장음표시 사용
341쪽
ris similitudine. Solea piscis est planus tenuis, longiore contractioreque corpore quam passer,ita Vt passer inter soleas & rhombos medius sit,pedali magnitudine, vel maiore in Oceano, supina parte candida: prona nigricante in qua oculi insunt. Ore est incurvo, sine
dentibus. Branchias quatuor,cor compressum,denique viscera Omnia eade cum passeribus habet. Squamis tegitur paruis. Linea recta a capite ad caudam ducta est Corpus sepiunt pinnaeo breues, quarum altera a capite ad caudam continuatur, altera e regione podicis,no procul a branchiis distantis orta,itidem ad caudam usque protenditur. Hae colorem a proxima parte mutuantur : Etenim parte supina candidae sunt, prona nigricant. Similiter & que ad branchias sunt, Scin Ventre. Cauda lata est,unica pinna constans. Fel in hepate habet
aduersus suffusiones utile .Hyeme vado maris excavato conduntur,
torpedo , solea,& psella autore Plinio. Frigus igitur solea pertime- I s.ca. y- scit,tum quia lapides in cerebro habet, tum quia corpore est tenui. Carne est dura,& nonnihil glutinosa,quae ob id dissicile corrumpitur,diutius seruatur,neq; longa vectura putrescit,imo melior efficitur &salubrior. Id verissimum esse iudicabunt ij qui diligentius omnia expendunt,quibusque sapit palatum. Hinc sit ut Lutetiae sapidiores melioresque sint solea: quam in ipso litore. Nam caro omnis calore externo primum tenerescit,esi1sque sapor ille dilutus,& ut ita dicam fere insipidus,acrimoniam quadam non ingratam acquiri postremo putrescit, molestaque acrimonia linguam, palatumque torquet,qua tamen acrimonia quidam delectantur, quibus stupidus est,hebcsque gustatus sensus. Et maris nostri soleae Lugduni meliores quam in Montepelio,vbi saepius vivae adhuc coquntur: quam ob causam duriores sunt,difficiliorisque concoctionis.Galenus simi tibinis seriles quodammodo inter se esse passerem dc soleam scribit, non tamen . Omnino ciusdem esse speciei. Soleam enim molliorem esse, ciboque suaviorem,ac omnino passere praestantiorem. Suavitate quidem, alimenti copi succi bonitate solea praestantior est. At carne duriore solidioreque esse experientia sensusque conuincunt. Neque vero est quod quis de buglosso dubitet,is ne sit quem descripsimus: Omnia enim ad amussim couenint, omniuetia qui hactenus de piscibus aliquid literis mandarunt,consensu. Neque quicquam obstat Athenaei locus ex Aristotelis Lia.de animali. hqc citantis βλ Iim 'γω6- ω,δαμ α α ei γλωτ , τ ρ A. Cartilaginea sunt,inquit,bOS,p stinae torpedo,raiasiana olea,passer, mus. Nemo est enim qui statim no iudicet,locu esse corruptum,cum neque Aristo. neque Plinius,neque ulli alij qui in piscium cognitione exercitati fuerunt, quique diligenter cartilagineos pisces enumerarunt, in eorum numerum buglossum vel passerem reposuerint, quibus utpotc peritio-
342쪽
ribus fidem adhibenda esse iudico potius quam AEliano, & Artemi doro,qui non fatis recte cartilagineos definierunt. Cartilaginea vocantur,inquit AElianus,quae squamis carent, ut mur na,conger, torpedo, pastinaca, bos, mustellus, delphinus, bal*na: haec enim sola sunt de aquatilibus uiuipara.At mur ira spinas habet non cartilagi nem,nisi mur nam fluviatilem intelligat. Delphinus vero & balae-na,neque spinas,neque cartilaginem proprie habere dicuntur, sed solida ossa terrenarum animantium modo. Artemidorus vero.Quicunque,inquit,pisces cartilagines sint, ex his lQngi omnes vanu laborem significant,& quae speramus non perficiunt, quonia elabuntur,& squamas non habent,quae corpori circumlitς sunt, veluti hominibus colores. Sunt autem hi.Mur na,anguilla,congrus. Quibus reiectis Aristotelem, Pliniumque excelletis doctrinς viros, & rerum cognitione pr*stantes sequimur,ex quorum sententia buglossus, &passer plani quidem sunt pisces,sed spinosi,& non cartilaginei.
y L C I L M fugio ii alteram facimus eam quae
Massiliae satis frequens est, quaeque illic & apud nospe usi dicitur,a squamarum Vt arbitror tenacitate, ite enim tenaciter haerent, ut nisi diu in aqua calida maduerint,desquamari non possit. Est aliis soleis corporis habitu, S: partibus internis omnino similis, sed in prona parte.' ., i maculas habet magnas,oculorum effigiem cum iride & pupilla rea ferentes: Unde soleam oculatam appellandam esse censeo,quemadmodum torpedinis oculatae,item rως Oculatae species Vna est. Huius mentionem nulla a veteribus factam fuisse comperio, nisi quis eam Issinet: esse dicis,quam Athenςus diops vel ci ero Dorione Vocat ,-- πιο - λά- βουγλωέον, ὁν Sed hoc utSaestimandum relinquo. 2 la 4 m:.
343쪽
C P UT XIII. LANUM piscem quem hic exhibemus qui polea Gallis nominatur, necesse esse inter buglos si species numerare forma ipsa fatis arguit, qua buglossi plane similis est. Est tamen corpore spissiore & breuiore, uamis tegitur paruis,in ambitu serratis. Coialore est fusco. ut rhombus a passere,ita hic a prima buglossi specie differt situ corporis, necnon sapore. Verus enim buglossus suaui est sapore,& perdici comparatur, quemadmodum rhombus phasiano. At hic insuaue quiddam &graue redolet, quod inter edendum facilὸ percipiunt ij, qui vel vera: soleae ignorantia, vel pretio
paruo inducti hunc pro illa emunt. Sunt qui non nisi pabuli ratione differre credant,quod equidem non probo. Etenim si pabuli varietas saporem , succumque immutare potest, non ita ad corporis habitum formamque immutandam nullam vim habet. Dc colore nihil dic o, qui pro alimentoru differentia variari potest. Quare cum victus ratione, notisque aliis quas supraposui piscis hic a buglosso dissideat, recte aliam a buglosso speciem constituimus. Ea fortasse est quam Epicharmus apud Athenaeum κωογλωμον appellauit. Vel sit Epicharmi κ-oγλωμον non sit s nihil enim certi ex tan paucis verbis Epicharmi ab Athenaeo citatis colligi potest) optimo quidem iure, ut a caeteris buglossi generibus distin guatur, cynoglossiim nuncupabimus,neque aliud est genus cui nomen hoc aptius quadret. Est autem cynoglossiim carne dura, glu-rinose,difficiliorisque concoctionsiferimque sapori ob algas, herbasque alias quibus vescitur In mari n ro non reperitur. In Ocea-nc frequens est.Sunt qui similitudine d cepti in mari nostro capi pulcnt,eumque esse piscem quem Massilienses siemantis vocant. Sed hoc suo loco refellemus.
344쪽
citer ea buglossi species a nobis Vocatur,quae squamis carere videtur prorsusque lauis esse.Nam ut plantagini herbae a figura vel foliorum heuitate,arnoglossi, id est,agninae linguae nomen possitum est, ita species haec tarn0glossus alamitate vel figura re Rc nominabitur, quda nosti perpeste vocatur. Est reuera ex buglossorum genere,quod corporis habitus, uraque indicat. A caeteris differt,quod multis squamis tenuitsimis,& statim deciduis integatur,ut merito laeuis dici possit tenui Ue tantum cute opertus esse videatur. Corpore est valde gracili,pellucido,candido.Carne est tenera,delicat ,palmi magnitudinem nunquam attingit. Statim atque ignem vidit coctus est,quem admodum aphya. Sunt qui hac buglositi speciem tamiam esse existi mauerunt,hac tantum moti c5iectum,qubd tarnia,psetta de bugloc
tiaraςue conuellitur Aristotelis autoritate , qui taeniae pinnas duas duntaxat tribuit, cum haec species quatuor habeat, duas ad branchias,duas alias quae corpus sepiunt,quem admodum in buglosso.
lingulam appeti mus, quod sit buglossoru omnium, quae A linguae figura nomen traxerunt, minima. Neq; debet. existimard aliqui imaiorum foeturam esse. Certa enim nota a buglossis omnibus discernitur. Est
345쪽
enim piscis planus buglosiis reliquis specie quidem similis, sed semper partius, dodrantalem magnitudinem nunquam excedens. Linea quae corpus dii imit,spinamque firmat Vel tuetur, ex squamis contexta est longe eminentioribus quam in toto corpore,dempta ea parte quae circa maxillam inferiorem est. Duriore est carne quam bu- glosius laeuis, glutinosique nonnihil habet. fatis rarus est piscis,& ob corporis tenuitatem vilis. Solent enim magni corpulentique pisces probari,parui vero reiici,nisi ex Aphyarum sint genere, ut una cum spinis edantur. Exigui alij quibus eximendae sitiat spinae molesti.
XVI. IPPO GLOSSVM vocamus buglossi speciem, quam Galli fretan appellant,quod fluitando natet,ut
opinor.Huius nomen nullus apud Aristot. Plin. Oppianum requirat: veteribus enim incognitus fuit, Oceani latum accolis notus. Quare huic pro ipsius natura nouum nomen imposuimus,quod faciendu esse cesent Plato &Galen. Hippoglossum igitur a nobis Vocatur, quod buglossa omnia magnitudine superet. Gr ci enim rei magnitudinem indicant βου dc ιππο particulis, Ut in ια θλιν ω, ιν ιυρα ορ. Sic hippoglossum dicimus a magnitudine non a similitudine cu hippoglosila herba. Quod autem buglossi species sit hippoglossum nostru,nemo est qui non statim primo aspectu iudicet:oblongo enim cotractoq; est corpore, altera parte candido,altera nigricate,in qua oculi siti sunt. Ore est co- torto,dentibus munito cithari modo,quibus buglossii carent. Pinnae corpus ambiunt, ut breuiter dicam. Buglossias est cetaceus. Vidimus
enim hippoglossum quatuor cubitos longu. Carne est dura sed suaui,ad rhombi natura proxime accedente. Ossa spongiosa habet,qui-
346쪽
bus inest medulla,quq a cupediarum amatoribus expetitur.Piscis est maris Oceani. Antuerpiae salitus in frusta dissectus venditur. Ca pitur etia saepe in Oceano iuxta Galliae Bolonia. Ibi huius frusta faritant massa Φbe subacta & pista inclusa aromatisq; codita in furno co. qunt,ut diutius seruari possint,& asportari. Hς sunt ocs buglossii species quas vidisse contigit, quae cum Oes veteribus cognitet no fuerint, nemini mirum videri debet,si pro rei natura noua nomina fecerim.
A I N I' A Grςcis fascia est,qua in significatione Ga-
, lenus,& Hippocrates in LIB. de fracturis usus est sae, pius Significat & redimiculum seu vitta, qua puellaei nostrae capillos redimire solent, quam seruati Lat1ni: nominis vestigiis nostri vocat. Sed a fasciarum similitudine diculur taeniς lapides sub aquis candicantes,in longum porrecti, quales sunt in sinu maris nostri no procul ab ostiis Rhodatani a nautis formidati, quas Graeci Vocabuli imitatione appellant. Ab eadem fasciae similitudine piscis Gnia vocatur,quem Gaza
vittam interpretatus est.Plinius igniae vocabulum retinuit. A nostrispis itoribusfambo vocatur,id est,flamma, quia colore est rufo, siue flammeo, vel quia quum natat flammae modo moueatur, & flecta tur. A quibusdam stas id est,ensis nominatur, a figura. Cap1ic enim lato est, reliquo corpore in acutum paulatim desinente. Taeniet differentias duas obseruaui. Una vera est Aristotelis taenia. Alteram simi litudinis causa taeniam etiam vocabimus. De taenia Aristotelis prius dicemus. Piscis est fasciae similis,id est,tongo,tcnui,strictoque corpo re,ac flexibili longorum piscium instar,corporis tenuitate,carnis sa pore & candore buglosso similis.Capite est depresso, ossibus niuitis constante. Oculis magnis, rotundis, pupilla exigua. Ad branchias pinna utrinque Unica,ad natandum data. In prona parte villos habet,ad caudam usque,& in eosdem cauda terminatur. Tantae est tenuitatis ut ossa vertebrarum spinaeque quibus firmatur, carne non
tecta appareant. Crassiam lentumque succu gignit, quia carne est dura & glutinosa,cuiusmodi sunt longi omnes qui flexuoso corporum impulsu utuntur. Psilothrum palpebrarum seri ex taeniae iecore sicca
347쪽
siccato,cum oleo cedrino perunctis pilis, autor est Plinius qanc veram Aristotelis taeniam este affirmamus,quia tenuis,longa,candida, ti uera pinnas duas duntaxat habens, ut scribit Aristoteles: si ι , π ι -
λουμενου μοι ootalias. Pistes plurimi pinnas quaternas habent, longi autem ut anguilla binas,iuxta branchias,& mugiles lacus spharum itidem binas,similiter & quae taenia dicitur. Praeterea buglosso similis est teste Speusippo, sed hoc differt quod oculos in prona parte non habeat,sed utrinque unum.
C EA P UT XVI II. sci δ' A I N I' A alia est cui nomen hoc,vel fasciae aptis., sime quadrat:est enim tenuis & longissima, quippe, quae ad duum triumue cubitorum longitudinem ac I crescat. Corporis specie priori similis est, eo vero ἰ differt,quod praeter pinnas quae ad branchias int sitae,duas alias habet sub maxilla inferiore rufas, cuius coloris sunt villi dorsi caudaque. Praeterea quinque maculas habet in parte prona,purpureas rotundas,certo spatio a sese distantes , qualcs fere in solea oculata. Squamis caret,aculeisque. Ob id fortasse de hac intelligendus Oppiani locus μα-, id est,imbecillae. Colo- μι re est argenteo. Ventriculum magnum habet, & longum. Intestina ' i' recta,sine ullis gyris ad anum porrecta. Cor compressum. Hepar ex albis rubescens. Lien &fel vix ob paruitatem apparent. Carne est dura,glutinosa,malum succum gignente. Hanc taeniam recte dici perspicue indicat corporis longa & fasciae similis figura. Nam medici etiam longos latosque lumbricos ινίας vocant, quae etiam κείem dicuntur.Taeniam nostrae similem Pisis mihi ostendit Portius philosophus grauissimus quam ad se e Gallia missam narrabat, sed caerulea erat,dentibusque maioribus,quae a pictore praeter pisci naturam adiecta fuisse arbitror.
348쪽
UBITAVI aliquando in quam piscium classem
piscem hunc referrem. neque enim inter squamosos, neque inter cartilagineos, neque inter beluas recte collocari potest,quoniam iis omnibus dissimilis est: ι neque inter sesοειλεις recensendus,quippe qui una parte candidus,altera,nigricans non sit, sed corpore concolore dempta unica macula. A planis vero oculorum situ differt. At cum exigua sit haec differentia,corporeque plano sit, & figura rhombo capite tenus quodammodo simili,non inepte planis piscibus adnumerari posse videtur. Sequitur alia multoque maior dubitatio, quo nimirum nomine piscis hic a veteribus nuncupatus sit. Variae enim hac de re fuerunt sententiae. Sunt qui , s Athenas esse suspicenatur,sola nominis affinitate moti, quia a Romanis hodie citula nominatu r. Sed iis,cum nulla prorsus ratione supicionem hanc confriament, assentiendum non arbitror. Iidcm aliquando Acanthiam esse putauerunt,ob dorsi aculeos,sed no sine magno errore. Cum Acaniathias veterum Graecorum Latinorumque sententia,ex Galeorum sit genere, hic aute piscis de quo nunc agimus minime sit; λει, . Qui-2iM. ea, rq busdam videtur esse chalcis de genere rhomboru apud Colundilla. Hinc esca latentiu mollior esse debet,quam saxatillu:nam quia dentibus carent,aut lambunt cibos,aut intcgros hauriunt, mandere quidem non possunt:itaq; preberi conuenit tabentes haleculas, & salitabus exesiam chalcidem,putremque sardinam,nec minus squalorum
branchias,& quicquid intestini pelamys, vel lacerises gerit. Ex his liquet chalcidem inter viles pisciculos numerari, qui ad aliorum s resica in Vivaria coniiciebantur. Athenaeus quoque trichiis & thris sis assimi
349쪽
assimilat χαλκrus a N N. ομοια AIM, τηιχρες. -πεδε, ἰώ r. 3- - N .ρετ .Postremὁ hanc opinionem funditus euertit Aristo telis autoritas,qui chalcidem inter fluviatiles pisces recenssit. His Io, Aeb ILigitur refutatis nostra quidem sentetia,piscis iste fuerit qui ab Athe ''naeo χαλκευς,a Calcide dissidens,vocatur: b δ υαλῶοε ὁ Iibra r. κευς. A Plinio faber siue Zeus. Lis. IX. Zeus, inquit, idem faber ap- p δε- pellatur, & L f A. x x x O. faber siue Zeus. A Massiliensibus truele, ceti' quia dum capitur,suum more grunnit. In Lerino insula, & Antipoli rode Vocatur,id est,rota,quia rotς modo rotundus fere sit,rostro non exerto nec hiante,& in medio corpore maculam nigra habeat, Veluti centrum. Cave autem rotam Plinij hic accipias: eam enim intervastissimas beluas commemorat. Apparent rotae appellatae a similitudine, quaternis distinctae radiis, modiolos earum oculis duobus utrinque claudentibus. Romae piscis hic noster citula,ut dictum est,&piscis sancti Petri cognominatur. ferunt hunc piscem fuisse quem iubente Christo D. Petrus ceperit,ut in eius ore numisma pro uributo reperiret,Vnde digitorum impressorum vestigia in medio corpore relicta fuerunt. Galli Gree vocant, ab aureo laterum colore. Nostricum Hispanisgat. Santones&Baionenses tau, id est, gallum a dorsi1 pinnis surrectis,ucluti gallorum gallinaceorum cristis. Graeci hodie aiuntque Christophorum,dum Christum humeris gestas, mare traiiceret,piscem hunc apprehendisse, & impressa digitorum vestigia reliquisse. Faber piscis est planus,vel certe compresso admodum corpore, rh coloris caput enim & dorsum obscura sunt, pinnae nigricant,latera aurea sunt. In medio corpore nigram maculam habet utrinque minimi numuli magnitudine. Squamis tegitur tam paruis tenuibusque,vt nisi digito scalpas,Vix appareant,laeuique cor Iore esse videatur. Linea obliqua a capite ad caudam ducta est. Ocu-Um Vnum Vtrinque magnum habet. Supra oculos aculei duo sunt
acuti. Spina dorsi decem aculeis inaequalibus firmatur, postremi minimi sunt,primi maiores,medij maximi. Inter binos aculeos eminent veluti pili longissimi,setis porcinis similes, ad quorum radices ossicula sunt,ueluti claui bifidi & inaequales, qu0ru alter in anteriorem, alter in posteriorem partem vergit,ὸ quorum medio nascitur pinna tenuibus radiis contexta,vsque ad caudam protest. Huic similis alia est in ventre pinna, quinque tantum aculeis constans. pars Ventris, utrinque ossibus instar acuti cultri secatibus firmatur. Ex ea duet longissimae pinnae propedem. Duae sunt aliae ad brachias. Cauda in unicam desinit. Ore est admodum hiante. Branchias quaternas habet.
Gulam manifestam. Intestina tenuia in gyros couoluta. Hepar Candidum sine felle Lienem rubescentem,exiguli, mesenterio haeretem. Inter intestina ova rubra latent. Cordis pars infima rubet, suprema
350쪽
quemadmodum & media ex albo rubescit, quod in paucis piscibus
spectatur. Carne est minus dura quam rhombus. Non desunt quii orthragoriscum Lacedemoniorum esse putent,& porcum marinum II.1,aemi . Latinorum,nec sine ratione,nempe quod gruniat dum capitur. Plinius. Appion maximum piscium esse tradit porcum, quem Lacede- moiiij orthragoriscum Vocant,grunnire eum quum capiatur. Ean- δε- s. dem sententiam confirmant dorsi spinae, quas idem Plinius porco marino tribuit. Inter vencna sunt piscium porci marini,spinς in dor- ,cruciatu magno laesorum remedium est limus ex reliquo piscium eorum corpore.Sed cum porcus Vel orthragoriscus in maximis piscibus habeatur,is esse non potest de quo nunc loquimur, & si satis magnum in Oceano captum Antuerpiae viderim. Duo sunt quibus ais nostra sententia deduci aliquis possit.Vnum est quod faber ab atrae . Ah '' fuliginis colore dictus esse videatur,idque ab Oppiano indicari his
Sed quod de nigro colore hic dicitur, ad coracinum solum reserendum esse perspicue liquet ei, qui versiis recte distinxerit. Alterum est quod Columellae Gadiu freto, & Atlantico mari fabru proprium et .a. cffc placet.Vt litorum sic & fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigeni pisces decipiant: non enim omni mari potest omnis esse,Vt elops qui Pamphylio profundo,nec alio pascitur,ut Atlantico faber,qui & in nostro Gadiu municipio generosissimis piscibus ad-nUmeratur,eumque prisca consuetudine Zeum appellamus. Qua staccipienda esse puto,Vt maxime in Atlantico mari,& Gaditano freto reperiatur faber,illicque potius quam alibi principatu obtineat,non quod nullo alio in loco nascatur. Quod Pliiiij autoritate confirmatatur. Et haec natura ut alij alibi pisces principatum obtineat, coracinus
in AEgypto,Zeus idem faber gadibus. Non equidem diffiteor pisces quosdam csse,qui quibusdam in litoribus solum aut fluuiis aut lacu
bus reperiantur. At plurimos etiam pisces esse constat, certis locis a veteribus assignatos,qui aliis in partibus maris etiam tum capiebantur,vel postea capti sunt:ita tame antiquorum literis proditum fuit, vel quia horum locorum pisces optimos & frequentissimos,alibi rarissimos celebrare voluerunt,uel quia indigenarum incuria,aliarum maris partium siue aliarum aquarum,quas ipsi non perlustrauerant, pisces ignoti erant. Quare cum nulla satis firma ratio esse videatur quae propositam sententiam possit conuellere,in ea permane Veterumque fabrum seu Zeum este puto,qui hoc capite descriptus fuit. Gulielmi
