet: unum a medio, alterum ad medium mundi locum: haec quatuor cum sint, ignis,aer,aqua,terra,Omnium supremum esse ignem, infima terram, reliqua duo eandem quam haec ratione inter se habere aer enim ioni est proximus,aqua terrar) fit, ut hic qui circa terram est orbis his quatuor corporibus constet, qui necessario continens quodam modo est corporibus ciaestibus quae in orbem feruntur,ut ab illis omnis huiusvis administretur. Vnde enim motus omnium principiti existit, eam primam causam existimare oportet. Inde etiam coetu,solem,& si quid

aliud huiusinodi est,genitores & patres dici idem testis est. Quae cum Li se gς ,

ita sint,xationi quoque & Aristotelicae dominae consentaneum est, quatuor illa corpora,quae elementa dicuntur, ex quibus omnia constant quς oriuntur dc intereunt,locis distincta inter sese non misceri, neq; confundi, ut ex illis alia gignantur, nisi coeli planetarum , si derum omnium motu perpetuo,laboris defatigationis'; experte, lumine ac radiis quae primum ignem, deinde aerem igni vicinu perpetuo commouent,& his inferioribus commiscent,ut terrae aquis'; haec inesse necesse sit,quod ipse Aristoteles asserit lib. de gene .animal.Mare, inquit, & humidum est, & corporatum, & natura calidu,& omnium ' '' V particeps nimirum humoris,aeris,terrς. Ergo cum in aqua sit aer,eam

122쪽

sine aere haurire pisces non possitne, quam aerea parte refrigerati statim per branchias emittunt: quod quid aliud est, quam pisces suomodo, vel ut Plinij verbis utar, naturae se ae sorte respirare3 Idem de

terra sentiendum, cuius imis cauernis non solum aerem contineri

dicimus , id quod Aristoteles de sontium generatione scribens extistimavit, sed etiam aliis eius partibus & exiguis meatibus commisce-Nam & germes & talpae in ea delitescentes, caeteraque huiusmodi anuli ila αια olis illic respirant. Iam vero alia est respirationis caui, ij quam aut ignorauit Aristoteles, aut certe iis libris, qui nunc extant, aperte non prodidit, ex qua essici necesse est, velit nolit Aristoteles, pisces in aqua spirare. Ea est ab Hippocrate tradita,' a Galeno serpius repetita & explicata , spiritus nutritio. Αρχη M s

alimenti spiritus, inquit Hippocrates, DareS, OS, arteria, pulmo, dc reliqua transpiratio. Nam cum spiritus animalis, ut dictum est, maxima tot huius vitae actionibus fiat dissipatio, necesse omnino simili aliquo statim refici. At quod promptius alimentum acris parte tenuissima & vitali halitu3Praeterea cum virium substantia spiritu, car nosa specie,& solidis partibus constet, ex quibus nullo non temporis momento aliquid defluat & dissoluatur, si1 salui & incolumes esse debemus: horum unumquodque iis, quae similia sunt, conseruari oportet, spiritum respiratione & transpiratione, & sanguinis vapo

λ , solidas partes solido nutrimento, carnosias eo quod in humidorum & solidorum medio est. At pisces animantes esse nemo inficiabitur motu sensuquepraeditos, ad eas actiones, ad quas a natura conditi sunt, suscipiendas & obeundas, quorum omnium sua sunt principia dc causae necesse est,num alia quam spiritus animalis & calor innatus 3 Constant & solidis partibus, & carnosas, ut in suo genere , insunt & piscibus sui humores,& quibus sanguis deest pro sanguine alius inest humor. Undenam igitur quaeso, spirituum quorum aliquid perpetuo effuit &dissipatur, nutritio & instauratio nissi ex respiratione & transpiratione3 nam promptissime ex solo sanguinis Vapore,quod is crassiore si1t substantia,spiritus refici,& celerrime permeare per tenues neruos non potest. At cuius alterius naturae in

aquis quam aquae ipsius erit respiratio vel transpiratio,quaeret aliquis. Aeris, inquam, & eius quem aer animantibus praebet, . vitalis halitus siue diuini, coelestis, salutaris spiritus non solum in aquas &multo spissiorem terram penetrantis, sed per totam rerum uniuersitatem permeantis. Quae res, ne commentitia videatur, & verbis potius fingi, aut mente concipi, quam existere existimetur,ex ipsius mei Aristotelis philosophiae arcanis res est eruenda, &in veritatis lucem

123쪽

LIBER IIII. Iol

lucem proserenda. Is L I B. I. meteorologicorum,orbem inferiorema coelestibus orbibus administraxi regique ponit. Ergo illum veluti materiam esse, hos ut principium motus, primamque causam qui in inferiora haec, motu & lumine vires suas exerant, quo motu una cum 'lumine diuinum, & aethereum tenuissimumque corpus ab ignis &caloris elemento diuersium influit, & in hunc orbem demittitur.Hoc illud est quod lib.secundo de generat. animal. scribit foecunda essice- re semina his verbis. α ν M γωρ ἐν τοῖςH' bbet B, A , miεῖ

in omnium semine inest quod foecunda reddit semina, id vocatur calor is autem ignis non est, neque aliqua huiusmodi vis, sed qui in semine ,& spumoso corpore continetur spiritus, & in spiritu natura proportione respondens elemento astrorum. Et lib. tertio γνωτπι διε ἐν νη-ἐν υκ p- , δειρὶ ἐν γ' μυ ια-Eν

tia & plantae quia in terra inest humor, in humore spiritus,in uniuertaso autem calor animalis,ut quodammodo omnia anima plena sinit. Is spiritus dicitur aliis coelestis & aethereus tepor, Platonicis magnum

naturae seminarium,Pythagoricis spiritus vitalis, de quo etiam QNgilius L I B. v I .PEneidos. Hinc pio caelum ac tereas campo que liquentes Lucentemqueglobum Lunae litaniaque astra

Spiritus intus alit, tot que in se per artus ens agitat molem, My magno se corpore mistet. Hunc igitur spiritum hauriunt pisces,hoc,respiratione & transpiratione spiritus suos & calorem innatum reficiunt,instaurant, tuentur & moderantur: in qua etiam sententia est Plinius. Spirant inquit, με ' 8 7 confessione omnium&paucissima animalia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent,quoniam sine eo nullu animal putatur spirare,nec pisces branchias habentes anhelitum reddere ac pervices recipere existimant,quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia,in qua sententia fuisse A ristotelem videon multis pers iasisse doctrinae indaginibus,nec me protinus huic opinioni eorum accedere haud dissimulo, quoniam & pulmonum vice alijs possunt alia spirabilia inesse viscera,ita volente natura, sicut &pro sanguine multis alius humor. In aquas quidem penetrare hunCvitalem halitum quis miretur,cum etiam reddi ab his eum cernat, dc in terras tanto quoq; spissiorem naturς partem penetrare, argumen' to animalium quae semper defossa vivunt ceu talpae. Accedit apud me

124쪽

certae essicaciae, ut credam omnia in aquis spirare naturae suae sol te, primum saepe annotata piscium aestiuo calore quaedam anhelatio, & alia tranquillo velut oscitatio. Omitto alia,quae quiuis ex Plinio petere potest. Quae vero Massarius vir sane doctus in annotationibus suis scripsit, ut Aristotelis tueretur partes, ea contra me non faciunt. Esto enim vitalis halitus in aquas penetret, non aliter quam aer, qui cum pondere aliquo delapso descenderit, mox sese referens undamque rursus compellens bullas excitet, vel vapores propter Solis abstractionem, ex terra subdita mari, vel ex aliqua

parte terrae cauernosae transcurrentes exhalent, ut sit necesse auram

aliquam sub aqua remanere non posse: & si qua ex causi praedicta

oriatur statim ascendere , sunt enim haec illius verba. Ergo sine aere& aura Vitali nunquam est aqua , perpetuo enim& sine ulla intermissione coelestes orbes mouentur, vires su as in hunc inferiorem orbem demittunt, & aerem cum vitali halitu quoquomodo omnibus commiscent, unde aerem & aquam perpetuo agitari cernimus, etiam si placidum ventis staret mare. Et quanquam citissime aqua diuisionem sui in unum conducat, nihil tamen obstat , quo minus aer longe tenuioris essentiae eam diuidat & secet,qua subito in unum conducta aer & spiritus tenuis quaquauersum penetrat. Ex his liquere arbitror contra Aristotelis sententiam pisces in aqua respirationis egere, & re vera omnes ut in suo genere respirare: neque solum eos,

quibus est arteria aspera & pulmo, sed etiam quibus branchiae datae

sunt naturae suae sorte. Praeterea inique ab Aristotele veteres Philosophos fuisse reprehensos, qui pisces respirare censuerunt, sed rectene an secus respirandi rationes & causas intellexerint, nobis constare non potest , utpote quorum scripta ad nos non peruenerunt. Quoniam autem iis quae sensibus euidentia & perspicua sunt, refragari nemo potest, inde sumptam rationem unam aut alteram superioribus adiungemus. Si in vase angusti oris & aquae pleno concludantur pisces, illic vivunt & natant non dies aut menses, sed annos aliquot. Si vel manu vel aliquo operculo ita os vasis obtureS, Vt omnis aeri aditus intercludatur, subito suffocantur. Cuius rei ipse

sepius periculum feci. Quod sane in illis non fieret, si sola aqua ad

refrigerationem satis esset. Aerem igitur liberum, & suo motu quaquauersum sese in aquam insinuantem non torpescentem & immotum desiderant. Porro si in eodem vase ad summum Os non oppleto neque obtecto, ut maior aeri locus sit, contineantur , Illic natan tes & ludentes pisciculos,cum voluptate cernas. Si manum ori vasis admoueaS, tum certatim alius alio superior in aqua esse contendit, ut modici aeris usura fruantur.Quare piscium genus omne respirat, sed varie:nam beluae marinae & quaecunque pulmoneS habent,aerem

125쪽

una cum aqua hauriunt,eandem autem fistula eiiciunt, qua etiam 4piritum ducunt,ueluti nos naribus, ut balaenae,delphini,physeteres.Alia pulmonibus spirant sine fistula,ut testudines marinae,palustres,& fluviatiles : similiter vituli marini, quibus patentes sunt nares, pharinxangustissima,quo fit ut naribus aquam haustam ehcian aerem reticineant. Reliqui pisces, quibus branchiae vel apertae vel opertae sunt, iisdem aerem trahunt, & aquam simul haustam emittunt, molles aquam & aerem trahunt, indicant hoc maxime sepiae,quae captae diu toto corpore agitantur, aere inq; tractum affatim reiicientes sonant fou, quae magnae expirationis indicium est. Crusta intecta densis &hirsutis suis branchiis aperte respirant,& in aere & in aqua,argumen to sunt bullae multae circa oris opercula excitatae. Ostrea tenuissima contecta cute, per illius cutis exiguos Munsum fugientes meatus respirare existimo,quoniam exiguo calido innato p dita,exigua eget respiratione Umnia igitur quae in mari gignuntur animantia respiratione varie a se discrepant,pro caloris ventilandi, Sc spirituum reficiendorum magnitudine vel exiguitate: ut stabili sede viventibus parum inest spirituum, beluis marinis ob maior corporis conatus de impetus, longe maior spirituum pia necessaria est, aliis quae inter haec media sunt pro corporis mole pro actionum & motionum celeritate, magnitudine,robore,natura prouida eos spiritus 3c eum calorem natiuum qui necessarij essent,& proinde his respondentem respirationem largita est.Haec de piscium respiratione isto loco apte dici posse existimavi,qua in re inuitus equidem feci, ut Aristoteli contra dice rem,sed ad id me veritas impulit, quae apud omnes plus valere debet quam cuiusquam hominis autoritas.

De Piscium differentiis ex sentiendi actionibus,& an sentiant spongiae.

VP UT X. X Sensibus quos animantibus dedit natura, partim necessarij sunt , ij nimirum sine quibus vita sustineri non potest,partim no adeo necessarij, sed ad melioris

vitae usius conferentes. Omnibus pridita sint animan

tia quae perfecta dicuntur, alia necessarijs tantsim. Sic S pisces qui cum aliis collati imperfecti iure dicuntur nam piscium genus,ut recte scribit Aristoteles, etiam auium genere mutilatius est 1 . de ρα ac imperfectius partibus exterioribus. continuo enim simplici cor pore a capite in caudam usque porrigitur perfectis pauciores sensus habent. Testa intecta 3c mollia quaedam ut urticae, pulmones , lepo-pores,priapi marini,sol, stella, eaque quae insecta dicuntur, Oculis at-

126쪽

1o6 DE PISCIBVS

que auribus priuata sunt. Quorsum enim iis quae testa inclusa perpetuo latent in tenebris oculos & aures dedisset naturaZquorsum aliis qua sedibus suis perpetuo haerent,cum illorum usus sit in praeuidendis iniuriis, & tuendo corporeὶ Tactu quidem & gustatu nulli non praediti sunt: nam cum alimenta corporis maxime dissimilia sint, &diuersia, pisces vero ut animantes omnes non nisi conuenientibus, naturaeque suae idoneis alantur, ad horum discrimen & delectum adeo necessarius fuit gustatus,vi sine eo vita teneri non possit. Pisces

itaq; suis quibusdam saporibus gaudent, & escam imprimis ex pisceamia expetunt j & piscium reliquorum pingue, ut qui gustatu huius

modi delectentur, voluptatem quae ex eo genere esculenti capiant. Quod si gustatum,tactum quoque habeant necesse est,gustatus enim tactus quidam est : huc accedit quod tactus sensuum omnium primus est. Quanquam vero tactu gustuque omnes a natura donati sint , non omnes tamen ex aequo utriusque facultatis sentiendi sunt participes: nam marinis piscibus qui solo praesenti semper alimento victitant,non est exquisitus admodum gustatus, quia variorum ciborum delectum habere non possunt, neque ea oris constructione ut alios praeter aquam possint capessere: illis autem qui vel herbis, vel pisciculis, vel aliis alimentis , quae semper in promptu non sunt, vescuntur, acrior est gustandi vis, quippe qui ciborum inopia vires languescere cum sentiant, appetitu illo qui animalis dicitur, incitati undique conquirunt, ex quibus suavioreS, naturaeque suae acconm. modatiores ab alienis citra gustus sitis insignem vim secernere non possitnt.Quamobrem tangendi sensum ad vita animantis plane necessariu esse recte dicimus,non autem simpliciter ad vitam, ut ex plantis feminibusque perspicue liquet,quibus sine sensu animalim appeti

tu sua inest vita.Infinitae piscium multitudini oculos datos esse, eosq; Videre qui negauerit,is oculis carere iure dicetur. Stabili secte degentes nihil cernere prius ostendimus:sed de stellis& echinis cum loco moueantur,non sine causa dubitari posset, cum oculi ad circunspiciendum & ad iter dirigendum dati sint,nisi dissectio omnem dubitationem prorsus tolleret illi igitur caecorum ritu huc & illuc temere Vagantur, cibi quaeritandi gratia. Audire vero pisces plane constat, non tamen omnes,qui enim non vident,ij neq; audiunt: sed qui perfecti sunt squamosi,beluae marinae, galeorum genera, malacostracavi locustae astaci, uillae,cancrorum genera,mollia,sepiae,polypidoli--Lib. .debi'. gines.Haec omnia Vident,audiunt,odorantur,id quod confirmat Ari p -- stot.Pisces, inquit,audire 3c odorari perspicuum est,sonitus enim ma gnos fugere videntur, veluti triremium remigationes, ut in latibulis suis facile capiantur Etenim si exiguus etiam tuerit extra aqua sonus, ex aequo tame omnibus qui in aqua audiunt dissicilis, magnus & grauis

127쪽

LIBER III I. IOT

hais videtur,quod euenit in delphinis capiendis. Cum enim eos repente alueis circundederunt, sonos edunt in mali,& uniuersos fugientes compellunt in terram, & capiunt ob strepitum capite grauatos. Ad haec inter piscandum quam maxime cauent, ne vel remo Vel retibus moueant strepitu sed cum aliquo in loco gregatim pisces stabulari intellexerint, certo interuallo coniectantes retia dimittunt, Vt neque remo neque impetu cymbae strepitus ad locum deueniant piscium: & omnibus praecipitur nautis, silentio quam maximo nauigent, dum gregem circundant. Nonnunquam ubi a gregare pisces placuerit, idem faciunt, quod in delphinorum captura: obstrepunt enim iactis lapidibus, ut deterriti in arctius coeant: atque ita uniuersi irretiantur. Haec de piscium auditu ex Aristotele,cuius sententiam experientia nostra confirmat. Nam si pistes non audiunt cur post tonitrua alosas insalubres dicimusξ nisi enim audiant quo pacto assici ab his possuntZ Cur sturiones eadem expauescunt)Quomodo delphini Simonis nomen agnoscunt, eoque appellari gaudent: quomodo permulti pisices, Cicures facti adnatant ad nos vocatati, nisi audiant Z Non absurdum est hic referre,quod non mihi soli1141

sed multis in Gallia notissimum est. Non procul ab Ambiano in villa quadam diui Antoni j trocta nutritur,quq vocata ad cibum properat,& de manu capit. Glani & cyprini in vivario ςdium nobilissimi viria Iarnaco pulsiato pariete ad cibum properant, id quod ipse sem expertus. Audio in quibusdam vivariis Germaniae inferioris tintinabuli sonitu pistes ad cibum vocari. Iam vero de odoratu non minusquam de auditu certum est. Etenim eos qui praesenti alimento non Utuntur,ut gustatu ita odoratu quoque ad ea quae conueniunt, lugenda uti necesse est. Et quemadmodum vultures ad cadauera solo odore admoniti e longinquo aduolant: sic& pisces ad familiare ali mentum adnatat ut salpa ad stercus S porrum,scarus ad linoetos im, polypus ad oleam. Et pisces vario escarum genere allici & capi longa experientia compertum est. Idem pluribus probat Aristoteles loco ante citato. Plurimi pisees,inquit, eseam non recelem non attingunt. Eseis autem non iisdem omnes capiuntur sed propriis, has odoro disternentes. Sunt qui foetidis capiuntur ut sal par stercore. Complures item pistium in spelucis latentes quoties euocare ad captura piseatores volunt,fauces specus odoribus illinunt cetarijs, itaque protinus eXcitant. Praeterea anguillam eodem modo capi palam est. Vas enim salsamentarium ponunt obstaculo in eius os indito, quod Colum vocant. Nidores denique potius genera quaeque pilaium appetunt. Vnde etiam carunculas sepiarum deustas, odoris gratia estam hamis assigunt, ita enim fit ut pistes auidius accedant.

128쪽

odoratu fere nullo donata sunt, quippe quae alimentum in promptu semper habeant,nimirum aquam,ut nullusvnquam ciborum dea lectus illis sit necessarius. Quae cum ita sint,quae in mari degunt,fensuum numero differre satis liquet, neque etiam omnia perinde acri sunt sensu. Pastinaca, quae paruos habet oculos οξυδεμ ob visus acie

dicta est . contra, mugiles parum acute cernunt,& facile hyemis tempore obcaecantur, thunni dextro oculo clarius vident natura, laeuo

hebetius. Ut in summa dicam,acutissime vident quaecunq; pupillam paruam habent & oculos non prominentes: contra, quibus pupilla magna est ,& oculi prominentiores: item quibus oculi osset sunt&duri. Audiendi vi praestant mugit,chromis, lupus,salpa:permulti non nisi magnos percipiunt sonos. Delphin inter omnes pisces sagacissi odoratur,teste Aristotele.Hactenus de piscium sensibus & c teris quibus multo plura dici posse certu est, sed ea partim ex propria cuiusque historia, partim ex veterum libris & experientia his adiici postunt. Post remo huius tractationis loco absurdum non fuerit illud paulo diligentius expendere, an sentiant spongiae necne. Πῆ 'Gbi', Ac primum non sum nescius videri Aristotelem in ea esse sententia, sic enim de his scribit: Sentiunt spongiae,ut aiunt, inde apparet, quia ubi auulsorem sensere, cotractae multo difficilius abstrahuntur: idem

I - γ p μ faciunt flatu & fluctu urgete,ne sede sua excidant. Multo vero aper lius Plinius.Nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo,

intellectum inesse iis apparet quia ubi auulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahutur, hoc idem fluctu pulsante faciunt,vive.

re esca manifesto conchae minutae in his repertae ostendui. Circa Totaronem vesci illis auulsas etiam aiunt, & ex relictis radicibus recrescere,in petri quoque cruoris inhaeret color. Quicquid sit quod ab isti, vel ab aliis dici potest,spongias sensu omni carere existimo. Ac primum ad Aristotelis dicta respondeo, dicoque loqui eum ex vulgi potius sententia, quam quod ipse ita sentiat, quod eius indicant verba:

Ea οὐ πω tius cprum: sensum,inquit, habet spongia, ut aiunt. Hocti a. ΔΚ T. ut ita esse credam,facit alius eiusdem Autoris locus: Spongia, inquit, omnino plantis similis est: has autem sensu omni priuatas esse existimat. Postremo loco ante postremum citato haec subiungit. Sunt qui de hoc dubitent s de auulsorum ratione intelligit) ut qui Toronem incolunt: aiunt enim in spongiis nutriri bestias,lumbricos,& alia huiusmodi, quae auulsis spongiis pisciculi saxatiles deuorant,& radices relictas, quod abrumpantur spongiae, renasci eas, & ex eo quod relictum est, perfici.Quae Plinij sententiam, & auulsorum rationem falsam esse conuincunt: neque enim si conchae aliaque similia in spongiis reperiantur,inde efficitur iis spongias vesci, quin potius in spongiis alia quae animata esse constat, vivere. Iam quaecunque in mari

pisc

129쪽

LIBER IIII. IN

piscibus , vel solidiore aliquo alimento vescuntur, id unum in locum concoctioni a natura destinatum cogunt. At spongue cochleas vel lumbricos, non unum in locum, sed omnibus suis foraminibus excitae iunt. Quod petris cruoris succum inhaerere ait Plinius,non cruoremtipongiarum essessiunt enim in eorum numero, quae dicuntur, id est sanguinis expertia) sed succum eum, quo aluntur & accrescunt este dicendum est. Porrὁ quis sensus spongiis inesse posset, cum in his nullum viscerum, neq; eorum, quae eandem rationem habere postent,nullum neruorum vestigium insit, ut ex disiectione apparet Quantum vero ad auulsorum rationem attinet, facile est intellio erea tot animantibus,quae in spongiarum cauis sunt,cum se peti sentiui, dc se prae metu contrahunt,spongias quoque simul contrahi. Has ob causas Aristotelem sequor, qui plantis omnino similes spon mas esse censet, SO proinde sensu omni vacare: idem etiam Plinius, quod nescio an parum animaduerterit, facit cum ex relictis radicibus recrescere ait,quod in animantes nullo modo competit, ex nulla enim animalis parte renascitur animal sed in plantis id usu venit, ex quarum radicibus aliae renascutur,ut in vitibus,oleis,aliisq; infinitis videmus

De Piscium differentiis a moribus sumptiS.

Α C T E N U S Piscium differentias, quas nobis eorum vivendi ratio,partes,actiones suppeditant, ita nos explicuisse arbitror, ut qui has diligenter veluti vias persequi voluerit, facile ad piscium cognitionem

perUenire possit. Superest Vltimum partitionis membrum, nempe G , id est, mores piscium, qui etsi maxime diuersi sint,& proinde essiciant,ut magna sit pisciu dissimilitudo,tamen nulla alia ex re, quae quidem ad piscium cognitionem faciat, pauciores quam ex moribus differentiae sumi possunt. Quis enim est,qui in tam

alieno a nobis elemento, vel in profundo & immenso mari tam assi duus piscium spectator esse potest, ut eoru mores penitus cognoscat discernatq;ὶ Piscatores quique diu in mari aquisve aliis versati sunt pauca quae certa sunt,de moribus reserui. Eandem ob causam Aristo teles,Plutarchus,AthemPUβ,Oppianus, Elianus, Plinius, no adeo multa nec omnino vera, sed pleraq; incerta de moribus piscium caeterorumq; animalium literis mandarunt: quod ut minus mirer,facit ignorantia multarum aliarum rerum,quq alioqui familiares ac domesticς nobis sunt. uotus enim quis'; est,qui eorum quibus cum vivit, magnoq; usu coniunctus es mores penitus nouitZTanta semper fuit, & est hodie nomine familiaritatis & amicitiae simulatio, tamque facile

130쪽

DE PISCIBVS

fronte ac vultu sustinetur,ut verissime a veteribus prouerbio dictum sit,multos salis modios cum eo edendos esse quem pernoscere atque amicum asciscere volueris. Verum Ut ut obscura sit morum cognitio, tamen ne quid a nobis praetermisium esse videatur, quod ad piscium notitiam coferre possit, pauca de moribus dicam, si prius veterv m dc eorum qui illis forte assensuri sunt opinione refutauero, ex qua essici pose videretur omnium piscium cosdem fere esse mores, aut certe non admodum diuersos. Sunt enim qui existimauerint pisces omnes natura caljdissimos esse, quare cum mores animi temperamentum corporis sequantur, ut in libello huic rei dicato demonstrauit Gal. non magnum esse in moribus eorum discrimen,qui eodem sunt tem Lib. p peramento.Hanc opinionem refert Aristoteles tib de partib. animal. Quidam aquatilia terrenis afferunt esse calidiora, dicentes loci fritagiditatem caliditate naturae ipsorum pensari , dc sanguinis expertia sanguine praeditis,& foeminas maribus esse calidiores. Et in lib. de re spiratione,Empedocles non recte censuit ex animantibus calidissima

esse aquatilia, & ignis plurimum habentia, quae naturalis caliditatis excelsum fugiunt, ut quoniam frigido & humido destituuntur, loco

ipso h c contraria asciscant,humorem enim aere minus esse calidum. In eade sententia fuerunt ex Latinis Lucretius,&:Vitruvius quorum omnium ratio etsi1 prima specie vera esse videatur, falsa tamen est corporis enim affectuum excessus,contrariis locis & temporibus conseruantur, si1milibus laeduntur. Contra naturales corporis habitus similibus gaudent & conseruantur, contrariis laeduntur. Quare ex eo

quod plices in locis frigidis & humidis degunt,inepte calidissimos esse cocludunt,quia si natura esstant huiusmodi locis similibus sese tuetarentur,contrariis offenderentur. Ergo quantum ad piscium temperamentum attinet,uniuerse dicimus pisces alios frigidos esse, alios calidos colatione medij generis,frigidos sanguinis expertes, calidos sanguine praeditos Calor enim in sanguine est, ut Aristoteles, Galenus, Caeterique omnes tum Medici, tum Philosophi toties inculcant. Ob

eam causam dicemus animalia caeteris calidiora similiter partes corporis, aetates, alias aliis calidiores quod maioris sanguinis copia abundent. Pisces igitur qui pulmonibus spirant, squamosis calidiores sint, squamosi mollibus, crusta, testa intecta, & insecta frigida dicuntur, quod sanguine quidem,sed non omni calore destituta sinimam cum ipsa vivant, vitaque in calido sita sit, calorem aliquem ipsis inesse certum est,& humidam quendam substantiam, quae sanguinis vice sit,&caloris pabulu.Hos caloris gradus manifeste respirandi ratio ostedit. Quibus enim plurimus inestsanguis ij pulmonibus spirat ut cum maiore calore donati sint magis refrigeretur,ut delphini,balamar, orcae.

Cartilaginei vero,squamosi dclaeues branchiis perfectis vel imperfectis

SEARCH

MENU NAVIGATION