장음표시 사용
361쪽
colligunt in mucronem. Legendum vero ranam autem &c. Rana
enim piscatlix & squalina quamuis cartilaginei sint planique pisces,
tamen pinnas habent ad natandum, nec sola sua latitudine natant eodem Aristotele autore: οἱ o βατοι vi notasu, ειτὶ τῶν ἁνυγ- τω sχάτί τλατὴ νεουί, ἡδε ρβα ιι s G ἐν τῶ π'ευει 6τω, δια ε t. λατις σύ; λύω. Raia & similes, pro pinnis extrema sui corporis latitudine natant. Squatina & raia pinnas lateribus accommota datas infra gerunt propter amplitudinem partis superioris. Sed rurasus locus proxime citatus mendo non caret; nam pro η a λινου Cαγοις legitur in impressis Graecis codicibus η δ ναρκη, non recte cum mox Aristoteles ri ναρκ', id est, torpedini alias pinnas tribuat scilicet iuxta caudam. Quae cum de s quatina & torpedine dicetur, clario ra fient. Gaza vel meliore usus codice,vel re diligentius considera ta, non torpedinem sed squalinam conuertit,eius enim interpretationem adscripssimus. Constat igitur ratam pinnis natandi causa a natura donatam non fuisse. Nam quae in caudis ratarum pinnulae sunt, non natandi sed dirigendi itineris causa datae sunt, pinnas vetaro eas duntaxat appellat Aristoteles, quibus pisces natando cor pus impellunt, quemadmodum in pastinaca prius annotauimus. Omnibus ra8s membranula , quae nebula Vocatur,oculis obtenditur. Iuxta oculos foramina sunt ampla,ad oris intima usque patentia, quibus operculum interiore parte a natura additum est, quae foramina ore aperto dilatantur,clauso ore magna ex parte occluduntur,neque enim, maxime in mortuis raijs ab operculo tota obturantur. Foramina alia pro naribus omnes ante oriS rictum obtinuerunt.
Harum aliae dentes habent, aliae minime, sed horum vice os aspe rum rugosumque. Branchias detectas in supina parte eodem situ ordineque omnes habent. Aculeis Varie a sese differunt. Aliae in proana supinaque parte aculeis armatae sunt, aliae in prona tantum, aliae
in rostri stupina parte,aliae in nulla parte praeterquam in cauda, quorum ea est diuersitas, ut in aliis triplici ordine dispositi sint , in alijs simplici. Praeterea ipsorum aculeorum plures sunt disserentiae. Sunt quidem molles & imbecilli, pilorum vel lanuginis modo, nonnulli paulo validiores, alij robustissimi ex ossea plane substantia. Rursus abj longi &tenues,alij parui & vix supra cutem extantes,alij medio modo se habent, omnes fere ad caudam spectant,longi fere ad caput Partibus quibusdam internis differunt, in quibusdam hepar magis rubescit, in aliis flavescit magis. In hepate omnium fellis est vesica. In ventriculi plexu splen situs est. Intestina crassa, in ecphysi,& recti intestini extremo angusta. Caetera in singulorum descriptionibus exponentur. Nunc de ratarum generibus,quas antiqui
362쪽
vel differentiis aliquod neglectis, vel fortasse nominibus destituti, in tria tantum particbantur ratam scilicet simpliciter dictam, ratam lauem, & asteriam. Nos diligentius clarioris doctrinae gratia, in multo plures species distribuemus. Raiam igitur primum in laeuem& asperam diuidimus: deinde in ratam stellulis notatam, & iis carentem .sunt enim & laeues 5 asperae stellulis variae, aliae minime. Asperarum aliae tactum modice solum vellicante lanugine aliae aculeis robustis sed raris, aliae aculeis robustissimis dc densissimis asperantur. Rursus earum quae stellulis notantur, aliae binas duntaxat maculas habent,aliae plures. Illae binis maculis circuniectos circulos habent, ut in bugiosi & torpedinis specie. Harum nonnullς rorundae, stellisque pictis similes notas multas habent, quςdam albis nigrisque prona parte conspersae sunt. Sed priusquam singulas explicemus, de earum foecunditate & generatione dicemus.
BSURDUM Hic minime fuerit causam reddere, cur tam foecundas ratas esse dixerimus. Non enim solum magnus est ratarum prouentus' quia vix piscisi ullus sit tam lato oris rictu, lamia excepta,qui ratam deuorare possit, Vel quia ob totius corporis, vel certe
caudae aculeos reliqui pisces ab his abstineant. neque ad id Aristotelis
363쪽
telis autoritate confirmandum utimur.Raia inter cartilagineos see- ii ου. λιψε.tificat numerosius,verum quia facile pereunt, hinc efficitur ut appa reant paucae. Nam neque rata hoc loco legendum sed rana. Graeci enim codices διι αχον habent non βάτον,neque paucae ratae apparent, sed in oceano & in mari mediterraneo plurimae. Sed alia est certior tacunditatis causa, quae non facile ab omnibus intelligatur,nisi ratas grauidas aliquando dissecuerint, & diligentius contemplati fuerint. de ratarum ouo haec Aristoteles: ύν σπι λια ia βασας
περιρρα γεύος, M o νεο Hos. Caniculae & ratae testacea quae dam gerunt, in quibus humor ad ovi similitudin em consistit. sputara eius testae simius tibiarum ligulis est, meatusque fiunt capillamentorum specie intestis, caniculis quidem quas nonnulli nebrioso aleos vocant, foetus rupta dilapsaque testa proueniunt, ratis cum pepererint rupta resta excluditur tatus. De caniculis & earum ouo. partuque, siuo loco dicetur. Nunc de ratis tantum. Iis restaceum ouum unicum tribuit Aristoteles , quale reuera habent. Foetum igitur unicum aut summum duos uno partu edunt, quod verum
est, sed praeter ouum testaceum quod hic depingendum curaui, aut duo, quae perfecta in inferiore vulvae parte cernuntur, ex distsectione comperi permulta alia & fere infinita in superiore vulvae parte haberi,quae tempore perficiuntur, ex quibus saepius iteratis pertubus, istus excluduntur. Atque haec tacunditatis causa est eadem quae in gallinis ut quotidie experimur, quae Unicum ouum unico partu ponunt, cum plurima alia in Viero gestent, quorum singula postea, ut prius absoluta fuerint ita prius eduntur. Haec de ratarum tacunditate. Nunc ut pictura, ita oratione carundem Oua repraesentemus. Oua qualia in praefixa capiti pictura superiore loco spectantur, sine testa primum Concipiuntur , in superiore vul- Uae parte, quorum alia gallinae Ouorum magnitudinem aequant,alia his minora sunt, quaedam vix ciceris sunt magnitudine. Equidem plura centenis aliquando in ratis singulis numeraui. Ex his quae a perfectione propius absunt, in inferiorem vulvae partem demissa,
testa operiuntur, in qua album en & vitellus continentur, quem ad modum in gallinarum & auium aliarum ouis primum conforma iis, quae tum vitello solo videntur constare , cum tamen postea albumen a vitello secernatur. Quam rem cum vehementius admirarer, causamque eius sollicite inuestigarem , Oua gallinarum re-
364쪽
cens formata, in quibus ne vestigium quidem album inis apparebat coxi, tum caloris Vi scuius proprium cst quae eiusdem sunt generis congregare & cogere, quae diuersi dissipare,& discutere.) candidum a luteo secretum vidi. Quamobrem initio quidem utrumque commistum est 5r confusium,sed paulatim calor magis ac magis vires suas exerens,separat, & ex crassiore parte indurata, testa circundat. Tale est igitur in testa sua ratarum ouum,quale gallinarum, & auium initio. Testa vero ouum suum concludens sub pictura ouorum testa nudatorum expressa,quae a figura puluinar a quibusdam hodie vocatur,quadrati forma est,demptis angulorum appendicibus,quae variae sunt. Vnius enim lateris appendices, longiores iunt similes solijs gladioli herbet, alterius breuiores,latiores,replicatae,quibus undique summotis,laterum anguli tibiarum ligulis similes sunt, vi scribit Aristoteles. Qua de re plura,& ni fallor,notatu dignissima, quum de caniculis dicemus. Testaceum ouum ratarum a canicularum ouo differt: illarum enim magis fuscum est,harum magis flauum, appendices graciliores,lyrae fidibus similes. His expositis,nunc singulas ratarum dis serentias persequam ur.
I C I T V R a Graecis λ οβαρος, a Latinis rata laeuis, ab Hispanis Li-a,a cute laevi& pellucida. Sunt qui rasiam vocet a glabra cute.Nostri non a cutis lςuitate,sed a colore fumat Sc fumado appellant. Sut enim colore fusco quem en umat vocamus,quod eo colore
365쪽
sint quae fumigantur,priusquam maximo denigrentur.Est igitur rata laeuis piscis planus, cartilagineus, corpore tenui ,& in amplissimas alas expanso. Cute glabra laeuique, id est, ab aculeis nuda, praeterquam in locis prope oculos,quorum Uterq; aculeo munitus est,item
excepta media dorsi linea, & cauda. In illa infixi sinit aculei parui,
rarique in cauda tres aculeorum ordines, qui rariores tenuioresque
sunt quam in alijs generibus. In supina parte aliquot sunt in os recurui,cibi,opinor,retinendi gratia. Rostrum tenui cartilagine constat,
di pellucidaraediar est longitudinis. Oculi in hac specie ut in aliis
omnibus,in prona parte, non sursum spectantes, Ut in uranoseopo, sed ad latera. Nebula,hoc est, crassa & alba tunica,adnatam esse diseceres,a parte inferiore ascendens,fimbriata,vel in ambitu serrata,pupillam totam integit, dum pars digito comprimitur,de qua re plura quum de caniculis agemus. Post oculos foramina sunt ta ampla, ut in ea digitus minimus immiti possit,de quibus ante dictum est. Os insu pina parte,& multum infra,quam ob causam non nisi resupinataraia cibum capere potest: os latum est, ossibus asperis pro dentibus
munitum, foramina pro naribus ante os sita. In eadem partebranchiae utrinque, ad aquam cum cibo haustam, quaeque prima palati foramina effugit,reiiciendam.Branchias sequitur cartilago, cui innixum diaphragma haeret,ad branchias cum corde,a vcntriculo, hepa-te,aliisque nutritioni destinatis partibus secernendas.Rima pro podice est,pudendo muliebri non absimilis. Alae utrinque expanse tenues sunt,prona parte nigricant,ut & cauda, dempta quadam parte candidasc etiam tota supina pars alba est. Ventriculus huic generi paruus est, ecphysis gracilis & dura.Intestina breuia sed crasta,hepar rubescit,in quo fel latet. Raiς omnes odorem ferinum,& marinu quendam foetorem recipiunt,qui in diutius seruatis fere evanescit. Quare Lutetiae meliores sunt ratς quam Rhotomagi,& Lugduni qaam Massiliis longa enim vectura tenerescunt,& suauiotes assiciuntur. Recte igitur Athenaeus: O ο λ οβούος δυσκοιλωτερος - Ομ ωδης, id est, laruis rata aluo disicilior est,& virus olet, nec mirum cum carniuora sit, &in coenosis locis,litoribusque vivat,teste Oppiano. Galenus in libello IAL δε- de Attenuante victu torpedines & pastinacas prςfert. Sola,inquit,cartilagineorum,torpedo dc pastinaca laudantur. Quae mollicie carnis torpedinum & pastinacarum inductus scripsit, cum tamen mollities
illa,summa cum insuauitate coniuncta sit. Idem L I B. Ι I I. de alimet.
facult. Rata lamis,raia, uatina omniaque eiusmodi duriora sunt, Scconcoctu dissiciliora,alimenti copiosioris quam torpedo vel pastinaca. Raia Omnis hyeme minus insuauiter olet,& melior est, quamobrem Archestratus opsonatorum omniu facile princeps,hyeme edendam esse etiam atque etiam monet,elixam cum caseo & silphio, quia
366쪽
pinguis non sit,ut nec alij quidam marini scelus, haec enim sunt quae
tum habetur,quod alij ex aceto tantum comedunt, alij primum elixum,deinde in sartagine frixum aceto vel Oxalidis succo cum pipere condiunt. Apud nos ratae non sunt in pretio.Galli qui duris,& firmioris carnis pistibus delectantur,longe magis probant,ex quibus nonnulli cum me aliquando in conuiuio de succo substantiave ratarum interrogassent, respondi idem quod Dorion apud Athenarum τινοs αλσάγον Mναι ἰχθ--G ει- λλι- α id est,quum diceret ratam optimum esse piscem, perinde ac siquis, inquit Dorion, pallium elixum comedat. Est enim carne dura, sicca, exucca, quaeque haud facile in partes diuellatur,quapropter Dorion elixo pallio comparauit.
De Rata Vndulata siue Cinerea.
AE VI V M Et asperarum ratarum genus multiplex esse, utrarumque 1pecies demonstrabunt. Laruium species nunc exequimur. Eam igitur quam hic exhibemus a colore cineream, a maculis undarum modo flexuosis,yndulatam vocamus.Quidam colum appel-
367쪽
lant. Rata est ex laeuium genere,corpore minus ad rhombi figuram accedente,quam in reliquis ratis,sed oui potius forma,corpus ab aculeis nudum praeterquam in linea dorsi,in qua pauci sunt, parui, rari, circa oculos nonnulli. In cauda sunt triplici ordine dispositi, maiores & densiores. In eadem pinnulae duae sunt. Ore,oculis, foraminibus, branchiis, partibus internis,carnis duritie aliis similis ed colore est cinereo, prona parte multis sinuosis lineis descripta.
I. T L R A Lαvis x la: species est, quam rostri lon
gitudine & acumine rai m oξνοχον appello. Eadem de causa nostri eleno vocanti Itali perosa hiis alij stilioro. Corpore est maximo,maculis multis lentis specie in parte prona notato,qua de causa a nostris piscatoribus lentillati dicitur. Ad oculos quatuor habet oculeos. In cauda tres eorum ordines, qui diuersi sunt,&inaequales,ut primus medij ordinis maior sit secundo,tertius primo, quartus secundo respondet,& sic deinceps donec ad caudae pinnulas ventum 'sit, circa quas aliter siti sunt: utrinque enim per transuersum xpeti sent , ad latera conuersi, qui hos sequuntur in cauda extremi in caput recur uantur. In supina parte rostri,alij sunt acutiores, alij lino a leuiui, ad capiendos vel retinendos pisces.Dentes habet, in os vergentes, squa
tinς dentibus similes,non in lateribus,sed in medio maxillarum. Oculis, ore, foraminibus, caudae pinnulis, aliisque partibus & internis &externis superioribus similis.Carne est non aeque dura.
368쪽
C PUT VIII. A I AE o Ροκχου speciem aliam hic ponimus a su- , periore multum diuersam, dempta rostri figura, a
qua idem nomen cum superiore sortita est: nam ini de οξ'pοχον appellamus, & lingua nostra eleno, quae I vox subulam sisnificat, instrumentum cerdonum, quo ad perforandos calceos & suendos utuntur,Gallice alesse. Qualis enim est subula,id est,acuta,tenuis,latiuscula,non rotunda,lale est huius rostrum. Sunt qui bovem antiquorum esse putent,quod in maximam molem accrescat,quod in ore latente4 habeat dentes, paIuos, inualidos, utpote qui mobiles esse videantur, quae omnia Oppianus bovi tribuit his verssibus:
1 BMO, , c Veinn*ώτε, & His consentit nonnullorum vulgaris appellatio: vaccam enim Vocant,quidam ex nostris a magnitudine l. de quς vox stragulum lecti significat. Vtut res ista habeat,raia haec pro ime descriptae similis est, alis quidem valde amplis & extentis, sed ipso corporis trunco strictiore, acutioreque, dorso longiore. Aculeos nullos omnino habet,praeterquam in cauda,in qua unicus est eorum ordo. Partibus cς- reris ab aliis non differt. Carne est molliore & suauiore, qtram caetC
369쪽
rae maxime si non senuerit Piscatores has ratas sale conditas in sumo& sole exiccant,vulneribus multis prius lateribus inflictis,qud melius& celerius exiccentur. Exiccatae diu incorruptς seruantur,tum ob humiditatem superuacuam & excrementitiam a sole absumptam, ut
nullum sit putredinis periculum,tum ob carnis substantiam glutinosam &viscidam. Nam qui pisces carne nimium pingui mollipsunt, saliturae idonei non sunt,quia in ea contabescunt & dissoluuntur.
N TER Latues etiam numeranda est ea,quae a maculis, oculorum figuram referentibus oculata a nobis nuncupatur, a Prouincialibus mirasiet, a speculorum paruorum similitudine: ea enim vox illis specu luna paruum significat: sed quia maior est his maculis cum oculis similitudo, quam cum speculis, maluimus vulgari neglecta appellatione oculatam nominare: medium enim caeruleum pupillam refert,circulorum duorum qui iridem constituunt prior& internus colore est: nigro, externus flauo. Nonnulli ratam hanc maiacularum causa asteriam esse existimarunt: sed cum galeus asterias ab Aristotele a maculis stellatim dispositis nominatus sit , quales in ista rata minime sunt,uerum in alia specie maxime euidentes & conspicuς,videor mihi hanc rectius oculatam nominauisse,aliam a stellis manifestis, in toto corpore sparsis Asteriam .Praeterea veterum asterias tenerior est,bonii succi , quod de hac, de qua nunc agimus,dici
370쪽
non potest. Est igitur rata oculata ex lamium genere, aliis similis, rostro cartilagineo,pellucido corpore fusco,maculis obscuris consperso. In utroque latere magnam maculam habet, oculis similem, ut diximus. Aculeos plures frequentioresque habet, quam superiores duae laues. Rostri supina pars aspera est, circa oculos aculei sunt aliquot, post hos duo magni in dorsi lineian cauda quinque horum ordines 1unt, medius a caudae principio incipiens in priorem pinnulam terminatur,utrinque duo minorum aculeorum ordines,reliqui duo latera caudae occupant. Carne est dura malique succi.
AIA Asterias cum oculata comparata veluti purpura cum purpura certius dignoscetur. Illa ex la uium quoque genere est, rarior, ideoque multis minus cognita.Corporis specie ab omnibus primo aspectu rata species esse iudicabitur, tamen ab aliis distinguetur aculeis, quos in dorso habet, mox a capite incipientes,&in priorem caudae pinnulam desinentes. Prorter hos nulli alij sunt in toto corpore. Dorsi pars prona, ataque expanis, stellulis pereleganter sunt depictae, a quibus asteriae nomen inuenit. Cauda tenuis est & breuior in hac specie quam in reliquis. Caput primo generi pastinacae quam ratis aliis similius, est enim crassius & latius. In alto mari & puriore aqua degit,ob id rarior est,& in litoribus minus frequens.Quamobrem meliore est carne quam reliqua ,sicilicet mol-
