Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

431쪽

L I B E R. X IIII. HII

sic in rerum cognitione nominum varietas limadae veritati multum

obest, id quod in acipensere perspicere licet, quo cum nullus athus apud Romanos celebrior unquam piscis fuerit,iame quis is sit hodie

ambigitur:hac maxime de causa,quod elopem eundem cile & acipenserem existimarunt permulti,qui cum quae clopi a veteribus tri buuntur,vix ulli c piscibus nostris competere viderent, acipesere nos hodie carere,perinde ac si omnino e medio sublatus esset, vel in rerunatura amplius non existeret, multis persuaserunt, ac proinde quis fuerit elops vel acipenser apud veteres nos p nitus ignorare. Acipen taena igitur & elopem eundem esie piscem non recentiores solum, sed etiam veteres quidam opinati sunt. Athenaeu.. Α--b o καμμα- rari j

Appio gramaticus in lib. de Apich delitiis,pisce qui clops no

minatur acipensere esse scripsit Plinius,ayud antiquos piscium nobi V. β' et' ''lissimus habitus acipeser,unus omnium squamis ad os versis contra aquam nando meat, nullo nunc in honore est, quod quidem miror,

cum sit rarus inuentu. Quidam eum clopem Vocant. Ga Za quoquc sλοπα Aristotclis acipenserem vortit. Ex his eundem esse clope & acia

penserem liquido constat. Quibus duo alia testimonia opponimus, Ouidij nimirum & eiusdem Plinij ille enim in fragmento operis de piscibus diuersis in locis acipenseris & elopi meminita .

Elpretiosus elops no tris incognitus inii. Et circa finem.

Aufueperetrinis a. pense nolitis indis. At ne videatur Ouidius eundem piscem diuersis nominibus arpellasse,audi Plinium citantem priorem locum: elopem quoque dicit esse nostris incognitum undis,ex quo apparet falli eos qui eudem acipenserem existimauerunt. Elopi palmam saporis inter pisces multi dedere. Minime sane verisimile est Ouidio, qui in optimatum &principum domibus plurimus fuerat, acipenserem diuitum tantum mensis dignum habitum, notu fuisse. Ouidio assentitur Columel- la,qui de elope haec scripsit. fretorum differentias nosse oportet, ne inos alienigeni pisces decipiant,non enim omni mari omnes esse, ut ''' clops qui profundo Pamphylio,nec alio pascitur. Idem AElianus tra didit in mari Pamphylio solum,nec nisi raro & vix capi. Varro tamen elopem Rhodium etia fuisse scripsit in Satyra - εnb36 ro in scripta citante Aul. Gellio:genera,inquit,nomina eduliorum, & dO- tib. . cap. Gmicilia ciborum omnibus aliis prςstantiora quo profunda ingluuies

vestigavit,quae Varro opprobras executus est,haec sunt ferme quan- tu nobis memoria est. Pauus e Samo,phrygia attagena,grues Melicς,

hoedus ex Ambracia,pelamys Ch alcedonia, mur na Tartessia, aselli Pessinuntij,ostrea Tarentina,pectuculus Chius, clops Rhodius,scari

432쪽

lunt enim secundum analogiam illo pas dici, quod voce priuati sint: nam significat id est,prohiberi, & o vox est. Idem

cuntur quia voce destituti sunt. Alij ε τώ squamosos pisces intellia gunt grae Z' ἐν λεατ ι ἶνα . Et apud Theocritum ε-- pro piscari. His expositis de acipensere dicamus, in quo explicando frustra me

non laborare existimabunt ij qui in omnibus artibus multa esse con syderant,quae a veteribus olim tradita,patribus autem nostris parum cognita Vel antea penitus ignota,nunc in Veritatis lucem proferuntatur : quod summae Dei optimi maximi erga nos beneficentiae ac ceptum referre debemus. Αcipenser Latinum nomen est teste Athenaeo simplici c. scribendum duabus primis syllabis breuibus, ut ex Luciiij versibus liquet,quos Cicero citat LIB. I I.definib. O Publi, o gurges, Veloni es homo misi inquit, Carnasti in mita nunquam bene cum omnia in iso oonsumis uill atque acipensere cum decumano. Et Martialis. Adpalatinas acipensera mittito mensas: Ambrosias ornent munera rara dapes Ex his apparet Grammaticorum quorundam error, qui autore

Sipontino acipenserem ab accipiendo dictum putat, quod frequenter accipiaturinam & rarus est piscis,& nomen duplici c.scribedum foret. Quis vero sit is piscis,ex nullo Veterum melius quam ex Athean o discere licet. Is cum de galeis ex Aristotele locutus fuisset,postre

433쪽

napoli vitam vixit,de galeo Maodio scribens eundem esse opinatur, cum eo qui apud Romanos cum tibiis & coronis in coenis circumferebatur,coronatis etiam iis qui gestarent , vocantque acipenserem, sed hic quidem paruus,& porrectiore rostro est,& figura triangulari magis quam illi. Horum vilissimus & minimus non minoris venit quam mille nummis Atticis.Partim ex iis, partim ex aliis quae mox dicentur, colligo piscem eum marinum qui a nostris sturio dicitur,a Gallis fourgeon, a Burdegalensibus mac, ab Italis porcellito acipenserem esse.Nam cum galei,ut vulpes,rostro sint oblongo,huic multo magis prominet rostrum, ut merito Vulpe galeo μ ρνυγχοτερος dicatur. Huic notae accedit alia certa admodum & euidens, nimirum

corporis totius figura triangularis. Centrina quidem corpore est

triangulari,sed rostro non porrecto, estque piscis plane ignobilis &insuauis. Galei caeteri rotundo sunt corpore,sed sturio ventre est plano, latera ob ossa utrinque posita angulos duos, dorsum inter haec

eminens tertium angulum constituunt. Mamuod cartilagineus est piis; qua ob causimAthenae cum caetegis Cartilagineis coniunxit. Quod si quis alique ex cartilagineis proferre possit,cui haec acipenseris figura magis conueniat quam sturioni, libenter in eius opinionem discedam. Veruntamen duo sunt quae sententiae nostrae repugnare videntur. Vnum quod acipenserem Athenaeus paruum esse dicat, cum sturiones nostri saepe ad caetacei piscis magnitudinem accrescant. At de sturione marino verba facit, qui fere cubiti magnitudinem non excedens cum vulpe galeo collatus recte paruus dicitur, in aquis vero dulcibus saginatus longe grandior fit. Olim Romam aduehebantur marini, quod etiam hodie fit,vidique illic paruos tantum sturiones, quales etiam nostri sunt qui in mari capiuntur. Ciceronis de eodcm pisce haec verba sunt in dialogo de fato, citante Maacrobio. Quum esset apud se ad Linternum Scipio,Vnaque Pontius allatus est forte Scipioni acipenser, qui admodum raro capitur,sed est piscis ut ferunt,imprimis nobilis.cum autem Scipio Vnum alterum ex iis qui eum salutatum venerant inuitastet, pluresque etiam inuitaturus videretur,in aurem Pontius: Scipio, inquit,Vide quid agas, acipenseriste paucorum hominum est. Haec postrema Ponth verba,& ad piscis partuitatem,& ad conuiuarum dignitatem referri possunt. perinde ac si dicat, piscem minorem esse,quam ut tot couiuis satisfacere possit,uel praestantiorem & delicatiorem quam ut quibuslibet conuiuis apponi debeat. Alterum quod sententiae nostrae reclamat, ex Plinio & Nigidio sumitur: Acipenser inquit Plinius,unus Omnium squamis ad os versis contra aquam nando meat. Et Macrobius.Quod ait Iut, ratum

434쪽

DE PISCIBV s

i alium indagator Nigidius figulus ostendit,in cuius libro de animalitabus quarto ita positum est: cur alij pisces squama secunda, acipenser aduersa sit)Quibus respondemus de acipensere haec dicta esse ab iis,

qui eundem esse cum elope crediderunt,ut quod elopi conueniret,id

acipenseri tribuerint. Praeterea contra aquam nando meare non est

elopi proprium, sed cum aliis omnibus commune: pisces enim modo secunda, modo aduersa, modo obliqua, modo transuersa aqua natant, prout impetu vel praedae auiditate feruntur. Proprium qui dem elopi fuerit squamas ad os versas habere. At si squamas ad os versas habet, quomodo peculiare illi est contra aquam nare)Etenim huiusmodisquamarum positus subeunte leuanteque Cas aqua, magno ad natationem impedimento fore mihi videtur. Postremo ex Athe naeo perspicuum est acipenserem non esse ex squamosis,sed ex cartilagineis piscibus, qui omnes squamis carent:nam galeis eum coniunxit

Athenaeus, & Archestratus Rhodium galeum elle existimauit, a quocum rostri tantum longitudine, corporisque triangulari figura dissideat, efiicitur caetera galeis similem esse, id est cartilagineu longum

que esse piscem. Haistentis de sturionis nomine Latino,quem acipenserem esse credimus.Nunc in uestigandum est: quo nomine eundem Graeci nuncupauerint. Ac primum αλωπεκοι siue γαλέον ροδον, quem Syracusij κωνα, ἰονα vocabant,non fuisse,ut sentiebat Archestratus,ex Athenaeo demonstratum est.Dorion in L i B. de piscibus oνον& ὀνίτυν differre facit,quanuis Galenus caeterique tum Veteres, tum recentiΟ- res γον&obis is, Latini asinum vel asellum pro eodem pisce scilicet pro merlucio usurpaverint. At Dorion ονον VOeat γ ,ασυν vero μά-

ξ, νον, & γα ερο ιν, alij γελοι rit,alij γαλλαρίαν nisi mendosi sint codi ces .Hoc discrimine posito scripsit idem Dorion π rici αλυ μ νθ

nam fluviatilem unam habere spinam solam similem onisco: αωθαν sue spinam intelligo totum vertebrarum contextum, ex quibUS colligo oνώ ν sturionem esse: proserat enim aliquis quaeso piscem cui cartilaginea dorsi spina unica sit,& in nullas vertebras diuisa praete quam lampetrae & sturioni. Haec quidem nota tam certa est atque perspicua, ut cum lampetrae nostrς & sturioni conueniat, inficiari ne mo possit muraenam fluviatilem nostramesciam petram, SI Dorionis Ac ν sturionem. His adiungam quae Athengus ex Aristotele profert de onisco: φησιν Αρο τέλους ἐν τῶ παρι-l-ὁμ5ίως τοις γαλεοῖς, u scribit Aristot. in lib . de animali

bus,os habere hias paten'; similiter ac galei,& solitariu esse,quae asello, id est, merlucio quadrare minime possunt,sed sturioni aptissime: os enim valde scissum habet, semperq; hians,& in prona parte,quemadmodu galei, nec gregalis est: nunquam enim plures sturiones simul cap

435쪽

LIBER XIIII. H U

capiuntur,aselli vero gregales sunt, ad quos etiam reserenda sunt reliqua, quae eodem in loco ex Aristotele ab Athenaeo proferuntur. Suspicor eundem ονίουν siue sturionem eum esse qui a Galeno γαλαξίας vel γαλεξ ς dicitur ab Athen o modo γαλεόδα modo γυλα ιας, ut alterutri codices mendosi sint. Galeni verba haec sunt: - γαλῶν

rum non una est species: nam piscis qui in maximo habetur pretio apud Romanos galaxias vocatus,ex genere est galeoru,qui in Ginciet mari nasci non videtur,quq causa est cur ipsum Philotimus ignorasse videatur. Id quidem nomem dupliciter in exemplaribus scriptum inuenitur,in quibusdam galei per tres syllabas,in quibusdam galeonymi per quinque ,& constat sane celebrem illum apud Romanos galaxiam in eorum numero qui molli carne constant esse habedum, reliqui galei dura magis sunt carne. Fieri vix posse Opinor, ut quis Iium proferat piscem ex galeorum genere magnopere a Romanis c lebratum qui molli sit carne praeter acipenserem, liue sturionem nostrum .Quod si quis galeum esse neget, dicimus ideo quod cartilagineus sit, non plano sed longo corpore ξaleis simili, quod os in prona parte habeat galeorum modo,merito in galeis haberi. Quod branchias opertas habeat,id ei ex galeis peculiare esse, quemadmodum etiam quod pinguis sim praeter hunc enim & vulpem, siue galeu Rhodiu caeteri omnes galei pingui carent.Haec sunt quae de Romanorum

acipesere & sturione nostro veteru Graecoru momumetis tradita Diose puto: quae temere a me non esse scripta existimabit is, qui res ipsas diligentius expenderit,vitata vocabulorum multitudine &varietate, quique longe praestantius esse duxerit, conari ea quae diu iacuerunt in tenebris literarum lumine accendere,quam maiorum nostrorum ignorantia ad perpetuam desidiam abuti. Acipenser aliquando maximo in pretio fuit apud veteres Romanos, aliquando tam celebris esse desiit. Macrobius: Haec Sammonicus qui turpitudinem conuiuij ιη principis sui laudando notat prodens veneration pira qua piscis habebatur, Vt a coronatis inferretur cum tibicinis cantu quasi quadam

non deliciarum sed numinis pompa. Idem secundo bello punico celebre fuisse piscis nomen , nec illius seculi diuitias euasisse probat ex Plauti comoedia. Verum Traiani temporibus tanto in honore non fuit,autore etiam Macrobio: nec inficias eo temporibus Traiani hunc piscem in magno pretio non fuisse,teste Plinio secundo,

436쪽

us DE PISCIBVS

qui in naturali historia,quum de hoc pisce loqueretur sic ait. Nullo nunc in honore est,quod quidem miror cum si1t rarus inuetu, sed nec diu stetit liqc parsimonia. Nam teporibus Seueri principis, qui ostentabat duritiam morum,Sammonicus seuerus vir ut eo seculo doctus,

quum ad suum principem scriberet,isceretq; de hoc pisce sermonem, verba Plinij quae stipernis posui praemisit,& ita subiecit. Plinius ut scitis ad usque Traiani imperatoris venit aetatem,nec dubium est, ut ait,

nullo in honore hunc piscem temporibus suis fuisse verum ab eo dici: apud antiquos autem in pretio fuisse ego testimoniis palam facio, vel eo magis quod gratiam eius videam ad epulas quati postliminio rediisse, quippe qui dignatione vestra quum intersum couiuio sacro,

animaduerto huc piscem a coronatis ministris cum tibicine intro serari. Hactenus Macrobius. Est reuera sturio piscis delicatissimus, suauissimus bonique succi,ut non immerito ab iis qui gulae delitiis dediti sunt plurimum commendetur. Nondum me omnibus satisfecisse puto,nisi iis que de sturione dicta sunt, adiungam refutationes eorum qui alios atque alios pisces pro sturione repraesentarunt, quorum studium conatu que laudosententias vero hac in re non sequor.Fuearunt igitur qui sturionem existimauerint esse lupum, quorum Opinionem quum de lupo diceremus, reiecimus. Alij Padi altilum sturionem esse contendunt,qui nunc adito dicitur, quod manifeste falsum esse sensus ipse docet:attilus enim sturione maior est,figura, sapore,pretio,tota denique natura a sturione diuersus. Alia opinio Plinqtu risionem,nostrum sturionem esse affirmat, cuius praecipuum aut rem fuisse Theodorum Gazam coplures arbitrantur. multi eandem sententiam secuti sunt maxime nominis assinitate adducti paru enimi, L sturi tur silone , pr teret Plinij autoritate, qui sturionis for

R ''ς p '' mam capite tursionibus videtur expressisse. Delphinorum similitudinem habent qui vocantur tursiones,distant & tristitia quidem aspectus: abest enim illa lasciuia,maxime tamen rostris canicularum maleficentia assimilati. At si Plinij tursio,phocaena ssit Aristololis, ut interpretatur Theodorus , is sturio nullo modo dici potest,cum phoc na delphinorum modo catulos pariat lactetque,sturio vero Ova edat. Hermolaus barbarus iuuandis literis, optimisque studiis promouendis natus, in tanta eruditorum dissentione rogatus sententiam per epistolam Paulo cortessio respondit, sturionem antiquitus hyccam fuisse,ex testimonio Athenari hac coniectura adductus, quod hycca porcum significet, sturio autem porcelleto quum praesertim sit paruus appelletur ab Italis magna eius nominis similitudine. Qua in re ab Hermolao dissentio,quem virum alioqui ob singulare eruditionem, magnamque rerum optimarum cognitionem suspicio: ex Athenaeo enim nihil colligi potest unde coniicere recte possimus hyccam

437쪽

sturionern esse:scribit enim hyccam sacrum piscem a Callimachovocari,& a Zenodoto annotari,& erythrinum a Cyrenatis hyccam dici:ab Hermippo vero Smyrnaeo hyccam 1 itidem. Multi hodie Pa 'MAE Glum Iouium iecuti,sturionem silurum esse opinantur: quam opinio- ' Pnem eo animi candore a me redargui omnes quaeso existiment, quo idem Iouius multorum de sturione sententias refellit. Ex Ausonij vero Mosella siluri nomine sturionem depictum suisse ait hii versibus;

Nun ecud refuoreum celebrabere magne si re, Euem et lut e t perducitum tergora obuo omnicolam delphina reor dister reta magnum Laberis, sν long vix corporu agmina luui ut breuibus defensa madis,aut fluminis inuic ut suum tranquillos moliris in amne meatus,

Te evirides ripa, te caerula turba natantum,

Te liquidae mirantur aquae, dissunditur alueo estus, extremi procurruut marginefluctus. Talis Atlantiaco suondam balaenafrofundo. Horum quaedam quanuis sturioni competant, multa tamen repugnant. Primum silurus fluviatilis est,sturio marinus flumina sub-Iens, neque tam vastus, neque delphino similis, deinde tersore olei colorem non refert: etenim oleum stauescit, sturio tergorς est caeruleo. Iam vero quae de siluri moribus tradit Plinius, a sturione valde Ii sunt aliena: silurus grassatur ubicunque est, omne animal appetens, equos innatan es saepe demergens: sturio vero ob oris situm & figuram id essicere non potest.Postremis neque maleficus est,neque de libus armatus.Quare cum sturio neque veterum lupus sit, neque at- tilus, neque turilo,neque hycca,nem silurus, magis ac magis in eam adducor sententiam,vt acipenserem Romanorum & Dorionis ontistisiue Galeni salaxiam esse credam,a qua sententia non dimouebo donec aliquis alius ingeniosior.vel diligentior aliud quod

magis arriserit, inuenexit &comprobauerit.

438쪽

De quibus deinceps dicatur.

R I U S Q V A M,Ad piscium sanguinis

expertium tractationem aggrediamur, dpperegrinis & raris piscibus,& de beluis mari nis dicemus.Peregrinos autem pisces hic appello, qui in mediterraneo mari & oceano praecipuas & magis celebres Europae nostrae

partes alluentibus nunquam capiundur, aut certe rarissime, nec nisi quum cotinuos com-- , - - - - . plure. die. squiente tempestate ventorum &fluctuum vi ς longinquo in maria nostra compelluntur. Sic Indici maris, verbi gratia, vel rubripi es nobis peregrini sunt, non autem Adriatici,nec Thyrrheni,nec Ligustici,nec totius huius inactus,qui a Massilia est usque ad columnas Herculis. Quorundam etiam ex his forma est,ut it cam,peregrina, tantoperet a nostris piscibus dissiciens, ut nulli eorum quos iam descripssimus, generi recte subiici pon11nt: huiusmodi sunt rotundi qui orbes vel testes dicuntur. Peregrinorum alij lames sunt, alij squamusi, alij celacet, alij ex beluarum genere . in quibus explicandis ob dissimilitudinem, minus quam in iis

quos iam executi siumus, ordinis ratio constare potest, tamen quoad eius fieri poteri si les similibus adiungemus, ut melius a nosci &distingui possint. Sed in tam inuidiosis & maledicis temporibus temeritatis crimen vix effugiam,qui peregrina & non vi Ca,idebque incertiora hic proferam. At qui me accusabin,Plinium, Galenum Dioscoridem,& alios infinitos accusabunt, qui de exoticis & aduentitiis rebus permulta memoriae mantarunt , quorum notitia nulla plane

439쪽

boribus,auibus, piscibus, caeterisque peregrinis animantibus scripsit, Galenus & Dioscorides de iis quorum magnus est in medicina usus, quo nomine tantum abest, ut reprehendendi sint, ut maxima iis sit habenda gratia, quod eorum studio & opera effectum sit, ut multa quae etiam hodie a peregrinis & procul a nobis remotis regionibus aduehuntur, agnoscamus , magnumque ex iis fructum percipiamus. Quare nemo i ure id mihi vitio verterit , si tantorum virorum exemplo peregrinos pisces a curiosis viris qui eos vel viderunt , vel de iis citolis proponam, ut ijscru andum, vel peregrinadum propius intuendi dc contemplandi occasio se obtulerit, integram de his historiam nobis relinquant: de iis loquor,qui cum summo cognoscendarum rerum studio & curiositate,summam doctrinam ex vetustorum& spectatissimorum autorum libris petitam atque confirmatam Coniuuxerunt, qua qui carent, non multo doctiores ex longa

peregrinatione redeunt, sed pers4pe in rerum quas viderunt electu atque diiudicatione caecutiunt. Quo fit, ut cum primum sibiipsi ima posuerint,deinde aliis temere credetibus imponant. Quod qui serio

docti sunt, facile perspicient in eius sit iplis qui nuper de aquatilibus& aliis quibusdam rebus veluti centones Consarcinauit. i

De Orbe.

440쪽

nominatur, v lagenae figuram referat,in Nili ostiis capitur,figura est sphaerica, si caudam excipias,prorsus a squamis nudus, unde cum hallucinatum suisse constat, qui totum squamis opertum exhibuit.Cute dura admodum contegitur,quam asperam essicivi aculei parui, quibus tota conspersa est, ore est paruo, dentibus quatuor latis munito. Vnicum utrinq, foramen Sc pinnam unicam habet ad branchias caprisci modo, pinnulam aliam in prona parte prope caudam, aliam huic fere respondentem in supina.Cauda in unicam & latam desinit. Piscis hic esculentus non est:totus enim capite Vel potius ventre constat:quare exiccatus & tomento vel alsa oppletus, inter templorum anatnemata,vel cubiculorum ornamenta iuspenditur, caeli partem aqua fiat ventus,rostro ad eam conuerso indicas. Ex his omnibus permitis, , spicuum est piscem eu esse,qui a Plinio orbis dicitur,quanquam eo in loco pro orbis in exemplaribus quibus da legitur orchis, id est testis, a figura etia rotunda. Verba Plinij sunt. Durissimum esse piscem constat,qui orbis vocetur, rotundus est & sine squamis, totusque capite constat. Quae omnia nostro orbi conueniunt: durissima est & pro pter aculeos aspera cute,cui cuticula alia tenuis subiacet,figura est rotunda,denique totus caput est:rostrum enim duntaxat paulum prominet,reliquum exertum non est: vel, ut diximus, totus ventre constat & c uda. E mari Nilum subire constat, aiuntque Uniones ex ro-xe ore excepto concipere & parere,quod falsum esse existimamus.

De Orbe scutato

III.

ς Y T A T V M Orbem vocamus quem hic ex

hibemus,ut a superiore M aliis orbiculatis distingua tur,cuius nominis imponendi causa fuit os illud seu tiforma,quod ea in parte,in qua in terrenis animanti bus pectus est,sterni vice habet. sunt qui scutiserum appellant,qua appellatione inductus quidam pro scutifero pisce, ridicule hominem capite galea operto,scutum manu tenentem depin

xit.

SEARCH

MENU NAVIGATION