장음표시 사용
381쪽
ς εν χεροῖν ε νώς. Theophrastus in libro de his quae hyeme latent, scribit torpedinem ob frigus sub terra condi. In libro autem de iis
quae mordendo & eiaculando venenum infundunt, vim a se emittere per ligna,fuscinasque stupore, manu illa tenentes afficere.Circa autumnum parit, autore Aristotele, non oua,sed scelus vivos ex ouis, 'l' 'φ' quae intus excludit, hos in metu intra Ie recipit & emittit,eodem Arim is ... Euristotele autore. Et quidem,inquit,iam visa torpedo est grandiS, quae mmauca. io. foetus intra se circiter octoginta haberet. Diphilus apud Athenaeum ait torpedinem concoctu dissicilem esse,demptis iis partibus,quq circa caput sunt, quae tenerae sint,ventriculo gratae,& concoctu faciles, paruas autem meliores esse,praesertim simpliciter coctas.Hicesius ait
non nutrire, insipidam esse, aliquid tamen habere, quod ventriculo valde gratum sit. Fquius iecori teneritas nulla praefertur, ut scribit Plinius. Qui torpedinem in cibis damnarunt , ij mihi rectius iudi- Ii s. ω iacasse videntur: est enim mali succi, insuauisque,humida, molli,sun-gosaque carne, ob id a nostris reiicitur: quod si quandoaedatur, abiectis capite, partibusque quae circa caput & branchias sunt, alliis cepisque condita editur. Et Venetiis, ne in foro piscario vendatur, autoritate praefecti sanitatis cautum est.Quare non positam non mirari quae Galenus de torpedine scripsit. Mollem habent carnem torpedo & pastinaca, quemadmodum etiam iucundam, quae modice aluum subducat, & non dissicile concoquatur, quaeque modice nutriat. Et in consilio pro Epileptico, torpedinem solam ex cartilagineorum genere,epilepticis conuenientem cibum esse. Et in libello de Attenuante victu,saxatilibus in penuria substitui vult,pPaeparariquo cum beta, aut porro, admisto piperis tantillo. Et in libro octauo method. medend. cum saxatilibus piscibus asellos substituerit, proxime asellos, inquit, sunt soleae & torpedo. Idem literis prodidit, M
se experientia comperisse torpedinem marinam non mortuam, ut si sic meri nonnulli existimauerant, sed vivam admotam capitis doloribus mederi,sedemque cuersam coercere, idque eadem vi essicere, qua allamedicamenta, quae sensui stuporem adferunt. Quod φῖidem ego sic interpretor, torpedinem admotam capitis dolores leuare, stuporem inducendo, cuius stuporis causa sit frigiditas, id quod etiam de Opio, mandragora, hyoscyamo vere dicitur , sed non ea solum, sed&caeca quaedam vis torpedini a natura insta. Nam idem Galenus hanc torpedinisvim non frigiditati solum verum etiam obscurς eius facultati adscribere videtur: cum enim stuporis, qui ex dissicili sensu
motuque componitur, causas recenseret refrigerationi, partiumque neruosarum compressioni, torpedinis marinae contactum adiungit.
Paulus AEgineta oleum,in quo viva torpedo decocta puerit, ad acerbiores articulorum cruciatus leniendos prodesse scribit: Mirum
382쪽
I .;M - quod de torpedine Plinius scribit. Si capiatur cum Luna in Libra fuerit,triduoque asseruetur sub diuo,faciles partus facere,postea quoties inferatur adiuuare. Et: Bel torpedinis vivae genitalibus illitum venerem inhibet. Et lieni medetur torpedo imposita. De torpedine fluviatili nihil hic dicendum,a marina enim non differt.Fluviatilis in Nilo reperitur,testibus Athenaeo & Strabone.
S E C V N D A Torpedinis species a prima differt , quod
maculaS nigras, rotundas, circulis non distinctas habeat, sed eadem pentagoni figura dispositas. Est etiam primae concolor. TERTI A Magis varia est,habet enim maculas diuersarum figurarum,huc & illuc sparsas,& sine ordine. Quar
383쪽
R A I I β Lx torpedinibus ad longos cartilagi
neos veniemus per medios: hos voco, qui ut non omnino longis similes sunt, ita lonsiore contractioreque sunt corpore, & cauda spissiore quam plani. Praeterea branchias in lateribus habent, praeter planorum cartilagineorum naturam. Huiusmodi sunt rana marina& squalina,quas tamen in planis numerarunt Aristoteles & Plinius. De rana autem marina caeteris ratarum generibus omissis nunc loquimur,quae coαχος α λι- ab Aristotele dicitur, id est, interprete Iib.,-hi'. Plinio, rana piscatrix. Hodie quoque a Neapolitanis rana piscatrix ' 37.
dicitur, ab aliis Italis marinopiscatoreses Lauolo di mare. Α Massilien k δ' 'AEVsibus baudry a lato &lo oris rictu, quo marsupium refert quod V ARTA Et rotundis & cuiusuis alterius figurae maculis protius caret. Est primae & secundae concolor.
384쪽
baud ter vernacula lingua nominatui . A Burdegalensibuspycia M. Siculi lamia nescio qua ratione appellant nisi ab ore admodu hiante, vel a voracitate. Monspeliensest Eanr . Piscatricis nomen a piscandi solertia inuenit, ranae vero a ranae palustris nuper nascentis similia A. ,.iasti tudine Pariunt enim ranae palustres,tradente Plinio,minimas carnes nigras,quas gyrinosvocant,oculis tantum & cauda insignes,mox pedes figurantur,cauda findente se in posteriores. Theon quoq; ranarupartus informes vocat, Mnta,quonia Vrsarum D raeaxo. more partui ranae. Gyrinorum etia meminit Aratus in Pli nomeni :Aυτ δεν di x δοῖς et τέρες βούβ τυ νω. Et apud Platonem prouerbio dicit ur:Nihilo rana gyrina prudensitor: Oτι ημ. sis 'ον ωαπερ εον in mus, ιβυ ε ad Gq A, οδε αρα hy - εν - ειε φρονέν ουδὶν με - ce αγου γυρον s. Nos illum tanquam Deum sapientiae nomine suspiciebamus , at ille neutiquam sapientia ranam gyrinam superabat. Quo in loco Erasmus pro γυ- legendum censet γρυνε : est enim Gryneum Myrenaeorum oppidum, ubi consentaneum est,inquit,ranam despicatissima fuisse, propter Apolline cui peculiariter id animal inuisum, propter fabulam de rusticis in ranas commutatis. Est autem eo in loco templum Apollini sacru in candido marmore,& oraculum vetustissimu unde etiam ipsi
cognomentum Gryneo.Verum cum optimorum autoru testimoniis
Constet gyrinos paruas esse ranas,vel ranaru partus informes, quibus illepidius nihil possit videri,Platonis locus integer minimeq; immutandus mihi videtur. Sed utra lectio magis probanda penes doctiores iudicium esto.Ad ranam marina redeamus,quq a ranaru palustrium recens natarum similitudine dictet sunt:capite enim caudaq; tantum constare videntur,ut etiam cottis fluviatilibus piscibus apposite comparari possit. Hic indignum plane fuerit veritatis studioso praeterire silentio,monstrum illud,seu fabulam potius quam pro ran piscatrice, & eius historia propositit is,qui de aquatilibus superiorς anno lib. edidit: et enim pedes appinxit tam absurde , quam si leoni terreno pinnas appinxisset , ranamque appellatam esse putat , a pedibus quos sub ventre geminos habet, ad ranae palustris similitudinem membrana intertextis, quibus verisimile est, in quit, hanc in ranae modum per fundum maris incedere. Quae omnia quantum a Vpritate abhorreant, ex sequentibus perspicuum fiet.Rana marina piscis est cartilagineus, planus, fuscus, siue fuliginis eolore, capite maximo , rotundo & compresso. Corporis figura & colore cottis pisciculis similis. Capiti cauda tantum sine corpore afixa esse videtur, ut nihil fere praeter paput, caudamque in hoc pisco vidς . Caput aculeis multis,acutis horret.Os illi non in supina parte, sed in promptu, amplum & latum,& ad piscis ingenium moresque a prouiaa naturi
385쪽
recte accommodatum. Maxilla superior breuior est, inserior longior& prominens quo fit ut semper os latet, pateatq;. Lingua quoq; maxilla superiore longior,lata est dc magna pro maxillae magnitudine: Est membrana quaedam gingiuarum interiore parte enata & in os coplicat quae a maxilla separari,nis1 diligenter inspicias non videtur.Dentes non solum in utraq; maxilla sunt magni, acuti, in os recurvi,sed etia in palati ossibus duobus infixi, item in radice linguae. Oculi supra caput ad latera spectantes,aculeis septi ante hos propendent appedices duς,tenues,albς,tetriq; odoris,si Oppiano credimus,quibus veluti
esca pisces mira solertia allicit & capit, quod non solum grauissimo'
Aristotelis testimonio,sed etiam piscatoru multoru experientia comprobatum est. Aristoteles:rana ea quae ante oculos propendent, quae DR ' ἐς Rionga piloru speciem referunt,in extremis autem crassiuscula rotun ' ' i': dantur,veluti esca utrisq; adiecta,ea inquam capillameta,cum arena, aut turbidis aquis,quas ipsa conturbarit, sese obruerit, attollit, quae quum tangunt,pulsantq; pisciculi, eos allicit donec in os perduxerit: quae vero capillamentis illis casu quodam caruerit, macilentior capitur.Eadem Plinius ita trastulit. Nec minor solertia ranae quae in mari Itb.s Op. i. piscatrix Vocatur,eminetia sub oculis cornicula turbato limo exerit, assultantes pisciculos pertrahens, donec tam prope accedant, Vt assiliat.Eadem Plinius pereleganter expressit. Βα αχος 1υ νωθὴς i , o χῶς vi μαλθοι ς ιχθυς
Βα άχου ρε ν άσω --πι - εν-. Ex his liquet iure optimo piscatricis cognomen tu additum. Contraaliorum planorum cartilagineorum naturam pinnas duas habet
in medio corpore. Branchiarum foramen Vtrinque Unum, cute non
Osseo operculo contectum.Cauda carnosia est spissaque,in pinnam latam desinens,in eius de supina parte pinna alia erigitur. Ex caudae capitisti; lateribus appendiculae quaedam carnota dependent, certis in
teruallis a se distantes, quae natante rana supernatant. Intus peritonaeum nigrum est,uentriculus magnus,utrinq; appendicem Unicam,
386쪽
breuem Labens.Ιntestina gracilia,in gyros multos conuoluta & replicata quod necesse fuit,ob voracitatem & ventris capacitatem paruam. Hcpar rubescens,paruum,c5tra voractu & gulosorum piscium naturam, neq; in iobos sectum Veluti in galeis,teneritudine torpedinis hepati non cedit,ob eam solum expetendum. Fellis vesicae meatus longus,ah hepate propendens mesenterio,intestinoque adhaeret , felaqueum est. Splen nigricat. Huic pisci si per os,vetriculus interaneaq; omnia eximantur,corpusq; quoad eius fieri potest distendatur,totum pellucidum fit,immittaque lumine laterna apparet horrifico aspectu, quemadmodum&piscis ipse vivus tetro foedisq; est conspectu, unde ab Italis Hauolo marino nuncupatur,& ab Oppiano in versibus paulo
ante citatis foeda visu dicitur.rana ova parit,cum caeteri cartilaginei 1ta.d, si'. animal pariant: Aristotel.οι M-ωτρὶ MM-ms ά θυι. ζωοτ μ. λ δ απ.EU ο κ Mb Oc σελαχη, πρότερον - χη ν . H. V ῖ ,-bἀυ ἰς ω Animal pariunt cartilagianea,sed prius ouum pariunt in seipsis,augentq; & excludunt,exceptata ' ς' - 4. rana. Quo in loco pro rana, me dose legitur rata in Latinis codicibus. Plinius. Cartilagineum gentis animal parit,excepta quam ranam vocant Huius rei causim reddit Aristoteles. υλπιβυα αλάχη
ων. Cartilaginea perfectum ouum intra se pariunt, animatque foraS emittunt, excepta rana: haec enim sola perfectum ouum foras emittit. Cuius rei causa est corporis natura:caput enim multo maius reliquo corpore habet,idque aculeatum,valdeque asperum:quamobrem neque postea catulos suos recipit, neque initio animal paritaea piatis enim magnitudo & asperitas quemadmodu ingressum, ita etiam 1 5 s.debi'. exitum impedit. Idem alio loco scribit, ranam animal non parere, sev k- neque foetus suos recipere, tum propter capitis magnitudinem,tum propter aculeorum impedimentum. Cur vero ranae paucae reperiantur,cum in ter cartilaginea foecundissimae sint, idem Aristoteles do-
dissima piscium est maena, inter cartilaginea vero rana,sed rarae sunt quia facile pereunt, parit enim uniuersa ad terram. Rana marina extra aquam aliquandiu vivere potest. Vidimus ipsi aliquando in litore inter herbas dies duos vixisse , vulpeculaeque terrenae noctu pastum quaeritantis pedem dentibus arripuisse, & ad auroram Vsque retinuisse, ex quibus oris dentiumque robur colligere licet.
387쪽
Carne est molli,excrementitia, insuaui, scrini saporis,maliq; succi Feleius aduersus suffusiones utile est. Ranarum marinaru autore Plinio, tib s cui sex vino Sc aceto decoctarum succus Contra venena bibitur,& contra ranae rubetae venenum,& contra falamandras. Os in cauda nullu habet rana,cum cartilaginea sit, neq; aculeum exertu pastinacae modo,
Plinius tamen,Ossiculum de cauda strumis curandis prodesse his verbis scribit: Pungi piscis eius, qui rana in mari appellatur, ossiculo de cauda,ita ut no vulneret,prodest.Id faciendu quotidie,donec percurentur. Sed quid de eo Plinij loco sentiam,antea exposui. Ex his tum Τοψια a nobis cognitis, tum grauissimo ru autorum testimoniis confirmatis,notior cuiuis esse potest rana piscatrix q ex eius descriptione qui pedes ei tribuit,quiq; eam maltham appellat:cuius errori. resutationem in hunc locu reiecimus. Ac primum quam friuola sit sola haec ratio,Φ maltha sit,quia molli sit carne,nemo non videt: id enim nomen in infinitos alios pisces,qui molli sunt carne,copeteret. Deinde Oppianus,cuius versus a Lippio Latinos facto profert, facile eum ab
hoc errore reuocasset. Is enim LIB. I. LMOUM , cum celaceis maltham
numerat libro vero secundo orpedini subiunxit. Quare inepte primo Latino versui libri primi duos alios ex libro secundo subiunxit, quasi vero maltham & ranam tanquam eundem piscem Oppianus coniunxisset isq; tribus versibus,ut de eodem locutus fuisset.
s N Η N Accentu in priore posito, ut differat a ,quae limam significat, Gaza recte squalinam Conuertit Plinium secutus: elui enim haec sunt verba in catalogo piscium. Rhina quam squalinam vocamus. Dicitur autem squalina fortasse a squaloxe, hoc est, I
388쪽
cutis asperitate. Nostri Massilienses, Galli, Ligures angelum vocant, a similitudine angeli picti cum alis expasis. Veneti Squali amVocant. alij Squaiam,alij Sq a m. Burdegalenses Creac Graeci huius temporis fio βίον. Squatina piscis est planus, cartilagineus,
magnu a quidem, utpote qui ad hominis magnitudinem aliquando accrestat. Vidi etiam squalinam centum & sexaginta libras pondere aequantem. Est enim bene longa, sed corpore contractiore strictioreque,cuppasperrima,durissi na,qua lignum & ebora perpoliuntur: nam-e nori fabriles usus exeunt, inquit Plinius. Partes pronae coloris sunt cinerei ad fuscum vergentis, pars supina alba & laruis. Os non habet in supina parte, nec infra rostram ratarum modo, sed in promptu parte que primum obvia, veluti rana piscatrix, atque squamosi,maxillarum ossa in angulum obtusum desinunt,lingua vero in
acutum,in cuius extremo carneum tabernaculum est. Os habet bre
uibus sed acutissimis dentibus munitum , aliter quam in vilis aliis piscibus dispositis: sunt enim dentium ordines. interuallis dentibu , vacuis a sese distincti&distantes. Horum ordinum singulli tam arcte
connexis cohaerentibusque dentibus constant, ut non plures dentes, sed unicus planus,latusque dens esse videatur: verum unguibus, vel cultelli mucrone inserto facile separamur, qvique a reliquiS separatus est, reliquis immotis mouetur, & loco eximitur. In inferiore ma xilla,linguae extremo aeuto locus dentibus vacuus cedit naturae prouidentia, dextra sinistraque dentium stilat ordines, quinque dentibus constantes, tertius & quartus ordo quatuor duntaxat dentibus constat. Ordines qui hos sequuntur, quique in anteriore OriS parte siti sunt , tribus tantum. Contra in maxilla superiore ea enim in parte quae maxillae inferioris parti dentibus vacuae respondet, orado est ex quinque dentibus, utrinque similes duo ordines. Quartus, quintus , sextus 3c septimus ex quatuor dentibus, qui sub equuntur,ex tribus tantum .i entes omnes in os sunt recurui. Maxillae superioris extremum cute non integitur, ex eo apophyles duae in os
demittuntur in alias diuisae,de quarum usu postea dicetur.Oculos supra caput habet, non sursum sed ad latera spectantes, post quρs foramina sunt,quae ad os usque patent, veluti in ratis. In lateribus brata chias detectas habet, non in supina parte viratae: illarum enim situ Scoris scisIura squalina a reliquis planis piscibus differt. Corporis lati
ludo in pinnas desinit maiores, sequuntur aliae minores. In cauda vero pinnulae duae erectae sint, eadcm in unicam & continuam desitanit. E media dorsi spina aculei parui existunt,item alij prope oculos. Reliquis cartilagineis, internis partibus silmilis est. Nam ventriculum magnum habet, intestina magna lataoue, hepar in iobos duos
diuisum , in quo fellis vesica latet, selle viridi plena. Lien ex rubro
389쪽
nigricat.Cor angulatum,comprellum unico tantum sinu donatum. Mares a foeminis distinguntur appendiculis quibusdam cartilagineis circa anum,quibus foeminae carent. Coeunt squalinae mutuo partium supinarum attritu. Cartilagineoru una squalina bis parit: nam dc incipiente autumno,& circa vergilarum occasium, sed per autumnum foeticius. Singulis vero sceturis partus septeni aut octoni proueniunt.Hςc Aristoteles.Idem scribit squalinam foetus suos in metu in- tra se recipere,& rursus emittere,nonnulloru galeorum modo. ὀι ' detis M'. is αμοι γαλεοι EFαφυῆGab δεχονται εὼ εαAs As ΗΗΚ Ο - ρμα dues ρη νο - . Et mox. τῶν b - κων συγ- κ, δατυς si δέχον τα λά π αχυ in . - κερκου. - εισδέχεταs 3 - βα-χος τους νεοίους δὶ ε μέγεθος - κεφαωης, in τὰς ἀυάθας. Caeteri galei & emittunt,& intra seipsos recipiunt foetus & squatin ,& torpedines:ex planis autem pastinaca & rana non recipiunt propter Caudae asperitatem. Neque etiam foetus recipit rana propter capitis magnitudinem & aculeos. Quae addidimus ut admoneremus Latinam Aristotelis conuersionem in emendatam esse,in qua pro rana perperam rata legitur, ut ratio quae subiungitur, & Graecus con textus conuincunt. Oppianus squalinam non suos scelus intra se re R in cipere,sed praesidio alio eos tueri autor est, nimirum latis utrinque pinnis,seu alis expansiis tegere.
Sed cum aculei parui sint,& in recenter natis molles adhuc,neq; capitis magnitudo,ut in rana piscatrice,neque caudae asperitas ut in rata praepedire possunt, quominus squalina foetus suos recipiat, Aristoteli potius credendum esse censeo. Hanc squalinae solertiam attribuit Aristoteles,ut arena se obruat, cumque se totam occuluerit;ver ἐρῆ ρ
berat oris sui radiolis seu virgulis,quas pisciculi cum aspexerint, ada ' natant quasi ad algas, quibus vesci soliti sunt. Plinius. Simili modo G γ ς mi
squalina & rhombus abditi pinnas exertas mouent specie vermiculorum,itemque quae vocatur rana. Mirum Vero,quod Plinius appendiculas illas quibus squalina pisciculis insidiatur,pinnas appellet,cum neque pinnae sint,neque pinnis ullo modo similes,sed vermiculis, ut ipsemet ait. Aristoteles proprie ροιμία vocat,radiolos & virgulas interpretatus est Gaza Squatina carni uora est,& in alto mari versatur.
η ρίνη,inquit apud Athenaeum Diphilus, is τῶν σελαχωνου ,
tina etiam ex cartilagineis est,concoctu facilis, & laeuis. Quae maior
390쪽
magis nutrit. Universe autem cartilaginea Omnia flatus gignunt,cara nota sunt,concoctu dissicilia,quorum multo usu oculorum acies he betatur. Quod temere dictu cile nemo existimare debet. Cum enim cartilaginea gatuum, crassiorumq; & glutinosorum humorum ma gnum p tuentum adferant,crastas ex his caliginoso'; spiritus eH-ci necesse est,quorum perspicuitatem & splendorem ad clarius certanendum necessariu esse certum est. Apud nos nullo in pretio est squatina,etiam a rusticis neglecta,tum Ob ferinum saporem, tum ob carnis duritiam & insuauitatem. Ex hepate oleum fit,quod ad hepatis duritiam valet,addita spica celtica vel styrace,vel absinthio. Oua exiccata ad sistenda alui profluuia multum conferre experientia compertumnis enim ad omnes alui fluxiones utuntur piscatores nostri. Cute ensium capuli integuntur. Ex eadem optimum fit in psora & scabie smegma.Eiusdem cutis cinercs cotra alopeciam & ulcera capitis ma nantia prosunt.Tota squalina mammis imposita earum incrementum prohiberi,duriusculasque reddi traditur. Quod a me experietia comprobatum est, huius quoque rei testis est Plinius. Squatinae ilia latae crescere mammas non patiuntur.Id nomanifesta qualitate, sed obscura quadam vi essici puto,maxime cum sale asseruata idem non prς stet,cuius salis causa magis digerere & exiccare deberet.Hac squatinae facultatem si resciscant mulieres, cultui & ornatui plus qquo deditae,pluris eam empturae sint,quam ulli Romani unquam mullum, vel etiam acipenserem emerint. Audiui ab excellentis doctrinae viro cum diceret, eam quam nos squalinam esse diximus rhinobatum esse. Squatinam vero esse quam culto rochieman Prouincia vocant. Sed de rhinobato mox, de eo qui catta rochiero nominatur,quum de caniculis dicemus sunt qui scribant squalinam subinde colore mutare, & eius cui adhaeserit colore corpore imitari polypi more,quod sane rationi consentaneum non est.Quae enim colore sic mutat,vel quia corpore pellucido sunt id faciunt,ut chamaeleo:vel quia cute sunt ita tenui, ut in humoru spirituumque perturbatione atque agitatione,varij eorum colores perluceant.Quorum neutrum de siquatina dici potest,utpote quae cute sit aspera,dura ac densa.
C eis VP U T XXII. T P ψβαgis Graeci,ita Gaza Latine composito nomine squalinoratam appellauit. Huius sic meminit Ari
