Libri de piscibus marinis, in quibus verae piscium effigies expressae sunt. Quæ in ntota piscium historia contineantur, indicat elenchus pagina nona et decima. Postremo accesserunt indices necessarii. Gulielmi Rondeletti, Doctoris medici et medicinae

발행: 연대 미상

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

501쪽

LIBER XVI. H

vitam cum sanguine fuderit,tunc una cum funibus balaenam in litus retrahunt adiuti maris Undis,prςdam partiuntur,cuius pars unicuiq; cedit pro telorum coiectorum copia, quae propriis notis & insculptisrnternoscuntur. Mares dissicilius capiuntur, foeminae facilius, maxime sit scelus sequantur: quum enim in his protegendis immorantur, fugiendi occasio perit. Eadem ratione orcae, physeteres omnesquessimiles beluae capiuntur, quam hic semel expositam aliis locis non repetemus: superuacaneum enim id Aret. Mihi non viderer homi-ms veritatis studiosi ossicium fecisse, nisi priusquam caput hoc concludam , impudens mendacium eius detegerem, qui de aquatilibus libros duos edidit,is initio prioris, quum de balaena loquitur, nescio qua fronte audet dicere Aristotelem partem bal nae musculum appellasse, quem etiam Oppianus veluti quendam alterum piscem balinae ducem esse cecinit. Verba eius adscriba,ut omnibus palam fiat, quam in eliciter in bonis autoribus versatus siti, imo eos ne attigerit quidem. Praetenturas ante oculos habet, ob id appellatas, quod his sibi picetendat iter:sunt autem tenues quaedam a sibiae, quaternis vl-nis longae,ac sesquipedem latae, ad extrema in fastigium acuminatae, longi stimis villis ad latera praeditae setas aut barbam appelles, per me licet) vulgus falso interdum caudam, interdum costam balanae nominat, cuius perpolitis ac bene exiccatis frustulis, politiores mulierculae sua pectoralia squae busta vocant) communire,vestiumque fibras rigidiores ac rotundiores continere, atque apparitores publici, virgularum ac fascium loco gestare solent. Partem hanc balae: nae appellauit Aristoteles. quem etiam Oppianus veluti quendam alterum piscem balaenae ducem esse cecinit:

mc ratione , inquit, comes cunAtis διξ torque Diarum

4 uuscuta etiparum misu,sed corpore longo, Et tenui cauda paulum semotus ab illo Praecedit. Et paulo post:

Hunc piscem mero ductorem nomine dicunt.

Qiuid hoc aliud est quς ,quam grauissimo autori iniuria facere3Mustulum,i nquit,partem balaenae appellauit Aristoteles,qui ne per

somnium quidem id unqua cogitauitanam mustuli nomine non utitur,sed Gaeta interpres ex Plinio,ut antea docuimus, que si vel U-- φαβέος legisset, in tam foedu errorem haud incidisset. Eius enim ver- L. ba sunt:Museulus etiam piscis pilos in ore intus habet vice dentium.

Aristoteles μυ o αν nominat,cuius locu prius protulimus.Cum vero

hoc solo loco musculi siue b mentio fiat, quis inde colligat partem balaenae scilicet assulas illas musculum vocari ξ neque Plinius tribus in locis, quos initio huius capitis citauimus, musculum partem b laenae facit,sed bcluam marinam. Ex his autem Latinis versi-

502쪽

48α DE PISCIBVS

bus Lippij quos citat satis liquet eum nunquam Oppianum legisse

qui tantum abest, ut bal nae partem musculum faciat, ut mustulum ne nominet quidem,sed piscem alium esse dicat, qui balaenis iter pro monstrat,quem paruum siue album vi ex AEliano emendauimus,essemt,longo corpore,cauda tenui nominatum πνη ',quo orbata balaena mox perit. Latinus interpres Plinium & Gazam secutus musculum conuertit,in cuius conuersione legenda mirum quam stupidus

fuerit,qui non viderit illic describi piscem diuersum a balaenis, semo tum ab illis praecedere,quod praetenturis illis conuenire nullomodo potest.His addendum Plutarchi testimonium qui pisce forma & magnitudine gobh balaenarum ducem vocat. Horum Omnium locos antea citauimus consultd tum ut quod propositum nobis erat demonstraremus, tum ut deinceps errores istos refelleremus. Quare nihil attinet iterum locos proferre, nec in tam manifestis erroribus coarguendis immorari.

X P R L S A est balaena quam hic exhibemus ad ve di

ram viuς effigiem,cuius etiam Hconem persimilem ad me misit vir doctissimus Ges erus. Eam Santones bestuaru piseatores vocant g arii gibbero dorso, id est, in tumore eleuato,in quo est pinna.Haec bal nis vulgo didiis minor no est,sed minus spissa minusque obesa, longiore est& acutiore rostro,ob id fistula habet, pinnae in ventre breuiores & minores,lingua quoq; minor,utpote quς quatuor dutaxat vel quinq; salsametariavasa impleat.Vorat haec aphyaru turmas.In mari Indico bal; net cum se supramodu ingurgitarint,clamant vel mugivi ta magno

503쪽

LIBER XVI. si

S contento sono, ut qui binis Gallicis miliaribus absunt exaudire possint Minore pinguitudinis saburra premunturiideo celerius caeteris mouentur,& natant frequentes in India sunt & nouo orbe. In fronte fistulam habent,foeminae mammas,uterum, Viuos scelus pariunt,iacteque nutrivi,& paruulos pinnis suis tegit ac tuetur mater.

Dormiunt atque adeo quaecunque fistulam habet, elata per summa aequoris fistula.Pinguitudinis, carnis eadem natura, idem usus qui superioris, denique eadem piscandi ratio.

positu est a vasis olearij siue vinarij similitudine quod

tereti est,& uniformi specie, eo hodie in prouincia &Gallia Narbonesi ad hauriedam & seruanda aquam utimur,& paru mutato nomine δε a Vocamus,quasi Orchos,id est, orcas.Talis est huius beluae figura: nam toto corpore est valde crasso & rotudo, extremis no Valde prominentibus & tenuio ribus. Santones estauiam vocant,ab humerorum seu potius scapulatarum latitudine & crassitudine. Est igitur orca rostro & fistula pinnis de cauda delphino similis,corpore Vigesies crassiore, potissimum circa ventre,dentes habet valde latos in acutu desinentes, serratos quibus baletna persequitur,qua quu mordet, veluti mugitu tauri a canibus coprehesi cogit edere.Quam ob causam nautae qui piscitus causa in nouum orbe nauigant,barbaroS rogant, Vel si liceat,imperant, ne orcas i dant,aut Venentur, quonia Orcarum opera balaenas,ph cas, aliasque beluas capiunt. Orcae enim truculentis dentibus beluas

504쪽

484 DE PISCIBV s

alias impetentes maris gurgites cogunt relinquere,& ad litora confugere,quas illic sagittis telisque aliis interficiunt. Ex quo colligere licet verum id esse, quod de balienarum dc orcarum pugna Plinius literis mandauit. Balaenς dc in nostra maria penetrant. In Gaditano Oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem aestatis temporibus in quodam sinu placido & capaci, mire gaudetes ibi parere .Hoc scire orcas infesta his beluam, & cuius imago nulla re praesentatione exprimi possit alia,quam carnis immensae, dentibus truculentae. Irrumpunt ergo in secreta,ac Vitulos earum & foetas,uel etiam in annum grauidas lacerant morsu, incursuque seu Liburniticarum rostris fodiunt. Illae ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes,& pondere suo oneratae,tunc quidem & Vtero graues,pariend1ve poenis inualidae,solum auxilium nouere in altum profugere,&se toto defendere Oceano. Contra orcae occurrere laborant, seseque opponere,& cautium angustiis trucidare,in vada urgere, saxis illita dere. Spectantur etiam prςlia seu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis,fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant: Subiungit his Plinius rem memoria dignam. Orca in ostiesiportu a Claudio Principe cum praetorianis militibus oppugnatam, seque vidisse unum mergi reflatu beluae oppletum unda. Ab huius beluae similitudine puto praegrandes oceani naues ourcher Vocari. Fuit aliquando in ea sententia vir quida doctus, ut eam belua quam depinximus,xiphiam esse crediderit, sed xiphias rostru praelongum habet ensis specie non dentes,haec vero dentes infestissimos & ma ximos quare xiphias esse non potest,id quod etiam ex iis quae siuo Ioiaco de xiphia diximus clarius fit.Rursum hic turpiter impegit autor si 1.oi b- libri de aquatilibus qui orca & orcynu colandit ex Oppiano, quod ' falsum esse docent Oppiani versus,qui Orcynu cu thusanis numerat. Θωνοι sub θ νούος εν G ε χοι ὁρμ.

νε α κη s, ubi pro νον ζω legendum puto μ ε ut sit is sensus: Sostra tus in secundo de animalibus pelamydem thynnidem vocati scribit, hac maiorem thynnum,eo adhuc maiore Orcynum, immodice vero auctum cete. His accedit Archestrati huiusmodi rerum peritisssimi autoritas ex eodem Athenaeo.

505쪽

Quos versus Latinos fecimus,quum de thunni, pelamydis, or-eym appellationibus ageremus, quo ex loco quis sit orcynus Veterum facile agnoscere quiuis poterit.

De Physetere.

r XIIII. B effectu Graeci nominis φίειν vocatur, quasi fla-

totiquod nimbosam quandam alluvie aquarum en flando emittat,ut plerunque etiam alueos nauigantium deprimat,a nostrispe, mular: ab Italis capviolo, i a Santonibus sed rete.Belua est admirandae magnitudinis ex balaenarum genere:ore maximo dentibus acutis, serratis quemadmodum orca. Lingua intus magna & carnosa.fistulam longe ampliorem habet quam reliquae beluar:quam ob causam multo plus aquae reiicit & efflat, unde illi nomen φυ rbis. Ab orca dii fert, quod multo longior sit & dorsi pinna careat.Pinguitudine multa abundat veluti balςna dc beluae reliquς. Quod de iis beluis quς pisciucarne aluntur,nemini Videtur mirum,sed de bal na prima siue mysticeto quem diximus L I B . II i I.aqua tantum & spuma maris S alga nutriri & de aliis quς delibus caret no sine causa dubitauerit aliquis Sed si h c secu animo cogitarit,vita ociosam,corij densitato,alimeti copiam,temperamentum,mirari desinet. Etenim animalia inertia pinguescere certum est,quod quotidie experimur in iis quae eam ob causam angustis locis c5cludimus,ut in suibus & capis,& in his quae hyeme latet,vi in gliribus,& lassis. Mysticetus autem tardissime mouetur Ob corporis mole,& id modicu quod tardo motu digeri postul

506쪽

corij densitate prepeditur. Sic & in hominibus cutis constipatio corporis constitutione picthorae similem efiicit. Iam cpium voraci animali alimentum semper in promptu est, id ad saginandum corpus multum conferti exemplo sunt luxui ac crapulae dediti, qui obeii dic se solent. His adde temperamentum calidum & humidum,quo quae praeditae fuerint belli , atque adeo animantes omnes, pinguissim eredduntur,quod ad sanguinis copiam generanda sit accomodatissimum. Sed ad physeterem redeamus,quem in Oceano nostro reperi- . ri testatur Plinius. In Gallico Oceno physeter, ingentis columnae modo se attollens, altioremque nauium velis diluuiem quandam μυ-m 6 eructans. Eiusdem meminit Strabo. Plurimum eos turbabant physeterum magnitudines,fluctum maximum & cumulatum, de caliginem tantam restationibus excitantes, Ut quae ante pedes eradi conspici non possent. Sed cum nauigationis duces illis timentibus &causam ignorantibns indicassent beluas csse quae facile tubarum sonitu & plausu exaudito discederent, earchus naues in fluctum egit

qua maxime arcebatur,ac tubis beluas exterruit:illa: undas subeuntos nauale ceri men a puppi minabantur. Verum subito cessauere. Quotquot nunc in Indiam nauigant, beluarum quidem magnitudines referunt, quae nec gregatim nec saepius te osterant, sed disce dant clamore ac tubis repulsae.Dicunt vas terrae nequaquam appropinquare,ossa vero iam dissolutarum a fluctibus facile eiici, & materiam faciendarum tegetum ichthyopolis suppeditare. Nearchus cetorum magnitudinem vicenum & ternum passuum refert. In litus nostrum ciectae sunt aliquando immanes beluae. Unius maxilla

inferior spectatur in summo ςmitatis nostrae templo D. Petro dicato in ipso vestibulo,quam vulgus ob magnitudinem costam esse putat,sed falso; nam costs breuiores sunt, minus crasi . Ex vertebris, Frontignani in litore facta sedilia. Alia visa est a pinnis d caudς extremum triginta passus longa, caput in aqua laxςbat, corpore erat striato,nescio an natura an euentu quodam, Vt ob pinguitudinem a sole liquatam partibus aliis desidentibus, aliς prominentes manserint, quemadmodu in striatis columnis,alit partes eminent,quq striqVocantur,alis cauς, qui canaliculi & strigles. Aliam in litore visam a patre meo audiui centu passuum longiIudine. Aliam in Italia captam Vidimus,quam exsiccatam Florentinoru Dux ante talatium collocarat,sed ob diuturnum &grauissimum foetorem auferri oportuit. Ex huiusmodi beluarum cerebro pinguitudo oleo liquidior defluit,quq partium tenuitate facile quocunque penetrat, quum b c diu multumque defluendo exhausta fuerit, Iub cranio reliquiae squamulis sardinarum in aceruum coactis similes sunt,quet igni ad molet liquuntur,deinde frigore concrescunt. Qualesquales iuerint

507쪽

har beluae certe verum physeterem fi1c exhibemus,quod maxime indicat fistula multo amplior quam in caeteris,qua veluti nimbos aquarum essiat, quam notam S .lotius belluae figuram ex iis qui beluas Venantur,magnumque ex his quaestum faciunt, didici. Suam etiam hac in re operam mihi praestitit Capellanus medicus doctissimus, qui non procul a Baiona habitat, quo in sinu quotannis beluae capiutur.

De Priste.

C P UT XV. ζNDI Cetaceum quendam piscem norunt, quem . viuellam nonnulli appellant, qui insuaui est carne,& cibo inutilis, mirabili forma, maxime ob rostrum,.quod valde longum est, osseum , utrinque aculea tum, rastri modo figuraque, eius aculei validi sunt,& delphinorum dentibus similes, sed longiores. Os, cui infixi sunt,

latum, tenue, cute aspera, cinerea. Huiusinodi rostrum misit ad

me Guinus Pisanus doctor peritissimus. Vidi aliud Massiliae , quod

mercator ex longinqua nauigatione attulerat. Ego in ea semper fui opinione beluam hanc antiquorum esse viantis , quam Plinius &Gaeta non mutato vocabulo Graeco pristem nominant, i dicatur α πιο ει προ ν, id est, a secando, NUN s sector & serra, & cetaceus piscis a rostro ssimili serrae utrinque secanti, idem fortasse cum eo, quem Latine uno loco serram Plinius vocavit. Rerum quidem non Lib-y-ς - α solum animalium simulacra inesse , licet intelligere intuentibus uuam, gladium, serras. In Indico mari pristes ducenum sunt cubitorum. Nescio qua ratione impulsus autor lib.do aquatilibus pri- stern calderonum vocet.nam si anteriorem capitis partem fundo ca- Tt Σ

508쪽

488 DE PISCI B VS

obi persimilem habet,ut ille ait,qua parte προ ,id est,secare dicetur. nam ideo προ ρ nominatur, & a beluae similitudine nauis oblonaa dicta est pristis. Vergilius:

velocem Agnentheu agit acri remigeprinim. Vbi Seruius: pristis a sectione undarum dicta est scindit enim mirum in modum fluctus propter tenuitatem:Grςci autem et U' ίς-ctionem, ro lui sectorem dicunt,

ra: una ex insectorum est genere, altera celacea est

De priore Aristoteles, Dioscorides & alij tractarunt de qua & nos dicemus juo loco. De cetacea nuc a oe'mus,quae dicta est a pedum multitudine; nam scoli, pendras terrestres centipedes appellant. Qui pedes dicuntur, appendices sunt, quibus tanquam remis scolopeiadra corpus impellit. Eius formam, quam exhibui accepi ab iis, qui in India vidisse se af firmant, quae ab AEliani descriptione non differt. Scolopendrae, in N,u. eii quit, Vim & naturam quanto equidem maximo potui studio, cum multum ac diu perscrutatus estem , sic mihi persuasi : quoddam ctiam maximum cetum marinum sicolopeiadram esse, quam de mari tempestatibus in litus expulsam nemo est tam male sanus oc audax, quin aspicere horreat. IJ,qui res maritimas percallent, has inquiunt spectari eminentes e mari, & narium pilos magna excelsitate apparere,& eius caudam similiter atque locustae latam perspici, reliquumque corpus conferri posse cum triremi iustae magnitudinis,

509쪽

non enim intra aquam abditum, sed per summum mare innatans perspicuum esse atque permultis pedibus utrinque ordine sitis tanquam ex scalmis appensis natare.

De Tiburone.

APUT XVI. M B V R O Piscis est indicus,quem ex genere vitulo-l rum marinorum esse puto,si vera sunt quae scribit aut tor historiae indicae .Plurimum decem pedes logus est, sex crassus,corio c5tectus sine pilis. Dormiens stertiti in litoribus.Mari genitale esse aiunt duplex, longum. Foeminae vulva est bifida, & mammae plures.Viuos parit,& lacte nutrit. Latissimo est oris rictu pro corporis magnitudine.Duplicem dentium ordinem habet,qui continui sun admodum densi & truculemti , crenati. Saepius e mari egrediuntur in continentem,magna ob uiorum pernicie: nam in homines,Vaccas, equas impetum faciunt. Subeunt & fluuios. Velocissimum est animal, sarcophagum, admodum vorax. Qua de causa hac arte capitur. Accedentes ad naves ita emari eminent ut facile videantur,nautae hamum utrinq; uncinatum ex catena appensum e puppi in mare demittunt,hami extremo annexi sunt annuli aliquot ferrei, quorum Vltimo alligatur funis canabinus, hamo crastior multo. Eidem hamo afligitur pro esca, particula piscis alicuius, aut thunni, aut alterius liburonis asi, si quando alias captum asseruarint. His igitur veluti praeparatis insidiis,etianis1 c terrime currat nauis, secundis ventis remisque impulsa, eam liburones non solum assequuntur sed etiam praeteruolant aliquando,colludentes modo a prora ad puppim dc contra currunt, modo circa nauem gyros aliquot faciunt,idq; adeo sine defatigatione, ut interdum quadrigentorum miliarium spatio naues sequantur,quicquid purgamentorum e naui ehcitur vorantes. Quod si contingat ab aliquo hamum arripi, magis ac magis impactus haeret, ob celerem naui tractum.Quemadmodum si uncum infixeris quo magis trahas, eo firmius haeret, & altius penetrat. Sic capiuntur tiburoneS, quorum nonnulli tam magni sunt,ut vix a duodecim vel quindecim viris robustis in nauem pertrahi possint. Quum naui propinquus est,tam validis caudae ictibus ea quatit, Vt in periculo ver Ietur. Necati liburonis carnes in particulas longas & tenues secantur,quae ut exiccentur aeri eX- ponuntur funibus nauis appens .His deinde vescutur elixis vel assis.

510쪽

49o DE PISCIBVS

cibus est in mari non versatis insuauis, nautis utilis: quia in multo dies veluti succidia seruatur.

De Mara XO,

XV II. IB URONE multo maior & truculentior est be, tua maraxus, sed celeritate liburone multo inferior. Corio integitur ut tibvro, eique in multis similis est.

Nouem aliquando dentiu ordinibus ora maraxorum, armata vidisse se affirmat autor historiae indicae. Hi eadem arte qua tiburones capiuntur,sed rarius, neque eorum carne vescuntur nautae,Verum in mare reiiciunt,nisi in summa omnium ciborum penuria. Huiusmodi beluas aliquando in Hispanico etiam mari reperiri aiunt,qui in eo mari versantur.

ni,qui in Indiam nauigant. bouem capite refert , do so est plano pelle duriisima. Foemina duas maximas mamas habet,& lac,vivos laetus edit &nutrit. Ad eam magnitudinem accedit ut mortuus vix a terrestrium boum iugo trahi possit. Caro vitulinae similis,sed pinguior & insi-pidior. In capite lapides reperiri aiunt,ad renum calculum remedio efficaci. Cicuratur hcc belua & docilis est canum more,ssed iniuriarum memor est.Haec de maraxo literis prodita sunt ab iis qui eum viderunt. Quibus addemus huc fortasse bouem esse marinum, beluam Lue...hu st boris nomine, cuiuS meminit Aristoteles,quam etiam vitios ire. i. citi catulOS parere scribit. δυλ p φαλα να, 'Lα κητη G. μ ηψάγχια, φυσπιῶ αι, ζωοτοκύθ, επι θ Πτοις, Delphinus,balaena,& reliqua cete quae branchias non habent sed fistulam, animal generant, praeterea pristes & bos. Est & bos alterius piscis plani carti ι .s. δεισι laginei nomen, de quo alibi diximus. Σελ η ν ευιλαμ ιοι, i ocεlos, in ναρκη, 'sq-Cartilaginea sunt iam dicta,praeterea bos, lamia,aquila, torpedo, rana. De

SEARCH

MENU NAVIGATION