Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

491쪽

LIBER XVI. si

leuant,mugilum nihilominus velocitas transilit. At illos excipiunt delphini, & occidisse ad praesens contenti, cibos in victoriam disserunt Ope .Praelium feruet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent:ac ne hoc ipsum fugam hostium stimulet, inter nauigia

de retia, natantesque homines ita sensim elabuntur,ut exitus non appareat. Saltu quod alias blandissimum his in nullus conatur euadere, Di summittantur sibi retia, egressiis ante vallum protinus praeliatur. Ita peracta captura quos interemere diripiunt. Sed enixioris operae

quam in unius diei prςmium conscij sibi operiuntur in posterum:nec piscibus tantum,sed S intrita panis ac vino satiantur. Quς de eodem genere piscandi in Iasio Mutianus tradit, hoc disserunt, quod ultro neque inclamati praesto sint,partesque e manibus accipiant, & suum qu que cymba e delphinis socium habeat,quanuis noctu & ad faces. Hac piscandi ratione audio Hispanos aliquando vias fuisse non procul ab urbe 'Palamos nuncupata. Eadem hodie quoque uti possent piscatores nostri,nec dubito quin delphini ossa vinoque cicurari possent,& inclamati accurrere, cum aliquoties sibilo euocatos accessisse ad naues,& circumnatasseviderimus,nec minus hodie quam olim ad

id accommoda sunt stagni fauces ad Oppidum Malgurium vocatum .Quς si vera sunt, nec illud mirum esse debet,quod scribunt,delphinum hominis amicum animal esse, nec hominem expauescere ut

alienum, obuiam nauigiisvenire,alludere exultantem,veru & musica

arte mulceri symphoniς cantu,& pr cipue hydrauli sono.Hinc tantopere ab Herodoto primum,deinde ab aliis celebrata historia , qua ferunt Arionem Methymnarum delphino insidentem ad Tenaron fuisse euectum,qui erat citharaedorum sui seculi nulli secundus,quiq; primus hominum,quod nouimus,& fecit,& nominauit,& docuit Corinthi Dithyrambu .Hunc Arionem ferunt cum permultu temporis triuisset apud Periandrum c5cupiisse in Italiam, Siciliamq; nauigare: rursus parta ingeti pecunia voluisse Corinthum reuerti, & quu profecturus e Tarcto esset,quia nullis magis quam Corinthiis fideret, nauigium virorum Corinthioru conduxisse. Quum illum teneret, istos Arioni insidiatos,ut eo deturbato pecunia potirentur, hoc illum intelligentem Oblata eis pecunia, mortem tantum fuisse deprecatum. Non persuadeti nauitas iussisse, ut aut sibi manus inferret, ut sepulturam in terra nancisceretur, aut illico in mare desiliret. Arionem ad hanc necessitatem redactu obsecrasse,ut quandoquidem ipsis ita placitum esse, ut cernerent se omni siuo ornatu coopertum, stantemque

super foros audirent cantantem, & cum cantasset sibi se manus illaturum , atque istos permittentes sinuaserat enim eos libido audiendi pr stantissimum inter homines modulatorem e puppe in mediam nauem concessisse,illum inducto sibi ornatu,ac sumpta cithara super

492쪽

7z DE PISCIBVS

seros inchoasse carmen quo dicitur Orthium, eoque decantato sese ut erat ornatus,in mare iecisse. Et hos quidem cursum tenuisse in Co rintum, illum vero aiunt a delphino exceptum in Tenarum fuisse transuectum,& cum e delphino descendisset Corinthum eodem ha bitu perrexisse. Et ubi peruenit,quicquid contigerat enarrasse, & Pe riandrum quia non crederet)tenuisse hominem in custodia, ne quo prodiret: caeterum curauisse ut nautas haberet,eos accitos,ubi adfue runt, percontatum si quid de Arione memorarent, & referentibus illum Iospitem circa Italiam agere,fortunatumq; Tarenti se reliquisse, Arionem apparui sse eodem quo desilijsset habitu,istos terrefa ctos nihil amplius habuisse quod conuicti inficiarentur. Extat in Teianaro ingens Arionis ex aere donarium super delphinum sedens. Ea dem cecinit Oppianus.Iam ad magis necessaria conuertimur.Delphinum in mensas principum venire,magnoque in precio este in principum aulis vidimus, saepeque mirati sumus cum ferinus ille odor omnem cibi gratiam si qua sit,ingratissimam reddat. Apud nos fos soles ipsi atque infima plebs omnino abstinent, hinc fit ut rarius in foro nostro conspiciantur venales. Ad eos mittuntur qui longius a mari absunt,ut ad Auenionenses,& Lugdunenses,quia extra mare diutius uiuit,longiusque asportari potest citra putredinem, quoniam dura est carne & corruptu non ita facIli.Qualem succum gignat in cor pore delphini caro satis ex eo per spicuum est quod ex cetaceorum sit

genere. Qua de re Galenus LIB. I I I. de alimentorum facult. Philoti num reprehendens. Posthaecaute canem abscribit, quem in celaceo rum genere numerare oportebat,Vt qui carnem duram & excrementitiam habeat. Quapropter in Partes secto atque salito vulgares homines vescuntur,ingrati enim saporis ac mucosus:idebque cum sina. pi & ex oleo atque acribus condimentis eum mandunt. Ex hoc genere sunt balaenae, delphini & vituli marini, ad quos proxime magnithunni accedui.Item alio in loco. Diximus quidem iam ante de ceta ceis animalibus,quς marina sunt,in quo numero sunt phocae,bal nae,

delphint,libellet,ac grandiores thunni,& praeter illa canes, quaeq; his similia sitnt.Nunc aute de ipsis in summa dicendu, quod omnia eius

modi duram N praui succi, atque excrementitiam habent carnem. Quapropter sale potius condientes,ipsiS Vt plurimu viantur,alimentatum quod ex ipsis in corpus distribuitur,ea salitura tenuius facientes, eoque coctioni & sanguini faciedo commodius. Nam recens eorum caro ni valde probe coquatur, crudoru succorum copiam magnam

in venis congerit. His addam quod experientia ipse didici, delphini carne praeterquam quod dura sit & dissicilis cococtu etiam pinguem

esse,quo fit ut ventriculum relaxet,& nauseam moueat.Nunc de praeparatione dicendum,cuius uniuerse duo sunt potissimum genera.

493쪽

LIBER XVI. ΑΠ

Vnum quo cibi vitiu aliquod corrigitur, veluti quum salitur,ut cracius humor salis vi extenuetur,& generando sanguini accommodatior fiat,vel quum cibus decoquitur Veteru more, cepa, porro, apio, anetho,atque aliis huiusmodi coctioni additis ad crassi humoris attenuatione,qua praeparatione meliora redduntur omnia, quae crassum glutinosumque succum gignunt. Alterum est prςparationis genus quo ius utimur,voluptatis potius quam valetudinis rationem habentes,quum condimetis ea permiscemus quae ad gulam irritandam titillandumque palatum faciunt. Sic delphini carnem quidam praeparant in veru torrentes,quemadmodum & suillam recente, mali araniij succo intinctam edunt,vel ex codimento quod aceto sacchare,& cinnamomo constat. Alij in craticula assant. Alij farina bene subacta concludunt caryophyllis,pipere,etingibere,nuce moschata condientes,quibus odor ille ingratus euincatur. Elixa magis prObarim quam affam,modo in aceto & vino coquatur, iniectis apio, hyssopo,origano.Partes delphini quae magis comendantur sunt he pax,& lingua.Hepar tenera quidem est substantia,sed malu succum gignit. Lingua autem tenerior & pinguior atque hepati praefereda. Delphini cinerem in medicamentis numerat. Plin. quae sichenas & ti .e lepras tollunt. Quidam delphini iecur in fictili torrent, donec pinguitudo silmilitudine olei fluat, ac perungunt. Et febrium circuitus tollit iecur delphini gustatum ante accessiones Plinio autore.Et hy- Ibi .einior dropicis medetur adeps delphini liquatus, & cum vino potus. Pr terea delphini adipe linamenta accensa excitant vulvae strangulatu

oppressas. Infantiu quoque gingiuis dentitionibusque multum confert delphini cum melle dentium cinis,& si ipso dente gingiuae tangantur, adalligatusque idem pauores repentinos tollit. Absurda plane est quod scripserunt quidam matres in os catulos recipere, quod feri non posse perspicuo ostendit oris compositio, oesophagi angustia,catuloru ipsoru magnitudo. Id faciut galei ut suo loco diximus.

494쪽

47 DE PISCIB Vs

vel singulos procreat.Idε& phocaenae partus qui delphino similis est nasces in Poto, sed interest quod phoc na minor est, dorso ampliore Solo' caretaeo,plures etia genus delphini esse opinatur. Alio in loco

phocaens meminit,eamque in Ponto nasci scribit,quanqua vulgares nostri codices mcdosi sint sc enim habent: ἱξω γο -δελ ος ουδεν ἰσι is τω ἡνko,19 ὁ δελφὶς μκρος:legeὸum enim φ Ηινηs no se φαλαία ut ex prius citato Aristotelis loco perspicuum est,& ex Gazet conuersione qui phoc nam tursione interpretari solet. Iam vero eodem in loco non sed q cocis legendum esse alibi annotaui-rnus ex plinio, qui Aristotelis locum ita transtulit.In pontu nulla intrat besti a piscibus malefica praeter vitulos & paruos delphinos. Ve risimilς non est Pliniit vitulos appellasse cum vitulos marinos esse nosset, neque delphinos paruos pro phocaenis accepisse, quavis dixerit Aristoteles phocaena delphini specie esse sed minorernam in Ponto paruos duntaxat delphinos esse,ubi vero aliquantum processeris magnos haberi affirmat Aristoteles: Ad quod respiciens Plinius in Ponto nullam bestiam esse dixit praeter Vitulos & paruos delphinos. Cum vero in Ponto etiam hodie 'itulos marinos esse certissimum sit, vel lectionem Aristotelis immutandam esse no Imme rito quis existimauerit, vel in ea re Plinium ab Aristotele dissensisse.

De Tursione.

siue tyrsioietem vocat, que mouere potuit sui recte censet Hermolaus quod Plinius dixit delphinorii similia

tudinem habere, qui vocantur tursiones. Aristoteles verὁ phocamam delphino paruo similem esse scribit. Sed ea nota latis mihi esse no videtur:sunt enim & alia delphinis si- Ibidem ea is. milia ut platanista. Plinius. In Gange Indiae platanistas vocat, rostro delphini & cauda,magnitudine aute quinq; cubitoru. Multo maiore ratione is quem proponimus tursio dicetur, que marminu, id est, maris su em Galli vocant a corporis crassitudine: delphino enim si

495쪽

LIBER XVI. si

milis est,sed differt tristitia aspectus, id est, tristi corporis habitu gestuque est,& abest lasciuia 1lla,maxime vero rostrum canicularum rostris simile habet,ut in galeis videre est. Fuerunt qui sturionem nostrum tursionem esse dixerunt,nominis similitudine,ut arbitror, impulsi,transposita enim ex medio in principium litera S. ex tursionesturionem essicies,cuius opinionis autorem ferunt esse Gazam, quod verisimile non estinam phocamam Aristotelis tutiione non conuertisset,cum phocama 5 lac habeat, & catulos delphinoru modo pariat, sturionem vero oua parere non ignorauerit.

De Dalaena vulgo dicta siue de Musculo.

plicemus, lectorem admonitum velim,antiquos bala nae nomine unicam duntaxat beluam intellexiste,quo nuc piscatores Santonici Sc Hispani ad physeteres orcas aliosque praegrandes,&balaenae petii miles beluas abutuntur, quas tamen vernaculis,& proprijs nominibus distingunt, ut ex sequentibus perspicuum fiet. Prim tim igitur in Aquitanici maris litore,& in India immensa belua capitur quam balaenam vocant: plurimum N X x v I. cubitos longa esst , octo alta , oris scissura

ad duodeuiginti pedes porrigitur, dentes in eo nulli , sed horum

496쪽

loco in utraque maxilla corneae sunt lamime nigrae sensim in pilos suillis similes desinentes, quae in anteriore ,& posteriore siue interiore oris parte breuiores sunt, in media longiores, ab interioribus lingua intus continetur, & coercetur, inde educta vel abscissa, ita diffunditur, ut in eundem locum recipi postea non possit: maxima enim est, laxa admodum substantia, sale conditur,& a plurimis in maximis habetur delichs:est enim omnium corporis partium tenera rimaesex ea XX I. vasa implentur, cuiusmodi sunt ea quibus in Gallia salsamenta coduntur,ut huc & illuc convehantur. Oculi quatuor vinarum spatio a se distant,foris par ut apparent,intus capitis humani magnitudinem superant. Quamobrem falluntur ij qui bubulis

maiores esse negant.Pinnas duas maximas in lateribus habet, quibus natat & catulos in metu occultat.In dorso nullam habet. Cauda situ caudis delphinorum similis est, figura non multum absimilis,quam quum mouet, ita mare agitat,ut nauiculas submergat,vel si cymbam attingit,euertat.Rostro est breui,fistula caret,corio duro, nigro integitur sine pili cui lepades & ostrea haerentia aliquando reperiuntur. Internae partes veluti in delphino, pulmones, renes, vesica, testes,pudendum. In huius beluae ventriculo, mucus. spuma, aqua,alga foetida inueniuntur sine ullis piscium frustis, ut inde appareat carni uoram non esse.In quarundam ventriculo ambra visa est. Huiusmodi plane est belua quam capiti huic praefiximus, quam cum vulgo baiqnam appellauimus L I B. IIII. sed bal na veterum non est, fistula enim caret,id quod mihi omni asseveratione afirma rut, qui quotanis his beluis insidiantur& captas in partes secant.Fistula autem veteres Omnes uno consensu balaenae tribuunt.Quare cum balana veterum non si ex Vnica nota,propria quidem,& quς nulli cum hac communis sit m τον Aristotelis esse colligo, quem Gaza Plinium secutus muscu-M'. tum Latine appellat. ais o μυ-η ς uom ουκ χ,

iria, . v 'μ Gaza, musculus etiam piscis pii in ore intus habet

vice dentium quibus omnino caret, suillis similes. Plinius, Musculus marinus qui balanam antecedit dentes nullos habet,sed pro iis, setis intus os hirtum. Alio in loco Plinius inter beluas marinas musculum

lib. 3i. e. ix. numerat. Vt a beluis Ordiamur,arbores physeteres,batan ,pristes, tritones, nereides, elephanti,homines qui marini Vocantur,rOt.e,orcae,

arietes,musculi,& alij pisciu forma arietes,delphini. Quare cum Corneae illa lamime in pilos suillis ita similes desinant, ut si inde avulsos seorsum cuipiam ostendas,aliunde quam ex porci dorso auulsos esse neget,quibus pilis belua ista os hirtum habet, quam nota nullis aliis tribui a veteribus comperias,cum etiam belua sit a piscium forma a-

Plinij musculum appellare. Eum alio in loco Plinius balaenis viam

monst

497쪽

monstrare tradit. Bal nς musculus quandoque praegraui supercili rum pondere obrutis eius oculis,infestantia magnitudine Vada prae- natans demonstrat,oculorumque vice fungitur. A quo valde disientiunt Oppianus,AElianus,Plutarchus, qui longe diuersum a musculo non solum bal narum, sed etiam reliquoru praegrandiu celaceorum ductore describunt.Primum Oppianus beluis maris immanibus duce opus esse docet,lum quia nimia corporis mole de podere oppresset

tarde mouentur,tum quia omnes demptis canibus parum acute Cernentes facile possent impingere:idcirco viae comes illis adest paruus quidem aspectu,sed longo corpore,cauda tenui, qui anteit Viamque monstrat,vnde ν 'α est,ducem nominant,beluis marinis adeo gratus & amicus est, ut quo is velit sequatur,in ebque vitae salutisque spes omnes sitas habeant. TU et 'simi ora ολος νῆB Os ιδειν, δελιχον τε δεμsς , λεπει θ οἱ ψη

AElianus de eodem duce haec prodidit. Omne fere cetaceum tibia e .c. genus duce ad sibi moderandum eget, illiusque oculis ducibus ad videndum utitur. Is autem dux est, quemadmodum harum rerum periti testantur,longus piscis,colore albo, capite praelongo, angusta

cauda. Hunc ne ducem Vnicuique cetaceo natura dederit,an amicitia quadam is adductus cetum ultro antegrediatur,haud dio plane, sed id tamen factu naturae 1mpulsu arbitrarer. na sic separatim nunquam ab illo nauigat,sed ante huius caput antecedes,ipsius dux existit etenim cuncta illi & prouidet,& praesentit, caudaque praemonstrat singula,tum horribilia formidolosaque inhibet, tum cibaria conciliat, insidiasque a piscatoribus positas signo quodam ostendit,

atque quem locum propter magnitudinem adire no oporteat, praesignificat, nequando nimirum celaceum genus irretitum funditus intereat. Quod mirum videri debet, minimam bestia maximo animali vitae causam afferre: cum enim belua huiusmodi ad pinguitudinem peruenit,amplius nec audire nec videre potest: carnisi enim moles & videndi & audiendi viam intercludit, S: tanquam illius luminibus obstrui quare eius oculus improbe aflicitur ad videndum.

Quod sit is pisciculus quo ad necessaria utitur, perit, illi quoquς pereundum est. His subscribit Claudianus. Sic ruit in rupes amissopiste sedab Ss 3

498쪽

Belua, sulcandas qui praeuius edocet Undas, Immensumqwe pecusparuo moderamine cauda Temperat tanto coniungit foedera monstro.

Haec AElianum ex Oppiano mutuatum esse facile perspicietis qui Oppiani versus cum istis contulerit. Quare obseruandu est Oppianum ducem ballinarum depinxisse paruum,longo corpore,tenui cauda:AElianum vero longum piscem, colore albo, angusta cauda, quae faciunt ut suspicer Oppiani locum mendosuin esse ζαιος λῖν, Si enim paruus est piscis quo pacto logo corpore esse diceturΘEx AEliano igitur legendu crediderim λα ,s ἰδεῶν, vel quid simile,ut Oppianus & secum & cum Atiliano cosentiat. Quanquam Plutarchus huc ductorc paruu pisce esse affirmet. Locus est in libello. Utru prudentiora sint terrena animalia aquatilibus, ὁ ο Ἀλουμβιος ηγεμ- μάν ε κ, κωβιοῖ ἰχθυδιον, πι κ ἐ-ρίη , γνοι

λον ρρμβο χ αλματα , 9 πολλα διεφθα ου --ρ α κυβερνάωι τωὸς ω έξενεχθέ- Κ M γιυμ mio et O ώτωνΦυ ερος υρβυ , u π cu γω ποτερον Θρο ν ὐ γπρρο ερ-ειλα, IS, , S ' b rissis λοιμον γενε- eo M. IS qu m gubernatorem vocant,magnitudine formaque gobij pisciculus, ris quidem auium quum horruere, propter asperitatem squamae similis,grandiorum balςnarum cuipiam semper haeret,prq itque cursum dirigens,ne vel in breuia coenumVe impingat,ne vel in angustias incidat unde exitus non detur. Hunc bal na lubens sequitur Veluti remonem nauis. Ac caeterorum quidem quicquid intra barathrum beluae venit animal seu scapha, seu saxum,pessum it statim peritquebin alui profunda mersum. Hunc autem agnitum, ore velut ancoram recipit,dormitque una,quiescente quiescit, progrediente progredi uir,haud usqua diu noctuve destituens,hoc nisi facit errare impinge eque certum est. Periere multae dum Velut gubernatore carens nauigium,dulatae ad terram sunt,quod ipsi quoque circa Antic iam vidim*-c prius etia multo haud ita procul a Bianis balana eiecta di is trςscente pesto minuasisse narrant Hae sunt de balanaruductore,diuersae veterudententiae. Ego saepe bal naru piscatores in-mrrogaui,num piscis aliquis halaenas antecederet, qui fabulosum hoc esse mihi affirmarunt. Belua haec vitios catulos parit, id quod: a Z cx

499쪽

ex disiectione certissimum est,habent mares,& testes & pudendum,

foeminae & Vterum & mamas. Quae cum ita sint,iis quae ex plin. obii . Isi s.ca isci pollunt respodendu: sic enim scribit. Quae pilis vestiuntur animal

parIunt Ut pristes,bal na,vitulus. Et mox,Pilo carentium duo Omni--no animal pariunt,delphinus & vipera. Quasi vero nulla ex iis quae pilo carent,pariant animal praeter delphinum & viperam ac proinde φαυσικolis de quo nunc agimus :animal non gignat etia si pilo non Vestiatur. At tursiones, orc ,physeteres pilo caretos animal pari ut ex semine no ex ouo. Sunt quiae plures alij pisces Vt cartilaginei, galei, sine ullis pilis ex ouo animal procreantes,etia ipso Plinio autore eo dem modo quo vipera. Nam ea delphini modo animal non gignit sed ex ouo prius conceptu,delphinus vero ex semine siue ouo. Qua re uterque Plinij locus ut in codicibus excusis legitur, falsus est, vel inemendatus,quem ex Aristotele ut & multa alia desumpsit. Zoomi;

vitulus marinus, & reliqua quae pilis integuntur,atque in genere a quatili quς cete appellamus,ut delphini,dc quae cartilaginea vocantur quorum aliis fistula data est,branchiae desunt ut delphinis & bal nis. Vides hic balamam ab eoru quae pilis integuntur genere seiunctam & eadem sententia cum delphinis & cartilagineis comprehensam,quae sine controuersia pilis carent,ut fortasse apud Plinium sic legendii sit. Animal pariunt pristes balama, & quce pilis integuntur, ut vitulus. Pr terea illud non sine causi quis miretur,quod belua ista pulmonibus spirans fistula careat,quam habeat bal na Vera, phys rer,orca,quq fistula cum non solum ad relicienda aqua sed ad respitarandu data sit: huius vice musculus rimas seu foramina habet, quod rostro sit non oblongo sed obtusiore quam c ters belli , quea dira dum testudines 3c vituli marini. Caro musculi nullo est in pretio ingua sola comendatur,pinguitudinis maxima copia ex partibus cuti subiectis,& ex ventre colligitur,quq liquefacta non c5crescit, ob partium tenuitatem, eam ad lucernarum Vsus seruant. Osiibus apud

Ichthyophagos populos tecta sepiuntur, necnon horti in Aquitanico litore, ubi frequeter capiuntur maxime ad oppida illa quς lingua

vernacula biarris 3c capreton & S. Dan de ius nominantur: capiuntur

illic circa brumam non linea & hamis validisiimis ut fusius describit Oppianus, Si ex eo AElianus scribens bal nas duce suo orbatas de

carnea mole oculis imminente, oculos tenebris circunfundi, ideo Id. .e .cad scopulos& litora facile impingere.Tum robustos piseatores mirimum belus magnitudinem coniecturis assequi. si enim vertex extra aquam emineat,non obscura significatio est beluam ingentem esse,

500쪽

48o DE PISCI BV s

contra si dorsum extra summam aquam appareat: deinde robustinsimum hamum ad catenam ferream alligatum proiicere, belua ut escam videt sine mora effreni auiditate eam rapit, simulque ferro guttur transfigitur,cuius dolore incitata,catenam exedere & conficere conatur,quod ipsum postqua diu multumque conata est, acer rimis doloribus affecta, in pelagi profundum demergitur, cui funem omnem 1elaxant,tum quod nullis viribus retrahi possit, tum ne piscatores una cum nauigio deiiciat,sed viribus vento plenis fu,nibus appensis in imum desidere prohibitam, & fluitantem alij hastis, alij trudentibus, alij securibus cedui, & plagis multis evictam in litus pertrahunt. Sed in locis illis quae paulo anto nominaui eodem

. modo si piuntur balaenae, quomodo circa Scyllaeum tractum capi solitos olim xiphias,qui & galeotae Vocantur, narrat Strabo.

tione multis biremibus scaphulis, alter remigat, alter in prora stat hastam tenens. significante autem speculatore galeotam supereminerema beluae tertia pars e mari prominet,& propinquante scapha, ille e manu coniecto telo vulnus infligit. deinde relicto ferro hastile extrahit ferrum enim hami figura factum est,& leuiter hastili aptatum de industria.ex eo appentus est funiculus longus quem vulneratae beluae laxant,dum discruciata,& effugiens mortua fuerit,ium vel in litus trahunt vel in scapham recipiunt. Nautae dc piscatores eorum quae ante dixi oppidorum in capiendis balaenis admodum so tertes & expediti, ut ipsimet mihi narrarunt,ut etiam diligenter rem

omne mihi per literas explicauit Capellanus vir doctissimus & humanissimus clarissimi Nauarrae Regis Henrici medicus simili in balaenarum piscatu ratione utuntur, nisi quod pluribus cymbis opus sit,& celerius actis,atque vel ad fugiendii, vel ad insequendii habilioribus. Illi igitur e turribus speculati,si quas balaena, viderint tympanorum sonitu Omnes conuocantiquo signo dato omnes tanquam ad urbis excidiu accurrunt,telis & omnibus quae necessaria sunt instructissimi. In singulis igitur cymbis deni collocantur robusti remiges,alij multa tela longa, uspide hamata,quoru figuram sub belua figura expressimus,in beluam coniiciunt,quibus infixis de altius in haerentibus funes longissimos telis annexos relaxant, usque dum

vitam

SEARCH

MENU NAVIGATION