장음표시 사용
151쪽
in mari sint siue in suuiis.Sed ex his essici minime potest,diuersosesse
specie,coracinum marinum,&coracinu fluviatilem,ut nec salmo marinus a fluviatili specie differt, neq; alosa fluviatilis a marina,sed succi bonitate dc suauitate differunt. nam pisces huiusmodi in fluminibus nutriti,longe prs stantiores sunt iis,qui in mari capiuntur, & qui prope fluuiorum fontes,iis qui in ostiis, quibus in mare influui: ut sturio
marinus multum suauitate inferior est eo,qui in Rhodanovel Garu-na nutritus est.aqua enim dulcis pingues pisces reddit,&odore illum marinum veluti eluit. Huius rei gustatum iudicem optimum quilibet adhibere potest Quare nominis varietas differre specie no facit,sed ea a fretorum & gentiu varietate inducta est. Exempli gratia: Amia in Gallia Narbone si boniton, in Prouincia palamide. Trachurus a Vasconibus chichamu,a nostris sieuret nominatur. Nunc de substatia coracini & succo.Fluviatilis & maxime e Nilo melior est, niger albo,&elixus asso:est enim stomacho gratior,aluo facilis. & apud Athe . Am- Πν η'phis .Quicoracino marino vescitur praesente glauco,sianς mentis non est:Niloticosuero coracinos dulces, bonς carnis,suaves esse scitantiqui
periculum feceriit. Apud eunde dicitur esse subpinguis, minime mali succi, carnosius,qui multum ala facile concoquatur, & dishibuatur, omnino myllo praestantior.Marinus siccior duriorq; est,& ob id minus palato gratus.idem esto iudicium de mugilibus,lupis, caeterisque huiusmodi,qui in marino stagno,vel in fluminu ostiis capti pinguiores sunt & suauiores marinis. sed omnes huiusmodi minus salubri esse
succo,magisque excrementis abundare censeo,tum ob alimentorum . Copiam,tum quod minus exercentur,quς etiam in causa sunt, cur Citius putrescant. Easdem ob causasGalenus mugiles stagnorum mari- L .3- Anorum & in fluminum ostiis altos vituperat. Coracinus sale condie batur.Galenus. 9γμους δ -λα μυδας ὁι ἐκ τοῦ ταλ cito dem.
6λλοι tu μον τ lilaei 'μj μJ-ὁι ηορασῖοι. Post sardas ac pelamydas mylli,qui ex ponto adferuntur, praecipue comendantur, post hos coracini.Et Persius, Saperdamque advehe ponto.Coracinum autem saperdam etiam dici prius ostendimus. Athenaeus vero loco paulo ante citato, in quo coracinum myllo in omnibus praefert, Galeno aperte aduersatur, nisi dicamus a Galeno coracinum maiorem intelligi,ab Athenaeo vero minorem,qui myllum pro mediae aetatis coracino usurpat,ut antea docuimus:quivero in suo genere minores sunt,
maioribus longe praestant,id quod Galenus ipse de thunnis declarat. ψῆ 'Thunnorum caro, qui & aetate & corporis mole sunt minores, non perinde dura est,eoq; hi facilius coquuntur. Coracinus igitur maior, durior est & insuauior,minor conrra,& myllo,qui iam satis accreuit, melior. Carbunculos coracinorum salsamenta illita discutiui, inquix is si ta in Plinius: & carnes eorundem aduersus scorpiones Valent impositae.& Ibidem ea. s.
152쪽
I id cap 7- coracini fel excitat visum. Lapides in capite repertos valere ad nephriticum,uci colicum dolorem vulgus existimat. Alij collo suspenios ad morbum regium conferre credunt. Qua ratione aut facultatu equidem nescire me fateor.Et experientia ipsa hoc falsum esse arguit. Ad nephriticum vero dolorem valere sum expertus. Cominuit enim lapides renum: vel pituitam,ex qua calculi gignuntur, & retinentur, exiccando, vel pondere suo propelledo,ut lapis Indicus,vel Iudaicus, vel lapis Lyncis.Caesius Rhodig.vir & multς,& variae eruditionis L IBRO XU.Lect. Antiq. haec scribit, Palladij locum castigare volens. Scitu non indignu esse,ab eruditis obseruatum ubi Palladius scripsit, Coracinam picem aduersus arborum formicas pollere,reponendum, coracinum piscem,& id ex agricolationum magistris in Graecorum scietia. At nos rem ipsam experiri voluimus, num coracinus piscis antipathia quadam formicas ab arboribus arceat,quemadmodu cancer boves a salicibus , aliisque arboribus. Sed rem aliter habere experientia ipsa comperi.Quare coracinam picem, ut a resina, quae nihil aliud est quam pix alba,differat,iegedum esse iudico, ut & Vitruvius coracinu colorem dixit pro nigro. Coracinus piscis, si paruus sit ut aurata a nostris praeparatur, vel in sartagine frigitur, vel in craticula ascsatur. Si magnus,elixus in aqua,aceto,& vino albo apponitur, & cum succo Oxalidis, vel aceto editur. Si diutius seruadus,assus aceto,& pauCo pipere conditur, additis foliis lauri vel myrti vel tu standis, salsus,
MBRA Coracinum sequitur, nec meliuS certe Vm bra corporis sei habitum refert,quam umbra Coraci num.Ob quam similitudinem piscatores,& ichthyo-polt tam Romae, quam in Montepelio coracinu pro umbra,& umbram,pro coracino vendunt, existiman
153쪽
tes umbram, Coracinum, latum, sola aetate differre, ut coracinus paruus sit, v ra maior, latus vero maxi mus. θια νευ Graeci vocant, quam Latini umbram, seruata Graeci nominis ratione. Graeci quidam hodie corrupto vocabulo θίον vocant, alij ab Italis & Massiliensibus,denique a toto illo tractu,qui a Massilia est Neapolin usque, Umbrino vocatur: Batonae borrugat,quasi verrucatus, averruca quam in mento habet, a Gallis matre: in Gallia nostra Narbonen udaine, nonnullis peis rei, id est, piscis regius,sed peritiores dat nam a pisce regio & coracino sic distinguunt, ut peis rei sit is, qui latus dicit .vaina vero si ιῶ να : postremo coracinus corp, ut dictum est prius: minus corrupte pro daine dicitur a quibusdam came,omisso in id quod Galli plerunque faciunt in nominibus, quorum initium est C hac autem sublata & κ in d mutando, da me fecerunt. Nomen habet γῆ να vel umbra, a colore nigrescente. Ouidius in fragmento operis de Piscibus: Et auri
Chrysophrys imitata decus, tum corporis e Umbrae
Sive potius a lineis quibusdam obliquis, a dorse descen dentibus
aureis dc obscuris, quae aliarum videntur umbrae: una enim manifesta est, sequens obscura, & sic deinceps a capite ad caudam usque. Umbra in multis coracino similis est, verum ab eo differt magnitudine. Coracinus enim ad cubitalem, aut paulo maiorem magnitudinem peruenit,vmbra in multo maiorem molem accrescit,praesertina in mari Oceano:habet & verrucam in mento,qua nota a coracino &lato facile distinguetur. Caeterum foramina duo ante oculos habet, coracini modo, in summo rostro, & inferiori maxilla foramina aliquot parua,sed manifesta, quid partes has asperas reddunt: dentibus caret, pinnas quoque similes habet, sed minus nigras & breuiores, maxime quae in ventre sunt & dorso, caudam similem Vmbrae alius est color, quam coracino ob lineas obliquas, quasdam aureas manifestas, alias aliarum, veluti umbras, ut dictum est: corpore quoque est minus lato, sed longiore, dorsum minus repandum. Oculi in utroque similes.In umbra squamae capitis multae & paruae. Operculi branchiarum extrema nigrescunt. Partibus internis coracino simitalis , ventriculum similem habet, totidem appendices, splenem, he- pax, fel, similia. Insunt & in capite lapides. Oppianus umbram saxa frequentare scribit, iis versibus qui capite de sargo citati sunt. Veruntamen in veris saxatilibus non habetur, neque enim molli est carne & niabili. Est tamen in pretio, & diuitum mensis apponitur. Nam quanuis sicca sit carne, & concoctu non admodum facili, tamen sua ui est, & candida. Apud Athenaeum breuis admodum derDor. hoc pisce silmentio. Epicharmus, inquit,9ιοι δα,Numenius 2iάΠα
154쪽
uocat. Sunt qui σκι νὼν & σκιν diuersos esse pisces credant, quod alter vera umbra sit, alter piscis umbrae similis. Sed scrupulum hunc adimit Galenus LIB. II I. de Aliment. facult. ου - ,
inde mollem carnem habent, ac isti & saxatiles pisces, veluti nec umbrae , quae scini des aut sciam ae duplici nomine appellantur. Ausonius umbrae meminit, sed ea plane fluviatilis est: neque enim marina fiuvios unquam subit. Duas igitur umbrarum differentias statuimus, marinam & fluviatilem, quae in montium amnibus, una
cum troctis, a quibus plurimum dissidet, capitur: de qua suo loco
plura. Hodie umbra marina Romae maxime commendatur, δίtriumuiris rei Romanae conseruatoribus, casita dono dantur,quem
admodum apud nos delphinorum & glaucorum capita Episcopo Mons peliensi tributi nomine penduntur. Recitat non illepi dam historiam de Tamiso parasito Romano Paulus Iouius, vir doctus S elegans. Is Tamisius Romanis auli bisque silibus erat insignis, sed gulae adeo prostitutae ut infamis haberetur. Is cum per
seruum, qui in foro piscario in eam curam intentus, excubare solebat, ingentis umbrae caput, triumuiris delatum esse cognouisset , in
capitolium protinus ascendit, ut simulato apud magistratum negotio, sermoneque de industria protracto, prandium captaret. Sectmisero huic res longe aliter cecidit ac sperabat, eoque die magno illigula constitit. Nam triumuir ad Riarium Cardinalem dono misit, hic ad Cardinalem Federi cum san severinum: is rursum ad Chisium Publicanum ditissimum: Postrem bChisius ad scortu quod amabat. Interea parasitus pertimestes,nebolus is e faucibus eriperetur,ac veluti coruus hians, per singulorum aedes praedam avide oonsectatur, huc, illuc, sursum, deorsum cursitans, modo trans Tyberi , modo cis Tyberim. Tandem fessus, anhelans, totusque sudore dissuens, huic enim pinguis aqualiculus propenso sesquipede extabat, cum scorto noui hominis aduentum admirante discubuit. Lapides qui in umbrae capite sunt, eandem facultatem quam coracini lapides habere creduntur. Ex umbra ius album optimu paratur,& quae elatina vulgo dicitur, quemadmodam ex lupi carne. Praeparatur coracini magni modo. Caput in aqua'vino decoctum ex aceto editur.In sartagine frigunt alij,& cum succo mali araniij edunt. Diuisa etiam in assulas & caryophyllis transfixa,in craticula assatur, oleo frequenter irrigata.Farina probe subacta coclusa, caryophyllis, cinamomo,sale condita seruatur. Apud Pictones elixa ex aceto,& cepis minutim concisis editur. Sciaenae interranea, & squamae combus e panos γ' discutiunt autore Plinio. De la-
155쪽
B Similitudinem a coracino & umbra latus disiungi non debet, λαγος Graecis dicitur, Latino nomine caret. Cum esse putamus,quem nonnulli pro umbrina δ vendunt. sunt qui coracinum album esse credat, quo- -rum sententiam nec probo nec improbo.st enim peri pe ut idem piscis,diuersis in litoribus,diuersis nominibus nuncupetur.Pilcis est marinus,reperitur & in Nilo, coracino & umbrς similis Verum maior,candidior,tum carne tum squamis.Tuberculo in mento caret,qua nota ab umbra discernitur,corpore minus est lato quam coracinus quamis oblique si1tis,argenteis.Cauda,pinnis,oculis, naribus,toraminibus ante oculos,branchiis,partibus aliis internis coracinum aemulatur. dentes euidentes habet, lapides in capite. Frequentillimus est Romae & in Adriatico mari, apud nos non ita frequens. ocamus iras rei, ut proximo capite diximus: quod delicatissimus,
stratus in Italia optimum dicit esse latum,his verbis: rboribus foecunda, latum celebrem Itala gignit, erra sinu SI aeo, gratum uaue alimentum. vero in Nilo fluuio sunt lati,inueniuntur tanta magnitudine,Vtucentarum librarum pondus superent.Piscis hic candidissimus est,
Ocquouis modo paratus suauissimus imilis glanidi istri.Hqc Athen i
156쪽
verba potissimum me in eam opinionem induxerunt, ut credam piscem,quem nunc exhibemUS,vertim latum mam nullibi frequentius vidi,quam in Italia,eo potissimu in loco, qui Schilata hodie quo
que dicitur. Romam quoque aduehuntur quam plurimi ex Caieta Neapoli,& tota illa extrema Italiae ora, quae magna Graecia olim di ista est.Prςterea,vt annotauit Athenarus,candidissimus est,& suauissitamus=kum etiam Strabo in piscibus Nili numerat, LIB. XVII. locum protulimus capite de Coracino. Praeparatur latus umbrae vel coracini modo,succi bonitate & suauitate minime his inferior
Q V AMO S I S aliquot iam descriptis, maena
rum species licet magnitudine longe inferiores, sub iungimus, ob similem totius corporis imaginem. Aboope autem incipiemus,qui in Gallia nostra Narbonensi,Italia .Hispania, & re de nomine notissimus est. Βοωψ, 8bdξ dicitur. Βοω ν ab oculorum magnitudine. 1 D. ν. ab Aristotele citante Athen.lib.ποῶ ἰουω. & LIB. IX. de hist ani cu mal. &ab Oppiano Lis.1. Bo a Numaeuio, βοώξ a Speusippo, & ab is rivi: aliis Atticis, e α. r I , id est,a voce,autore Athen o. quare & Mer curio sacrum esse piscem fama est, ut citharum Apollini. Pherecrate etiam teste, nullus omnino piscis voce edit,praeterquam Eodem in loco Aristophanem Bygantium sic reprehendit Athenaeus.Aristophanes ByZantius male ait nos dicere piscem βάυ ,cum dicere oportateat cο-α:quonia paruus piscis cum sit,magnos oculos habet. sit igitatur bovis oculo id est,magnos habens. aduersus hunc dicendu si hoc male nominamus quare υρουαῖνον dicit nusinon dicitur enim απι ει πινε quare etia non θωρον dicimus,sed c Ρονὶ cum sic dicatur,α H 6 ν-Haec Athen .cuius etymologiam
Festus Pompeius secutus est. Bocas, inquit, genus piscis a boando, id 1A.ι,.eo. n. Qst Vocem emittendo appellatur. A Plinio box,vel ut alij legul, boea
157쪽
dicitur,Graeco nomine non mutato. Quare miror GaZam idem non fecillie,& vocam conuertere maluisse. Venetiis bosia, in reliqua Italia, rimo de si Liguria,Gallia Narbonesi, Hispania, uo nominatur. Piscis est mari '' nus, litoribus gaudens ex mamaru genere, pedali magnitudiue, corpore satis rotundo,non compresso, quale fere est mugitu. Capite breui,& paruo. Oculis maximis pro corporis magnitudine,utpote qui totam fere capitis regionem occupent. Colore est: vario. In dorso a branchiis ad caudam lineas ductas habet alias aureas,alias argeteas,minusquam in salpa illustres,ob quas,ab Aristo.in lib.-ώ-λλιι , id est ,in dorso pictus cognominatus est:in ventre nullae apparent Ii '''nea ,sed lac squamis tegitur argeteis. Pinnς sunt spari, canthari, Largi,
pinnis similes,cauda subaurea,vetriculus magnus,cum multis appendicibus,intestina tenuia admodum,hepar rubrum,splen ex rubro nigrescens.Nutritur alga,carne,luto. Athenaeus lib. v II δυ εφθος Cetri s. -ο lος νοον ανι ς, ιλιος.o ν α ω 4 θ άκων γλυκυτερος ἰ9 ἀχαλωτερος. ubi pro is αm res,legendum Coeian A id est, box elixus coquitur,di stribuiturq; facile,iurule tum quid emittens, facilem aluum reddens.Assus successis carbonibus suavior est,& tenerior. In Prouincia fatis commendatur,ut etiam aegrotis apponatur. Veteribus vilis,
nec ullo in pretio fuit Reuera piscis iste in sartagine coctus, vel assus super craticulam mediocriter alit,quia siccior redditur.
: Nostri quoq; piscem quendam,in multis superiori, simile,bo e rauel appellat: quid vero istud rauel signi scet, non potui omnino assequi, nisi quod peritiores piscatores, boguerauel dictum esse putant,quia capiatur,&vendatur cum piscibuS,Vulgo raualle appellatis, id est,minutis, quique simul elixantur, & appo
158쪽
nuntur, nec propter paruitatem seligutur. Is igitur piscis quem boopis secundam speciem facimus,boopi vel mqnae similis est.rostro ma
gis acuto,dorso ex caeruleo rubescente, Ventre argenteo , cauda ru
bescente,oculis magnis & variis,nimirum circa pupillam nigram circulo ex aureo virescente, corpore toto latiore quam boops, sed breuiore. Quis sit is piscis difficile est coniicere,nisii in enere maenarum numeremus,quique disserat a boope non sexu tantum s sunt enim in hoc genere & mares & sceminae sed etiam specie, sed propter similitudinem, alteram boopis speciem constitui.
1 s.cap. --Α I' N ΙΣ a Giaecis, a Plinio maena dicitur, Gaza ha-lecem non recte vertit,neq;- μα ναα haleculas. Nam
halec generis potius nomen mihi esse videtur,ut sit pi- sciculus omnis vilis,vel muria coditus, vel piscium faex. G Vnde Collumeia,tabentes haleculas incrementi mi nuti pisces,iubet praeberi iis qui in vivariis seruantur piscibus. Et Hermolaus piscem omnem vilem halecularium vocat. Est etiam halecti-Zib δ ρ ρ - quamen ex intestinis piscium. HoratiuS: Ego faecemprimus , haleo Primus υν inuenipiper album. i si Dicitur & a Plinio alec muriς vitium .iau datur & Clazomene ga-' ro,Pompeique & Leptis: si1cut muria Antipolis ac Tliuria. Iam vero in Dalmatia vitium huius est a lex imperfecta nec colata *x.Quare Pli-nsi vocabulu retinendu arbitror. Mama a Liguribus, ac Romanis se uatis Latini nominis vestigiis monota hodie vocatur,a Massiliensibus mendole, ab aliquibus cetaret, quod aluum cieat. Α nostris in Gallia Narbonensi iusicle. Ab iis qui Adriaticum sinum incolunt claue.Maena piscis est marinus,ex squamosorum genere,boopi similis, aliquanto latior,& minor: apud nos vix palmum attingit. Rostro est acuto, cap
159쪽
capite compresso,oculis minoribus, quam boops,detibus paruis, hyeme candida, vere & aestate varia. Maculis c ruleis toto corpore, & potissimum in capite, & dorso sparsis. Pinnis aculeis cauda, boopi similis. Vtrinque magnam & rotundam maculam habet in medio corpo re.Lapides habet in capite internis partibus a boope non differt: mas in eo foeminae diffundis,quod latior sit,& porrectior, foemina rotundior. Cum foetu foemina impleri incipit, maris Color in varietatem quendam,& nigrorem mutatur,& pessima carne essicitur, vocaturq;
hoc tempore ναγ Gob foetorem, opinor:MartialiS LIB. XII. Fuisseterres aut inutiles maenetsOdor impudicus hirci fatebatur. Sic etiam dicuntur Aristoteli τ'αγι ν,id est,hircum Olere, qui in- ἡ is icipiunt venere uti vocemq; inaequalem mittunt, quique libidine,ac- -. se i cenduntur:hoc est,male olere. An verbis ssit qui ab Athenteo, 'ρανος ρ ' dicitur, alio loco inuestigabimus. Cum Roma Venetias venissem,
maenas tanta coloris varietate conspexi,prae his quae hyeme venduntur, ut vix primo aspectu agnoscere. In nostro enim litore minus vario colore depictae sunt, neque solum ideo quod magna ex parte periit color in seium delatis,sed etiam in ipsa sagena. Maena parit brumae tempore .Quo tempore Vterum fert, melior, ut reliqui fere pisces omnes Apud Athenaeum Hicesius melioris succi maenas esse censet, 'quam gobiones, non tamen ori tam gratas esse,neque tam facile aluo
deiici,qua in re falli ipsum existimo:quoniam gobiones friabili carne
sunt, nec saxatilibus multo inferiores:quare non possunt maenae melioris esse succi. Non negarim tamen maenas carne esse media,boniq; succi. Coctas in sartagine magis probo,quam elixas. Caeterum nullo in pretio fuisse apud veteres ostendunt versus Martialis paulo ante citati. Earum aliquem esse in medicina usum, Dioscorides docet: Mae- L . GAio. narum ex capitibus cinis si illinatur, callosas sedis rimas abolet. Eius etiam garum,oris putrilagines collutione sedat. Et PliniuS,capitiS mς- s.;i. O. io. narum cinis cum allio tritus,ad thymia crudis illinitur.Quid autem sit hic crudis non video. Quamobrem sedis legendum esse puto.Hac vim smaridibus tribuit Dioscorides. Sed cum sint eiusdem generis uid opisces,carne & facultate arbitror no multum dissidere. Praeterea,mae- Ibidem ea.8.
nae salsae cum felle taurino illitae umbilico, aluum soluunt. Earum etiam ius assumptum aluum soluit,quam ob causam fortasse a Prouincialibus quibusdam crearet moena a cacando dicta est.Rursus Plinius, Ibidem. Capitis maenarum cinis,ad rhagadas,& Condylomata utilis. Et mςnarum muria, & capitum cinis cum melle sanat strumas. Et Anginas. maenarum salsarum ex capitibus cinis, ex melle illitus abolet. Porro Galenus. Capitibus maenidum sale inueteratarum ad sedis rimas ute- mia
160쪽
vis illarum desiccare, non admodum acriter: hoc enim adustis qui ibi ρ 7- busdam inest,quemadmodu desiccandi vis omnibus. Et Paulus AEgi. de eadem re loquenS Hρεωναε πονιψ εσκι ωμυουs άφε 6ν. Vbi interpres γα γαυρε-αs guttur male conUertit , cum gurgulionem vertere debuisset. Est enim carnosa particula,e palati extremo suspensa, veluti plectrum ad formandam vocem conferens: vocant etiam Graeci αι , Latini columellam vel vuulam. Fit autem scirrhus a materia crassa vel glutinosa, aliquando ex inflammationis male curatae reliquiis aeui malo curando exiccantia non conuenire, & ratio & ex perientia docent. Nam durata medicamentis malacticis egent, non iis quς multum siccent vel digerant.Hςc enim idquod tenue est discutiunt, quo discusso morbus curatu difficilior redditur, nimirum manente eo,quod crassius & durius est.Nisi quis conte dar,ea non omnis scirrhi curationi conducere,sed eius tantum, qui ex pituita crassa, dcvt ita dicam, congelata ortus est,uel ex intempestiuo, aut immodico medicamentorum refrigerantium usu. Propterea quod crassum, vel glutinosum humorem incidant & attenuent, postremo siccitate sua absumant, congelatum vero dissoluant calefaciendo, & dissolutum discutiant. Sed quς Galenus de capitibus m nidum scribit, non ex sua sed alterius cuiusdam sententia profert. Capita maria arum cum falsae& exiccata sint,vim exiccandi habere constat,& multo magis si1 assa in cinerem redigantur .Quare nec mirum si cinis ad anginas valeata ut & illa omnia quae affluentem humorum copiam absumunt,qUe admodum cinis hirundinum,& stercus canis. Eadem ratione ad oris Vlcer cinis e capitibus mamarum conducit, quod putridum est ex edendo,ob quam causam etiam thymos fanat.
MARIS & Graecis & Latinis dicitur, GaZa Cerruni Latine vertit: ob id fortasse quod Neapoli sinari des vulgo diculur cerres,Massiliae gerres. Iirum cur non potius Plinii & Martialis appellatioe usus sit, qui gerres dicunt.Plinius L i v. x x x II. in catalogo piscium.