장음표시 사용
311쪽
mari dissitis venales reperiuntur, cumque in oceano sint maximi, praesertim in Britannia, qui procul amandare Volunt,prius coquunt, rarinaque probe subacta pistaque concludunt. Cur facile putrent, in causa esse puto victus rationem: luto enim &: sordibus sepius vescuntur, ut mox fusius ostendemus. Mullum ter anno parere aut res sunt Plinius,Oppianus,Athenaeus Aristotelem secuti. Oppiani &Athenari locos superiore capite protulimus. Plinij vero locus est huiusmodi:Mulli pariunt ter anno,his certe toties laetura apparet Quς ex Aristotelis L i A. v. de historia animal. sumpta sunt,quo loco docet ς' EAristoteles alios pisces semel tantum parere anno, Vt thynnum, C streum caeterosque quos viis vocat,Gaza fusaneos,alios bis, ut sartagum vere dc autumno,trigiam vero ter. Uς tam aperte dicuntur,ut
hoc loco de Aristotelis sensu dubitare nemo possit:at qui alium eiusdem operis locum cum hoc diligentius contulerit, non parum certe de mulli partu ambiget. Locus is est: H τῶ ασελ ωνίκLsi res is
P ῖνος, κ ο ὐτοι Ζ' ανευ μετωθον, sita ν τει λη tim τω πη, oKιε τί cI λω uoνον υ πο ἐς . Ultimi gregalium paritimi mullus & Coracinus, pariunt autem autumno. Mullus in si mo parit, quare sero fortificat: longo enim tempore limus frigidus est. Si mullus autumno tantum parit,Vltimus scilicet gregalium, atq; sero: qui fit ut ter anno pariatὶ Nam ter autumno Vno parere verisimile non est.Athenetus recitata Aristotelis sententia,qua ter anno pa k rere asserit, subiungit ter tantum vita parere, reliquo tempore steritalem esse, quod in ipsius utero vermiculi nascantur , qui semen deum rant. Sed locum Athenaei, quia in iis quae extant exemplaribus, inditastincte & inemendate legitur, adscribere non grauabimur,ut lucem ei aliquam afferamus. Ti res γλὶω φυσιν Αμοτελης τί τῆν ἀ
et γένη λον υτ λι . Haec si quis cum vulgari lectione conserat, longe dilucidiora esse fatebitur.Cum autem de trigia coepisset dicere At Gnaeus, ac in eius atque aliquot aliorum piscium etymum diuertisset, de eadem continenter scribit, post tertium partum sterilem esse, hoc satis demonstrat sequens contextus, in quo de trigia plura tradit. Aristoteles mullum inter litorales numerat. Item Oppianus &Plinius. Galenus inter pelagios. Qui barbati sunt , in litoribus sepius capiuntur, imberbes in alto mari, Ut loci, ita Victus ratione, i,
312쪽
Itb.f. debi'. & proinde sucei bonitate mulli a sese differunt. Aristoteles scribit,ala, zzz ga , ostreis , luto ; carne vesci. Oppianus sordidissimis quibusque ci
xiia, . bis,ut hominum cadaueribus,nullumque in mari esse piscem qui fortades tam avide appetat,tantumque aquatilia omnia spurcitie vincere,
quantum sus terrena reliquas animanteS. Tei γλης κ ουτινα φημ
Αμιφώ, λ' vi μώεα6 μακώοι ἐν νεποδεμιν, οῖα - pem sy λ αυτεμιτ αγεληίν. tib im Galenus mullos, qui cancellos Vorant,& grauiter olere, & insea Dcμώ- ues esse,& ad coquendum dissiciles,masque succi esse scripsit. Quare eiusdem Galeni consilio utendum censeo, qui monet, Ut priusquam Vescaris, ventrem reseres,tum ex gustu, odoratuque iudicium facias. Ergo ij mulli optimi iudicandi sunt, qui in maxime puro mari, cibis Optimis,minimeque sordidis vescuntur .HOrum caro dura est, maximeque friabilis, quae cum probe concocta fuerit, nutrit aliis piscibus copiosius.Cibns enim durior ac crassarum partium alimentu corpori copiosius praestat,quam humidior & mollior. praesertim quando prς- ter id quod modo dictum est, substantiam habet corpori alendo ac commodatam ac familiare,quae voluptate iudicatur. Vt vero Diphi m. a. lus apud Athenium scribit,mulli caro stomacho grata est, subastrina gens,dura,corruptu dissicilis,aluu sistit, maxime super carbones assa In sartagine frixa grauis est, concoctu dissicilis, quouis autem modo Id. p. o. parata Omnis,sanguinem elicit. Laudatissimi,inquit Plinius,qui con chylium sapiunt. Haec cum ita sint,iure mirum videri possit:cur tam
prodigo luxu insignis de pretiosius ab antiquis habitus sit mullus. Nam si alimenti copiam,quam praestat, spectes, omnes alij pisces quipr terquam quod dura,etiam glutinosa sunt carne,copiosius alunt,si1uauitatem gratiamq; succi, a multis saxatilibus, aliisque ea laude su peratur. Id quoque Galenus se intelligere posse negat, cur permulti
grandissimos mullos emptitent,cum nec adeo suavi sint carne, ut minores,nec ad coquendum facili, ut quae dura admodum sit. Ob eam igitur causam,cum quendam aliquando interrogasset,qui ingeti pecunia praegrandes mullos emerat,quid effet,quod tantopere illos expeteret, respondit se primum propter hepar illos tanti emisse, tum autem & propter caput. Hepar quidem per se non edebant,sed ga-xelaeum in vase cum pauxillo vini praeparantes, in eo viscus ipsum
313쪽
tantisper comminuebant, quoad totum simul ex ipso, & humidis Iaratis succus unus fiat, simplex adsensum & similaris; in quoi carnes intinctas edebant. At mihi profecto inquit Galenus, nequaquam tantae suauitatis esse videtur, neque tantam corpori uti litatςm afferre, ut tantopere sit Concupiscendum, uti nec ipsum ca-yu quanquam gulosi hoc quoque laudant, ac secundas post iecur ferre praedicant. M-Apicius,ut scribit Plinius, ad Omnem luxum in- G. s.ea ,.tr. genio mirus,in sociorum garo mullos necari praecellens putauit,atque e iecore corum alecem excogitare prouocauit. Ego in garo exencrassicholis, in oleo & aceto igni liquatis confecto hepar multi comminum cultelloque tantisper misceo, dum Vnus ex omnibus succus fiat, ex eoque condimento carnem mulli edo, caput ver
quia multum huius condimenti ebibit, sugitur: ideoque laudatur, non quod aliquid aliud quod probandum si habeat:continet enim
duntaxat cerebrum, annexae sunt branchiae quae edendo non sunt. Mullorum assiduo cibo aciem oculorum hebetari tradunt Plinius ζφ'& Dioscorides. Et mullos in cibo inutiles neruis inuenio fieri, inquit Za Plinius,vel quia spiritum animalem absumit vel conturbat. Si multa iri lus vivus in vino 1uffocatus fuerit, & id vir biberit, rei Venereae Operam dare non poterit,inquit apud Athenarum Terpsicles. Si vero ex 'μ' ' eodem vino mulier biberit, non concipiet. Cum igitur veneris incendia restinguat,eam ob causam contra omnia veneficia ex men struis mulierum auxiliatur, ut etiam autor est Plinius. Mulieres enim huiusmodi philtra parant, veneris inflammandae causa, qua uti cum mullorum esu viri prohibeantur, a mulierum amore abhorrent,illasque fugiunt, multo vero ad id efficaciores reddentur mulli,ssi edantur saliti vel aspersi ea chrysocolla, qua nunc aurifices aurum ferruminant,quam que arabico Vocabulo baurach appellant. Fortasse ob id quod castos viros efficiat, Dianae sacrum esse mullum, non inepte aliquis cum veteribus fabulari possit, quanquam . alii veteres Hecate attribuat squae eadem est: cum Luna & Diana, ut autor est . Aristophanis interpres, & in natura Deorum Pharnutus)ob nominis communionem:est enim, Ut ait Athenaeus τηιο ς, ω 'γ6M s, m ricis Πιακασι 3 αυτη τα δεῖ να φ ου m, id est,triuia est Heca te,tres habet oculos,trigesimo&vltimo die m ensis,sive in neomenia coenam illi mittebat,uel quia autore Apollodoro,Vt citat Athenςus. et γίμορφος η θεcς,id est,triformis est Dea,Vnde Vergilius dixit.
Tergemmmque Hecate tria mironis ora Diana.
Ora miris Hecates in tres mergentia ρartes. Seruet mi in ternas compita ecta mias.
314쪽
setur lepores marinos hominibus mort1feros sedulo venari & deuo. rare,quod cum summo mortalIum commodQ faciat,venatrici Deaeret libriis,m- venator piscis dedicatur. Simile quid tradit Plutarchus. ἡ γλαν τους ista 'ρ -μ ιις σεοομενους, τους-ἐν εργ riui ιν ιν απι -- - τιμυ
εχρυ-ι Mullum Eleusinis sacerdotes colere, eiusdemque Iunonis apud Argivos antistitem, ob animalis rcuerentiam abstinere: marinum enim leporem exitialem homini mulli necant, cumprimisque inse- stant.Quare tanquam hominum amantia, de iis salutaria animan e 3 et ' tia securitatem hanc obtinere. Item Plinius. Letore marino Vescitur Vnum tantum animalium d 116 intereat,mullus piscis, dc tenerescit tantum,& ingratior viliorque fit:Eundem leporem marinum vena 'Isis. εἰ tur de deuorat scarus, autore Athenaeo. Sed quibus de causis hoc lo-
co Athenarus lapsus lit,vel locus is sit mendosus libro sexto exposuiώ.mus,non solom Plinij, sed etiam Arithotelis autoritate freti, qui diserte tradunt scarum alga, herbisque vesci, non aliis piscibus. His
probatissimorum autorum testimoniis rationem addidimus quam suo loco leges. Locus vero Athenaii is est:o 9 σκα OF ἀ-λοῶ γs, q--
ύπαῖδος, τους θαλαsia λαγως θηρώ oms emovisoq. Cum igitur multi lepore marino venenatissimo animali vescantur, ob hanc maxime
rationem,non solum quia in lutulentis sordidisque locis degunt, ex Galeni consilio exenterandi sunt,contra coquorum consuetudinem qui integros coquunt:reiectis enim intestinis, ventriculoque minus periculosi erunt, quanquam aliquando gallinas ederimus in quarum ingluvie serpentes reperti fuissent, & lacertos marinos quos scolopendris marinis vesci anatome nos docuit. Mirum illud quod
de mulli torpedinisque antipathia scribit Alexander Aphroditieus.
nam per funiculum corpori stupolem inducere, cui trigia contre-LAr.3 -ς-- chata c5traria vi resistit.Plinius scribit mullos inueteratos tritosque y- - γ' in potione vomitiones concitare. Dioscorides mullum marini draconis , aranci ac scorpionis ictibus mederi, si crudus atque disiectus admoueatur.Haec de multo tantopere a Veteribus celebrato, quem nos graphico depinxisse certissimum cst: id enim confirmant cum. cuculo,& hirundinecorporis similitudo, color ille magna ex parte roseus,qui vel cum minio certare possit, alia ex parte varius color, maxime quum expirat. Praeterea illa barba inferiori labro propen dpias, tum carnis lubstantia dura, sicca, & maxime friabilis, ad haeem -
315쪽
magnitudo modica. Postremb nominis Greteci vestigia ad haec vLouo tempora a quibusdam gentibus seruata.
CLAI OT κMBERBIS Mullus is est,qui a nostris imi ago dia citur,ab instigni rubore: ebriosis enim, quos Imbrivos nostri vocant saepius rubet facies. Ab hoc igitur exaturato & splendido rubore pisci isti nomen a nostris datum est. Piscis est marinus, rarus, hirundini & cuculo corporis figura similis,colore magis rubro.Capite magno, stellulis caelato. Oculis magnis. Ore paruo cuius pars interna cinnabaris colore est, ut in hirundine, sine dentibus. Os branchias operiens in aculeos terminatur ad caudam spectantes. Ad branchias pinnae sunt duae rubrae cum appendicibus aliquot, ut in hirundine& cuculo diximus,in ventre duae aliae.Cute aspera contegitur & rubra in dorso & lateribus:nam ventre est candido, ad quem a dorso lineae multae ductae cernuntur. A capite ad caudam dorso medio duo sunt acutorum ossiculorum ordines cauum ossiciςntes, e cuius medio pinna rubra aculeis constans erigitur, cuius pinnae aculei
parum serrati videntur, id quod in nullo alio pisce praetςrquam in
eo qui sagittarius vocatur, comperi : quanquam anthiae idem tribuat veterum scriptorum nonnulli. Sequitur alia pinna veluti e mollioribus pilis constans. Cauda rubra est scorpionis caudae similis. Ventriculum paruum habet cum appendicibus multis & longis. Denique partibus omnibus internis mullo barbato similis est,uere ouis multis distentum ventrem habet Carne est dura siccaque.Hunc pistem ex mulloxum genere esse, certissimo sunt iudicio tum maxima cum hirundine,cuculo,mullo barbato similitudo, tum insignis
spledidusq; rubor,nihil que omnino reclamat,nisi quod veteribus parum notus fuisse videtur,qui de solo mullo barbato videtur scripsisse.
316쪽
t. X GENERE Mullorum imberbium is cst, qui ag nostris Guillone dicitur a claui lignei,qui cauille a no- stris vocatur similitudinc. Est enim corpore breui,te rete,digiti magnitudine,colore mini j, vel valdo purpureo. Capite,brachiis, pinnis,mullo proxime descripto simili ed squamas habet paruas,serratas,oblique sitas. A capite ad caudam lineam ex squamis contextam. Pinnarum qu ad blanchias sunt,color est varius: nam parte exteriore candidae sunt, parte interiore ex viridi nigrcscunt, quemadmodum milui pinnae. Ventriculo est paruo cum appendicibus paucis. Hepar habet candidum sine felle,longius quam in alijs huiusmodi piscibus, splenem paruit ex rubro nigricante.Brachias quaternas duplices. Carne est dura siccataquc a cuculi carne non discrepante.Hunc piscem ob simile corporis figuram fm1lem colorem,mulloru generi subieci, & a squamarum asperitate mullum asperum nominaui,cum nultu aliud nomen, imo ne metione quide ulla piscis istius,apud antiquos scriptores leserim.
OPAM Piscis a Graecis,a Latinis coruus,a nostris ca-
sote i capitis magnitudine dicitura Romanis gallina, a Burdegalesibus perlon,ut reliqui similis.Piscis est maiarinus,corporis forma miluo similis,aculeorum pinnarumque masnitudine discrepans. Ossa brachias inte gentia
317쪽
gentia caelata in aculeos desinunt. Pinnae quae ad branchias, minores quam in hirundinc, itores quam in miluo sunt,ex viridi nigri cantes parte interiore,exteriore albescunt, cum maculis rubescentibus. Dorsum ex caeruleo nigricat, latera rubescunt. Venter lactei est coloris.Caput est magnum, locus inter oculos caelatus. In dorso virgas ex ossiculis contextas, instar cuculi habet,in eodem pinnas duas, prior est breuior cum aculeis longioribus acutioribusq; , posterior longior est, cum multo minoribus aculeis.Linea simplex a capite ad caudam ducta est.Palato minus est flauo quam miluus. Ventriculum paruum habet cum multis appendicibus, intestina tenuia, hepar ex albo ru- id Lbescens, carne duriore est quam miluus,teste Athenaeo,
E Non solum auis, sed etiam piscis a Graecis,quem cum Latini accipitrem couerterint, nona,qui ab iisdem λτῖνος nominatur, tamen: st apud Ophianum piscem eum esse exi- qui miluus siue miluago a Plinio appellatur. A
nostris lucerna quod noctu splendeat,eadem de causa a Prouinciali- σΩ. 31.e. i. bus belvo: nam belugue: fauillas appellant. Miluus igitur piscis est marinus,corporis forma coruo persimilis, corpore magis rubro,capite minus lato, utrinque compresso. Pinnarum numero, caudaque similis,magnitudine & colore dissidens. De magnitudine capite sup riore dictum est. Quantum ad colorem attinet, parti pinnarum quae ad branchias sunt externae,nullae macula: rubrae insunt,interna ex viridi non nigricat,sed pinnae 1stae partim flauescunt, partim nigri cant. Linea a branchiis ad caudam ducta simplex non est, neque larvis, ut in coruo sed ex acutis breuibusque aculeis horret. Non squamis sed cute aspera contegitur. Partibus internis mullo imberbi similis. Palatatum parum flauum est.Carne est sicca duraque,ut scripsit Athenam s. db-σκληροῖ τερος μM Uimi s Miluago quoties cernatur extra ιζ' . aquam volitans,tempestates imulari Tebius niger autor est, tradente 1o Plinio Oppianus etiam prodidi L miluum in summo mari volitare. M ir
318쪽
uos nanti similes dicas similes ue molanti. Quam nostri lucernam vocant,miluum. Quem eabote coruum esse existimamus,liis adducti rationibus. Corvo pisci a nigrore nomen est datum, sic coruus noster,omnium huius generis, de quo nucagimus, piscium nigerrimus est. Praeterea carne est multo duriore quam miluus,quod coruo tribuit Athenaeus. Miluus vero post cor-trum minus c teris rubet,per summum mare volita ut saepe vidimus. Neque me latet alios aliter huiusmod i pisces distinxisse, ut eum qui a nobis coruus dicitur cuculum ego afferant, non animaduertenteS cuculum ερυθμὸν, id est,rubrum dici,eum vero quem pro cuculo exhibet nigrum esse .Deinde miluum esse quem coruum appellamus , ob pinnarum quae ad branchias sunt longitudinem. Sςd satius est ob praeductas causas ita distinguere,ut nos distinximus
YRA Piscis nomen est,apud Graecos & Latinos, quia nostris grauau, Vel ougnaut vocatur,quod grunniat more suis. A Liguribus organo,ob sonum quem edit. ΑGallis rauge a rubro colore. A Germanis inferioribus lechan, quasi gallus marinus. Lyra piscis est marinus,leres, ruber. Capite Osico magno. In posteriore eius parte, in osse bran chias tegete,& in dorso aculcis magnis & robustis armatus. Rostrum in duo cornua lata protenditur,quibus lyrae antiquae formam refert, squamis paruis & asperis contegitur.Partibus internis superioribus similis est. Plus ossium quam carnis habet,quae dura est, si1ccaque, satis suaui tame,si elixa ex aceto edatur. Variae fuerut de hoc pisce scripto
319쪽
rum sententiae. Αlij capitonem a capitis magnitudine Vocauerunt, sed κεφαλος, id est,capito esse nequit,cum ex mugilum genere non sit. Alij orphum. Alij erythrinum, ob colorem rubrum,sed falso hi enim Cpagro similes sunt,ut suis locis docuimus. Non desunt qui pro citha V εμ ro acceperunt.At citharus rhombo similis est, autore Galeno.Quare cum rhombus, eique similis citharus plani sint pisces latique, lyra fμμι vero piscis teres,longus,crastaque capite,ea citharus dici nequaquam potest.Praeterea citharus carne est dura & friabili, lyra dura quidem, sed glutinosa. Quare piscem quem hic depinximus,eum esse contendimus,cui lyrς nomen a veteribus datum sit. Primum quia rostri cornua lyrς antiquae figuram referunt,Vt comprobant, cum multa antiquorum monimenta quae Romae hodie visuntur,in quibus lyrae antiquae forma insculpta est, tum illud maxime quod vidi Romae, initio pontificatus Iulij terti j,in quo Atlas caesi globum humeris sustinens,
signa caelestia,& in his lyrς antiquorum figura,expressa erant. Lyram ULy. cap. io. vero cornua habere,testis est Plinius,de testudinibus loquens. Troia glodytae cornigeras habent,ut in lyra,annexis cornibus latis,sed mobilibus,quorum innatando remigiose adiuuant. Deinde vocalis est, qualem lyram esse assirmat Aristoteles. - νορος δε τινας Οιπι ι - ους λεγέ φωνεῖν,οιον λυν α ώ ς ι oc φιαπι iam p γκυλλισμον. Pisces quidam strepitus stridoresque edunt, quos vocales esse dicunt, ut lyra de chromis lai enim veluti grunnitum quendam edunt. C PUT IX. L I N I V S locis duobus cornutae meminit. priore quum de volantibus piscibus loquitur: altero quum j de cetaceis. De cornuta celacea alias dicemuS, nunCh de altera quae cornua attolit e mari, quaeque Vola- re nititur. Eum piscem esse existimo, qui a nostris malarmat,id est,per antiphrasim male armatus vocatur.NOS eundς cata-
320쪽
phractum vel ολοσεον primi nominauimus, quod Undiquaq; armatus, totusq; osseus sit. Α Liguribus male armato pesce. A Romanis forchato&pesce 'orcha,a duobus cornibus nominatur. Nonnulli lyrae superioris marem esse arbitrantur, sed falso: nam in huius ventre ova rubetascentia si pe reperiutur. Est igitur cornuta marinus piscis octogonus, colore phoeniceo,totus squamis Osseis c5tectus, in quarum medio tumor durus erigitur, qui in omnibus continuatus corpus angulatumesticit.Capite est duro,olleo,in duo lata cornua desinente. Os in stipitana est parte, sine dentibus. Ex inferiore maxilla cirri carnosi, breues, molles propendent. Aculeorum,pinnaru numero situq;& cauda cucul Ο,mullo imberbi,& lyrae similis. Pinna dorsi longis constat villis,
rubris. Totum quoq; corpus rubruest dum uiuit,extincto color ille evanescit. Ventriculum paruu habet cum appe dicibus paruis. H armagnum pro corporis ratione,album, in quo fellis vesica. Splenem paruum,rubrum. Vesicam magnam aeris plenam, ob squamaru pondus opinor. Branchias quaternas duplices. Carnis parum habet, bbeam causam facile exiccatur, fitque larvissimus. Caro sicca est duraq;, minus tamen quam cuculi,vel milui. In aedibus exiccatus suspeditur, cauda,unde ventus spiret,indicante.Nos piscem hunc aliquando lyram esse putauimus:sed cum vocalis non sit, etiam si cornua maiora habeat,cornutam rcctius dici nuc arbitramur.Nec obstat id quod de I p. p x7, cornuta scripsit Plinius,cui sesquipedalia fere cornua tribuit. Attollit cornua e mari sesquipedalia fere cornuta, quae ab his nomen traxit. Nam de maximis cornutis intelligit:quar vero Φpius captu ntur,semipedalia fere, vel etiam minora cornua habent, ut fortasse apud Plianium semipedalia pro sesquipedalia legere oporteat.
R A C O N E M, Dracunculum, Vran Oscopum, non absurde proxime descriptis subnectemus, tum quia similiter aculeos ad caudam spectantes habent, tum quia dura siccaque sunt carne. Praeterea id facio Plinij exemplo, qui cornutae draconem subiunxit, quem a dracunculo distinxit, quum literarum ordine pisces enume
