Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

161쪽

Martialis in versibus superiori capite citatis Smaris ea maenae species est, quae λιαμ ομ α νις etiam a Graecis dicitur, id est,maena alba quia semper alba remanet,cum maena prior colorem mutet: unde deductum

putant quod prae timore pallidos, smaritos Itali vocent. Venetiis hodie girati &ger i. in Gallia nostra Narbonensi,& Hispania, picaret, ob id fortasse quod salitus hic piscis, & fumo exiccatus, linguam

acrimonia quadam pungit & mordet. Vehementer errant, qui te comaenides esse putant, quas harengades vel harendi nos dicimus

nonnulli haleculas. Sunt enim ex thrissarum, non ex maenarum genere,& maxime in oceano capiuntur, quo non penetrauerant Veteres,qui de piscibus scripserunt,de quibus suo loco dicemus. Smaris marinus est piscis, maenae similis, sed minor. Est enim digiti tantum

magnitudine, corpore strictiore, rostro acuto, maculam utrinq; nigram habet, notis caeruleis,versicoloribusque caret. Sed candida est, lineas quasdam argenteas, & subaureas obscuras a capite ad caudam ductas habens, pinnis,aculeis,cauda, partibus internis,maenae similis. Hunc piscem garum esse nominis assinitas facit v t suspicer, cum pro garo cerrus dicatur,& a Plinio & Martiale multitudinis numero gerares. de Antipoli hodie garon. Praeterea ex hoc pisciculo optimum fieri garum experientia quemlibet docere potest. Ex Garo vero piste optimum fieri garum testis est Plinius. A liud est inquit,liquoris ex aquisiti genus,quod garum vocavere, intestinis piscium, caeterisque

quae abiicienda essent sale maceratis, ut illa putrescentium sanies. Conficiebatur ex pisce quem Gneci garum vocabant. Smaris eodem succo carneque est,qua maena & ad eadem fere omnia valet, ad quae maena,eique Plinius tribuit quae Dioscorides maenς. Plinius. Smarides tritas, illitas ad thymia sedis conferre scribit, uti cinerem capitis maenarum.& Dioscorides. Sin aridis piscis caput exustum, excrescen-Iisi tes ulcerum oras, puluillosque reprimit,nomas cohibet, thymos clauosque absumit.Caro non secus ac salsamentum prodesta scorpione percussis,aut a cane demorsis. Galenus post maenam de sim aride nihil

seripsit,hanc opinor ab illa nihil differre existimans.Paulus 2Egi. maenis sim arides subiungit. Sm aridis, inquit, caput tostum ad pilorum desuuia cum adipe vrsino conducit. Ex his colligat lector, quibus, " remedijs quae minimo pretio comparari possunt, careat is qui piscium historiam ignorat.Praeparatur sinaris ut maena,&ut squamos alij. A piscatoribus sale codita,aeri exponitur, vel in camino suspenditur,&exiccatur. Alij antiquorum more in muria sinunt tabescere, ut garum faciant. Ex qua optimum & suauissimum garum paratum

vidi, apud Gulielmum Pelicerium episcopum Monspeliensem,uirum summa laude dignissimum.

162쪽

C PUT XV. N Squamosis sunt phagri, erythrini, hepati,synagri des,inter se similes. De quibus deinceps agemus,ob similitudinem quandam quae illis etiam est, cum ali quot iam descriptis. De pagro autem primum dicemus,qubd is notissimus sit. φάκος autem Vel 'gos', vel φαγου ς Graecis dicitur .Latini Graecam appellationem, populi multi eiusdem vestigia constanter retinuerunt, quod maximo argumento est,ueterum pagrum esse quem hic exhibemus. In toto litore Gai

lice nostis Narbonensis, pure dicitur, Italis pagro, nonnullis phagorio. Hispanis quibusdam beetogo: Dalmatis & Lusiitanis phagros. φά- Ηος dictus est quasi , id est vorax n serendo p. quemadmodum in o7ρεον pro Κεον, quae etymologia naturae huius piscis optime quatadratide qua mox.Caue autem pagrum cum paguro confundas,quod docti quidam fecerunt, nominis assinitate decepti plurimum enim a sese dissident, nam pagurus est in cancrorum genere, de quo suo loco. Pagrus piscis est marinus,litoralis,aliquando pelagius,& inter Ni

1 D. L loticos b Athenaeo & a Strabone connumeratus. Corporis forma, i. δ7- pinnis,earundem situ,numero,aculeis, cauda, paruae auratae similis, colore dissimilis: est enim colore ruta,qua nota cum erythrino conuenit,cum eo capitur, ac pro eodem Venditur, ab erythrino tamen dissidet, quia e russo ad caeruleum hyeme magis Vergit, erythrinus semper rubet.Pagrus rostro est spissiore,rotundiore, ad aquilini nasi formam accedente,toto corpore rotundiore & latiore. Ventriculum maiore,splenem minorem habet erythrino,vesica quoq; aere plenam

maiore. Appendices & intestina eade quae auratae hepar sine felle, cor angulatum,lapides in cerebro. Quam ob causam frigus sertimescit,

163쪽

ut lupus, umbra, caeterique omnes, quibus lapides sunt in capite. ve .lcitur luto, alga, carne, ut sepiolis, squillulis, loliginibus, cochleis sunt qui echinis etiam vesci putent, sed an propter aculeos possit attingere , dubito: quanuis latas maxillas & dentes anteriores, acutos habeat. Aristoteles citante Athenaeo scribit, iωρ ἰm μθ ργ/., α' ω θ εχ' oν , ακ- ν τε ἐπιμος. quae in Aristotelis libris qui nunc extant, non reperiuntur, suntόue diligenter expendenda. sarcophagum esse pagrum nemo ambigit. solitarium vero esse, vix credat aliquis, cum maximὸ in litore nostro non nisi multi simul capiantur, nisi quis hoc adscribat, id est, huic retis generi, quo omnia capiantur, Omnia nimirum quae obuia sunt&ad quae pertingit rete. Cor trigonum intelligit angulatum, cuiusmodi est in plurimis piscibus. Quid verὁ sit illud, an s ,

latis ambIguum est, num vere vigere dicit, ut significet eo tempore edendum esse,quod tunc sit veluti in aetatis flore, ideoque carnosior, succi pleniora auior, minusque excrementis abundans, ob crebras exercitationes & natationesῖ At Archestratus ad omnem luxum ingeniosissimus apud eundem Athenaeum ait, δς ρον ε id est,canicula oriete,edendum esse phagrum: quo fit ut mendosium esse locum suspicer. Cumq; piscium alij vere, alij autuno, alij qstate,alij hyeme,alij vere & autumno,alij vere,aestate & autuno, ut multus,alij vere & autumno pariant,sitq; pagrus ex his qui vere pariant f certum est enim circa veris finem parere) legendum esse puto, θ εαρος, id est,uere parit. Hicesius haec de pagris & similibus:

phl,synodontes,synagrides genere quidem similes sunt,siquid e dultaces & adstringentes, fatis nutrientes, & iure quidem dissicile excernuntur. magis autem nutriunt carnos, & magis terreni, minusque

pingues Dulces quide suaves & palato gratos accipere Oportet: nam quod dulce est,ut mel,siaccharum,sapa,tatum abest ut adstringat,vel aluum sistat,ut potius leniat.constringentes vero n5 austeri vel acerbi sed qui non facile excernantur. Sunt igitur pagrus & similes suaves ,media carne,vel satis sicca,unde fit ut aluum non cieant,ut molles & pr humidi,& satis nutriant. Pagrus marinus fluviatili salubrior est,ut & alij pisces qui relicto mari gumina subeunt,cuius rei causam exposui capite de coracino. Hinc demere oportet pisces eos, qui Vi'. rias, vel ferinum quid redolent, vel nimis strigosi sunt, ut sturionem, iampetram, alosam & similes, qui & suauiores & salubriores & magis opimi in aquis dulcibus essiciuntur. Archestratus pagri caput

164쪽

14 DE PISCI BV s

tib. 3α. ca.ip- praefert.Plinius inter remedia, quae febrium circuitus tollunt, et hoc

recenset.Pagri fluviatilis longissimus dens capillo adalligatus, ita ut quinque diebus eum qui alligauerit, non cernat aeger. quem locum corruptum esse facile iudicabit is,qui pagrum nouerit, cui dentes alij aliis longiores nulli sunt. Alij paguri fluviatilis substituunt, sed eadem dubitandi occasio est, quid per paguri dentem longissimum intelligi oporteat, nisi forte e forficulis denticulatis this enim verbis utitur Plinius eodem libro) longissimum. Quare hunc locum doctis aestimandum relinquo.

nio rubellio, aliquando seruato Graeco nomine erythrinus dicitur. Ga1a Plinium imitatus rubellionem Vertit. nomen a rubro colore positum est. Cyrenaei autore Zenodoto apud Athenaeum υκκ vocabant, autore vero Clitarcho,ut idem alibi scribit Mesin, qui Graeciam nun Cincolunt λβυνον corrupto vocabulo,pro erythrinum.In Gallia Nam bonensi & Hispania paret, Romae phrangolino, vel phra lino, quasi paruum pagrum.Confundunt enim isti omnes pagros cum crythrinis. In Liguria,& quadam Italiae parte puro.Obseruandum diligenter est cuculum,lucernam,alios'; rubros pisces,Gallis, S maxime Parisiensibus dici mugete : nobis autem Monspeliensibus, muli OS, rou geld nuncupari. ne quis Gallica nomina cum Graecis temere confuni; ἐλυρ. dvn ,inos erythrinos esse putet . Erythrinus piscis es marinus, pela- ι. gius autore Aristotele,secundum Oppianum litoralis.

165쪽

. Vandunt, reterra quicquid nutritur in alta. Hippi, cocci ges celeres fa ιque erythrini.

Hyeme quidem in alto mari degunt, aestate Vero terram petunt, & circa litora capiuntur. Sunt & quaedam profunda litora, in quibus etiam quouis tempore degere possint. Erythrinus colore est rufo si1ue rubescente,ventre candido, corporis forma, pinnarum situ, numero, cauda, aculeis branchiis,pagro similis, rostro acutiore & strictiore, corpore minus lato,oculis magnis,in quorum tunica cornea binae macular aureae apparent,ore est paruo, dentibus admodum partiis,rotundis acutisque. Intus candidissimus est,uentriculum

medium habet, cum paucis appendicibus sed crassis & magnis: intestina crassa, haepar ex albo rubescens, a quo pendet fellis vesica oblonga, mesenterio & spleni alligata.Splen ex rubro nigrescit, & magnus est,si corpus spectes. Lapides habet in cerebro.In erythrinis,pasDscrum generibus,& channis, nulla est d1stinctio maris & foeminae,sed

omnes foeminas esse argumento est, quod in omnibus ova reperiuturaestate, quu parere debent. Capiuntur aestate,rard hyeme, vel quia pelagij cum sint,aestate ad litus accedui, vel quia piscatores,aestate quam longissime possunt a litore, retia sua expandunt. Falsum est hos verti in dentices Qui error inde ortus est quod cum maiores fiunt, propius ad synagridis,denticisve formam de colorem accedunt,minusque solito rus sunt, ac veluti canescunt .Quem colore apte refert minium

pauco candido dilutum,sed facile peritus maculis,& dentibus,a sy nagride distinguet, de qua postea. Est & illius error coarguedus, qui vul--Duiuigo dictum pagellum sue phragolinum quem hic repromamus non si morcsse veterum crythrinum existimat. Verum id me plurimum mouet,

inquit, ut ab illorum opinione recedam, quod A ristoteles& Plinius crythri nos vel rubeculas grauidas, & ouis plenas toto anni tempore capi asserant.Cum in eo genere mares non sint,quod phragolinis minime accidit,qui pluribus anni temporibus, sine ullo ouoru vestigio

comeduntur. locus Aristotelis est LIB. Im. de hist. animal. Quemad- ω.ti

modum in ostracodermis & plantis est quod parit & generat, no autem coeat: sic & in pistibus passerum genus & erythri noru & channς,

omnia ex his oua habere coperiuntur. Et lib. vi. de erythrino &channa ambigitur: omnes enim grauidi capiutur:& Plinius in quoda gene 1ib. s. ω te re omnino non sunt mares, sicut in erythrinis & chanis:omnes enim ouis grauidς capiuntur Est & alius de eade re Aristotelis locus lib. de Id 3. . gen anim. His in locis, & omnibus aliis in quibus aut Aristoteles, aut Vetera autolum quiuis piscis huius meminerunt, omni anni tempore ovis plenos erythri nos minime dixerui,sed quo tempore veterum feriat, hoc aute illis vere accidit,omnes ouis pleni semper reperiue Ur Vnde omneS foeminas esto colligui autores.Quis vero tam foecundus cst

166쪽

D E PISCIBVS

piscis, qui omni anni tempore ovis grauidus capiatur, ne mullus quidem, qui ter anno parere dicitur. Ex quibus perspicuum est, ex eo quod pagelli nostri siue phragolini, aliquando sine ovis reperian tur, non effici eos non esse veterum crythrinos. Qui pisces 1nter se similiores sunt quam phagrus, erythrinus, hepatus, synagrisὶ Athepatum & synagridem manifestae notae, & minime dubiae, a phatagro & erythrino distinguunt, ut mox dicemus. Vnde fit, ut phagrus& erythrinus supersint quam simillimi, adeo ut etiam a vulgo confundantur, ut ex horum descriptionibus liquet. At de nostro pagro nemo dubitat, quin is antiquorum sit pagrus. Quare restat erythrianus , proculdubio is qui paget a nobis, a Romanis phragolino dicitur, quasi paruus pagrus. Olim piscem istum neque Vilem, neque Commendatum fuisse comperio. Si quis tamen illius substantiam mediam glutinosi humoris expertem consideret, & degustet, is muraenis &bu glosso aliisque permultis, qui & apud veteres fuerunt,& apud nos

sunt magno in pretio,praeferet:nam neque dura carne est,Vt cuculus, draco, neque molli vel dissitiente, ut aphya, neque tenaci glutino a seque succo, ut anguilla, sed carne auratis caeterisque mediae sub stantiae piscibus similis, ideoque bonum succum gignit,fatis alit, non dissicile coquitur, aluum non ciet: quia mediocriter sicca est carne. Paratur ut aurata,frigitur etiam, & aceto, foliis lauri, myrti,citri,iuglandis aspergitur, diutiusque seruatur. 2Estate elixuS,ex aceto rosa-ceo suauimme editur.

De Novacula pisse

XUII., VNT Qui piscem hunc,quem hic exhibemus, ve rum erythrinum esse existimant,hac ratione moti, li colore rubro sit,sive ruffo,pagri modo. At cum corpo. ris figura pagro dissimilis sit,& capite latum quodam modo similis,ab his dissentio, sequorque in hoc pisce,

Vulgarem appellationem,quam ex Latina sumptam arbitror: dicitur

enim

167쪽

LIBER V. I.

enim rason, quae vox nobis, & Hispanis nouaculam significat, a Plinio vero, qui solus ex veteribus piscis huius meminit, nouacula piscis. Eius verba sunt: Novacula pisce quae tacta sunt, serrum olent: nam in vulgaribus codicibus perperam locus hic legitur, & eo quo citaui modo restituendus,& merito quidem nouacula dicitur : est enim dorso cultellato, quo maiorem nouaculam apte repraesentat. Piscis est marinus squamosus palmi magnitudine, tres digitos latus, unum spissus, capite pagrum quodam modo refert, posteriore corporis parte buglossum, ore est paruo, dentibus acutis, magnis &recurvis: oculis est paruis, a quibus descendunt ad os lineae obliquae purpureae, & caeruleae: squamis tegitur magnis rubescentibus. A capite ad caudam protensia est pinna unica & continua , altera a podice, qui ori quam caudae propior est, ad caudam. In arena vivit.

Piscis est Rhodi frequens, & in Melita insula, ex quo post Rhodum a Turcis expugnatam illuc migrarunt milites, qui Rhodij appellantur. Capitur &in Maiorica Minoricaque insulis, & inde a Pigno discipulo quondam meo ad me missus. Carne est tenera, de de catissima, ac in illis in siilis, quas modo nominaui,summo est in pretio.

Speusippus.De hoc igitur nunc dicendum: H os , o

λεβίοις Graecis dicitur,Gaza verbum e verbo exprime Siecorinum interpretatus est. Hermolaus modo ie-

cur marinum, modo hepatum appellat. Huius piscis nullum vulgaae nomen, neque in Gallia, neque in Hispania, neque in

168쪽

i 8 DE PISCIBUS

Italia potui a piscatoribus extorquere , a solis Graecis huius temporis didici ui υρον hodie vocari; caeteri omnes anonymum esse dicunt ob raritatem, & pro maena Vendunt, a qua tamen plurimum oculorum magnitudine, corporis latitudine, colore differt. Hepatus piscis est pagro similis, oculis maioribus quam pro ratione Corporis, ut melanurus, colore obseuro, seu ex caeruleo nigrescente, pinnarum numero , situ aculeisque pagro similis, latiore, maio-I eque cauda, nigram in ca maculam habet, melanuri modo, ad

quem alludit is, qui aeud Athenaeum dicit se bilem non habere, ut

nec hepatus habet, seque ex iis esse, qui μελ οπυγοι sunt. Dentes non latos, sed rotundos, acutoS, serratos. Ventriculum magnum cum appendicibus quatuor, intestina tenuia, hepar album sine felle, cor angulatum, branchias quaternas utrinque, in cerebro lapides duos. Hunc piscem, quem proponimus, Veterum hepatum esse, notis omnibus diu multumque consideratis,3c cum aliis frequenter collatis,mihi ipse persuadeo,& ςquos rerum aestimatores mihi assentiri cogunt notae omnes, haepato a veteribus tributae: quarum nulla

omnino huic nostro pisci repugnat. Primum pagro similis est, deinde colore est nigro, postremo sine felle: quae tres praecipuae sunt

1ibi. 1. hepati notae. Quas ne comminisci videamur, audiamus Athenaeum

esse dicit, Speusippus autem similem pagro hepatum: est autem solitarius, ut ait Aristoteles, carne vescitur, serratis est dentibus, colore nigro, oculis, habita ipsius ratione, maioribus, cor trigonum, υἷνοι- album. Et alio in loco Athenaeus ex Archilocho scribit eum felle carero: ex Hegesandro duos lapides in capite habere. Huc accedit, quod paucas ventriculi appendices tribuit Aristoteles, sicuti in hoc quatuor tantum inuenimus, ut prius est dictum. Quod solitariussit, id ipsim et pistatores fatebuntur, qui & raro vel potius nunquam multos simul capiunt. Quod carniuorus, ostendunt ea quae in ventre & intestinis reperiuntur, dentibus esse serratis, colore nigro, oculis maioribus e Mi L ipsa docet. Quod cor angulatum habeat, hoc illi cum multis commune est. Quum vero album esse dicit,mendum subesse opinor. Cum enim in corde maxime abundet,& perfectius coquatur sanguis, ne in candidissimis quidem piscibus,album esse potest, nisi partem supremam cordis accipias, quam ου ον φλεβο- νίμουδιν vocat Aristoteles, de qua fusius libro tertio. quare legen

dum esse puto εαμυμ λαόν: huic enim pisci hepax ςst huiusmodi, ut

prius

169쪽

diximus. Sed argutus quispiam sortasse hic obstrepet, & nos nostro iugulabit gladio. Cum en ina, dicet, in hepate sanguinis sit officina,

cur non rubrum erit,ut cor,Vel qui candidum dici poteritὶAnimadueitendum est hepar in piscibus nonnullis, ut in mustella marina, in asellis, S aliis multis album ab aut oribus dici, non certe quod decandore, cum nive possit contendere, sed quod cum aliorum piscium vel animantium hepate collatum,candidum dici possit, & ut magis exprimamus ex rubro albescat. qui enim branchiis spirant, minusque calidi sunt,sanguinem magis pituitosium & magis album gignunt,non aliter quam qui anasarca laborat,quod pituita pro sanguine gignant,candidiores fiunt. Quare in istis hepar minus rub scit. Cor vero multo calidius sanguine coquit, perficit, rubrum quo efficit,splen vero quia sanguinem atrum trahit, non potest non rubere quouis sanguine cum atro permisto. Haec omnia me impul runt ,ut apud Athenarum legendum putem --γονον, λαμSunt qui piscem eum qui Lutetiae egres, vulgo dicitur, hepatum esse arbitrentur,ob id fortassie quod magno & delicato sit lis pate. Sed hoc falsum esse multa coarguunt: nihil enim illi est cum

pagro seu crythrino commune .Praeterea nigro colore no est, ut he

patus: denique notis sere nullis hepato similis est,qui egresin dicitur: quis vero is sit,suo loco ostendam. AElianus uno loco iecorinim minit,quem si ς ον Graece vocat penuria enim codicis Gneci facit, ut dubitem certe is hepatus non est, quem ex Aristotelis & Αth naei sententia exhibemus:scribit enim citante Pe. Gyllio iecorinum

mustelis similem esse,quae ab hepato nostro plusquam

distat:alio loco ait in specubus abditos latere maris incolas oves &- . .. . hepatos quanquam in Versione epathos male ut opinor & a piscatoribus praepontes nominari solitos, ij quidem quanquam maximi videantur,tamen ad natandum segnes sunt,non enim a suis latibulis longe aberrant,imo Vero circum eaipsa semper volutantur,infirmioribus piscibus adnatantibus insidias faciut Εt Oppianus LIB. I. 6 ηπατον in fundo & saxis cauis delitescere scripsit. sit ne is hepatus noster,n5 facile est iudicare. nullas enim notas appingunt, quibus internoscatur. Diocles apud Athenaeum saxatilem facit, verum saxatilis proprie non est, ut saxatiles pisces appellant Medici, qui sunt omnium optimi, carne molli & friabili. Hic autem quia

carniuorus est,duriore est carne.Recte igitur dicemus cum Galeno thepatum in medio esse piscium durae Carnis & mollis, quemadmodum auratam,pagrum,ymbram dc alios huiusmodi. Praeparatur ut pagrus Vel aurata.

170쪽

De Synagride.

NAI Pr Σ Graecis dicitur, Gaetae dentex, quo etiam nomine γ δ - conuertit,quia Synagridem &synodontem eundem pisicem esse existimat. Gr ci quidam etiam hodie vocant Θυαγμα. Italis dent tuis dicitur. Α Massiliensibus dente. In Gallia nostra

Narbo nensi marmo: pro mormiro ostenditur, Venditurque. Admonere hic oportet, ab ichthyopolis nostris scarum Aristotelis dentate Vocari, a dentibus magnis dc latis, ne quis hunc nostrum dente cum denrali Italorum,& synagride, vel synodonte confundat. Synagris piscis est marinus,in litoribus, & eorum saxis degens, corporis figura auratae,vel erythrino similis, pinnis quoque,-aculeis, desquamis,& coloremam ex albo rubescit, sed maculis veluti punctis aspergitur. Capite magis est compresso, quam aurata, Vel pagrus, quaternos in utraque maxilla dentes, caninis similes habet, inter alios paruos eminentes,internas partes sicuti superiores pisces. Lapides in capite.In Adriatico mari in insignem magnitudine accrescit,in nostro litore auratam non superat. Sunt qui synodonta non genere quidem sed specie a synagride differre arbitrentur. Athenaeus enim ex Epicharmo tanquam diuersos ponit Σωακγας τε, Θυο ν ς τε ν ραρικιλους. alibi synodontis meminit sine syna gride. Ego vero sentio synagridem, & synodonte sola aetate differre,cui simile quid in auratis & coracinis prius annotauimus, Visynagris dicatur minor &iunior, synodon maior, unde synagridas id est,ut opinor, delicatas & teneriores nuncupauit Epicharmus:minores enim pisces,& qui aetate no multu processerunt molliores & delicatiores sunt grandioribus Synodontem vero ἐρυ οποι-

Albens. r. κιλον cum Varietate rufum, siue rubru, que Numenius v ocat μου &

quod epitheton cu ἐρυθροποικίλω pugnare videri posset. Verum st

SEARCH

MENU NAVIGATION