Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

181쪽

C PUT XXVII. - Α Π P O Σ, Piscis nomen est Apud Aristotelem &

Athenarum,a Gaza aper dicitumnam Latine et vos a-- prum significa non caprum ut quida aliquando vertaterunt.An vero piscis quem hic exhibeo, aper sit,procerto nondum habeo,sed cum rarus admodum piscis iste sit, & notas insignes habeat,studiosos celare nolui, sed proposita pu ura inuitare ad rem diligentius expendendam,ut tandem quis sit piscis iste constare possit. Est autem squamosus, nihilominus tamen pr duro,ac veluti aspera & vilosa cute tecto corpore,fere rotudo compresso, rubescente,oculis magnis, rostro obl5go,& obtuso suis modo, sine dentibus.mox a capite secundum dorsi longitudine, aculeos habet praeacutos,duros,longos,rectos, setas esse diceres, inaequales . nam primi breuissimi sunt,medij longissimi, postremi mediis minores &primis maiores.Pinnas duas ad branchias,in ventre duas alias, multis firmisq; aculeis & a sese dissiunctis constantes. A podice tres aculeos, breues & acutos. Cauda in unica pinnam desinit. Athenaeus inter eιμ numerat ex Aristotele, quae nota aptissime quadrat, est enim duris asperisq; squamis aperto corpore.Dicat aliquis Aristotelem Io Vehist. πνον fluviatilem facere, & in Acheloo amne vocalem: cum hic noster p β marinus plane sit. Id equidem fateor,sed Athenarus huc Aristotelis io ι -- cum mihi suspectum reddit,qui ex Aristotele adfert συφρον φθε εα Ο τ ηοῦ μον πῖθον ut fortasse e legere Oporteat apud Aristotelem pro pisce alio,vel corruptus sit locus Athen h&6'ον pro reponendum sit.Nemo aute existimet κο ibin esse: cer iissimis enim notis a se discrepant.υ- ους dentes & acutissimos Icvalidissimos habet,ut ex Oppiano docuimus,κάροος iis caret .Pr terea Vnses r. abAthen o dicitur durus, virUS Olens, κα σροF VCro, eX Ar- tib . m.

chestrati peritissimi artis opsonatricis sentetia summopere laudatur.

182쪽

RON DELETI IDE PISCIBUS

Osi pisces saxatiles proprie dicantur.

, A C T E N V S Pisces aliquot squamo- sos maxime litorales,qua potuimus breuitate& perspicuitate descripsimus, quorum aliqui ab Oppiano,Athenaeo, Diocle in saxatilibus

numeratur, quos tamen non esse veros saxa

tiles ostendimus, multumque succi bonitate& praestantia inferiores esse iis quos veros saxatiles esse dicimus,de quibus nunc agem US. Qui autem veri sunt saxatiles,& cur sic nuncupati sunt,explicat Galenus LIB. I I I .de alimentorum facultatibus. Scarum,merulam, turdum, lulidem, fucam,percam a locis in quibus versari conspiciuntur,pisces saxatiles appellant: non enim in huibus, aut arenosis,aut terreis litoribus,sed in petrosis promotoriis,& ubi saxa sunt,delitescunt & pariunt. inter hos autem scarus suauitate excellere creditur,secundum hunc merulie ac turdi: tertio loco italides, phycides ac percie. Porro alimentum quod ex iis sumitur, non modo ad coquendum est facile, sed hominum etiam corporibus est saluberrimum,& quod sanguinem medium consistentia generet: medium autem Voco,qui neque admodum tenuis est , neque aquosus, neque multum crassus.Et mox.Meritb igitur in saxatilibus piscibus nullum est inter congeneres discrimen manifestum,ut qui perpetuo in purissimo mari degant, aquamque dulcissimam &eam quae ex eius nodi& marina est mista fugitent.Et paulo post. Saxatilibus omnibus caro

inest quam aliis piscibus mollior, ac Lagilior. Et Diphilus Siphnius

183쪽

LIBER VI.

autore Athenaeo: τῶν θαλα rcis θύων, όρυθι τήαλι ει πιν α τοι, έη - υι, κοῦφοι, μιγομφοι. Ex marinis piscibus saxatiles facile coriumpuntur,boni sunt succi,abstergetes, leues, modice nutrientes. Ex his qui sint veri saxatiles, & cur ita sint appellati perspicuum est.Nos quoque in Gallia Narbonensi rechaus vel rochlers nominamus a saxis. D enim nobis est saxum siue scopulus. Caeterum huiusmodi pisces ut salubemmi sunt, ita nobis, ut notissimi essent,v1detur Voluisse natura:etenim tam Varia & tam iucunda colorum varietate eos dep1nxi ut ad has veluti epulas quibus & secundae valetudinis, S morbi tempore commode utamur, inuitare & allicere

videatur. Iisdem labra evidentia,mobiliaque tribuit, quibus alij pisces carent. Et quemadmodum venenata nobisque letalia, vel Odoie graui,Vel sapore ingrato, vel aliena horribilive forma donauit, vel tetro horribilici te aspectu esse voluit ut iis deterriti statim absti neremus,&sedulo vitaremus. sic quae nobis vel salubria, vel ad ali quas vitae nostrς commoditates utilia sunt,pulchritudine quapiam, vel notis illustribus ita ornauit,ut ad ea paranda vel utenda statim incitaremur. Quamobrem Plato recte dixit, vix fieri posse, ut quod pulchrum idem natura sua prauum sit: quod si aliter contingat, ut in hominibus,ob deprauatos errores quibus mox imbuimur, quos que veluti cum lacte nutricis fugimus,lta in animantibus, vel in platis, ob alimentorum, vel calli, vel soli vitium, vel ob alias huiusino di causas id euenire necesse est. At cum ita nos ad rerum utilium usum inuitarit natura, vulgus tamen imperitum adeo sensu iudiciaque care Ut sepe deteriores pisces bonis praeferat. Quis enim est

ex imperita plebeiqui non buglossum lupo praeferatὶ At buglossium

glutinosum succum gignit difficile que concoquitur, lupus marinus medium consistentia sanguinem. Quis non mullum grandem Vel

carissimum libenter emat, paruum vero reiiciat Z utrunque Vero

quis non saxatilibus longe praestare putet3 At grandis paruo multo durior,siccior,insuauior est,nec nisi ob hepatis magnitudinem olim

a gulosis expetebatur,uterque Vero oculos hebetat, Venerem extinguit,lepore marino qui maxime venenatus est, vescitur, quibus de

causis reiiciedus,& sela friabili carne commendandus,ac hominum gula deditorum luxu magis celebratus, quam ut ob insignem substantiae carnis bonitatem,& succi gratiam, quibus a multis vincitur, tanta laude dignus merito videri possit. Saxatiles quidem nullo in pretio apud nos fuerunt, nec nisi in aliorum penuria utebantur,sed cum obseruassent plerique me,&ispissime eos mihi comparandos Curare, &Vt aegrotis apponerentur iubere, tandem ipsi quoque cX-

petere coeperut Haec de saxatilibus generatim dicta sint,iam ad singulos aggrediamur.

184쪽

saxatiles omnes principatum tenet, ita primo loco i deseribendus est. Ac primum admonendi sunt lectos res Scari duo esse genera,& hunc quidem ὀνίαν voca ri,alterum Vero αιολον, Vt profert ex Nicandro Thia 'IBro tireno Athenarus,quorum Vtrique multae quidem communes sunt notae,sed sunt etiam propriae: ob eamque causam separatim de viro que tractandum putaui,ut res ipse scaros aliquando inspecturis notan Atii liores sint. igitur Graecis dicitur απι ει ι αν ν,autore Atheta

nato,quod significat salire siue tripudiare, hic potius ν ita, id est, depasci id enim aliquando significat se pMVt ex Theocrito docet

Phavorinus. Scarus vero algam herbasque alias depascitur, ut mox fusius dicemus. Graeci etiam huius temporis αυρον nuncupant. Romanis nostrisque non plane notus est, alij enim ob similitudinem dente,alij sargo,alij cantheno vocant,a nostris piscatoribus pro Largo venditur. Piscis est marinus,saxatilis, squamis magnis, tenuibus, colore ex caeruleo nigrescente,Ventre candido, sargo similis, corporis forma ad rotundam accedente, aculeorum, pinnarumque situ &numero .His notis ab eodem secernitur,macula iugra in cauda, litaneis nigris a dor B ad ventrem ductis caret. dentes planos hominis modo maxillasque habet,imo proprie solus latos habet, pluraque &maiora in maxillis ossea tubercula, caudam latam in duas pinnas non diuissem. Adhaec oculis est magnis, supercilijs coloris indi ci . Binas utrinque branchias habet, alteras simplices, alteras vero duplicei uxore Aristotele Cor angulatum. Hepar in tres lobos

185쪽

LIBER VI. ID

Iobos diuisum, a quo fellis vesica pendet, sed intestinis alligata. Fel

nigri coloris,& splenem, ventriculum paruum cum quatuor vel quinque appendicibus , intestinum conuolutum. Hunc piscem quem hic proponimus, verum esse antiquorum scarum constantcraffirmo. Sed quoniam ex Athenaeo, vel Aristotele proferri quaedam posse Videntur,quae nos coarguant, locos istos paulo diligentius excutiamus. Sic enim & scarus omnibus notior fiet, & multa quae ad mores actionesque & succum substantiam ve eius pertinent, sinivit

ρει , τη τύν φυκίων το pu gb τουτοις , λ a θερους, id est, Scarum Aristoteles scribit serratis esse dentibus , & solitarium, dccarniuorum, os paruum habere, linguam adhaerentem, cor triangulum , subalbum, bilem nigram de splenem nigrum. Branchiarum alias duplices, alias simplices. Solus vero piscium ruminat,gaudet alga, quare S ea capitur, aestate viget. Haec Athenaeus. Quorum initio statim. error est insignis. Aristoteles enim L I B. . I I. de hist. animal. haec scribit κα bP3ντες a m - ὁι ιχθώς, ἐξω τοῦ αου. ca in Serratis sunt dentibus pisces omnes dempto scaro. Et Plinius de den- 1Ωti. ι - nrtibus loquens, pisse in omnibus serrati praeter scarum,huic uni aquatilium plani. Quare addenda negatio, legendumque σκουρον Αο πιλυ φησὶν ου κο obhν εἶν . At haec nota huic nostro maxime propria est, nullus enim est ex omnibus piscibus squamosis, cui latiores magisque plani stini dentes, minusque serrati. Praeterea carniuorum esse scarum, ex Aristotelis libris, iis saltem qui nunc extant, non

colligas, sic enim L I E. v I I a. de histor. animal. Victus eadem ratione non omnes utuntur. Quidam enim carne tantum Vescuntur,ut cartilaginei, ut congri, channar,thunni, lupi,synodontes,amiae,orphi, murenae,mulli vero nutriuntur alga, Ostreis,coeno, Carne. Dascillus coeno & stercore. Scarus aute 3c melanurus alga,salpa stercore & alga. Hic aperte Aristote l. discrimina alimentorum quibus vescuntur pisces enumerat, quod si scarum carniuorum esse existimasset, cur id in scaro potius, quam in aliis praetermisisset: neque est quod quis obiiciat id quod mox subnectit Aristoteles. Cephalum ac cestreum solosa carne omnino abstinere,ac proinde scarum carniuorum esse posse. Nam Aristoteles de iis tum loquitur, qui sui generis pisces deuoranr, quod minime faciunt cephalus & cestreus, qua ratione omnes quidem carniuori dici possunt, demptis his duobus cephalo & cestreo,

186쪽

DE PISCIBVS

qui tum a piscibus sui generis tum ab omnibus aliis omnino absti nent. Sed praestat verba ipsius Aristotelis adscribere. Omnes sese mutuo deuorant, dempto cestreo, maxime autem Congri. Cephalus autem & cestreus soli omnino carne non Vescutur.At

quum proprie

carniuorum piscem esse dicimus, eum qui aliorum & non sui modo generis piscium carne nutritur accipimus: in quorum numero scarum non repono, non solum Aristotelis autoritate, sed etiam ratione fretus: nai ventriculum pro corporis ratione paruum habet,

qualem non dedit iis natura, qui pisces integros vorant, nec quicquam in ventriculo huius , vel intestinis praeter algam , herbasve alias reperias. Idem ςonfirmat Plinius. Nunc scaro datur principatus , qui solus piscium dicitur ruminare, herbisque vesci, non aliis piscibus. Necnon AElianus: Scarus inquit, cum aliis herbis tum alga vescitur. Nullus ergo scarum nostrum reiiciat , quod pisces alios non voret, quem tamen carniuorum dixit esse Athenaeus, cum φυυφανον vixisse debuisset: praesertim cum scarum subiiciat alias a delectari, & ea capi. Quo fit, ut alium etiam Athenes locum demirer, qui est LIB. v I I I. quo scribit scarum recentem suspectum esse, quoniam lepores marinos venatur, illisque pastitur e id quod soli mullo tribuit Plinius his verbis. Vescitur lepore mari

no Vnum tantum animalium, ut non intereat,mullus piscis,& tenerescit tantum, S: ingratior viliorque fit. Hac in re magis ut Plinio quam Athenaro assentiar, facit quod mullus iis in locis degat, in quibus lepores marini reperiuntur & capiuntur, nimirum in locis coenosis lutosisque, unde mullus lutarius nominatus est, quae loca

fugit scarus, & in saxis habitat. Sed plura de his cum de mullo agemus. Iam vero quod sequitur, παράλσουν, τυβολον, plane deprauatum est, quoniam cor album in nullis unquam piscibus videbit,qui in horum dissectione se exercere volet, nisi supremam illam cordis partem albam, quae ab Aristotele α ει φλεβοναρωδεε dicitur, pro corde improprie accipias, qua ratione in omnibus piscibus cor esset album, de qua re fusius libro superiore capite de hepato. Quare paucis mutatis legendum λαόν. Quid vero sibi velit me βο- λον, nemo, ut opinor, posset hic diuinare, quid enim tribulo cum piscibus3 At si β dc λ loca commutarint, optime legemus τοι Coti& sic legendum esse audacter contenderim: est enim in hoc piscenota non minima, quod hepar in tres lobos diuisum habeat, ut superius diximus. Quod postremo ponitur solum scarum ruminare, id plane verum est,& ex Aristotelis locis aliquot sumptum. Idem confirmat Plinius & Oppianus. Κ αγρον,οε-μςπε ἐν ι FG παβν ἀ- δοις

187쪽

LIBER VI.

. Incurui scarin ιncolas ι. Am mites interpi es clamore tremendo

Intonat, stre solus pallentes ruminat herbas, Ac meluti pecudes reuocat sub guttura passum. His maculis deletis, & loco Athenati nitori pristino restituto omnia quae sicaro tribuuntur, quae sine taedio repeti non possent, nostro plane conueniunt, Vt negare nemo possit nos veterum scarum penitus nosse,&hic repr sientasse. Nostris autem diu inconnitum fuisse, non est cur quis miretur,cum Romanis olim,& toti Italiae ero visus fuerit, ut nec latinum nomen piscis habeatur autore Columella. Scarus, inquit , qui totius Asilae Griecieque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in ligusticum, nec per Gallias enauit ad Ibericum mare. Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Idem Plinius: scarus carpathio mari frequens, promontorium Troadis Le- ra . cton nunquam transiit. Inde aduecto Iberio Claudio principe. Optatus Elipertius praefectus classis, inter Ostiensem, & Campata tae oram Varios diueminauit. Quinquennio sese cura est adhibita, ut canti

redderentur mari. Postea frequentes inueniuntur Italiae in litore non ante ibi capti. Haec Plinius. In nostro mari capiuntur non procul a Mastura, & maxime circa Stoechadas insitas Rhodi maximam esse copiam a priodiis accepi. Saxatiles bis pariunt autore Aristotele, quod non de scaro tantum, sed de omnibus Laxatili- ω . bus semel dictum sit. Seleucus Tarsensis ait, citante Athenaeo, so- ς' silum hunc piserum noctu dormire, unde fit, ut noctu nunquam ca -'' piatur, hoc autem ei fortasse propter metum accidere. Idem tradit Oppianus sicarum mollem, sic enim appellat, noctu non praedari nec 1 In alios Laevire caeterorum ritu, sed in scopulis suis somnum capere. Scari inter se amant, videturque innatum & mirum ingenium , mutuae que societatis tuendae studium,quq ex Ouidio sit declarat Plinius Mihi videntur mira & quae Ouidius prodidit piscium ingenia, in eo volumine quo αλιι τ' inscribitur. Scarum inclusum nassis 145 fronte crumpere, nec infestis viminibus caput insierere,sed auersum caude ictibus crebris laxare fores,atque retrorsum ita erumpere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus videat, apprehensa eius. Cauda adluuare nixus erumpentis. Haec prolixe & eleganter discribit Oppianus: quae quia longiora sunt quam quae hic adscribi debeant, ex ipsoautore petes. His addit Mianus. Si scarus nassa inclu- Ius in caput exierit, eum qui foris est caudam illi porrigere ut ea

188쪽

168 DE PISCIBVS

comprehensa sequatur.Haec illi quidem faciunt more hominum, qui

etsi libros de amicitia non legerint, tamen leges amicitiae a nat urbidem .iου. ra hauserunt. Praeterea piscium omnium salacissimum esse scarum asserit , eamque cupiditatem necis caussam esse. Piscatores enim comprehens, foeminae summum os ad tenuem funiculum alligant, eamque vivam per ea loca trahunt, in quibus habitant, conficiunt etiam graue plumbum rotundum, longitudine trium digitorum, quo ex chordis appenso trahitur scarus foemina captiua, alter piscatorum nassie in piscatorio nauigio accommodatae os late diducit, datque operam, ut nassa in scarum conuertatur, ea enim sensim demittitur, lapide ad certam mensuram facto : mares autem non aliter quam homines visa amica furore libidinis perciti, circa eam concursantes, alius alium pramertere & contingere studet, ut solent ita Uen SamanteS, aut Osculum aut vellicationem, aut aliquod aliud furtum amatorium venantes, piscator sensim deducit foeminam recta ad nasiam, ac cum ca etiam amantes, libidinisque suae dant poenas. Non solum alga, sed herbis aliis vescuntur scari, ut prius dictum est. Nam & coriandrum escam scaris olim obiiciebant, ut ex

Ibidem e. 18. Leonide citat 9Elianus, quo allecti facile capiebantur. Et Gra i aliqui sepe mihi assirmarunt mire etiam linoetosti quam mercurialem vulgo dicimus) delectari, eaque capi. antum ad succum substantiam ve scari attinet, cum non solum saxatilis sit, sed etiam inter saxatiles primas teneat, constat mollis & friabilis esse carnis, ut scribit Athenaeus, suavem, laeuem, qui facile concoquatur δc distribuatur, quique facilem reddat altauri v. Celsus scarum cum aliis aliquot , iis ex quibus salsamenta fiunt, teneriorem quidem esse scribit,

sed tamen durum. Videtur etiam e numero saxatilium eximere, qua in re omnium sententiae N sensui repugnare videtur, Archestratus vero apud Athenaeum scarum valde commendat, eiusque praeparationem docet. In testina scari violam olent , nec magis fib.- . reiicienda quam aspalacis. Quamobrem recte Epicharmus scarorum lata 3 siccis θεματον ἡκβαλεὰ θεοῖς, id est, ne stercus quidem scarorum fas esse Diis ipsis reiicere. Olim iecur erat in pretio, ut in Vitellij patina commemorat Tranquillus scarorum iecinora , &Martialis: Hic sicarus aequoreis qui meesit obesius ab Nisceribus bonus erit, caetera miles it. LAn.cap.18. Vtuntur etiam, inquit Plinius, ad parotidas scari piscis marini iecinoribus. Editur apud nos assus in craticula, vel in sartagine, vel

elixus, ut aurata.

De Sca

189쪽

LIBER VI

De Scaro Vario.

C ARV S αιολος nullo alio nomine, aut Latino, aut Graeco a prima scari specie distinguitur, quam epitheto, quod alioqui multis piscibus est commune.

num αιολον vocatum fuisse diximus l1bro superiore: denique multis aliis saxatilibus epitheton hoc conuenit. Dicitur vero species haec scari αιολος, quod scarus ινιας fere concolor si melanuro similis,dorso enim caeruleo est,Ventre candido, αι os Vero

oculis, Ventris inferiore parte, in qua podex,purpurei est coloris, cauda coloris indici, reliquum corpus partim ex viridi, partim ex nigro caeruleum est,squamae veluti notis obscurioribus aspersae, ore est mediocri,dentibus latis,in superiore maxilla densis,in inferiore raris & acutis . A dorso ad caudam fere aculei tenui membrana connexi,& aequis interuallis dispositi. In singulorum summa parte membranula pendet vexilli instar: pinnae ad branchias sitae, latae sunt, ac veluti oui figura.In medio ventris notas duas purpureas habet. Intus Ventriculum satis capacem, hepar subalbum, intestina lata dc multa,fellis multum,splenem magnum. formosissimus sane est hic piscis,si quis alius. Carne est tenerrima, & delicatissima, nec dubito quin is sit, cui Galenus caeterique medici principatum dederint,

nunc nomine tantum notus est,a Graecis solis hodie de celebratus,& penitus cognitus. Quare hortor & moneo studiosos omnes,Vt non nominum tantum,sed rerum potius cognitioni sedulo vacent. Romae semestri spatio unus tantum mihi etiam saepius,& curiose rum piscarium adeunti,visus est quo fit ut hunc non admodum illic frequete esse creda. Capitur aliquado in nostro mari,e regione Magalon ,& non procul a Massilia,& Antipoli:circa Stoechadas insulas sῖpius: alij comuni saxatiliu nomine rachau nucupant,alij aiol, alij auriol seruatis, ut credibile est,nominis duo vestigiis Cannariarum

190쪽

1 o D E PISCIBVs

insularum incolae,ut ferunt Irechos appellant. A scaris nobilissima pila H. 37. Scauroru familia dicta fuisse creditur. Ab aeoli scari colore, potius ' 'μ quam effigie stariten gemmam dictam existimo,ea est fortasse quae sapphirus dicitur. Vt superior scarus praeparatur.

De Cynaedo.

IIII., ΛΦΗΣ TH Σ & Αλφου τους Graecis est eiscis, qui a Plinio dicitur Cynaedus, nostri comuni saxatilium

nomine rachau vocant: peritioreS piscatoreS canus,

Massilienses canudo corrupto vocabulo cyn dum Vo--lentes dicere. Piscis est marinus,saxatilis,dorso purpureo,caeteris in partibus luteo,corpore strictiore quam aurata, vel pa- grus,maenis figura similis,alioqui maiore & spissiore corpore, pedali magnitudine:ore mediocri. labra habet,de dentes serratos caninis similes,quod omnibus fere saxatilibus commune est. A ceruice ad caudam spinas tenui membrana connexas habet, non diuisas, Vnde μονακανθος ab Aristotcle,citante Athenaeo,dictus est. Huiusmodi cum sit piscis que hic proponimus,superest ut eum esse oste damus,qui ab Athen. a Plin. cyn dus appellatur. Ac primu Athe. profera

κωθον ειν ius viis κιθον τ οιλφη 6ν. Pisces quidam sunt alphestae,omnino quide cerei coloris, purpurascentes tamen quibus da in partibus: aiunt ipsos binos capi,& videri alteri alteru comite esse ad cauda ab eo igitur quod alter alterius nates sequatur,veteres quida incolinentes,& In Venere procliues alphestas nucuparunt. Aristoteles in lib. de

SEARCH

MENU NAVIGATION