Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

441쪽

LIBER XV.

xit Hola ndi apud quos piscem Eunc vidi, Iumicalij bufoli nominanta muco quem ore emittit. Est igitur hic piscis corpore terete, mucoso, capite magis exerto quam superior,oris scissura maiore, dentes in eo

sunt plures & minores,oculi parui,& exquisite rotundi. Branchiarum rimam multo maiorem habet,infra has,pinnas duas.Subest pro ste no os illud ,quod scuti specie esse diximus.Neque prona neque supina parte pinnas habet,cauda in unicam latam desinit. A capite ad caudam usq; ossa oui figura disposita sunt, inter quorum interualla acu lei interiacent.Piscis est rarus & non edulis.

De Orbe echinato siue muricato.

Ce IIII. ' E R T I V M Orbis genus quod etiam in Septen, trionali Oceano capitur,manifestis notis ab aliis dissi i det, nempe aculeis plures cuspides habentibus,cui obi id echinati siue muricati nomen dedimus. Echinus enim asperum & hirtum significat, unde echinaticalyces castanearum Plinio.Nuces Vocamus & castaneas, quanquam accommodatiores glandium generi:armatum iis echinato calyce vallum,quod inchoatum glandibus. Muricati vero nomen a muricibus deducitur. Sunt autem murices machinulta ferreae quadrati figura quae dolose aduersus fures, aut hostes in terram coniiciuntur,quia inquancunq; partem incubuerint, unum aut plures aculeos transituris infestos protendunt. Curtius: Bion quidam transfuga nuntiat Regi Isis. . murices ferreos in terram defodisse Darium,qua hostem equitu emissurum csse credebat. Valerius de Scipione AE miliano loquens,in eadem significatione usurpauit: studentibus quibusdam ut circa moenia urbis quam obsideret, ferreos murices spargeret, ne subita eru- aptione hostes impetum in nostra praesidia facere possent &c. Dicun-

442쪽

az DE PISCIBV s

tura Graecis me δολοι, quo vocabulo in eadem re usus est Vegetius Galli Chauspes traves appellant.Ab huiusmodi muricibus orbes muricatos appello ob aculeos,quemadmodum muricata carduorum cacumina Plinius vocavit: Vtrique,inquit, ita pauca,spinosa,muricatis cacuminibus.Muricatis igitur aculeis totus hic orbis riget, ut manu tollere non possis,nisi cauda extrema apprehensa. Capite est multo minus exerto quam proxime descriptus,corpore magis rotundato& maiorian quo nullae sunt pinnae prςterquam in cauda,quae in unicam desinit. Sunt qui hystricem ab aculeis non inepte appellent. Ponset etiam nonnullis videri A liani sagittarius, quem rubri maris pi-μ ιδ γγ φλ stem esse seribit. Sagittarius in eo mari procreatur, Sc quoniamherinacei speciem & similitudinem habet, firmis & bene longis armatur aculeis. Sed de hac re iudicent ij,qui maris rubri pisces viderunt, nihil

temere de rebus parum compertis assirmare volo.

EREGRINVS Etiam & rarus est piscis,quem

hic proponimus,semperque paruus, ut arbitror: nam tres vidi eiusdem magnitudinis omnes,& ouis distentos: quod argumentum fuit satis prouectae aetatis. Uarh varia nomina huic tribuunt: alij enim scolopacem ms de bis vel ascalopacem sutrumque enim apud Aristotelem legitur ) nomine auis,cui pretiongum est rostrum,appellant,eadem de causa vernacula lingua de se. Alij elephantem, quod rostrum longum proboscidis modo habeat,sed rigidum est,quodq; nec contrahi, nec CXtendi ut proboscis possit. Longe alius est Plinii elephas ex crustatorum genere,de quo suo loco.AEliani sagittarius esse non potest,etia si aculeum longum & durum & pr acutum ad caudam habeat: nam sagi tario plures sunt aculei ad herinacei speciem,ut diximus. Si os magnum & dentibus munitum,non autem rostrum longu haberet, existimare aliquis posset eam anthiae speciem esse, cui antiquorum non- . nulli aculeum,seu spinam in dorso serratam tribuunt qua,quum hamo tenetur, lineam secat.Nullum aptius piscis istius nomen mihi esse vide-

443쪽

videtur, quam scolopacis, aut ascalopacis. Corpore est rotundo, rubescente erythrini modo , squamis asperis. Dorsi extremo aculeum magnum,exertum, altera parte serratum gestat. Cauda tenuis

est. Carnis substantia pagro similis est,boni igitur est succi, dc facilis concoctionis. Sed cum rarus sit piscis, dc peregrina forma, exiccatus scruatur potius quam editur. T

De Mugile nigro.

N D I S Nostris incognitus est,& rarus admodum piscis, quem hic expressimus: squamosus est, mugili corporis specie valde similis, sed totus ater,lineasque nigras abranchiis ad caudam productas habet: eam ob causam mugilem nigrum vocavi. Maxillam inferiorem valde diductam habet, ob id valde hiante est ore. Septem octove aculeos in dorso gerit, a sese discretos, nullaque membrana connexos,quos pinna parua sequitur. Hunc piscem mihi depingendum dedit Pissis Portius vir in Philosophia summus,5c qui cum excellenti doctrina si1ngularem humanitatem coniunxit, nec huius solum sed etiam multorum aliorum videndorum copiam fecit,quo nomine magnam illi perpetuo ξratiam sitim habiturus: liberalis enim est &ingenui hominis fateri a quo beneficium acceperis. Eadem erga me liberalitate usus est vir pereruditus Gesne rus, qui Danubii pisces, quos summo studio dc labore collegit,mihi communicare voluit, qui me memorem Sc gratu erga se fore sentiet, si quando ulla in re opera mea illi commodare potuero. Eo in me animo non fuerut ij, qui cum per dolu dc fraudem pisciu meorum ricones descripsissent, maluerulplagij crimini obnoxij esse,quam grato animo accepisse a me aliquid

fateri. Horum unus fuit cum in comitatu essem clari simi Cardinali Turonij medicinae faciendae causa. Is igitur cum me saepius de piscibus verba facientem,& eorum picturas amicis Communicantem videret, eorum nomina aliquot 8c figuras expiscatus, tandem aliquando post peregrinationem suam squam equidem valde

444쪽

probo, si cum multarum rerum videndarum studio doctrinam ali quam coniunxisset) me inscio & ne semel quidem nominato edidit. Tam in me iniuriosus fuit Medicus Cardinalis a Sancta Cruce, cui cum Romae chartas meas videndas praebuissem, repente Medicus dc argumenti nouitate,& varia pisciu pictura illectus, tum ex meis permultos,tum alios quos subito nancisci potuit, praelo commisit,ut audio, idq; Cardinalis sumptibus. Miru si veri aliquid ipse ex sese de piscibus possit commentari: qui enim in diuersis maris partibus diutius versari,quq in dissecandis Piscibus,perspiciendi'; eorum partibus,notis disserentiisque omnibus ponere operam potuit,qui totos dies in salutandis,ducendis,deducendi'; aulicis consumit,ut sportulam emereatur3 Illi igitur cum summa diligentia me praevertere studuerint, nec ingenue voluerint, a quo aliquid accepissent fateri, tum ut noua rei tractatione , tum ut nominis mei silentio gloriolam aliquam aucuparentur,hoc assecutissim, ut veluti canes nimium festinantes caecos pepererint catulos. Haec candide Lector veritatis demonstran dae causa, utque certius & melius de illorum meisque scriptis iudiacium facere possis,dicta a me esse existimato.

De Orthragorisco,siue Luna pisce.

NTER Cartilagineos magnos sue cetaceoSpote- rat piscis,quem hic expressimus, recte collocari: nam, etiam in nostro mari ali uando capitur, sed cum ra- rissime id contingat, sitq; peregrina & parum usitata, forma, inter peregrinos recensere visum fuit. Nostri Lunam Vocant,quia extrema corporis parte,quae pinnis subest Lun ae

445쪽

LIBER XV. HU

crescentis figuram aptissime refert,vel quia demptis pinnis toto corpore rotundo est Lunς plenae instar,Massilienses mole vocant a rotunditate,quod molae molendinariae similis sit. Hispani bout appellant. Nonnulli ex nostris qui Prouinciam, Hispaniamque frequentarunt, utraque coniuncta appellatione molebout nominant. Quo vero no mine veteres Grςci Latini ve piscem hunc designarint parum costat. Nam quanuis a nostris Luna dicatur,vel propter corporis extremum Lunae in cornua curuatae simile: vel propter rotundam totius corporis figuram Lunae in orbem sinuatae specie,vel quod noctu splendeat, tamen AEliani Luna dici non potest, ut ex eius verbis pespicuum fiet. Demostratus vir a piscandi scientia,eatenus instructus Vt probe rem ii ii. . piscatoriam interpretetur,piscem formae similitudine eximium dicit appellari lunam,exigua magnitudine, lata figura Idemq; affert cyanei coloris speciem similitudinemque gerere, in dorso pinnas habere molles & taues, easdemque in natando explicare,& ad similitudinem Luns semicirculum cssicere,simul & eum ipsum quum est plena Luna,tum impleri,ium implere Nempe arbores si ex his illum appenderis decrescente Luna exiccari atque interire:ac si ad plantas admoueris, eas marcescere & evanescere si iam plena Luna, in id aquae quod in perfossis puteis reperitur,quis hunc piscem inuenerit, aquam iugem & perennem fore,sin extrema Luna,aquam exarescere..uod si hunc eundem in fontem scaturientem conieceris,quomodo de puteo,is ad rationem Lunae modo evanescetanodo implebitur.Cum in his multa lunae pisci tribuantur,quae huic nostro desint, AEliani luna dici non potest,hic enim noster magnus est & cetaceus, argetei coloris in mari no a mei pinnis dorsi mollibus caret, neq; cum Luna impletur,neq; mirabilia alia essicit quς narrat AElianus,a quibus cum discesseris, nullus, quod sciam, piscis est cui melius reliqua quae scribit AElianus competant quam sese rino. exiguus enim est & rotundus, latusq cyanei coloris,pinnas molles leuosque in dorso habet. Quare cum piscis hic noster AEliani luna dici non possit,videamus num rota Pliij esse possit,cui Massiliensium appellatio assinis est, mole enim a rotunditate vocant. At quae rotae tribuit Plinius a pisce de quo loquimur alienissima sunt. Apparent,inquit rotae appellatς a similitudine, quaternis distinctae radiis, modiolos earum Oculis duobus utrinque claudentibussaeque enim noster hic quatuor radiis constat, neq; tam magnos habet oculos,ut si quatuor radiis distingueretur,totum rotae modiolum, id est, medium id cui radij rotae assi xi sunt,occupare ponsint .Quocirca cum rem attentius cons*derassem, non potui non existimare piscem istum esse qui orthragoriscus a veteribus dictus sit. De quo licc Plinius: Appion maximum pisciu esse tradit porcum qu eLacedaemonij orthragoriseu vocant. Grunnire eum quu capiatur. In hanc

446쪽

opinionem tres potissimum coniecturae me induxerunt. Prima est quod Plinius ex Appione piscium maximum esse dicat, quod certe nostro aptissime quadrat: nam ad mirandam molem accrescit,ut pote qui quatuor vel quinque, vel sex cubitorum molem aequet, neque quicquam obstat, quod beluae multae marinae multo sint grandiores, ut balaenae , physeteres, pristes, scolopendrae cetaceae, cum reliquis enim piscibus non cum beluis marinis , quae proprie pisces non dicuntur autore Aristotele, Appion orthragoriscum contulit. Altera coniectura est qua magis moueor, quod porci modo grunniat dum capitur, cuius ego rei auritus sum testis. eius soni causa rima est bran

chiarum stricta, id quod quum de aliis piscibus sonum edentibus traiactaremus ex Aristotele exposuimus,neque solum porco grunnitu,sed etiam aspectu,cauda porci pedibusque demptis, similis est. Orthragoriscum igitur esse existimamus quem hic reprςsentavimus. Hemi μ' Α' molaus ex Athenaeo lactantes porcellos atque adhuc subgrumos ιν οποροσκους nominatos fuisse scripsit Lacedaemone strum τς ὀρθ- os υνα et , quoniam matutinis omnibus Venales circunferreniatur. Obiiciat nobis aliquis Plinij autoritatem, qui alio in loco de

LMι, cap. s. porco marino haec prodidit: Inter venena sunt pistium porci mari-'ni spinae in dorso, cruciatu magno laesorum , remedium est limus ex reliquo piscium eorum corpore. At alij sunt praeter orthr agoriscum qui porci dicti sunt, ut capriscus, qui porcus a Strabone etiam dicitur & aper, quibus sunt in dorso spinae acutissimar& noxiae: de quorum alterutro Plinij modo citatum locum intelligendum esse arbitror. Sunt & alij qui vel a figura, vel ab aliqua cum porcis morum assinitate porci nuncupati sunt. Nulla igitur reclamante nota orthragoriscus recte a nobis exhiberi videtur , qualis vero sit ex descriptione melius agnoscas. Itaque piscis est maximus, longus, latusque, terete vel potius ovata figura: etenim pars anterior acutior est, posterior latior & rotundior. Cute integitur aspera, argentei coloris. Ore est paruo, dentibus latis continuisque. Oculis paruis& rotundis. Pro branchiarum scistara foramen est in medio circuli veluti centrum. Ad branchiarum foramina pinnae sitae sunt breues& rotundae ac latae, quae pinnarum constitutio ad sursum deorsumve impellendum corpus accommodata est,prope caudam aliae duae sunt aliter conformatae, nempe longiores &strictiores quibus corpus dextrorsum sinistrorsumque mouetur,altera harum in dorso est, altera prope anum . Cauda crescentis Lunae figura est,superiore inferioreque rarte articulata est,ut tum in dextrum tum in sinistrum moueatur,iterque dirigat. Caro huius cocta glutinu ex tergoribus boum confectum refert, vel sepiarum salsarum & coctarum carnem. Praeter carne adipis multum habet porci modo. Partes internae, ob totius

447쪽

corporis rotunditatem conglobatae sunt. Totui piscis ferini odoris est,unde a nostris piscatoribus sit quando capiatur, quod raro fit, neglibitur.Quum aliquando fresconios scopulos qui in agathens1 sunt sinu,& in his haerentia ostracoderma in1picere, illic grunnientem orthragoriscum audiuimus,landem a piscatoribus csptum vi dimus, tui quidem mihi affirmarunt se alias etiam & grunnientem audiise & cepisse. Alius multo maior ex Magalonensi sinu ad me delatus est. Noctu quibusdam partibus ita lucet, ut ex iis ignis splendidissimus,vel aliquod aliud illustrissimum lumen emicare videatur, ita ut seruus aliquando meus,cum noctu in locum in quo Ortraso riscus erat, incidisset, territus inde fugerit. Piscis huius pingued multa est &icandida,quae liquefacta ad lucernas valet,sed hoc habet incommodi quod pisculentum foetore redolet,veluti balaenae adeps Eandem ad dolorem articulorum & neruorum 'contradi iontem siue rigorem Valere experti sumus. Cum farina frumenti abscessibus imia posita suppurationem promouet. Tumoribus duris hepatis, lienis, vel aliarum partium molliendis confer styrace addita. Dentes usti

spodsi vice esse possvht.

De Rara boopis specie.

A R V S est piscis quem hic exhibemus,cuius nomen

neque a piscatoribus nostris,neque ab aliis potui vii quam extorquere propter raritatem. Piscis est palmi maioris longitudine, totus a squamis nudus, ore paruo,oculis valde magnis pro corporis ratione, in pronis partibus pinnam habet ad caudam usque continuam, cauda lata spissaque est. Ad branchias & in ventre binas pinnas habet. Sapore,carnis substantia oculis bovem refert.

448쪽

praefiximus,a quo colore, necno ab oris totiuique capitis similitudine cum lacerto terrestri, multi iacertuvocant.Piscis est cubiti magnitudinem attingens,capite crasso,ore magno & hiante,dentibus acutis munit0 Sunt qui θ ον vel Θυοδα esse credant,non sine errore,quia Vt

antea dorii' Α-ος vel ,ς acui & sphyramar similis est, quibus

nulla est cii eo de quo nunc loquimur assinitas. Aliis placet lacertum M s m esse maris rubri,quem his verbis descripssit AElianus de piscibus maris rubri loques. Eiusdem maris lacertus est,cuius magnitudo ei qui nascitur apud nos,aequalis est,uirgatus spectatur,lineis nimirum aureolis circundatur a branchiis ad caudam pertinentibus, quas media argentea distinguit. Ore est hiante,maxilla inferior eminet in superiorem,Virides oculos habet, quos aureo fulgore palpebrae ambiunt. I De Omnes notae cum satis expressae sint,no dubito quin maris rubri lacertus sit. His accedit aliud quo magis in eade fententia cofirmor, quod hiscem hunc ex ea regione in qua est mare rubrum, delatum & mihi a Viro pererudito Gulielmo pelicerio episcopo Monspeliensi dono datum depinximus.

De Physialo.

N T E R Pisces maris rubri AElianus physialum' ex Leonide recenset & describit his verbis. In mari rubro, sinu Arabico, piscem Leonides ByZantius gigni ait,gobio aetatis perfectae non magnitudine inferiorem: nullos oculos inullumque os habentem,

449쪽

LIBER XV. H

more tamen piscium branchias his innatas esse, capitis figuram etsi minus expressam coniectari posse: infra imum ventrem formam quandam leuiter contractam in sinum apparere, quae smaragdi colorem reddit,hanc ei oculorum loco de oris esse idem ait Quisquis hunc gustaverit,sentiet magno malo suo expiscatum illum fuisse: nam statim ut gustaverit,acerrimis doloribus premitur:deinde illius venter cum extrema vitae pernicie disrumpitur:veruntamen & is tanti mali si se mel capiatur,poenas pendit.Quum primurn est extra aquam,inflatur:&ssi eum tetigeris,magis magis'; intumens exardescit. Tumque siquis assidue eum moueat, prae siti totus perlucet,& tanquam morbo inter cutem denique disrumpitur.Si quis hunc etiam nunc viventem in mare velit reiicere,is supernatat more in statae Vento vesicς,quocirca ex assectu Leonides ait physsalum appellatum esse. Idem eodem in

loco physam piscem ponit, sed a physsalo diuersum,ne quis ob nomianis assinitatem eundem esse putet: est enim physe piscis AEgyptius admirabili natura praeditus:nam eum notionem habere ferunt,quando Luna augeatur & diminuatur,eiusq; iecur pariter cum Luna decrescere,pariterq; recrescere, corporisque habitu modo esse opimo, mo do gracili de tenui. Cum physiato eundem plane esse eum quem h1e expressimus, non afirmamus, quan uis pisces aliqui locis quibusdam proprij esse putantur,qui tamen in aliis aliquado,sed rarius, reperianatur. Sed si physsalus non est,et certe non valde dissimilis iure dicetur, vel erucarum marinarum generi rectius subiicietur. Ore & oculis caiaret, in medio latior est , cxtrema gracilescunt& incuruantur, in ventre sue in supina parte rugosus est,pudendi muliebris speciem referens, in prona parte siue in dorso tumores parui eminent,verrucas piscatores nostri vocant, e quibus pili virides existunt. At contactum intumescit 3c supernatat,ut AElianus de physsalo scripsit .Pr terea venenatum esse in cane experti sumus.

ISCES sunt multi: maris rubri Sc aliarum maris partium proprij quique nullis aliis in locis reperianatur, quemadmodum dc terrenae animantes plurimae in Africa Ac in India sunt,quae nusquam alibi gignuntur. Quanquam aliquando usu uenit ut maiorum incuria quibusdam nos carere crediderimus, quae postea doctorum dc sedulorum hominum reperit industria , ut viperas in Gallia, nullas esse sibi persuaserant patres nostri, quod tamen hodie certa experientia refutat: dc diuitum qui vel voluptati seruiunt, vel O o b

450쪽

43o DE PISCIBVs

nouarum rerum studio tenentur sumptibus & opera effectum est, ut ab externis & procul remotis locis, in nostras terras deportata sint quaedam antea a nobis non visa.Quod non solu in caeteris rebus, sed etiam in piscibus accidit,ut de scaro antea dictum fuit. Quare non omnes pisces parti alicui maris assignati in ea sola reperiuntur,etiam si quidam sint nullis aliis communes,quales sunt ij de quibus nunc dicturi sumus,quos ex AEliano potissimum describemus sine ciconibus. nolumus enim scientes studiosis imponere,& librorum duntaxat monimentis cognita perinde ac ea quae vidimus,contrectauimus, disse-cuimus depingere.Neq; consilium hoc nostrum exemplo,neq; ratio ne caret. Etenim certum est Pliniu permulta nunquam a se visia ex veteru & spectatoru autoru libris transcripsisse,quq diligentia sua ab hominum obliuione atq;a siletio vindicauit. Ac spero breui futurum ut

Petrus Gy llius vir doctissimus & in omnium rerum cognitu dignisi maria pervestigatione diligentissimus,non solu pisces,sed alia permulta quae vidit in Graecia, AEgypto, Syria, Perside studiosis spectanda

proponat. Interea ad eorum lectionem & cognitionem incitabuntur& praeparabuntur philologi omnes, iis quae breuiter hic tradituri se mus. Ac primum de perseo,cui AElianus tam illustres notas tribuit, ut ii ii. E . , . si aliis internosci facile possit. In mari rubro, inquit,pistis nascitur quem Arabes perseum nominant Graeci quoque eodem nomine appellant: nam viriq; Iouis filium Perseum vocat,ex cuius vocabulo nomen traxisse piscem hunc praedicant.Is pari est magnitudine cum anthia maximo, aspectus similitudo illi etiam est cum lupo, naso est te uiter ad unco,cingulis aureis distinguitur,quae a capite exorietia oblique feruntur,& ad ventrem usque pertinent,frequentibus & permagnis dentibus munitus est. Ex omnibus piscibus qui in eo mari ver santur,robore & audacia maxime excellere dicitur.

'LAu s 'ar. L.O P E M Ab acipensere 3c anthia differre antea docuimus. Est autem facer piscis vocatus, ut scribit - Elianus,rarus inuentu creditur, in profundo Pam-

e - phylio capitur: sed tamen etiam inde nisi vix & ad

modum raro, quod si capiatur coronis ob secundam piscationem lesie non modo piscatores ornant,sed &piscatoria nauigiae sertis redimiri curant,& plausu & tibiarum sono praedam testantes,ad terram nauem applicant. Alij non hunc sed an thiam sacrum existimant,quia locus quem anthias incolit,& beluaru expers, & vrinatoribus tutus est, de cum piscibus pacem seruant. De eodem clopq

SEARCH

MENU NAVIGATION