Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

LIBER VI.

Plinius vero cynaedi,inquit,soli piscium lutei.Principio ipsa nominis ratio alphestam eundem esse cum cynaedo plane indicat: nam ut alphestas Graeci appellant pisces se sequentes libidinis causa, eodem quoque nomine libidinosos & incontinentes homines, sic& Latini cynaedos pisces: quoniam sunt &.cynaedi homines molles, ecteminati,libidinosi, quique praepostera & nefanda venere Utuntur. Ad haec cerei coloris sunt,siecundum Athenqum,quibusdam in partibus pura purei, quod nostro plane conuenit. Dorsum enim colore est purpureo exaturato,sive violaceo,caeterae partes cereo colore,quem Plinius

luteum appellat. Aristoteles citante Athenςo κιρ ΟΠNumenius ερυθρὸν, Graecis autem κιρρον significat ξανθο id est: , flavum, autore Galeno libro quinto de sanitate tuenda,cum loquitur de vino pro senibus deoligendo. ε-τ λεά-ον - ρεῖὸ , 3 τὲ Igo oν ία - χρα arvs ειωθε κιρρον ' λειν , δόμα ο κ αν E ξανθον Αομον lον, ut sit substantia tenuissimum, colore quod Hippocrates κιρρον appellare solet: poterat autem δίξανθὸν, id est, flavum appellare.Hactenus Gaialenus. Γρυχρος idem dicitur,& filpam quae lineis aureis distincta est ερυθρόγγ prius vocatam fuisse diximus , talis color est auri vel flamma: ex lignis aridis excitatae. Quod si aliquando ερυνον rubrum vel rufum interpretemur alios secuti, reprehendendi non sit musmam id etiam significat νυ ηὸν flauum scilicet exaturatum,quod est rubrum dilutius, unde Oppianus ξανθοιτε ερυθ , qui tamen iudicio omnium rubescunt.talis est optimae & minime adulteratae ce '' rae color. Dioscorides de corni arboris fructu loquens primum dicit tibi. tap. esse χλορον,id est,uirentem: - ο ξ εον, est, permaturitatem rubescere, aut cerae colorem repraesentare. Vides ut

Poe & UO ο δ 1 pro eodem colore usurpet: quod autem ξανθον rubescens vertit interpres, id non de rubro exaturato intelligendum

cst, sed de diluto, quod ἐρυγρὸν aliquando appellari prius diximus,& alibi etiam Dioscorides scribit, Ceram optimam esse υποκιρρον. ἰώ, --ms. Talis color est luteus, lor nimirum vitelli Ouorum. Idem color dicitur etiam nonnunquam αυρο,. Vinum enim κιρρον quod Galenus ξανθον, id est, satium interpretatus est πυρρον ωHον, id est,rufum pallen S L I B. X II. methodi appellat. Quamobrem vehementer errant qui vinum κιρρον sive ξαθὸν putant esse, quod Galli in clatret appellant,est enim hoc gilvum. Colorem vero κιρρον sive ξανθὸν proprie refert vinum, quod in Gallia nostra Narbonensi prouenit diciturque muscar stypicandent. Haec ideo disiusius explicaui, ut ob nominum varietatem diuersasq; eorumdem significationes rerum notitia obscurior nobis no esset. Quare κιρρὸν ανθὸν υρρὸν νυ ρὸν,& Latine flavum, luteum, rillam, rubrum,seu potius rubescens nonnunqua pro eodem sumuntur, ut exemplis veteru comprobauimus,nonnunqua differunt

192쪽

sed ratione tantum maioris & minoris. quo fit, Vt propter magnam in colorum quorundam gradibus assinitatem, modo hoc, modo illo nomine,diuersii autoreSutantur,etiam in eodem colore designando.

Ex his igitur liquet qualis sit piscis istius color,diuersis nominibus ab antiquis expressus, qui non solius est cynaedi: cancri enim aliqui &cancelli,&leones parvi,qui circa insulam D. Honorati,& in mari Ligustico capiuntur, flaui sunt siue lutei: denique eiusdem cum cynae. do coloris, de quibus suo loco dicemus. Quare merito falsus non

nullis Plinij locus videri possit. Cynaedi soli pistium lutei, vel in ea

mendatus, ut legendum sit, Cynaedi toti lutei, quemadmodum locutus est Athenarus s-ολον κηριομεῖς, omnino quidem caerei coloris modo intelligas non ita omnino luteos esse, quin aliqua parte purpurei sint, ut initio huius capitis declaratum est. Carne &sub stantia eadem est,qua caeteri saxatiles nimirum tenera, molli,& friabili , minimeque glutinosa. Ius ex eo ventrem lenit. Coctus in sartatagine melior est asso in craticula, vel elixo: hic enim mollior fit,ille quia tener est & friabilis, in tenues partes facile soluitur. Praeparatur sic Exemptis interaneis fale aspergitur & farina, quae partes continet &solui prohibeti deinde in feruens oleum iniiciendus. Refrigeratus cum succo mali Αranth editur. 2Egrotis salubre alimentum, facile enim coquitur,& temperatum sanguinem gignit.

De Merula.

est , ita merula apud Latinos. Peritiores piscator S a uerle Vocant : nonnulli Turd, non distin guentes turdum a merula: alij communi saxatilium nomine Dchau. Merula piscis est marinus, ex I

193쪽

saxatilium genere, tincae fluviatili similis corporis habitu, colore ex

indico nigrescente, maris color magis ad violaceum accedit: foeminae ex vario nigrescit. Os dentibus acutis & recurvis munitum. labris,

oculis, pinnis, squamis reliquisque partibus,saxatilibus aliis similis. hetat alecit magno, a quo fellis vesica pendet, intestinis latis, ventricuo longo, splene paruo, corde angulato, branchiis, aliis saxatilibus

similis: vetatur musco, alga, pisciculis, cancris, echinis paruis &integris cuius rei testes oculati sumus: id enim aliquoties ex eius distasectione deprehendimus. Haec de merula Aristoteles. Noυς υλλ ι-κ οις, in v E τας ρας,

λιν.Mutant colorem pisces,qui merulae & turdi appellantur, atque etiam squillae, pro anni temporibus ut aues quaedam. Vere nigrescunt, postea candorem suum recipiunt. Quem Aristotelis locum sic intelligere oportet,ut turdi & merulae suum quidem seruent Colorem, sed magis exaturatus si circa ver, aestate vero magis diluitur, minusque niger est, quae causa est, cur pisces hos candidos fieri scribat. Idem de phycide,&maena sentiendum. Merula inter fixatiles laudata, inquit Plinius:carne est tenera & molli,facilis con 'coctionis,parum nutrit, & bonum succum gignit. Εlixa febricitanti bus saluberrima, si coquatur in sartagine farina conspergenda, ut partes contineantur.Quibus autem rationibus adducti piscem quem hic depingimus,merulam esse existimem,paucis dicemus, ut inde eorum refellatur error,qui alium a nostro pro merula ostendui. Admonitum autem prius lectorem velim, ut meminerit a veteribus colorem indicum, aut purpureum exaturatum, nigrum Vocari, Ut purpuram nigram, violam nigram, circaeam flore nigro,qui tamen purpureus aut indicus est. Eodem modo nigram merulam dici putet.Iam vero merulam piscem a similitudine coloris merulae auiS nomen accepisse nemo est qui negare possit. At merula auis nigra est. Quare hunc nostrum piscem nigrum saxatilem merulam esse antiquo rum constat. Quod autem merula piscis nigro sit colorc,testis est Nu

menius apud Athenaeum. Γλο - η νφί εναλον γένος, ηε μελα ων

Huc accedit quod hic noster mutat colorem, est enim aliquando nigrior aliquando minus niger. Postremo ex saxatilium est genere, carne molli & friabili. Aliud merularum genus inuenio quod dorso est nigro,ventre indico, quibusdam partibus caeruleis, ut pinnis cau- da,& circa branchias. Non differt substantia a superioribus.

194쪽

DE PISCIBV S

D Turdorum generibUS.

' V N C Ad turdos veniamus, quorum multa sunt ge-gnera, varia nomina,tantaque colorum Varietas,ut in iis creandis lusisse videatur natura. Turdorum complu- ra esse genera, ut inquit Columella,& eorum varios admodum colores est,e ex singuloru descriptione, per- in spicuum fiet. Pancrates apud Athenaeum autor est,multis nominibus appellatum fuisse turdum , & Nicander πιλυον 5ν Vocat : etenim κάχλ μαθον, οι ολ ω nuncuparunt, Athenaeus ex Aristotele haλMo- σικlον, id est, nigris maculis insignem,sed potius ποικιλος dixerim, id est, variis notis distinctum, & silc apud Athenaeum legisse videtur Phavorinus. κόχλου nomen frequentius fuit,Vt auis, ita & piscis. χλου Io, . Atticis & non dicitur,ita suadente ratione,inquit Athenqus,

foeminina enim in λα ante λοι, alterum λ habent, Vt i μοι, σπι ei κοῖλα,8M , αμα. quae vero in λη desinunt non item, ut κ λη, τ - πλη,o χλη. Latini turdum nominant. Nostrates, Prouinciales, Itali,

Hispani turdo. Galli misi e Iam turdorum qui solo fere colore disserre videntur,omnes species ordine recenseamus.Primi generis eum fecimus , qui a pluribus turdo dicitur,qui notas etia insigniores habeat, quibus a quouis nullo negotio discerni poterit. Est autem non admodum dissimilis cynaedo, minor paulo & latior,ad auratae figuram accedens, dentibus recurvis, pinnarum situ, numerbque caeteris saxatilibus ssimilis labra habet crassa & rugosa, cauda non in duas pinnas sed in unam latam desinit,quae maculis nigris & rufis insignis est. In reliquo corpore colore est vario, unde ψολος dictus. Dorsum sus cum est,uenter ex albo livescit.Pinnae ad brachias aureae sunt,ad podicem & in tergo flauae, nigris caeruleisque maculis aspersae. oculi magni sunt,rotundi,pars oculis subiecta variis coloribus est illustris.

Part

195쪽

LIBER VI. IT

Ρartibus internis ab aliis saxatilibus non multum differt. Carne est tenerrima & friabili. Ob insignem teneritatem a multis negligitur. Optimus assus in craticula vel in sartagine coctus. Refrigeratus firmiore est carne. Ex aceto vel mali arant ij succo edendus:priusquam coquatur sale conspergendus,ut gratioris sit saporis. SECUNDI Generis turdorum is recte censebitur , qui a nobis distinctionis gratia patio nuncupatur. Hic priori similis est, maior tamen plerunque. Colore ex viridi Caeruleo, vel indico, colorem colli pavonis referente in pinnis omnibus, & in cauda. Hinc pavonis nomen posuimus veteres imitati , qui merulas & turdos auium nomina piscibus dederunt, cum liceat cuiuis rebus anonymis & nouis noua nomina ponere. Carne est molli, friabili, tenera.

Viscidi aliquid habere videtur inter saxatiles. TERTII Generis est is,qui Mischiadi Re a nonnullis appellatur. Superioribus similis, colore vero dispar. Est enim varius admodum , vixque ullus est, qui plures colorum differentias habeat. Viridis est magna ex parte, sed punctis purpureis, caeruleis, indici , Q λ

196쪽

1 76 DE PISCIBV s

& aliis confusis coloribus conspersus. Pinnae ad branchias statiae siue rufae sunt, aliae omnes partim caerulcae sunt, partim virides, partim rufae. Cauda rufa punctis Neruleis notata. Branchiarum opercula punctis & lineis rufis, sinuosiis, certis spatiis dissitis distincta. Adeo variis & iucundis coloribus ornatus est, ut pulchri nomine sit di-' gnissimus. Carne tenera,friabili,delicata aliis non cedit.frequens est

Romae & Antipoli & in Lerino insula.

Q. V A R T I Generis turdus varius etiam est, dorso nigrescente, pinna eius virescente. Ventre & lateribus tauescentibus. A branckiis ad caudam lineae virides ductae sunt. Pinnarum quae in ventre infima caerulea sunt. Hunc nonnulli ex piscatoribus nostris Perroquet, id est, psittacum vocant,quod ea sit coloris varietate

qua auis illa Indica. Similem succum gignit cum caeteris saxatilibuβ. Facile concoquitur,quod tenera sit substantia & friabili. QVINTVM Genus turdi gobionem stauum refert, hoc ab eo dilcrepans , quod lineam albam ductam ab oculis ad caudam

habet. Deinde maculis nigris , quibus aspersus est gobius, caret. Pinna quoque unica in ventre neque diuisia, quam habet gobius. Turdus ille colore aureo est, nec differt ab aliis cbrais teneritate. Sext

197쪽

S E X T V M genus quinto omnino simile, nisi quod huic linea

ab oculis ad caudam ducta, non alba est, sed caerulea rostroque, est longiore & aquilino. . ISEPTIMUM Genus a Prouincialibus cero dicitur, maxime Antipoli,& nostri speciem unam turdi cera vocant. In saxis degit praesertim litoralibus. magnitudine est cubitali, coloribus variis insignis, dorso aureo, viridibus maculis Consperso, Ventre candicante lineis rufis & tortuosis,nullo ordine dispositis notato. Tales fere cernuntur buxi radices vel iaspides. Labra viridia sunt, branchiarum opercula purpureum quiddam habent. Cauda& pinnae magna ex parte caeruleae sunt. Septimum hoc genus esse puto, quod risi, ab Athenaeo dicitur,unde cero fecerunt nostri. Suspicatus sum aliquan do locum hunc mendosum esse, & pro legendum κίχλη, ea ratione adductus, quod neminem unquam ex his qui de piscibus scripserunt, piscem sic nominasse meminissem.Tum quia hoc loco cum de scaro dixisset, comode κίχλ d est,turdum subiunxisse videretur. His inquam rationibus motus,diu in ea sententia permansi,ut κίχλ

legendum existimarem. Cum vero quae sequuntur, accuratius consi derarem,omnia quae hic dicuntur,parum turdis omnibus conuenire, animaduerti,quae causa mihi fuit mutandς sententiar.Locus sic habet

198쪽

ῖ DE PISCIBVS

praeterea obseruaui Athenaeum de multis piscibus mentionem face re,de quibus alij omnino tacuerunt. Vt -υ 6' s. de coracino albo. de melanderino Item Plinium de ichthyocola,de lucerna,de cornuta,de quibus nulli alij meminerunt.Idem fecisse AElianum constat. Porro multa ab iisdem esse omissa, quς a nobis diligenti dissectione& experientia, & a peritis piscatoribus percepta, literis mandamus: quod etiam spero multos post me facturos esse. Quare ut ad rem redeam,κηia legendum non eamque esse putamus,cuius ciconem praefiximus.

OCTAVUM Genus a septimo non admodum differt: est enim eodem sere modo varium,sed lineas multas habet in ventre sese intersecantes. Carne est aliis similis N O N U M Genus superiori simile est, nisi quod lineam candiadam habet a branchiis ad caudam,alias multas confusas, Obliquas,ut ceris, quς aurei sunt coloris,alioqui colore est vario,viridi & flavescetate. Α quibusdam gaian dicitur, ab aliis bille, a nostratibus menestrier, hoc est,tibicen: quia variis est coloribus tibicinum ritu,qui versicolori habitu uti apud nos solent.Carne est tenera & friabili.

199쪽

LIBER VI.

DECIMA Turdorum species colore est viridi , extrema operculi branchiarum & pinnarum ventris purpurascunt: oculi rus: venter ex albo flavescit: ore est paruo labrisque paruis: eiusdem substantiae est cum aliis.

UNDECIMUM Turdorum genus est, quod aurist nostri vocant,quasi cμολον, id est, varium: adjgata h) durdo. Est autem inter turdos maximus, ad lupi cubitalis magnitudinem dc crassitudinem accedit. Colore est rubricae,qua nostri pro terra armenia utuntur, multis nigris & liuidis maculis respersus est, ventre est plumbei coloris, labris magnis. Colorum duntaxat varietate a turdo septimi generis differt. S E D Et hic in turdorum genera reserendus mihi videtur, qui vulgo Meile dicitur: neque enim minus varius est quam caeteri iam descripti. Capite est caeruleo, dorso virestente, linea viridis 3c tenuis a branchiis ad caudam ducta est, in cuius extremo macula est

200쪽

, DE PISCIBVs

rotunda,paulo supra caudam. reliquo corpore est rubescente, pinnae variae,sed maiori ex parte purpureae. Hos omnes turdos appellauimus, tum quia Columella turdorum complura esse genera scripsit, tum quia nomina quibus a veteribus omnes isti distincti sint, non reperio .Postremo nunc alio nomine quam turdi non appellantur propter magnam inter se assinitatem. Quibus adductus generis turdorum species duodecim constitui.

o ΥΛ r Σ a Graecis dicitur,quae a Gaza tulia, cuius

nominis vice, Griecu retinere maluissem a Liguribus girelis siue Prella, a nonnullis donetella. nostris incognita est, quia vix in toto nostro litore reperiatur. Piscis est marinus,gregatis,teste Aristot ex saxatilium

genere,autore Galeno LIB. III. de facultatibus alimentorum. Di

giti magnitudinem vix superat. varius est: nimirum dorso violaceo,acapite ad caudam subauream lineam ductam habet,hinc & inde rotastri modo dentatam, cui pars quae subest colore est caeruleo, venter candido flavescente. Squamis tegitur paruis, pinnarum numero satu, labiis,dentibus recurvis, cauda, aliis saxatilibus similis. rostio est acutatiore,oculis paruis, rotundis,podicem habet in medio fere corpore. internis partibus a saxatilibus aliis non differt, corpore est breuiore

strictioreque. Antipoli & in toto Ligustico sinu frequentissimus est pisciculus, & ob paruitatem vilis.Numenius apud Athenanam L l u. appellat,id est, voracem,siue edacem. memorabile est id quod de hoc pisce scribit Alianus,lulides pisces saxatiles sunt,quibus os sceleratissimi veneni resertum est. Quemcunque piscem degustarui, inhabilem ad edendum,perniciosumque ei qui postea gustaverit, em-ciunt .Piseatores cum squillam quam media ex parte ivlides exedissent & confecissent, sine ullo precio parabilem offendissent, cumque

inopia pressi gustare coepissent,illoru aluos vehementes cruciatus exceperunt.Ιn piscatu Vrinatores & natatores infestissime persequuntur,ac ut terrenae muscae mordicus premunt, similiter ivlides frequen-

SEARCH

MENU NAVIGATION