Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

411쪽

LIBER XIII.

Gaza Graeca appellatione usus est in conuerssione sua. In Italia, prouincia,Hispania idem nomen seruatum est. A nostris quoque Γι- mio vocatur. Batonaeox Lamia pisicis est galeorum omnium maximus, nam aliquando ad tantam magnitudinem accrescit, ut currui

imposita,vix a duobus equis vehi possit .Quare euiscerata,& in frusta dissecta curribus duobus aliquando impone da fuit. Vidimus mediocrem lamiam mille librarum pondere. Capite est dorsoq; latissimis. Cauda si reliqui corporis magnitudinem spectes,minus crassa spissa in lateribus compressa pinnis duabus constans,non procul a cauda aliae duae sunt pinnulae, una inferior, altera superior, ad branchias, &ad podicem aliae binae, in medio fere dorso una alia. Cute aspera integitur,cui pingue quiddam subest. Capite est magno, dorso breui sed lato, oris scissura maxima, dentibus acutissimis,durissimis,trianguli figura,vtrinq; serratis,quoru sex sunt ordines,primi ordinis dentes extra os prominent,& in anteriorem partem vergui,secundi recti sunt,teris,quarti,quinti,& sexti in os recurvi maxima ex parte, in v-traque maxilla carne molli,sungosaque contecti. Ventriculo est vastissimo gulaque amplissima. ob id recte Oppianus δυσευ α χα ain dixit,id est periculosos vastosque lamiae hiatus.Hepate est adiapato,in duos maximos lobos diuiso. Oculis maximis, rotundis,quorum musculi qui sursum, deorsum,dextrorsum,simistrorsum mouent manifeste conspiciuntur. Qui oculos quodammodo intro trahunt,&veluti in contemplantibus diligenterque aliquid intuentibus fixos,

immotosque tenent, non radicem neruorum Opticorum ambiunt,

sed a superiore parte ossis regionis oculorum orti in longum extenduntur. Similem huiusmodi musculorum situm etiam in humanis oculis si pius ostendimus quum in scholis nostris publice anatomen corporis humani doceremus .Est aliud in lamiae oculis obseruatu di gnissimum. Neruorum opticorum loco, qui in hominibus caeterisq; animantibus insunt,substantia est cartilaginea dura,omnisque mollitudinis expers. Tunica cornea parte anteriore posterioreque dura est, parte etiam anteriore exquisitissime perpolita. Caeterum in lamiae Oculis humores Omnes,tunicaeque longe manifestius, quam in bubulis oculis conspiciuntur,maxime quae humorem crystallinum inuoluit,telis aranearum tenuior maximeque pellucida. Piscis est carniuorus,voracissimus &antropophagus:cadauera enim mortuoru etiam

integra vorat,quod ex disiectione compertum est. Massiliae enim&Niceae aliquando captae sunt lamiae, in quarum ventriculo homo loricatus inuentus est. Ab hac insigni ingluvie lamias appellatas fuisse opinor mulieres quasdam maleficas quae cum carnes humanas auidissime expeterent, veneris illecebris forma praestantes iuuenes, quique Optima essent corporis constitutione, delinitos atque allectos deglu-

412쪽

θ9ι DE PISCIBVS

tiebant, quod Menippo Lucio contigisset, nisi grauis & prudentis viri consilium ab amore iuuenem avocasset, eumque hoc dicto deterruisset,οφιν θαλαι, σε uis. Serpentem foves & serpens te, quod percommode de eo dicitur, qui id amat, fouet, amplectitur quod tandem certum exitium est allaturum. Sed ad piscem redeamus. Vidi equidem in Santonico litore lamiam, cuius os gulaq; tanta erant vastitate,ut hominem etiam obesum capere posset. Magnarum itaque lamiarum os si hians seruetur, reliquo corpore contecto canes ventriculum facile subeunt piscium reliquias voraturi. Quarcum accuratius c5siderarem,mihi in mentem venit lamiam fuisse, inquam ingressus Ionas,illicque triduo diuina prouidentia conseruatus,tandemque incolumis eiectus,quod sacrς Biblioru scripturae nullo modo repugnat. Legitur enim Ionas in ventre magni piscis siue inventre ceti fuisse,quod nomen generis est,quo grandes pisces copre- heduntur. non omnes quidem si Aristotelis autoritate seqtiamur,sed ij tantum qui statim animal concipiunt,& non ex ouo,perfectum pa-1 ab M'. riunx- Sic enim scribit. HV 6 9 Uo υ, - ο σκωληυ κα.

ενυθων ο κητώδη,οιον κὰ τα καλέ Nλα r. Alia animal pariunt, alia ovum,alia vermem . Animal pariunt homo, equus, vitulus marinus,& alia pilis intecta,& ex aquatilibus cete, ut delphin & quae carti

φώκη, φαλανα. Mammas habent quaecunque animal pariunt in

14 , ab sa. xx in lucem edunt, quCque pilis intecta sunt,ut homo, equus,&ὸ bist. cete, ut delphin, vitulus marinus, balaena . Veruntamen Galenus inter cete numerat canes,Zygamas thun nos magnos qui non statim animal,sedoum pariunt,ut videatur pisces omne S praegrandes cetaceositis q7- appellare.Et apud Athen cum Sostratus thunnum qui permultum aCCreuit,cetum vocat. Eade significatione cete usurparunt Paulus AEgineta & Varro. Quicquid sit ceti nomine non potius balaena quam quiuis alius immanis piscis intelligetur,maxime cum balaenae pulmonibus spiret,quibus, asperaeque arteriae cum cedant ventriculus,gula que, angustiores eas partes esse necesse est, id quod etiam ex disectione constet. Harum vero partium in lamia ea est vastitas, ut Io nam capere potuerit, quemadmodum cadauera tota in ea inuenta

fuisse experientia compertum est. Lamiae cuti pingue aliquid subesse videtur.carne est candida non multum dura,neque ferini saporis, ob id multorum galeorum carni praeferenda, neque ideo reiicienda quod lamia hominum cadaueribus vescatur: nam mullus qui in praestantissimis & optimis piscibus habetur, hominu etiam cadauera persequitur. Lamia igitur esse opinor,de qua carchariet nomine multa

413쪽

LIBER XIII. m

apud Athenaeum Archestratus ille obsonatorum Hessiodus,vel Theo- ra snis, qui in suiS pr laris praeceptis maxime hypogastria extollit, quoq; modo prςparanda sit docet Quibus subiungit multos ignorare quam praestans sit is cibus,hisque leuem insulsamque esse mentem,

Nostri carnem lamiς alliis,ce sve atq; aromatis coditam edunt Dentes argento aurifices includunt,quos serpentis dentes vocat: hos mulieres e collo pueroru suspendunt,quia dentitione iuuare creduntur,& pueroru pauores arcere. Ex iisdem dentifricia parantur optima,quorum asperitate dealbantur dentes, siccitate conseruantur &firmantur,ne quis a caeco quopiam effectu id prodire putet.

De Mattha.

XIII. V AZ μάλθη a Graecis dicitur, Latino nomine caret, Graeco igitur utentes malitiam appellamus. Nostri serrat vocant. Romani lamiolam a dentium similitudine: detes enim latos & acutos lamiae modo habet Matthapiscis est cetaceus ex galeoru genere, rostro breui. Os habet in supina parte non multum infra rostrum,dctium multos ordines.Pinnis,cauda,internis partibus a cane non differt,nisi quod alba oculorum nebula caret.Caro huic est laxa mollisque, n5 sensiti modo sed & facultate Aluum enim mollit cietq; succi letore inde etiam nomen habet: dicitur enim μαλθη quasi μαλθακ' Opplanus. IN.

Matthae meminit Plinius non pro pisce sed pro permistione quadam , quq ex calce fit recenti, gleba vino restinguitur,mox tunditur cum adipe suillo & ficu,duplici linamento,quae res omnium tena cissima & duritiam lapidis antecedens,hac qui oblinantur, malthari

dicuntur.

414쪽

RON DELETI IDE. PISCIBUS

LIBER XIIII.

De Congro.

tilaginei sunt,de iis ordine dicemus, ut omnem de cartilagineis tractationem deinceps absoluamus.Dicuntur autem longi a corpo

ris specie, qui a galeis, 'ui longo etiam sunt corpore, differunt quod rotundiores sint, quodq; illi mustellis, hi serpentibus similiores sint. Praeterea galei neque sevum, neque pinguedinem habent,ut Athenaeo placet, ex μηρ 7, longis autem sunt qui pinguedinem habent. A congro omnium notissimo initium sumemus, qui γογγgus a Graecis dicitur, a verbo γκῖ,

racitate. Α nostris congre vocatur. A Massiliensibus , quia instar retis pisces inuoluit & implicat. Duo sunt congrorum ge-ncra , unum albicat,& pelagium est , alterum nigricat, & litorale magis est quam pelagium. Conger piscis est longissimus, scilicet quatuor vel quinque cubitorum longitudinem attingens. Athenteus.

415쪽

terrae ambitu seribit congros multos in Sicyone capi quos homo vix serat, horum aliquos esse etiam plaustrales. Aspectu ac laevi lubri caque cute anguillae proximus est. Rostriextrema siue labra habet carnosse,in superiore apparent appendiculae duae carnosae. Dentes habet

pal uos pectinatim coeuntes, oculos magnos, branchias binas, utriniaque duplices, earum unicum utrinque foramen, non osseo operculo sed cute contectum. Pinnas duas, Unam a ceruicis extremo ad caudam, altera a podice ad caudam porrecta est: Vtraque non membra

nae sed cutis potius substantia constat, & tota ora nigricat Cauda in acutum terminatur. A capite ad caudam linea ducta est. Circa caput ista: puncta sunt aliquot,aequalibus interuallis dissita. Venter lacteo colore est, dorsum nigricat in uno genere, in altero etiam dorsum cam. didum est. Quod ad partes internas attinet, gula Ventriculo praeponitur,idque ad corporis longitudinem & tenuitatem accommodate. Ventriculus longus est podicem sere attingens Hepar rubrum,a quo

pendentem fellis vesicam semper vidi, quod Aristotelis causa dico, qui in quibusdam ad iecur, in aliis infra iecur situm set esse seripsit.

que sellis situm habet veluti coger, alij enim ad iecur, alij infra iecur

annexum habent .Hςc Aristoteles. C terum sel aqueum est. Splen ni gricat. Congri otia intra se pinguedine obducta longa serie contianent,quod perspicue declarat Aristoteles his verbis: ο οἱ D ,bi L fg ad

id est,Habent congri foeturam,sed no in omnibus locis similiter conspicuam, neq; enim ob pinguedinem apparet. Est autem in longum protensa, quemadmodum in serpentibus, verum in ignem coniecta manifesta fit:quod enim pingue est liquitur,&in Vaporem abit, oua vero exiliunt,& ab igne elisa crepitant. Praeterea si digitis contrecte s& teras,subesse pinguedinem laeuem, otia crassiuscula sentiat. Contagri igitur alij pinguedinem solum habent,ouum nullum: alij contra

pinguedinem nullam,ouum autem quale modo exposui. Oppianus 1RLini cum exposuisset anguillas mutuo corporum internexu coire,&ex his mWr

lentorem quendam spumς similem destillare in arenam & limum,ex quo anguillae procreentur, subdidit.

416쪽

Quod si ita intelligas,ut ex strigmentitio quodam humore arena limoque excepto concipiantur , gignanturque congri, quemadmodum & anguillae, id vero consentaneum non est. Congri enim oua pariunt, ex quibus aliorum ζiscium modo, qui oua concipiunt, ii e bist. congii alij procreantur, ut paulo ante ex Aristotele docuimus. Sin 'μ' q- mutuo corporum innexu complexuque coire accipias, id verum est: ita enim longi pisces corpora commiscent. Aristoteles: Tα δε Arad . N

vi uota Tyὸς τοῦ υ α.Quae pedibus carent,& quq longo sunt corpore, ut serpentes & murςnς circumplexu mutuo supinarum partium Coi-IU.8.dehi'. tum peragunt. Congri carniuori sunt tantum, ut scribit Aristoteles. Ob d fluviorum ostia petunt,maioris pCedae causa, non soli in Vero aquae dessiderium,ut scribit Oppianus. Πηλαμυδί νονθοι πι 'd si O ολιοθον

Congri etsi magni & validi sint,vincuntur a locustis,sed polypostib. .c si, ipsi vincunt,quibus repugnare videtur Plinius. Polypum tantum locusta pavet,ut si iuxta viderit, moriatur.Locustam conger,rursus pClypum congii lacerant. Qui locus ex Aristotele,a quo permulta mu- Iib.8. hi l. tuatus est Plinius, vel emendandus est, vel explicandus. Aristotelis V- - veriba haec sunt: οἱ θ κρατ si μὰν quem τάν μεγαλων ιχθυων. mi

gnos etiam pisces superant,& mirabilis quidam casus horum nonnullis accidit. Locustas enim polypi superant,ut si iuxta in iisdem retibus polypos senserint prae metu locustae moriatur. Locuste vero congro quia propter crustae asperitatem elabi congri non postulat. At congri polypos deuorant, neque enim congris propter corporis laeuitatem polypi resistere possunt. Ex his falsum esse liquet locustam a congro lacerari. Quare vel legendum in Plinio. Locusta congrum, rursus polypum congri lacerant,vel sic distinguendus &: intelligendus est contexus.Polypum in tantum locusta pavet, ut si iuxta viderit, omnino moriatur locustam conger, subaudi pauet:rursus polypum congri lari , j. ς erant. Archestratus apud Athen .congri e Sicyone magni & pinguis

417쪽

LIBER X IIII.

caput,& interanea commendat. Hicesio placet congros durς esse car μδε- nis, inter gregales,item rarae carnis & minus nutrientes, mali succi, stomaco tamen gratos. Apud nos nullo est in pretio. Hispanis satis probatur. Galenus inter durae carnes pisces recte aPhilotimo numeratos esse ait.Albertus magnus scripsit congros occulta quadam vi lepram generare. Vivunt abscissa cauda Congri dc muraenae capitales hostes autore Aristot. est,s πιμάκιε ἀφνημὼ νοι Οικες'εῖε* κερυν, vi Ioi HYHoi λδ me βωμως, ο σε GV ys ὁ γωγας in λά εφφειβΨαυε, o R,ε γε κος υm ιιν νης. Vivunt saepe mugiles sublata cauda,& congri usque ad excrementorum meatum. Devoratur autem mugilis cauda a lupo,congri a murena. Plinius. Mugil & lupus mutuo Isi. μω=.cia odio flagrant.Conger & muraena caudas inter se praerodentes.

. pentem dicas, diminutivo nomine ab Oquς. Est auremi Ophidion pisticulus qui a nostris vocatur donetrale, cuius Plinius duobus locis meminit : Uno nominat tan- . . . iti, tum in piscium catalogo, altero qualis sit breuiter in- uidem. . dicat. Vrinit incontinentiam hippocampi tosti,& in cibo saepius sumpti emendant.Item ophidium pisciculus congro similis,cum iiiij radice .Pisticuli minuti ex ventre eius, quos deuorauerit,exempti & creta malitita ut cinis eorum bibatur ex aqua.Hactenus Plinius. Quoniam

vero piscis quem capiti huic praefiximus tam congro similis sit quam Ouum ouo,ut est in prouerbio: videor mihi verissime pro Plinij ophi dio proposuisse. Est igitur ophidion pisciculus longus & lamis. Pinianas duas habet in dorso & in ventre,situ figura,substantia congri pinnis similes. Α congro gemina barba e maxilla inferiore propendente differt, & oris rictu,qui in congro maior est. Binae lineae tenues a capite ad caudam productae sunt,qua nota in eam aliquando sententiam adducebar ut sese rinum Athenaei esse crederem. Sed tandem vero seserino cognito,quale antea demonstrauimus, rem omnem diligentius cum expedissem,Plinij ophidion esse iudicaui. Quod autem aduersus urin incontinentiam prodesse cum lilij radice legitur in Plinio loco modo citato, mendosum esse suspicor,substituendumque

418쪽

seminis incontinentiam cum rutae radice, quod & rationi consentaneum est,& ita in vetusto quodam exemplari legisse me memini. Cς-terum ophidion carne est candida,dura veluti draco.Inepte fecit,quiophidion inter asellos numerauit,cum plane iis dissimilis sit corporis habitu,capite, pinnis,atque cum longis plane connumerandus. Circa Lerinum insulam & Antipolim saepe capitur piscis superiori omnino similis corporis specie & carnis substantia, eo differt Q cirri carnosi barbar instar e maxilla inferiore non propendent. Colore etiam

a superiore dissidet,est enim flatius. Quam ob causam ophidion flauum vel ophidion imberbe,ut i superiore discernatur,appellabimus.

De Lampetra.

T OLA M P E T R A Ex genere est cartilagineorum piscium,qui longi lubrisque sunt. Quamobrem minime absurdum fuerit de ea nunc dicere. Ea alambendis petris nomen traxit. Diuersi diuersis nominiabus appellant. Nam plota, suta,vermis marinus,asterias, hirudo,muraena nominatur. A Gallis Lampruee. A nostris Lam

pretae. Lampetra piscis est marinus & fluviatilis. Veris enim initio fluuios ingreditur, ut illic oua pariat, in mare deinde reditura: sed tum magna earum fit captura, alias in mari rarissime capiuntur, nec unquam sere nisi quum rostro nauibus adhaerent. Anguillae, vel murenae marinae valde similis est Lampetra, si Caput excipias, Os enim neque in longum, neque in latum scissum est, sed excavatum veluti in hirudinibus, quas sanguisugas vocant In cauo illo sparsi sunt dentates saui coloris, in eiusdem imo particula est contrario occursu foramen interius occludens. Prςterea corpore est rotundiore quam muraena:cauda tonui & latiuscula. Venter lacteo est colore, dorsum maculis partim caeruleis,partim albicantibus est aspersum. Cute laevi sed dura & firma.Vtrinq; septena sunt branchiarum foramina rotunda. Inter oculos,id est,in supremo mediisq; capite fistulam habet,quae ad palatum usq; patet,qua, ut pulmonibus spirantes pisces & aerem trahit,& haustam aquam reiicit, eamq; ob causam in summa aqua sui-tat,facileque suffocatur, si inuita sub aqua diutius retineatur. Oculos

419쪽

rotundos & profundos habet. Lingua caret,nullis ad natandum pinnis donata est,sed flexuoso corporis impulsu agitur, & pinnulis duabus iter dirigit, una fere supra caudae extremum erigitur, altera paulo superior est. Cor pericardio cartilagineo concluditur, cui anne xum est hepar caeruleum punctis aliquot notatum, fel deest. Ab ore ad anum unicus ductus est longus,initio strictior,in medio latior rur,.sus ad anum angustatus. Ossa nulla habet, sed pro vertebris S: spinis cartilaginem,cui medulla inest,illam nostri chordam vocant, qtlς vere tenerior, aestate durior est,multoque insuauior, unde tum in pretio esse desinit lampetra,cum vere,quo tempore uterum fert, in lauti si1-mis cibis habeatur,& a diuitibus, luxuq; deditis maximo pretio ema tur, ut eorum opsonatores aliquando in foro piscatorio superbius ambitiosiusque contendendo licitentur. Mare repetunt lampetrarcum suis foetibus,quos Burdegalenses pibales appellant. Aqua & mu co Vescutur. Sunt qui esca quadam composita in fontibus & aliis dulcibus aquis nutriunt &seruant. A partu contabescunt, &paulatim emoriuntur. Annos duos duntaxat vivunt. Carne sunt satis molli &nonnihil glutinosa. Magna fuit,& est hodie inter doctos viros disce piatio,de vetere huius piscis apud Graecos siue Latinos appellatione. Quibusdam galeum asteriam esse placet, quae opinio parum validis

rationibus confirmaturi quan uis enim maculata sit lampetra, tamen maculae stellarum figura non sunt,ueluti in asteria. Praeterea a galeorum natura plane abhorret: neque enim vivos parit, neque foetus ore

suscipit & remittit,quae maxime galeo asteriae competunt. Sunt qui acipenserem esse falso dixerunt,quia longiore rostro non est, neque trigoni figura,ut scribit Athen us .Fuerunt qui lumbricum marinum I esse crediderint, ob valde similem cum lumbricis terrenis corporis

speciem. Quibus adhibent Plini j autoritatem,quippe qui lumbricorum mentionem fecerit, quum de piscium pinnis loqueretur. Binς, GL p. in

inquit, omnino longis, ut lumbricis & anguillis, & congris,nullae ut muraenis. At hunc Plinij locum corruptum fuisse liquet ex Aristotele. tib ,-hi'.

quicunq; longi sunt & laues, ut anguillae & congri: alij nullas omnino,ut muraena .Quae cum a Plinio couersia fuisse constet, nemo est qui non videat λεια lubrica interpretatum fuisse,ut omnino legeduli sit: Binae omnino longis & lubricis,ut anguillis. Quare cum neque Pli nitas, neq; ullus alius lumbrici marini meminerit, lampetrae vetus hoc nomen fuisse nhia potuit,quemadmodu neq; vermis aquatilis. Caret enim omnino pinnis,ut muraena. Quanquam Castellanus episcopus Matisco n. vir aetate nostra doctissimus,& qui doctrinς causa maxima

in gratia fuit apud PRANciscvM REGEM illustrissimum,dc optimu

420쪽

oo DE PISCIBV s

titerarum patronum & alumnu lampetras Vermes esse aquatiles cretadiderit, eidemq; FRANCIsCO REGI persuadere conatus aliquando Zib.y.e i,. fuerit,nec id sane ratione. Haec enim Plinius. In Gange Indiae Statius Sebosus,haud modico miraculo affert, vermes branchiis binis sexa ginta cubitorum caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. His tantas esse vires,ut elephantos ad potum venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.Color caeruleus lampetrae, item mores quadrant: nam petris 3c nauibus ita haerent lampetrae,ut auelli non posta

sint, neque repugnat cubitorum sexaginta longitudo: in India enim omnia grandiora sunt.Aliis lampetra, Ausonu mustella esse videatur. μαque per Myricum persi agna binomini, InriSpumarum indiciu caperis munielia natantum,

In nostrumsubnectia fretum, ne lata rimosella

Flumina tam celebri de raudarentur alumno, uis te Naturaepinxit color' atra superne P uncta notant tergum, qua lutea circuit iris, Lubrica caeruleusperducit tergora fucus.

Corporis ad medium furtimpinguescis, at , Pincrahquesub extremam ualet cutu arida caudam. Haec pictura cum lampetrae nostrae optime conueniat, de eadem

intelligendam esse cum Massario puto,nec illi assentior, qui pisci qui

lota Lugduni vulgo appellatur, versus Ausonij accomodat,cum lota in fluuiis duntaxat nascatur : Ausonius vero mustellam suam e mari fluuios stubire significet.Εandem lampetra mustellam Plinij esse centari , eq. i . set Massarius. Proxima est his mensa generis duntaxat mustellarum quas mirum dictu,inter alpes lacus quoq; Rhetiae Brigantinus amau las muraenis generat. In eadem est sententia Sipontinus, cuius haec verba sunt in commentariis Cornucopiae inscriptis.Mustellar in lacu Brigantino Rhetiae muraenis fere similes,& caeteros omnes pisces nostra aetate excedentes pretio, quas a lambendis petris nunc lampe tras nominant. Idem confirmat Paulus Iouius his verbis : Is hodie lacusHydrus es inTridentinorum finibus, qui proculdubio antiquis fuit Brigantinus. Is emittit amnem Clistum, in quo lampetrae reperiuntur. Sebinus quoque Brixianorum lacus, Brigantino proximus, qui hodie Hiseius dicitur,&Ollium amnem emittit, ut plures eius accolae mihi affirmarunt, aliquando lampetras Hetruscis ac Romanisspecie saporeque simillimas praebuit. Haec Paulus Iouius. In Galalia quoque huiusmodi lampetrae reperiuntur, & maxime in fontium fontibus & riuulis,in quos lampetrae marinae nunquam penetrare potuerunt,quae reuera marinis aemulae sunt, & figura & sapore similes, .

magnitudine sola dissidentes Ru bd si mustellar lapeti et sint,a mustellino color id est subliuido dictas fuisse arbitror.Qudd si quis mustellam

SEARCH

MENU NAVIGATION