장음표시 사용
481쪽
Renes Venae magnae trunco arteriaeque magnae per emulgentes alligantur,sunt corporis proportione amplissimi inter hepar & testes si1-ti, numerosis carunculis racrematim compactis veluti acinis constantes. Urina Per ureteras in vessicam percolatur, quae terrestrium animalium vesicis similis sita est inferiore ventris parte. In ijs qui utero adhuc gestantur,in vrachum desinit, per quem urinam deponit in alantoidem tunicam ad diem usque partus. Editi in lucem per pudendum urinam sicuti terrestria emittui,& per musculum sphincterem retinent. Uracho arteriae umbilicales adhaerent, arteriae magnae inferioribus ramis insertar. Vtrinque sunt testes oblongi,quibus praeparantia vasa proposita su nt,in fi niti scilicet venarum & arteriarum e magna vena arteriaque ortarum ramuli, qui post varios & multiplices anfractus in epididymin inseruntur.Cum enim magna sanguinis copia multo semini generando necessaria sit,quae longo vasorum ductu ob spatij breuitatem transmutari dc elaborari non potest solerter admodum natura gyros illos vasorum instituit,ut illis,id quod longitudini deest pensaretur,& quibus singuli meatus capreoli modo intorti dependent,& in glandulosa corpora radici pudendi adnata desinunt,ex quibus, meatu Vrinario, neruo cauo genitale constat humano simile,cuius extremum foris propendet, in glandem tenuem linguis auium similem desines,quae praeputio non omnino integitur,intus replicatum latet,ad veneris usum exeritur. Oppianus.
Κεκρυ αφ, υχέων ο ε ελκε s εξω. Venas su as,neruos,arterias idem pudendum habet, ossi innititur quod ossi pubis proportione respondet. Inferiorem ventrem sumus executi de superiore iam dicamus. Thorax costis veris & mendosis, sterno,vertebris,musculis constat,cuiu S capacitatem pulmones magni complent, densiore substantia quam in terrestribus, crassitudine& colore hepar quadrupedum reserunt, tum ne aqua in rariorem substantiam altius penetrans eijci non posset,lum ne in magnis expirationibus,quibus in aquis fere semper uti coguntur tenuior substan tia facile disrumperetur.Hi in duas partes diuulsi sunt, parte inferiore adeo gracilescunt,ut membranam esse assirmes,undique cor com plectuntur pericardio conclusum,in medio thorace locatum , nulla in re porcorum cordi absimile: duos sinus,totidem auriculas, denique similia omnia habet. Adhaec asperam arteriam, sophagiam, moic Ulos, SI quaecunque in terrestrium corporibus sunt, clauicula exempta reperire est. Caput cum vertebris articulatur. Celebri dispositio est diuersa, nam in anterius de posterius diuisum est, non in dextrum sinistrum,ut in homine,neruorum coniugationes ex eo nascuntur, Rr
482쪽
plexus χνομης in eo,rete mirabile, meninges duae pro integumento. ut omnia haec in summam contraham, porco terrestri maxime similis est: differt autem colore,felle, renum forma. Superest ut scemina rum partes internas explicemus,quo istus generatio intelligi possit. Vulua ceruicem palmum unum longam habet,ea deinde in ramos duos distribuitur,veluti in quadrupedibus terrenis videre est, testes ad uteri cornua possiti,pudendum inter umbilicum & podicem, Non
parte superiore sed prope pudendumammae sine papillis perspicuis,
sed harum vice alueoli humoris duo sunt, utrinque unus e quibus lac fluit, quod ore catulorum parentem sectantium excipitur .Foetum ex semine concipit, sine ovo, & perfectum in lucem edit,singulos uno partu,interdum tamen & binos,uterum gerit decem mensibus. AEstarib.6.debi'. te parit, nec ullo tempore alio,vi recte scripsit Aristoteles. Unde Pli nij locus is falsiis videri potest. Agunt Vere coniugia pariunt catulos decimo mense aestiuo tempore. Nam si vere delphini cum taminis Commisceantur, gerantque uterum decem mensibus, quq seri potest ut aestate pariantὶ Dicam quod ipse experientia comprobaui. Quum haec scriberem,e matris utero istum quem hic depingendum curauimus vere ex traxi. Alterain Octobri mense dissecui, in cuius utero tum primum formari coeptos catulos inueni. Ex quibus effici neces se est,eum quem sere perfectum vere comperi proximar statis initio in lucem edi oportuisse: alterum initio autumni conceptum decem mensibus post nimirum aestate gignendum fore. Quare Plinij locum mendosum esse existimo neque cum intellexisse delphinos veris tempore coire,cum mox subiungat decimo mense catulos parere, aestiuo tempore. Sed legendum. Agunt vera coniugia, quod ex Aristotele sumptum est. Διοι ἰδου ri θιαετ ρηλων - γόοιs ὁι αρρως ταῖς θηλει ς. degunt coniugatim mares cum taminis.Chorto,amnio, alantoide tunicis istus in utero inuoluitur, sanguine nutritur per venas umbili- cales,spiritum per arterias easdem trahit.Denique eodem plane modo quo quadrupes animal vel homo in utero concipitur & nutritur,& in lucem editur. Coeunt delphini supinis partibus admotis mutuis amplexibus inhaerentes, hominum more. Oppianus.
In faciem mersi dulces celebrant hymenaeos Delphines similes hominis complexibus haerent. Id quod a me aliquando in mari nostro spectatum est. Lacte nutriunt catulos,gestantque eosdem infirmos,adultos diu comitantur, adolescunt autem celerrime,quippe annis decem ad summam peruentut magnitudinem,uiu ut annis copluribus. Constat enim non ullos
vixisse annis vigintiquinq;, alios triginta quod cognitu fuisse testatur
483쪽
Aristoteles praecisa a piscatoribus cauda,ut quos ita reddidissent mari, captos item agnoscerent,& spatium temporis scirent. Item Albertus tricenis annis vivere scripsit. Dormiunt rostro sublato siue fistula elata per summa aequoris qua etiam spirant, pinnas suas leuiter mouendo,stertentes etiam leuiter audiere nonnulli. Narrant quidam delphino motum adeo esse familiarem genuinumque, ut standi interquiescen dique nescius eundem vitae sortiatur finem quem & agitationis, sicubi vero somno sit opus,euolat in summum, moxque resupinus sensim ad ima deferri se patitur, ad terne autem contactum velut expergefactus resilit, denuo stridens,rursumque rationem eandem init quietem sibi hoc modo mistam motioni machinatus. Ce tissimum & hoc esse futurae tempestatis prognosticon, ubi in maris superficiem frequentius se vibret,& quodammodo colludat,cuius rei causam D. Thomas hanc reddidit:hyemali inquit,procella ingruente, ab imo maris consurgunt exhalationes, quae hyemi fomenta suggerunt, tuncque calor excitatur in delphinis, quoniam vero calidi propria est agitatio, inde contingit id animal crebrius erumpere, ac
sese ostentare. Ex quo illud est Plini, delphini tranquillo mari lasciuientes, flatus ex qua veniunt parte praesagiunt . item spargentes aquam,item tu Ibates tranquillitatem.Id verum esse affirmant piscatores & nautae. Non solum vero delphini,sed & alia etiam animalia tempestatem praesentiunt,ut echini arena se saburrantes, ut rante vltra solitum vocales. Sunt & multo plura quae tempestates prςsagiunt, de quibus Plidius LIB. xviii. Quare crediderim pisces in aqua camnaeris agitatione mutationeque affici, non aliter quam imbecillos &valetudinarios ob austrinos instantes flatus, dolorem in capite, vel articulis sentire, quod euenit ijs qui cum Neapolitano morbo diu conflictati sunt,uel arthricis. Sic laterum vel thoracis doloribus obnoxij septentrionales ventos pram unciant. Nam paulatim magis ac magis immutatur aer, priusquam omnino in contrarium permutetur. Leues autem immutationes facile ferunt, qui prospera sunt valetudinc,magisque externis causis morborum resistunt. Ad alias delphini actiones transeamus. Stridorem edit,vocisque nonnihil,quia asperam arteriam & pulmones habet,& linguam mobilem, quod ut intelligerent studiosi exertam in pictura expressimus. Sed statim reclamabit aliquis ex A11stotele,unaque cum Plinio nos errare assirmabit, de delphini lingua haec scribente. Lingua est his contra naturam aquatilium mobilis,breuis atque lata, haud differens suillae. Pro voce gemitus humano similis. Aristoteles autem dissentire videtur his
484쪽
stridet ac mutit efferens sese in aerem, sed non quemadmodum ea quae superius enumeraui: hic enim vocem & pulmonem, & arteriam habet,sed linguam non solutam, neque labra, ut articulatam vocem possit edere At qui Aristotelis cotextum propius inspexerit nobis,Plinioque minime aduersari intelliget. Etenim Aristoteles hoc capite
ostensurus,quae animalia vocem,quae locutione,quae sonum aliquem
siue strepitum edant, subtiliter haec omnia distinxit: ut vox a pharynge & pulmonibus pendeat, ut quibus pulmo desiit, ijs nulla vocis emittendae sit facultas,locutio vero non nisi vocis per linguam explanatio sit,quamobrem quae linguam non habent,aut m ἀπιλελυμιώ id est,
non liberam & solutam,ea neque vocem emittunt, neq; loquuntur,
at sonos edere vel alijs partibus possunt. Lyra igitur & chromis sonos stridoresq; mouent,quia neque pulmonem, neq; arteriam habent, Ac pectines quoties per summa humoris nitibundi serutur quod volitare dicunt,stridere sentiuntur, atq; etiam marinae hirudines quae subi
mes volitant mare non attingentes. Delphinus vero non eodem modo stridet ac mutit, quo hςc omnia,quia vocem habet ob pulmonem& arteriam:praeterea linguam mobilem ac liberam,sed non ita libearam & solutam ut voci articulatae & locutioni efferendae satis esse possit Quare non negat Aristoteles delphinum linguam mobilem habere,sed non ita mobilem & solutam,vi vocem articulatam efferre possit.Est enim breuis ut ait Plinius. Atq; huc esse germanum Aristotelis sensum confirmo ex ipsiusmet testimonio, cuius paulo post haec sunt
μ λιξον ι nλλα. Pueri ut caetera sua membra continere ac regere
queunt,sic etiam linguς sunt impotentes,& quidem imperfecti,& se ro lingua absoluuntur.itaque magna ex parte balbutivi, tortiq; sunt lingua. Pueris igitur lingua non deest,neq; adhqrens est, sed mobilis& lata quaeq; exeri potest,sed nondum ita libera ut voce distincte ariaticulateq; enunciarc possint. Ita delphinis lingua est lata, mobilis,quae
modo execi,modo condi possit,non haerens palato neq; ossea, non ita tamen soluta ut voce explanate efferre queant Porrὁ neq; labra, neq; palatum cameratum habet,quae locutioni conserunt.Delphinum audire,carter6sq; omnes pisces costat ex ijs quae diximus quu de piscium L ns'. sensibuS ageremus. Huius vero sensus organum nullii manifesture periri potest,ne in delphino quidem ut putat Aristoteles. At audire sine meatu ullo parteq; huic rei destinata, nullum animal potest, per quam soni voce'; ad cerebrum perferantur. Qua ratione impulsus cum delphini cranium diligentissime contemplatus est em,manifestissimum audiendi meatum, qui ad cerebrum usque patet inueni,c regione in vivi delphini capite forame tam exiguum, ut fere oculorum
485쪽
aciem fugiat statim post oculum,qui situs in causa est, cur dissicilius reperiatur sunt enim oculi & foramina illa in eadem fere linea cum oris scissiara.Cum vero Agacissime odoretur, multo dissicilius est inuenire quae pars huius sensus ministra sit, quod non solum in delphino sed in omnibus aliis pistibus admiratione dignu est:neq; est quod
quis per foramina illa quae ante oculos sunt narium loco pisces odores percipere certo credat, ad cerebrum enim usque non permeant, sed partim obsepta,& c ca mox desinunt, partim ad branchias feruntur. Omnes tamen odorari certum est,cum esca recenti abstineat,nec
iisdem escarum generibus omnes capiatur,sed variis,scilicet sui agnitioni odoris, quippe cum vel foetidis nonnulli alliciantur. Quare meatus istos caecos esse existimo,& qui oculis nostris cerni non pocsunt,per quos tamen odori ad cerebrum pateat aditus, ut qui tenuioris essentiae sit quam humor.Quod si in his qui branchias habent perspicui non sunt,quanto minus esse debent in iis qui pulmonibus spiran In illis enim branchiae valde patent, ut sine inspiratione magna odorari possint, hi cum respirationis organum intus lateat, sine magna inspiratione & aeris tractu odores non percipiunt, ut docet Galenus in lib. de odoratu, quibuscum una in cerebrum penetraret aqua,si per apertos meatus permearent. Odores autem in cerebrum piscium sese insinuare id maximo est argumento, quod ad escam nudorosam accedunt,odoribusque caput repleatur & grauitate retetur. Et ut de caeteris taceamus,de delphino odore unguenti grauiter onfenso historiam ex Plinio narremus. Alius inter hos annos in Afrieo ψ ' 'litore Hipponis diarrhyti,simili modo ex hominum manibus vesces, ferensque se tractandum,& alludens natantibus, imposit6sq; portas, unguento perunctus a Flauiano proconsule Africae, & sopitus ut apparuit)odoris nouitate , fluctuatusque similis exanimi cardat hombnum conueuatione,ut iniuria fugatus per aliquot menses,mox reuersus in eodem miraculo fuit.Qua in re delphino cum suibus convehit quibus amaricinum inimicum est,si Lucretio credimus. ιDenique amaricinum fugitat FG ον timet omne u .ar
Quoniam actiones sine partibus tuae harum gratia a natura conditae sunt explicari vix possitnt:iis addamus quaedam de ilelphini ore ab Aristotele & Plinio prodita,quibus fori dubitare possit ali quis stne delphinus veterum quem hic exhibemus.Cum enim delphino reostro sit os ante & in prumptu longa etiam scissura & multum infra rostrum descendens tamen Aristoteles haec scripsit: οι θλλ- tib s dem.
486쪽
phini & omnes cetacei resupinati cibos capiunt.habent enim os subter, unde fit ut minores priculum facilius possint evadere,alioqui pauci admodum seruarentvt,quippe cum delphini celeritas, atq; edendit ..L M. facultas miracsse videatur. Et alio loco apertius: θ-5 mm se διαφορ', e υτ μυνυ εχs-εis 5 π' o o εν τοῖς
tiς, a lijs enim 's est ante & in promptu,alijs infra parte supina,vi dei phinis N cartilagineo generi,quamobre haen nisii couersia resupinen tur,cibum corripere nequeunt, quod natura n0n solum salutis gratia reliquoru piscium fecisse videtur dum enim illa sese conuertunt mora intercedit, qua piscis quem insectantur euadere possit: nam Iuni auge0uν rapina piscium vivunt verum etiam ne nimis deuorandi idumn explerςnt , iis enim facilius caperent breui prae immodic satietate: perirent. Praeterea rostrum rotundum est di tenue,aib 9 cq qxibdsue diuidiinos non possit. Ex ijs sua mutuatus est Plinius: Nisimulaum insanostrum os illi foxet medio pene in ventre, nullus piscisso Asnritarem eius euadoret. Sed aMrt mora prouidentia naturae, quia nisi resupini atqueconuersi non corripiunt,quae causa priecipue celeritatem eorum offendit. In his Aristoteles &Plinius videntur delpinnis psin supina parte tribuere.quod galeis & alijs multis cartilagine proculdubio competit elphinis n5 item:de quibus id verissime dicii gradiderim quod in supini conversi cibos corripiat: tum propter, dissas quas reddit Aristoteles, tum propter longam oris scissutaram multiim insta descendentem, ob quam si pron.vescerenturcilii in bene ιψripi posseu Gque hinc & inde dissiuerent, nec recta
in oris fundum,ac inde inces phagum dest entur. Addam aliud. quod a veteribus dictum e cro haud consentaneum. Aulus Gel.isa quit: verba Appionis subscripsi eruditi viri ex AEgyptiacorum libro 'Vint quibus x delphini amantis,& pueri non abhorrentis consue si getsi auo Gaia rigation e* rcfieri: eaque omnia seipsum,
τω s, id es Et nos quidem vidimus apud Puteolus delphinum amantem mire Puerum, inclamatum a puero ζ a I acciri
487쪽
acciri. Quin etiam adnatans dorso puerum admittebat, ita Vt pinnae aculeos velut vagina conderet, ne dilectum sibi corpus lacerarer, receptumq; equitis modo insidentem per magnum aequor , per ducenta stadia deferret. Roma igitur tota, omnisque Italia constuebat, Vt piscem amoris causa vectorem pueri spectaret. Paulo aliter rem narrat Plinius. Diuo Augusto principe Lucrinum lacum inuectus pauperis cuiusdam puerum, ex Baiano Puteolos in ludum literarium itantem,cum meridiano immorans appellatum eum Simonis nomine
pius fragmentis panis, quem ob id ferebat,allexisset, miro amore dilexit.Pigeret referre,ni res Maecenatis & Flauiani,& Flauij Alfij,multorumq; esset literis mandata. Quocunq; diei tempore inclamatus a puero,quanuis occultus atq; abditus ex imo aduolabat, pastusq; e manu praebebat ascensuro dorsum,pinnς aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequo; in ludum ferebat. Simili modo revehes pluribus annis, donec morbo extincto puero subindo
ad consuetum locum ventitans, tristis & moerenti similis ipse quoque quod nemo dubitaret) desiderio expirauit. Hi delphino aculeos in pinna dorsi tribuunt, quod falsum esse sensus ipse conuincit: nullas enim omnino spinas, neque aculeos in ulla corporis parte habet det phin. Quare vel fabulosa ista esse oportet, vel eos qui ista scripserunt parum diligenter delphinos inspexisse. Pinna unica est in medio dorso satis rigida aliae duae in ventre,ita si1tae ut non solum natatum, sed etiam ut motu quo sursum sese effert respirandi causa adiuuent. Aliqduae in cauda, quarum etiam magnus est usus & diuersus ac in alijs situs.Non ex recto spinae dorsi ductu oriuntur,ut altera sursum,altera edeorsum spectet,sed ex caudae lateribus, altera dextram, altera si1nistram partem versus,ita ut cauda sua latitudine aqua erberet: Cuius tanta vis est,ut prouerbio dictum siti, δελφῖα et τ η cyον διον, id
est, delphinu cauda ligare,in eo qui frustra quid piam conantur,quod non dictum est propter caudam lubricam, etsi lamis sit, sed propter
eius robur: nullus enim quantumuis viribus praestans delphinum hac
restrium animalium velocissimi mihi videntur esse delphini: super-
488쪽
siliunt enim nauigiorum magnorum malos, quod maxime faciunt,
quum piscem quempiam cibi causa persequuntur:tunc enim si is su git,ad fundum usque fame urgete insequuntur: quod si longior fuerit reuersio spiritum continent,quasi spatium apud se reputantes, &conuersi sagittae modo feruntur,celerrime itineris longitudine emetiri volentes respirandi causa,quo impetu nauigiorum quae forte il-tib. s. eap. s. luc fuerint, malos superant. Quae Plinius maiore ex parte expressit. Velocissimum omnium animalium non solum marinorum delphinus , sed ocyor volucre, acrior telo. Nam cum fame concitati, fugientem in vada ima persecuti piscem,diutius spiritum cotinuere, ut arcu dimissi ad respirandum emicant, tantaque vi exiliunt, Vt plerunq; vela nauium transvolent vento euntium. Unde qui hieroglyphicis literis res significabant, velocitatem per delphinum expresserunt: quod indicat celeberrima illa & omni Principe dignissima sentatentia Φαδεως,id est,festina lente, quae Octauio Augusto adeo
arrisit, ut non in sermonibus modo quotidianis crebrius usurparet, verumetiam epistolis suis frequenter insereret, admonens his duabus vocibus. ut ad rem agendam adhiberetur simul & industrii cele ritas & diligentiae tarditas. Eadem Tito Vespasiano adeo placuit, ut numismatis insculpserit, quae altera ex parte faciem Titi Uespasiani
cum inscriptionc praeferrent, altera ancoram , cuius medium ceu temonem delphin obuolutus complectitur, ancora tarditatem, delphino celeritatem designante. Eandem delphini celeritatem compa-
Ab hoc delphini in natando impetu ortum est prouerbium, χλ-
γνα διδου , Adelphinum nare doces,in eos copetens, qui monere quepiam conantur in ea re,in qua cum sit ipse exercitatissimus, nihil eget doctore.Veruntamen delphinus etsi velocissimus & forti Csimus sit aduersario non caret:amiae enim cum eo pugnant, & evu-. gnant,ut capite de amia fusius exposuimus. Idem crocodilos necat in ' 'φ 'luilo,ut tradit Plinius.Verum in crocodilo maior erat pestis, quam Vivno esset eius hoste natura contenta. Itaq; & delphini immeantes Nilo,quorum dorso tanquam ad hunc usum cultellata inest penna,abigentes eos praeda,ac velut in suo latum amne regnates,alioqui imparesviribus ipsi astu interimunt.Callent enim in hoc cuncta animalia, sciuntq; non modo sua commoda,Veruetiam& hostium aduersa,norunt sua tela, norunt occasiones, partesque dissidentium imbelles. In ventre mollis est tenuisque cutis crocodilo, ideo se ut territi immergunt
489쪽
gunt delphini,subeuntesque aluum,illam secant spina. Superius an notauimus delphinum non in dorso tantum sed dc in toto corpore spinas omnino nullas habere, quamobre pro spina, legendu opinor pinna vel penna,quemadmodum ante cultellatam penam dixit. Sed
non sine causa dubitauerit is qui delphinum & crocodilum diligentius inspexerit,qui fieri possit,ut delphinus dorsi pinna crocodili alauum dilaceret. Nam crocodili cutis minus est in aluo dura quam in dorso,non tame ita mollis ut cultro etiam peracuto penetrari possit, delphini vero pinna no usqueadeo dura est neq; acuta,cui tam e vim magnam a celeritate addi non negarim. Non desunt qui sturionem nostrum, veterum delphinum esse crediderint,ob dorsi cultellata ocsa,quae clypeos referul,quibus etiam ligna veluti serra secari possitnt.
Atq; in ea lententia fuisse scio virum doctissimum,cuius iudicium his in rebus plurimi facio. Vulgus piscatorum ait delphinum balana
praeire, & iter praemonstrare,quod veteres musculo tribuerunt. Sed eius opinionis occasione inde ortam arbitror,quod ubi balςnte sunt,
ibi delphini & lamiar frequentes sint, a quibus balaenae dilacerantur. Delphinos fama est ii pompilum aut urgente fame, aut casse aliquo degustarint, stupidos seri subito,& viribus defectos nullo postea negotio maris aestu in litus eijci,ibique a mergis, caeterisque auibus ma. ritimis dilaniari & absumi.Tricenis diebus latere circa canis ortum
occultarique incognito modo scribit ex Aristotele Plinius quod ei magis mirum est,inquit,si spirare in aqua nequeunt Neque ego id verum esse crediderim, nisi in scopulorum specubus lateant, in quibus libere spirare possunt,quemadmodum faciunt & vituli mari. Solent
etiam in terram erumpere incerta de causa iisdem autoribus, sed id cestro diuexati faciunt veluti thunni S gladij.Prae dolore igitur in terram exiliunt,cuius rei oculatus sum testis, reperi ipse cestrum siue asilum delphino qui in litore iacebat inhaerentem. Idem eis accidit
mugiles veloces admodum persequentibus, quu enim citatum cura sum inhibere non possunt: in terram usque impelluntur. Statim tellure tacta moriuntur, ait plinius. Et Ouidius. a s e M
Memposquam bibulis iniecit furitus arenis Undasimul miserum itaque desituit.
Ex eo natum fuisse prouerbium autor est Plutarchus: delphini in terra vis,de iis dictu qui id in quo minus Valeant toto conatu petunt, quod delphinus tam stupendae agilitatis animal terrae contactu non patiatur. Sed hoc falsum esse docet experientia. Nam foemina quam dissecuimus,ut eam cum foetu exhiberemus, viva diu iacuit,& delphini vivi a nostratibus Lugdunum usque aliquando deportati sunt. Citius moriuntur si iisdem retibus quibus thunni capiatur, ob id quod inuiti sub aqua retinentur, respiratione priuati. Si sagena nostra
490쪽
vulgari capiantur,non capiuntur,quia sese efferendo respirant. Mul to Ocyus moriuntur fistula obturata, quod argumento est magis per fistulam quam per os respirare. Ichthyopolae nostri longius asporta re volentes,& vivos seruare,in fistulam vinum instillant, quod fitata iam non obstruit sed per eam in os & ventriculum penetrat, & diu tius spiritus conseruat. Delphini magna ex parte singulos edunt, inaterdum binos,quos inter animantes Omnes magno amore persequutur, unde si forte piscator alterum ex catulis tridente aut hamo capiat,ipsa sui casum non perhorrescit,neque captum deserit, sed insequitur,nec ullo modo ab insiequendo deterretur. alteru autem,si se te adsit caudae verberatione persequitur,ac mordicus premens able gat ne capiatur ,ipsa Vero manet,Vt cum filio moriatur, cui liberum erat periculo sese subtrahere. Mortuorum etiam curam habere traditum est extinctos enim ad continentem velut funere illos efferentes hominibus ipsos sepeliendos tradunt: post vero sequitur magna delphinorum multitudo, tanquam funeri operam dantium, eos ab impetu aliarum belluarum .iae devorentur defendentium. Ferut eos
dignoscere,qui e delphinis degustarint,illo'te deuorare:ab aliis vetaro abstinere,qui nunquam delphinum contigerunt, ut ederent,tanta beneuolentia sese mutuo prosequuntur. Tradunt etiam veteres,
delphinorum opera homines in piscatu usos fuisse. Unicum ex Plinio exemplum proferemus,& eo libentius,quod in Gallia nostra Narbo nensi solitum fieri narrat eo in loco,qui a Montepelio parum distat, quiq; Mon speliensibus nostris tam notus est, quam sua cuiq; domus. Praeterea locum Plini, in vulgaribus codicibus corruptis al1quot locis restituimus opera Guillelmi Pelicerij Monspeliensis Episeopi antiquitatis peritissimi. Locus est huiusmodi. Est in Nemausiens 1 agro stagnum Latera appellatum , Vbi cum homine delphini societate piscantur. Innumera Vis mugilum statuto tempore, angustis faucibus stagni in mare erumpit obteruata aestus reciprocatione. Qua de causa praetendi non possunt retia aeque,molem ponderis nullo modo to 'Ieratura. Et iam si non solertia insidietur tempori: simili ratione in altum protinus tendunt, quoniam Vicino gurgite assigatur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant. Quod ubi animaduertere piscantes concurrit autem multitudo temporis gnara & magis etiam voluptatis huius auida) totusque populus e lito re quantum potest clamore conciet Simonem ad spectaculi euentum:celeriter delphini exaudiunt desideria, Aquilonum flatu vocem prosequente, Austro vero tardius ex aduerso referente. Sed tunc quoque improuiso aduolant: propere apparet acies, quae protinus disponitur in loco,ubi coniectus est pugnae,opponit sese ex alto, trepidosiaque in vada urget. Tum piscatores circundant retia, furcisque subleuant,
