장음표시 사용
451쪽
ex Columella & Plinio plura, quum de acipensere ageremus. Hoc unum non possum non mirari, quod seripserunt antiquorum quidam elopi solisquamases e ad os versas: hic enim squamarum situs maxime mihi a naturali constitutione alienus esse videtur.Nam cum piscibus ut caeteris animantibus sensitium sedes sint in capite quorum ope nocitura declinent,profutura persequantur, necesse est in anteriora natationem dirigi,quod si ad os versae essent squamae, etiam in leniter flucte aqua impetus retardaretur,in rapida vero prorsus inhiberetur: undis enim squamas subeuntibus & leuantibus in aduersum
pellerentur pisces:cogitare itaq; non positim quid causae sit cur optimum & piscium constitutioni accommodatissimum squamarum positum natura in elope mutarit, quae id in piscibus creandis maxime obseruasse videtur,ne quid esset quod natationem impediret, qua de causa auriculis, pedibus, manibus, pudendis propendentibus,mammisque omnes priuat. Hanc tam insignem in elope notam non praetermisisset Aristoteles,qui elopem vidit,ut iudicare licet ex iis locis,in V quibus particularum elopis meminit, de branchiis piscium loquens: Oι ο δυο - , Ζ' Ην ααλο- , Z' 9 διι λο- , οβν γο gos vi siti
alij binas utrinque branchias habent,alteras simplices, alteras duplices,Vt conger,scarus:alij quaternas utrinque simplices,ut elops,synagris, muraena,anguilla. Item alibi quum de fellis situ verba facit. οἱ tib i. dehin.
ἔλοψ, γα γρίς. alij in intestinis situm fel habent , his longius a iecore, illis propius, ut rana, elops, synagris. Haec sunt quae nunc de elope sentio.
ARINI Gruis Assianus meminit, mirabilemque/ rem de eo narrat ex Demostrato viro in piscium co-: gnitione exercitato, his Verbis: Marinus grus Corin -
, thiaci sinus alumnus ad quindecim pedum iusta mea sura dimensorum magnitudinem procedit. Eius &caput & os alitis gruis spcciem similitudinemque gerit: squamae pennis gentilis auis ei similes sunt. Tanto robore saliendi est, ut tanquam emissum a contento neruo telum feratur. In sermonem Epidauriorum venit, hoc animal ex nullo pisce generari, sed quum volucres grues Thraciti frigus fugientes, tum foeminae ad coitum exardescentes, tum mares veneris libidine conflagrantes inter se coplexu
452쪽
venereo iungi cupiunt,foeminas suspesum coitum sustinere non hoc se,idcircoque semen emittere, quod voti compotes fieri non possint. Ac si supra terram volent,idipsum ad nihilu recidere,sin supra mare, id delapsum tanquam thesaurum per manus traditum, sic a mari huc
foetum asseruatum,animantemque essici,neque velut in aluum sterilem illapsum perire. Demostratus,inquit, huc piscem vidi,& magnopere consideraui, quumq; ut aliis ostendere possem,sale condire vellem, atq; coquis ipsum secantibus viscera intuerer, tum ex utroq; latere spinas similiter atque tabulas legum triangulas esse, tum eius iecur in longitudinem procedere aspexi, tum iecori subiectum fel longum,follem tanquam scorteum habere, ut faba recens videretur.vbi vero primum iecur & fel exempta fuissent, ambo statim intumuisse, ut iecur instar hepatis maximi piscis videretur, fel vero lapidem, super quem forte positum fuerat,consumpsit.
XIIII. N Piscium catalogo statim post hepar helarathenas
Plinius numerauit ,& Athenaeus post. hepatum. Sed animaduertendum apud Plinium scribi helacathenes,apud Athenaeum elacatenes,quam postremam lectionem secuti Festus & Columella elacatenam dixet, quanquam apud Columellam non elacatena sed elacata legetabatur cui voci elacatenam recte substituit Hermolaus. Qui sint au
ρο ιM. Mnesimachus in hippotropho, scomber, thynnus, gobius, elacatenestiunt autem elacatenes cetacei ad saliendum idonei. Festus: Elacatena genus est: salsamenti, quod appellatur vulgo melan-ID 3. cap tr. drya. Columella: Scombri,carchari,clacatenaeque ventriculos , & ne singula enumerem, falsamentorum omnium purgamenta. Ex his colligo elacatenam piscem fuisse ex thunnorum genere, vel thunnis& lacertis corporis specie consimilem, longum scilicet & cetaceum, iaculi vel coli vel fusi figura, in extremis tenuiore, in medio crassius la,a verbo α6 λ quod signiscat circumuoluor & circumuertor.
Cum saliturς idoneus esset piscis, factu est, ut non pro pisce solum,sed pro salsameto sumeretur,quemadmodum garum,liquor qui ex garo fit pisce. Quod ex thun norti genere sit vel thunnis, similis elacatena suspicari licet ex Festo, qui elacatenam genus esse salsamenti scribit,
quod meladrya vocatur: nam autore Pamphilo & Athenςo.
453쪽
id est,particulae thynnora pinguiores quae alibi, ut opinor, dicuntur re γκαυου.His subscribit Plinius de thynnis membratim caesa log Lquens: melandrya vocatur caesis quernis assulis similimai Praeterea ex eo quod similes pisces coniungit Athemeus in iis quae ex Mnesi macho profert,quae iam citauimus perspicuum esse potest, mendum Vnum esse,Vt pro κωβιος υλ ς legendum silmam dissimilis es ,& vita dc corporis forma,υλαις Vero eiusdem generis ut ex superiori bbus libris constat. l
in fine librorum Aristotelis de animalibus collegit,
cent potissimum quum ruminant omnia,& hybernis praesertimini λssibus solent ruminare, septem sere mensibus hoc faciunt, quae intra tectum aluntur.gregales leuius minusque temporis ruminant:quo. niam foris pascantur.Sunt etiam ex dentatis utrinque nonnulla quae ruminant,Vt mures pontici, & piscis quem ab ea re ruminalem quia dam appellauere. Sed horum postrema pars a Gaza perperam mihi videtur esse conuersa,sic enim vertendum fuerat.Ruminant dc quaedam utrinque dentata animalia,ut mures pontici, & pisces quidam, ει qui ab ea re μνα vocatur,id est,ruminalis,si Verbum verbo reddere voluerimus.Vt μνα diuersum sit animal a piscibus ruminantibus,quanquam in quo animantium genere numerari debeat, mihi adhuc sit incertum.Haec ut vera esse credam, facit Aristotelis ipsius autoritas qui duobus in locis tradit ex piscibus omnibus scarum solum ruminare, prior est, in quo de piscium ventriculo verba facit,
454쪽
iis unus & simplex,sed figura varia est ut ei quem scarum vocant,qui Iiba.de bili, & ruminare solus piscium creditur. Alter est λκεῖο τἀν ι ων si ὀυλουμενοs fur eos μονοκά ν 6 γ' - - sνοs. Scarus Vnus inter pisces ruminare quadrupedum ritu videtur. Quae cum ita sint,secum ipse pugnaret Aristoteles,si praeter scarum piscem alium esse diceret qui ruminaret,ut necesse sitivel ruminalis piscis nomine scarum intelligi,vel ruminalem,aliquod alvid animal esse ex eoru numero quae
utrinque dentata fiunt,tamen ruminant.
E P K ΟΥ ΡΟΥ Meminit Ouidius inter eos pisces, qui in ponto nascuntur. Cercur fu erox scopulorum fine moratus Eiusdem inter saxatiles meminit Oppianus. BO-ygyruo quoque ex pomicis est piscibus in scopulis vita
uens,ex iisdem iunt rhacinus pullus, aurei coloris chrysos, praeterea paruus teragus.Ij nobis nomine latum noti sunt. item das cillus apud Aristotelem Halesurion,inquit Hermolaus junt qui pro callionymo pisce capiant. Alabes,maeotes,simus, cleotris, cynodexia, cyn Ops Veleynores,etelis,eleginus,m elys,mythia phyca,paruhphylarus, Urena stirpena,sertasse pro muraena & torpedine. sint:& alij infinici pisces quorum nominibus supersedeo, nobis ignoti. Sed admonendi sunt studiosi alios ideo incbghitos esse,qubd nobis peregrini sunt, Ut Niloticiqu1 e mar1 Nilum subierut,alij aliorum locorum proprij. Quamplurimi corruptis nominibus apud Plinium,Athenaeum,Aristotelem in exemplaribus nostris leguntur, ut μυκων, papauer GaZa interprete pro μ υξων de in ινοs pro laudires murinus eodem interprete, alij nominati tantum sine ullis notis aut internarum aut externarR partium, Vt no ex etymo quidem coniecturam ullam capere possis. Quosdam Oppianus nominibus eropriis omissis, epithetis tantum designauit ut o De nonnullis aliter atque aliter diuersi autores scripse runt,ut autopum quartam anthiq speciem facit Oppianus,aulopiam& anthiam eundem esse scribit Aristoteles in species anthiam non1 Lit. ea. 11. diuidens: AElianus Vero autopi uni alium videtur descripsisse. Qua circum insidas Tyrrhenicas nucupatas in maritimis rebus Versantur,ceiaceum quempiam piscem autopion appellant,cuius vim & naturam explicare alienum non est magnitudine maximum autopion maximi ibuni superant,& aobore autopios cum illis collatus pinnas
455쪽
sert. Quanuis thynnorum natio sortissima est, & aduersarij aulos ij prompte repugnantis primum impetum vi sanguinis consistentis siti stinet,quo celeriter depulso vincitur. Autopios vero perdiu pugnam
tolerat,ac nimirum contra piscatores decertat,& s pissime victoriam reportat,sese urgens,& caput in profundum deprimens:sua enim natura ore ac tanquam ceruice est robusta. Quum est captus eximia forma spectatur. Oculis est patulis, rotundis,magnis,cuiusmodi Homerus bubulos esse canit. Dorso est caeruleo,& ventre candido, a ca- site ad caudam pertinens quaedam linea in orbem desinit. Ex his colia igunt nonnulli autopion esse, quem lingua Vernacula vocamus i niton,quem amiam esse demonstrauimus. At notae aliquot insignes reclamant, neque enim celaceus est piscis sicuti autopios, neque lineam auream a capite ad caudam ductam habet, neq; oculis est magnis patulisque. Haec duntaxat nota utrique communis est, quod dorso sint caeruleo, ventre candido.
De Reuerso indico. -υ' υ T XVI L IRABILIS Est piscis, quem Indi reuersum
I vocant. Eodem quo elephas ingenio esse videtur: nam facile cicuratur, docilis est, & loquentes intelli i gere videtur,adeo Vt Indi cum eo piscari soleant. Pi- -- scis est palmi magnitudine, squamis rugosis conteactus spinis acutissimis & maxime in dorso munitus est, & ab umbili co ad caudam,quibus pisces etiam maximos ferit, & veluti assixis ha
mis retinet atque trahit. Hunc cum aliis captum seruant & cicurant, ut eo postea phocas, liburones, manatos Venentur, aliosq; huiusmo
di pisces, qui ideo quod pulmonibus spirent, i n summa aqua saepius
natant. Funiculis igitur alligant, annexis aliquot suberis frustis, blandisque verbis hortantur & incitant, ut magno animo in fortiores & meliores impetum faciant, atque ad litus cogant, tum in mare iniectum natare sinunt, atque cum praeda reuersum laudant, ει gratias agunt, perinde ac si piscis ratione praeditus & in eos be neficus,monitus atque hortationes audiat, cum ipse mοδ ιδεοδος &
lutus idem faciat, quemadmodum alij plurimi sunt , qui alios etiam feroces persequuntur, ut in singulorum historia saepe dictum est. Aiunt piscem hunc in cibis bonis haberi,quod neque sicca sit nimium carne neque glutinosa.
456쪽
E N E I Σ Α Gricis dicitur piscis ,αad 6 τὰς ν ω id est,a retinendis nauibus,sic & a Latinis remo & remitigo ab iisdem remorandis. Huius piscis quan uis frequens fiat & celebris ab effectu mentio am veteribus, raro tamen hodie cernitur, imo paucissimis cognitum esse putauerim,qua de causa inter peregrinos & ignotos repono. Cur autem parum notus sit, in causa fuerunt diuersis adiuersis scriptoribus tradit huius piscis descriptiones,ut si omnes vera scribant, necesse sit pluribus piscibus nauium retinendarum vim inesse, id quod non animaduertentes plurimi, quum remotae notas ab Aristotele, Plinio, Oppiano traditas confundunt, perinde ac si omnes de eodem pisce loquerentur,euenit,ut neque Aristotelis, neque Plinij, neque Oppiani echeneida internoscant. Quod autem
alia atque alia sit variorum autorum remora, iam demonstrandum est. Oppianus tradit echeneida pelago amicam esse, longam cubitum unum,subfusco colore,anguillae similem, acutum os habere sub ter,contortum, rotundi hami cuspidi simile,de qua nautae rem mirabilem narrant, omnibus qui non viderut incredibilem: nauem enitnsecundi venti vi impulsam,passisque veliS per mare currentem,echeneis tanquam eam voratura ore admoto sistit,inuit; sque nautis retionet , perinde ac si in tranquillo portu quiesceret. Oppiani versus ciatauimus, quum de lampetra diceremus, quos hic omitto, ne prolixior sim. Plinius limaci magnae similem esse dicit eorum testimo nio,qui eam viderunt, quae Caij Principis quinqueremem tenuit. Libro autem nono diuersorum diuersas sententias de eadem profert, ut ipse monet libro trigesimosecundo: Nos, inquit, plurimorum Opiniones posivimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, litabri noni locum intelligens, quem iam citamus. Est paruus admodum piscis assuetus petris, echeneis appellatus: hoc Carinis adhaerente naues tardius ire creduntur &c. Ibidem. Mutianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero, neque rotundo Ore,neque in angulos prodeunte rostro, sed simplice, concha Vtroque latere sese colli gente. Et mox. Trebius Niger sesquipedalem esse,&crassitudine quinque digitorum, naues morari. Quam dissimilia sunt ista, remo ram anguillae similem esse longam cubitum unum, & piscem admota dum paruum esse petris assuetum: deinde muricem esse purpura latiorem , tum limaci similem esse. Postremis sesquipedalem esse, de quinq;
457쪽
quinque digitos crassam , sed interim annotatione dignus est Plinij locus libro nono. Est paruus admodum piscis assuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naues tardius ire creduntur, inde nomine imposito: quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est,& iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude
pensat. Pedes enim habere arbitratur Aristoteles, ita posita pennarum similitudine. Imo reprehendit Aristoteles eos qui remorae pedestribuunt. μι b-τῶ
dum igitur apud Plinium,pedes habere arbitrantur ex Aristmele, ita posita pennarum similitudine, ut recte emqndauit Massarius. Adianus eandem quam Oppianus remoram describere videtur. Echeneis ULi a. si
pelagius est piscis,aspectu niger,longitudine cum mediocri anguilla
aequandus. Nomen a rebus, quas agit babet, ab inhibendis nauibus Echeneida G ce scientes appellarunt. Navis sccundo vento & plenis velis propulsae extremam puppim mordicus premens inquam i domitum atque esseςnatum equum frino robusto inhibens, violentissime ab impetu reprimit, & constrictam tenet: frustraq; ventis vcladantur,frustra venti assiant,quae res Vectores angit,& sollicitos vehementer habet .Ex his id costare puto,quod initio propos tramus, nimirum non unam echeneida a veteribus descriptam futile. Nunc de eiusdem piscis vi facultateq; dicedum,quam cum caeteri a9xprehivm maxime Plinius ad stupore usq; admiratur,in diuersis locis. Addatur in his reciproci aestus mirabilis vis,versumq; totum mare in flumen, tamen omnia haec pariterq; eodem impellentia, Vnus ac paruus admodum pisciculus echeneis appellatus in se tenet.Ruantventi licet & stauiant procellae, imperat furori,viresque tantas compescit,& cogit stare nauigia,quod non vincula ulla,non ancorae pondere irrevocabili i ctae infrenat impetus & domat. Mundi rabiem nullo suo labore, non retinendo, aut alio modo quam adherendo Hsctantilla est satis con tra tot impetus,ut vetet ire nauigia. Sed armatae classes imponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur veluti e muris. Heu vanitas humana,cum rostra illa ferroq; ad ictus armata, semipedalis inhibere possit,ac deuincta tenere pisciculus. Fertur actiaco mari tenuisse pritoriam navim Antonij properantis circumire &exbo rari suos,donec transiret in aliam. Idebque Caesariana classis impetu maiore protinus venit. Tenuit & nostra memoria Caij principis ab Astura in Antiu remigantis,ut res est,etii auspicalis pisciculus.Siquidem nouissime tu in urbem reuersus ille Imperator suis telis conso
sus est. Nec longa fuit illius ni orae admiratio, statim causa intellecta, cum ὀ tota classe quinqueremis sola non proficeret , & exilientibus
458쪽
protinus qui id quaererent,circa navim inuenere adhqrentem gubernaculo, ostenderuntque Caio indignanti hoc fuisse, quod se reuocaret, quadringentorumq; remigum obsequio contra se intercede ret. Constabat peculiariter miratum quomodo adhaerens tenuisset, Mec idem polleret in nauigium receptus.Qui tunc posteaque videre, eum limaci magnae similem esse dicunt.Nec dubitamus idom valere ad Omnia genera,cum celebri & consecrato etia exemplo apud Gnidiam Venerem, conchas quoque eiusdem potentiae credi necesse sit E nostris quidam Latinis remoram appellauere eam. Mirumque a Graecis, aliis lubricos partus atque procidentes contineri ad maturitatem alligat6 eo prodiderunt. Αlij sale asseruatum alligatumq; grauidis partus soluere, ob id alio nomine odinolyontem appellauere. Quocunq; modo ista se habeant, quis ab hoc tenendi nauigia exemplo de ulla potentia naturae atque effectu,in remediis sponte nascen- Isi. .ev ,s. tium rerum dubitare debeaMEt alibi.Mutianus muricem esse purpura latiorem neq; aspero,neq; rotundo ore, neq; in angulos prodeunte rostro, sed simplice, concha utroque latere sese colligente,quibus inhaerentibus plenam ventis stetisse nauem portantem nuncios a Periandro ut castrarentur nobiles pueri, conchasque quae id praestite-Iunt,apud Gnidiorum Venerem coli.Trebius Niger sesquipedalem esse,& crassitudine quinque digitorum naues morari. Praeterea hanc esse vim eius asseruati in sale,ut aurum quod decideret in altissimos puteos,admotus extrahat. Huius tam mirandi effectus caecam pla- neq; occultam esse causam videtur significare Plinius. Adamus Leo nicerus in libro de aquatilibus huius nullam omnino causam naturalem reddi posse existimat. Non immerito, inquit, tantas in tantillo pisciculo vires aliquis miretur, magneti quidem sua est in ferrum fata
Cultas , adamantem coram toxico ferunt madere, turchesiam appetente periculo aut scindi, aut omnino rimam aut maculam aliquam concipere . sed longe alia natura venit admiratio in nostra echeneide, lapidibus siquidem & metallicis naturalis pro materiei Naria conflatione, caelestiumque corporum in ea elaboratione quadantenus caussa assignari potest, partim etiam natura secretis est relinquenda. Basiliscum serpentem adeo venenatum esse scribunt,vivisu etiam in hominem virus transfundat. Torpedo piscis non tangenti pisca-xori per hamum & virgam torporem, unde nomen etiam accepit, sicut & Graecis ναχ η dicitur , immittit, ac totum deinde corpus occupat, in quibus veneno ea vis tribuuntur, sed quid de hoc pisciculo
afferemus in medium3 quam eius viribus di potentiae ascribemus ra-xionem Mic sicut & reliqui pisces in aquis agit Non alibi nisi in aquis
vires suas exercet, nulla adest magnitudinis in eo violentia, minutulus ipse naui se adiungit, nulla vis contra ipsum satis est, nullus impe
459쪽
impetus loco mouere nauem potest, nisi pisciculus hic naui adhaerere inuentus esset. Adscribi illud potest,cur non aliae similiter naues fixae manent cur haec tantum, cui pisciculus hic se adiunxitὶ cur inuento hoc & amoto plenis mox velis nauis procedit, nec impedimentum amplius sentitῖ Fatendum est rationem hic naturalem adferri nullam posse. Et quis non videt in eodem fatale quoddam indicium & pr se gium quasi futuri mali prςscium, periculum imminens cupiens auem tere3 Tenuit Legatos Periandri de castrandis pueris nobilibus, tanta quam indignum iudicante natura homini id quod conseruationi ipsius donatum esset auferri:& idcirco nauem inhibuit, & a cursu r uocauit,sed securum & improuidum genus hominum velut rem ni hilis occipendit. Tenuit nauem Caij Caesaris, non multo post Romae interfecti condolens misero Cassiaris exitio, ipsa natura cupit ab ipso malum auertere,atque a cursu infausto & infelici reuocare. Hauctenus Leonicerus, cuius verba ideo adscripsi, tum quod ea quae de aquatilibus scripsit, rarius leguntur, tum quod huic loco sint accommodata : recensemus enim quae de remora literis prodita sunt admiratione quidem dignissima, sed quae magna ex parte cessauerit, si tam mirabilis euentus causa reddita sit. Nam, ut recte dixit Arist
teles, Θωγώ τ; τίν μω φυ6ν θμβο νονρων ο ων ἀγνοειτα εαλον. Isin libro,quem inscripsit,quaerit cur clauus cum paruus sit,&in extrema naui tantas habeat vires, ut ab exiguo temone, & ab hominis unius viribus alioqui modice nitentis magnae nauium moles moueantur. Cpi quaestioni pister alia respondet facillimum esse mo uenti ab extremo,mouere aliud: quia prima pars fertur celerrime,ac
quemadmodum in his quae feruntur, in fine cessat impetus, ita in continui quod mouetur ii ne,maxime imbecillis motus est , qui vero maxime imbecillis est, facile dimouetur: vel, ut dilucidius loquar,
in puppi extrema scilicet nauis parte recte collocatur clauus, quoniam moles omnis continua ab eo extremo,cui admotum sit aliquid quod moueat,sacile tota mouetur. Etenim sicuti in iis quae vibrantur,initio vehemens est motio, quae in fine languescit: sic continuae molis prius extremum,cui id quod movet coniunctum est, celerrime fertur: alterius verb extremi imbecillis admodum est motio & renixus. Imbecille autem omne facile in quamlibet partem leui momento impellitur. Ex quibus effcitur si in hanc vel illam partem clauus
moueatur,proram quoq; vel dextrorsum vel sinistrorsum ferri,in rectum verb remoru impulsu.Idem aliis rationibus demostrat Aristot.
quas volens omitto Quare si recta & celerrime currat nauis,& eche
neis ore clauo vel puppi asexo caudam vel se totam modo in dextrum odo in sinistrum moueat, necesse est etiam in prora motione hanc percipi,& ad echeneidis motum ambiguum, ambigue quoq; moueri,
460쪽
ac proinde impetum eius inhiberi,cum ab Aristotele demonstratum
sit,& cxperientia comprobatum, ad exiguam Vnius extremi motio nem,extremum alterum,atq; adeo totam molem continuam nutare.
Lampetra igitur verbi gratia vel quavis alia remora,non in ipsa naue neque ipsius lateribus sed puppi vel gubernaculo adbςrente, & cau
dam vel reliquum corpus molitante fluctuat nauis,nec progreditur, nec ultra fertur,non aliter quam si tranquillo mari in prospero & cetaleri nauis cursu gubernator imperitiorem ad gubernandu admittat, qui clauum recte tenere no possit. firmissime enim in cursu tenendus est,ne suctuet nauis,alioqui mox retardabitur impetus. Eade de cautasse validis retinaculis ad puppim clauus alligatur, etiam in fluviatili bus nauigiis, libero in obliquum motu non impedito, atque in rapidis amnibus in terram alte defixis palis in Utraque ripa funes alligantatur ad dirigendum iter, ne aquarum vi fluctuante naue progressus inhibeatur,neque recta fluuius traiici possit. Alias remorae vires triabuit Aristoteles: hac enim uti quosdam scripsit ad iudicia & philtra quod apertius Plinius. Amatoriis quoque veneficiis infamis est & iu diciorum ac litium mora: quae vero parum consentanea esse mihi videntur, nec id affirmat Aristoteles, sed ex aliorum potius sententia, quam ex sua profert. Qui id crediderunt, Videntur caecam illam, quam putabant, remorandi naues facultatem ad mulieres firma amicitia deuinciendas transtulisse: quae cum natura leues sint&in constantes, nulla efficaciore remora quam auro conciliari vel in a micitia retineri possunt: non ad conciliandos vel irretiendos ama tores , sed ad eorum liberalitatem eliciendam & exhauriendos Iocu los scorta Romana hyppoglossum herbam domi curiose alui, quam ab effectu bonifaciam appellant. Sed ne in remora explicanda diu υνο ib. δε tius lectores remorer,iam finem facio, hoc uno annotato quod Hie μ si 'A ronymus Cardanus parum recte de remora sensisse videatur hoc in loco. Sunt & pisces viribus clari,ut torpedo, quam Ianuenses vocant tremorizam.Frequentissimus est,& ex echinorum genere qui spinis abundat,quorum captura piscatorum manus hebescunt & obstupe scunt innata quada vi,quae tamen solum vivetibus inest. Sed est alius echinus no e genere spinos, torpedinis,sed ex cocharu genere, quem remoram Latini vocant.Dictus echinus ista H ἐήν πν-ν, quod naues sistat fundo illarum haerens.Vnde C.Caligulta Cassiaris triremem moratus est,malo illius omine,limaci magnς persimilis est rarus';,ut qui post ea tempora non visus sit: via de remoram aliam esse a torpedine constat,quanuis Aristoteles nominis similitudine 3c effectus unu qenus existimauerit. Vide quot errores paucis verbis complexus sit.Priamum id Aristoteli falso adscribit,quod remora & torpedinem nominis similitudine & effectus genus unum es se existimauerit, cum id ne
