Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

461쪽

per somnium quidem Aristoteli id unquam in metem venerit. Nam L i A. I I. de histor.animal. diserte scripsit remoram pisciculum esse of i , saxis assuetum , torpedinem vero libro quinto eiusdem operis inter cap. s. cartilagineos numerat,& inter planos cartilagineos Plinius libro no- cv., .no. Deinde torpedinem ex echinorum genere facere videtur, quod plane a veritate abhorret,ut ex iis quς de torpedine diximus,&iis quet de echinis dicemus,persticuum est. Tum remoram echinum appellat , απι γ νών cum echeneida appellare oporteat: echinus enim longe aliud significat nempe hirtum & asperum.Adhςc id omnino contra veterum sententiam dicit,quod remora naues sistat fundo illarum haerens. Scribit enim Plinius,circa navim adhqrentem gu- IA. ρα. p. bernaculo inuentam fuisse remoram, quae Caij Cassaris nauem retinuerit, miratumque eum fuisse quomodo adhaerens tenuisset piscis, nec idem polleret in nauigium receptus.Postremd vehementer errat qui remoram Aristotelis limaci magnae persimilem esse credit, cum Aristoteles pisciculum esse dicat saxatilem.

RON DELETI IDE PISCIBVS

LIBE R. XVI.

Qui dicantur pisces cetacei & beluae marinae.

y mosis, Huibus, cartilagineis diximus nunc, post peregrinos de cetaceis & beluis marinis agemus, quoniam in iis sunt nonnulli etiam peregrini:&ideo incogniti, nisi in- duseth viri de cognitionis rerum studiosi il- . lorum historiam literis mandassent.Sunt au-' tem celacet pisces ij proprie autore Aristote---le,qui magni sunt,& perfectu animal ex semine non ex ouo gignun Vt delphini,baletnae,phoc .QMinqua alij tum

462쪽

Latini tum Graeci veteres cetaceos acceperint pro grandibus cuiusuis generis piscibus, ut alias monuimus, Veluti in thunnorum & galeorum genere quidam celacei sunt. De prioribus maxima ex parte hqc loquemur,quos Latini beluas marinas etiam vocarunt ab imma nitate , opinor, & magna cum terrestribus beluis similitudine: nam eodem modo concipiuntur & gignuntur, & pulmones habent, renes , vesicam, testes, mentulam: loeminae Vuluam, testes, mammas. Carnis quoque substantia non multum a terrenis discrepant,quae res patres nostros impulit,ut dubitarint aliquando, an quadraginta dietarum spatio, quo carnium esse nobis est omnino interdictum, belua rum marinarum carne vesci liceat.sed ut multa iis sunt cum terrenis animalibus communia, ita quaedam sunt, in quibus dissident: externis enim partibus mutilati sunt, naribus carent, pedibus, auriculis, mammae papillis. Nunc considerandum num potius in terrenarum quam aquatilium genere habendae sint eae, quae praeterquam quod aerem recipiant, in terra etiam pariant, & catulos educent. Etenim animantium discrimen a locis sumitur, quod aliae terrenae sint, aliae aquatiles: terrenae, quae aerem recipiunt: aquatiles, quae aquam. Et nulla earum,quae humorem recipiunt, aut volucris est, aut pedestris, 1 M'. nec cibum sibi ex terra petit autore Aristotele . At sunt quae inter animaι ca. a. has ambigunt, in quo genere sunt beluae marinae, & quaecunque fistulam vel quid simile cum pulmonibus habent,ut delphini, balenae,

Ibid m. testudines & similes: quod genus, inquit Aristoteles, neque terrestre, neque aquatile facile dixerim, siquidem terrenum est, quod ae rem recipit: aquatile, quod aquam secundum naturam r utrunque enim participant, cum & aquam hauriant reddantque per fistulam, vel foramina narium loco, & aerem per pulmones. Vel fortasse rectius aquatile genus ita distinguemus, ut aliud sit quod aquam ad

mittat emittatque, ut Una cum aqua admisso aere refrigeretur, aliud propter cibum: quum enim in humore cibum accipiunt, seri non

potest quin aliquid humoris simul hauriatur, quod haustum, quo

emittant, instrumentum habeant necesse est: refrigerationis vero

causit aerem per pulmones trahunt, cuiusmodi sunt cetacei, de quibus nunc tractaturi sumus. Hi a sese differentiis quibusdam secer nuntur. Sunt qui corporis magnitudine reliquis praestant, ut bale

nae, physeteres, orcae, pristes delphinis & phocamis longe sunt immaniores, testudines marinae mediae sunt magnitudinis. Disserunt& partibus quibusdam internis & externis. Orca truculentos dentates habet, delphin multos quidem sed paruos & minus noxios, phoca luporum terrestrium dentibus similes, musculus nullos sed horum vice setas longas suillis similes.Testudines etiam dentibus carent, sed pro his maxillarum pyxidatas commissuras habent. Cetacei multi

463쪽

LIBER XVI.

fistulam habent praesertim maximi, ut balenae, physeteres, quae deest testudinibus & phocis, sed iis sunt foramina duo ante oculos narium loco. Vita differunt nam balente aqua & spuma maris Vescuntur, orca & phoca piscibus. Balenae, delphini & omnes fere beluae ex semine concipiunt, &viuum animal pariunt. Testudines ob integumenti duritiem & compressius latiusque corpus vivum animal in utero gestare non possunt. Ab his utpote quae notiores sunt, ordiemur.

De Testudinibus.

Plinio credimus, qui Lis Ro xxx 1 1. haec seripsit. - '' Geminus similiter victus in aquis terraque & testudinum, effectus quoq; pari honore habendi, vel propter excellens in usia pretium, naturaeque proprietatem. Sunt. ergo testudinum genera, terrestres, marinae, lutariae,&quae in dulci aqua vivunt: has quidam e Graecis emydas appellant. Nequis vero e mydas easdem cum lutariis esse existimet, Plinium Do quatuor genera distinguentem audiat, aliquanto post Ex quarto genere testudinum , quae sunt in amnibus diuulsarum pinguia cum algoo herba tuis, admisto unguento & semine liiij, ante accessiones perunguntur aegri praeter caput,&C. Aristoteli duo duntaxat genera esse videntur , testudo terrestris & marina, ac Videtur χελύπης ΠΟ-mine testudinem terrestrem proprie intellexisse: quum enim de marina loquitur , θαλατιε, χελώνlis semper dicit: quam vero testudianem lutariam sue murem aquatilem vertit Gaza, mi vocat Aristoteles,nisi mendosi sint loci. Haec ex Lis. v. de histor. animal .perspi- p 3ycua fiunt , quum de testudinum partu loquitur : υ μδ. χελωνη τὸ - Εοδι ρ s διχοοι, Οὐαπρ τίν ὀρνίθων. Testudo oua durioris testae, & bicolora edit, quale ouum auium est. Deinde η O MA ςG G .PHος sil θυ G βοθ υον πιθωύδη : mus aquatilis siue testudo lutaria in terra scrobe effossa dolij amplitudine parit oua. Tei Τουsi 5-α 'αλμια χελῶνα ἐν γη ομοια τοιs Osrici GA χνοις. Testudines etiam marinae egressae in terram pariunt oua auium cortalium ouis similia. Item libro secundo πλων 9 non sine epitheto Op δε dicit inter quadrupedes recenset, nequis in mari quadrupedes esse neget , quanquam pedes ij ad natandum magis quam ad ingrediendum sint comparati. Tύν δυ μα δων-η θαλατ α

464쪽

ta ἐθος λογον τίν - ων , η με θ εχs τώ νεφρους η θαλα- χ λω- σοις δαίοις. Quadrupedum Vna testudo marina habet magni tudine caeterarum partium rationem, similes bubulis renes omnino IA .eu 3. ei adhaerent. Alio loco eiusdem operis de utraque loquens utrique epitheton addidit. T, ον 5 omν-τί- . , Ecbo-

κ, η θαλατύα μώj v χρολοι. Quin etiam pedestrium quadrupedes quae ova pariun eodem coeunt modo, quo ea quae animal generant mare superueniente, ut testudo tam aquatilis quam terrestris. V '' Idem libro tertio de partibus animal. δι' νεφρύν,ὐδὲν γαρ νεουους ουδιε των πh ω ν, Θ λε me f, των φολι τῶν, - θα - E c 'ses χελύν- Renum etiam similis est ratio nullum enim pennatum,nullum squamatum,nullum corticatum renes habet excepta testudine terrestri & aquatili.Ex his perspicuum est Aristotelem duarum dutaxat testudinu mentionem fecisse , a vero quam testudinem lutaria interpretatus est Gaza, nunqua χελων appellasse, sed seorsitam semper expressisse, ut ex iam citatis locis liquet

nunc expendendum non potius εμ- apud Aristot. quam legere oporteat. Quanuis enim testudinem lutariam Gaza murem aliquan- do verterit,ut inde appareat saeuo legisse,tamen libro tertio de partiabus animal. non μυς sed cisaei s legitur. Cum enim de utriusq; testudi nis renibus locutus fuisset Aristoteles,subdidit, η ο νεφρους ουδεκυτιν , δυαμ λα' πωι χελωνιου αδιαπνουν -) E eb. genus tamen testudinis,quam lutariam vocant,& vesica 3c renibus caret: fit enim propter eius mollitudinem tegminis,ut humor facile dissetur. c. i. Et libro octauo de histor.animal. Tῶ ο πεσαν , 9 δεχομ* δε et αερα, τα

οῖον αι τε υλ β- ραλοι mi χλωρ l , οῦκρ δε λοι, Ana ι - - μοι, τίν ελαάγων οἴν αὶ τεμυM. Multa spirabilis p destrisque generis humore gaudent,& ita nonnulla ut ne vivere qui dem disclusa ab aquae natura valeant,ut quae marinae testudines appellantur, & crocodili,& fluviatiles equi,& vituli marini, atq; etiam ex minori genere testudines lutariae siue mures aquatiles dicti. Vides apostrophum solum deesse,quominus ε αυδιες legatur, ut pro OV τεlata substituendum sit Met εμυ .atque ita ubique legendum esse con tenderim ubique apud Aristotelem ut apud Plinium. Hoc confirmat ex Hesychio Phavorinus, εμ- ζῶων is λιμνη ἐν πηγη - βυον, οι o U-- CV in Ρ Quare duobus testudinis generibus ab Aristotele constitutis, tertium addere possumus scilicet quas in duo genera partitus est Plinius, ut aliae sint tutariae, aliae in aqua dulci vivunt.De marinis tantum dicemus,quaru tria genera describemus. De Testu-

465쪽

LIBER XVI.

De Testudine corticata.

ce V UT III. V' M Testudinum marinarum genera diuersa sint,

nominibus eas distinguere oportet. Primam igitur corticatam vocabimus,sive corticosam, quia cortice, id est,duro & crustoso ac aspero integumento operta sit ab arboribus ad animantes ducta translatione. Est igitur corticata testudo terrestribus ac lutariis similis capite ac testa, sed maioraeaput nunquam in testa c5dit sed semper exertum habet, ac ceruicem tantum pro arbitrio modo extendit, modo contrahit. Dentibus testudinum genus omne caret, sed rostri margines acuti sunt superiore eius parte inferiorem claudente pyxidum modo. Natura testudini marinae tanquam amphibio animali partim pinnas partim pedes tribuit: priores pinnς latae sunt admodύm,alas recte appellaueris hae duris aculeis veluti unguibus munitae sunt, posteriores pedibus similiores sunt cum unguibus, qui ungues natationi nihil conferunt, sed ingressui in terra,alς vero pedesque natationi in mari. Linguam imperfectam habet, sed asperam arteriam,pulmones, cor, diaphragma iecur,lienem,intestina,testes & mentulam mas, uterum foemina. Pulmones in testudine maiores sunt & multo densiores, quam in terrenis animantibus, ne, ut opinor, aquae maior copia una cum alimentis hausta in tenues meatus se penitus infirmans reiici tota non posset per foramina illa, quae narium loco in superiori rostri parte habet,quibus aquam reiicit non aliter quam det phini per fistulam. Et si linguam minus perfectam habeat testudo,perexiguum tamen & abruptum sonum edit, ut scribit Aristoteles, qui terrestri

466쪽

tantum id tribuere videtur, sed etiam maring competit,Vt ego expetientia comperi. Cum enim in omnibus sit eadem oris,asperet arteriς, pulmonum constructio,cur non omnes eundem sonum edentὶQuin& manifesta suspiria emittit marina, id quod in ea expertus sum, quam domi alui, quum diutius extra aquam moribundam detinearem. Cum ex iis quae ova pariunt aves piscesque, neque vesicam neque renes habeant,quadrupedum una testudo habet,ratione magnitudinis caeterarum partium: habet & renes quasi ex multis paruis 1 e-nibus constitutos, similes vitulorum, lut rarum, delphinorum renibus.Idem in puerorum renibus obseruauimus,dum utero gestantur,& quandiu lacte nutriuntur,cuius rei causiam alias exposuimus. Qui-' bus vesica inest,necessariὁ & renes,vel quod renibus portione respo-deat, inesse oportet, non contra: nam aues quaedam vesica quidem carent,sed renum vice carunculas quasdam latiusculas habent, renuspeciem ostendentes, quasi ea caro quae renibus delegata est, locum non habeat, sed in plura dispersa sit. Renes autem & vesica auibus

desunt,quia raro potu utuntur, siccioribusque vescuntur alimentis:

quamobrem si quid serosi sit humoris,facile per cutim digeritur, vel

in plumas abit. Illud non sine causa miretur aliquis,cur testudo marina renes vesicamque habeat: tutaria vero & vesica & renibus careat ex sententia Aristotelis libro tertio de partibus animal. quem locum superiore capite citauimus. Cuius quidem ratio quam ipse Aristoteles reddit,infirma mihi esse videtur: fit hoc, inquit, propter tegumenti eius mollitudinem,ut humor facile digeratur. At testudo coriacea,de qua postea dicemus,mollius tegumentum habe plusque

humoris colligit,tamen & renes & vessicam habet.Quare cum maiorem τ' - ψιοι quam cuiusquam hominis autoritati fide adhibeam, asermo testudinem lutariam & vesicam manifestam ac magnam Arenes carnosos habere prope testes. Idque per mihi mirum videtur Aristotelem, qui splenem admodum exiguum in ea viderit, ut recto annotauit libro secundo de histor. animal. vesicam & renes non ani maduerterit, nisi forte impedimento fuerint ossa, quibus coxae articulantur, sub quibus, veluti sub pubis ostibus in homine latent eae

partes,vel una cum peritonaeo disrupta evulsaque fuit vesica, quae aperitonaeo non nisi ab exercitatissimo disiungi possit. Haec demonstratione nulla mihi sunt confirmanda, cum sensus solus huius rei fidem faciat.Sed cum rem ita habere compereris, tum quaerenda causa ususque harum partium, quae eadem sunt in lutaria ac marina testudine. Sed iam de actionibus differamus. Testudines tam aquatiles quam terrestres,& pedestrium quadrupedes,quae Oua pariunt, eodem coeunt modo,quo ea quae animal generant, mare scilicet superueniente sine ullo negotio,vt aliquotiesvidimus,etiam si cortice Contatecta:

467쪽

tectae sunt. habent enim in quod meatus contingant, & quo in coitu

adhaereant .Pariunt autem marinae egressae in terram,oua auium cortalium Ouis similia,& defossa coopertaque incubant noctibus. Ouorum numerus maximus est nam ad centena pariunt. Haec Aristote- ιο les, cuius sententiam retulit Plinius his verbis: In terram egresia in herbis pariunt oua,auium ouis similia ad centena numero,eaque de- fossa extra aquas & cooperta terra, ac pauita pectore ac complanata incubant noctibus. Educant laetus annuo spatio. Cum de marinisl oq u atu r Plinius, ut ex toto contextu apparet,commiscet ea quae Ari ἐψ stoteles de marinarum & terrestrium testudinum partu seorsum seri 'i' bit hoc modo: Testudo s de terrestri intelligendum in ova durioris i sta, dc bicolora edit,quale ouum auium est eaque defossa& cooperta terra, ac pauita & complanata incubat crebrius repetens, scutumque sequente anno excludit. Et paulo post. Testudines marinae egressae in terram pariunt oua auium cortaliu ouis similia,& defossa: cooperstaque incubant noctibus. Ex his igitur distinguenda erit Plinij lectio. Idem ex quorudam sententia aliam pariendi rationem adfert. Qui, dam oculis spectando quoq; oua foueri ab iis putant. Foeminam coitum fugere, donec mas festucam aliquam imponat aduerin in qua sententia fuit Oppianus scribens testudines foeminas timere atque odisse concubitus, quod nulla in coitu voluptate sed dolore magno afficiantur,quia maris pudendum veluti stimulus est acutus, durus &osseus,eam ob causam inter se dimicant, ac multum incuruis dentihus,id est rostris, sese lacerant, illi concubitus molestos fugientes,mares inuitas magis ac magis concupiscentes donec vi victas necessario amore sibi copulat int.

pamphagae sunt,quemadmodum & crustacei pisces,si Aristoteli cre Ii dimus. Testudines marinς,inquit,conchulas petunt:habent enim os 'e omnium robustissimum,quicquid nanq; in os ceperint,sive lapidem, siue quiduis aliud,perfringunt ac deuorant, exeunt etiam in terram, ac pascunt herbam: hic idem modus vescendi crustaceis est: nam ea

468쪽

quoque omniuora sunt,quippe quς & lapillos,& limum & algam de

uorant. Plinius. In mari vivunt conchyliis,tanta oris duritia ut lapiades comminuant. Duas habui domi, quas N aqua & quibuscunque iniectis piscibus,rostro comminutis vivere sum expertus. Carnem pol tissimum o platarum, posteriorumque crurum suavem ac delica tam pipguemque habet testudo omnis fere marini odoris expertem,Styguis qui etiam e vitia effluit,actu frigidus sentitur. Ouorum albumen coctura nunquam bene spissatur, quod non tam frigiditati

quam partium tenuitati adscribo: quae enim natura crassa iunt vel

lenta quantumuis frigido diluta,facilὸ spissantur,quq valde tenuium

partium,Vt aqua manquam.Testudines omnes magni sunt in mediar . si rina usus. Seiu nunc de marinis tantum. Harum carnes, ut tradit Plinitis,admistaei ranarum cae nibus, contra salamandras praeclare auxim x lia η , neque est testudine aliud salamandrae aduersius. Sanguine alopeciarum inanitas, & porrigo, omniaque capitis ulcera curantur: inares re alutem eum oportet, lenteque ablui. Instillatur & dolori aurium cum lacte mulierum. Aduersus comitiales morbos manditur eum polline frumenti: miscetur autem sanguis heminis tribus aceti, hemina lini addita his, & cum hordeacea farina, aceto quoque ad misto,ut sit quod deuoretur fabae magnitudine. Haec singula & ma-'tutinam vespertina dantur,dein post aliquot dies vespera. Comitialibus instillatur ore,deductis labris his qui modice corripiantur. Spasmo cum castoreo clystere infunditur. Quod si dentes per annum colluuntur testudinum sanguine,immunes a dolore sunt. Et anheli' ius discutit quasque orthopnceas vocant,ad has in polenta datur. Feltestudinum claritatem oculorum facit, cicatrices extenuat, tonsillas sedat& anginas, & omnia oris vitia : priuatim nomas ibi, ardentium testissm.Naribus illitum comitiales erigit attollitq;. Idem cum vernatione anguium aceto admisto, unice purulentis auribus prodest. Quidam bubulum fel admiscent, decoctarumque carnium testudinis succum, addita aeque vernatione angulum: sed diu in vino testudinem excoquunt oculorum quoq; vitia omnia fel in unctum Cum melle emendat. Suffusiones etiam marinae felle Vel cum fluuiatilis sanguine & lacte mulierum capillus inscitur. Fel & contra sala I .i. d. am mandras,vel succum decoctum bibisse satis est. Galenus autor est v v ' in teres medicos saepius in antidotis sanguine testudinis marinae usos Liae .set: Disie,ut Dorotheum in antidoto in aliis multis. Et SDioscorides: Sanguis marinae testudinis cum vino & leporis coagulo cuminoque contra serpentum morsus,& hausta rubetae venena conuenie iter bibituraduersus venena & ad compescendu fluxum sanguinis e naribus vel vesica plurimum valet per te vel addito sanguine draconis virisque in aqua vulsaris herbae quae buxsa pastorii nuncupatur

469쪽

patur distolutis.Capiuntur testudines marinae multis quidem modis, ut tradit Plinius, sed maxime euectae in summa pelagi, aut meridiano tepore blandito , eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi, in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice, non queant mergi, inuitaeque fluitent, opportunae Venantium praedae. Ferunt & pastum egressas noctu, avideque saturatas lassiari, atque ut remearint matutino, summa in aqua Obdormiscere, id prodi stertentium sonitu, tuncque leuiter capi, adnatare enim singulis ternos, a duobus in dorsum verti, a tertio laqueum iniici supinae, atque ita ad terram a pluribus trahi. In Phoeni cio mari haud ulla dissicultate capiuntur, ultroque veniunt statuto tempore anni in amnem Eleutherum estiis a multitudine. Aristote les. Testudines marinae laborant plerunque & intereunt quoties innatantes siccantur sole, defecit enim in gurgitem facile nequeunt. Diuersam capiendarum testudinum rationem adfert Oppianus Aliquando testudines, inquit, importune piscantibus obuiae praedae pa- randae nocent, damnumq; afferunt. Sed facile est audaci & intrepido viro eas vincere. Si quis se in mari immerges testudinem supinam in dorsum conuerterit, quantu uis connitatur, fatum vitare non potest.

Capiuntur apud nos sagena quemadmodum & reliqui pisces,capiuntur etia iisdem retibus,quibus thunni.Terrestres testudines frequetius visuntur,& notiores sunt & minores quam marinae.EX Oceano marinam aliquado apud me alui aliquandiu. Quum Romae essem aliam vidi multo maiorem. In India maximae sunt, queadmodum &reliqua animalia. Plinius.Testudines tantae magnitudinis Indicu ma- Ii s.w.io. re emittit,ut singularu superficies habitabiles casias integant, atq; inter insulas rubri prςcipue maris his nauiget cymbis. Immanis fusi testudo illa quς in mari nostro anno 11Σo capta est tant Vt pueros atq; homines imperitos terreret,iis cratviribu ,ut funibus tracta homines tres supra dorsum stantes veheret,eadem bigis vix trahebatur. Qui Ceperat,circulatorii more pervicina oppida ostentabat lucri faciendi causa. Huiusmodi testudine arbitror fuisse ea,quae olim in Prouinciae oppido,quod Tarrasco nominatur,capta fuit,quantu ex eius pictura,

quae etiam hodie in oppidi templo cernitur,coniicere licet, nisi i pictor absurde pedes duos addidit, aculeosque maiores etiam in dorso effinxit. Quanquam longe aliter de ea re olim scripserint. Ferunt ad

470쪽

so DE PISCIBVs

Rhodanum in nemore quodam inter Arelatem & Auenionem monstrum quoddam fuisse alipra parte terrenu animai,altera piscem referens,boue crasitus,equo longius,dentes habens in utraq; maxilla,binos,ense longiores & acutiores, in flumine delitescens in homines irruebat ,& naues submergebat, huc ex Asia erupisse ex Leviathan aquatili serpente & ferocissimo natu, tandem a diu a Martha ita evictum,ut oue placidius reddiderit, quod cingulo suo ligatum, cum in terra cduxisset a plebe saxis fustibusq; peremptu fuit.Incolae monstruid Tarasconu vocabant, unde oppido quod etia hodie extat nomen positu cu antea ner&og, id est, niger locus vocaretur a nemore denso, Vmbrosoque .Alij re paulo aliter reserui. Sed utut res haec habeat, antequa Martha in prouincia venire potuisset Tarasco oppidii dicebatur,Strabone teste: Abest, inquit, a Rhodano Nemausus celena circiter stadia,quo in tractu ulteriore Tarasco exiguu oppidu,quo no nisi

post Christi in cetios ascessem appellere potuit Martha: scripsit autem Strabo tempore Tiberij Caesaris sub quo passus est Christus. Neq; est

quod quis miretur testudine marina in Rhodano ad Taras conem repertam fuisse,neq; enim procul locus is a mari abest,& aquarii dulcedine captae aliquado beluae marinς, vel undaru & procellam vi copulis loge altius fluuios ingrediutur,quod de testudinibus marinis asse-φ rit Plin .scribes in Phoenicio mari haud ulla difficultate capi ultroque venire tepore statuto anni in amne Eleutherum effusa multitudine.

De Testudine coriacea sive Mercuri j.

tusia quibusdam Pliniu secutis mus marinus. Sed non immerito dubitauerit aliquis, cur Plinius cum saepius

alias testudinem marinam Latine vocarit,mutato nomine,aliquado murem marinum nominauerit ei trita buens

SEARCH

MENU NAVIGATION