장음표시 사용
541쪽
falsa esse conuincuntur mam modo nominati pisces frequentisiime mensis apponuntur, iisque sine ullo periculo vesci omnibus licet,
Cum Veterum omnium testimonio lepus marinus maxime sit Venenatus eo magis cognoscendus,no solum ut a mensis omnino reticiatur,sed etiam ne vel odoratu vel diutino eius intuitu laedamur: Verum ad alia quς pr stat remedia utamur,vel noxae ab eo forte cΟ- tractae antipharmacis Occurramus. Leptis igitur marinus a Latinis dicitur Graecorum imitatione,qui λαγωὸν θαλααnον vocant,nostri imbriago. Piscis est ex mollium genere in mari nascens, atque in stagnis praesertim coenosis,substantia loligini similis est autore Dioscoride. AElianus cochleae testa exeptae aptissime comparat,ei enim perquam similis est est Plinius offam informem,id est, massam carnea potiusquam piscem vocat neque enim Oculos,neq; pinnas,neq; alia membra apte distincta in hoc videas, quemadmodum in aliis piscibus, ob id substantia siue carne loligini 145 corporis specie assimilauit Dioscorides. Quum vivit colore est ex rubro nigricante,unde nostri imbriago bd est ebrios vocaverunt, quod ebriosi eo colore esse soleant, mortuus ex fus o albicat,sed om hoc sit colore quomodo ab eo nomen illi positum estZnam, ut scribit Plinius,colore tantum lepori terrestri similis est. Veteres colorem leporinum επι- κνον Vocabant, quod sit percnar ea est oliuae non acerbae, nec omnino nigrescentiS species)limilis,ab eo igitur colore lepus marinus dictus .Huius genera aliquot reperimus: quae causa esse potuit cur diuersis ab autoribus traditae sint ius descriptiones. Primum genus quod hic exhibemus maxime letale est,ex mollium genere,cochleae exenteratae valde si . mite maxime posteriore corporis parte. Os habet in dorso veluti sepia,tenue,volutae instar contortum,qua parte ad caudam spectat: in lateribus sepiarum modo pinnas habet alueum ambientes replicatas, mox cornicula duo carnosa,qualias intin cochleis: alicra tantum capitis parte Zygaenae caput imitatur: altera parte foramen est, per quod carnosam quandam substantiam exerit: ut in pictura vides,eandem pro arbitrio retrahit. In harum duarum partium medio rima est pro ore,atramento, dc reliquis partibus internis loliginem refert. Id in hac leporis specie miradum,quod cum in omnibus ani
mantibus partes sinistrae dextris similes sint, in hoc valde sint dissimiles,unde ossa informis merito dicitur. Odore est pisculento tetroque. Vescitur limo, aqua,sordibusque, ob eam causim in stagnis marinis lutulentis libens versatur: soli mulli eo sine pernicie vescuntur, ut antea dictum est. Venenatum esse piscem ex Nicandro, Dioscoride, Galeno, Paulo AEgineta, Aetio, Plinio didicimus Pliniusmon sunt minus mira quae de lepore marino traduntur, Venenum est aliis in potu,aut in cibo datus,aliis etiam visus: siquidem
542쪽
grauidae si omnino aspexerint, eminam ex eo genere duntaxat,statim nausea & redundatione stomachi vitiu fatetur, ac deinde abor
tum faciunt. Et mox. Eadem res in mari & tactu quidem nocet. Vescitur eo Vnum tantum animalium, ut non intereat,mullus piscis,&tenerescit tantum,& ingratior viliorq; sit. Homines quibus in pastu est piscem olent,hoc primo argumento veneficiu id deprehenditur. Caetero moriuntur totidem diebus quot vixerit lepus,incertiq; tem poris veneficium id esse autor est L1cinius Macer. In India affirmant non capi vi uetem,inuicemque ibi hominem pro veneno esse, ac vel digito omnino in mari tactum mori,esse autem ampliore multo sicut reliqua animalia. Iuba in his voluminibus quae scripsit ad C. Cς- sarem Augusti filium de Arabia,tradit lepores marinos ternas hemii nas capere:sic enim legendum non vitulos marinos,ut habet vulgata exemplaria, qui longe plures heminas capere possunt. Sunt enim valde magni maxime in India,ubi omnia maiora sunt, mirum vero leporem marinu modicae magnitudinis ternas heminas in India capere. Dioscor. veneni eiusde indicia, symptomataque sic docet. Qui leporem marinu biberunt,piscium visa s olent, procedente tempore aluus dolore afficitur,& urina sistitur,&si quado eam reddere contingat,purpureum colorem refert . Omne piscis genus auersantur,&odio habent,foetido ac graui sudore manat,biliosus vomitus inter--α is: dum sanguini promiscuus subsequitur. Eadem Aetius & paulo apertius. Lepus marinus reperitur fere inter loligines,animal paruum,Virosum odorem habens,comitatur autem eos qui in corpus eum ingesserunt,sapor in ore similis piscibus,virosus,paulo post aluum dolent,& color corporis ad arquati similitudinem permutatur. deinde plumbens redditur,cum faciei tumore incenduntur pedes, plantae.& pudendum tumefactum cohibet urinae effusionem, progrediente Vero malo etiam cςrulei coloris lotium emingunt,quanqua sanguinolentum: deinde nauseabundi factibiliosa vomunt sanguine permista,& piscium loturam olentia. Exudant autem graueoiatia, & Ο-D rq s. mne piscis genus auersantur praeter cancru. Idem tradit Paul. AEgineta λαγως myέλς-γCis olu α
sequitur gustus piscem redolens,Virosus, procedete tempore Venter dolet,urina retinetur,quod si quado excernatur purpurea est, aduersantur & oderut piscem omnem, sudor foetidus sanguini permistus
e corpore emanat. Haec ideo ex variis autoribus fusius a me citata
fuerunt, ut diligentius expendatur Galeni locus de lepore marino ex
libro de Theriaca ad Pisonem. Ε'- ο μνω υ- is m
543쪽
heνα. Id est, quaedam inueniuntur quae corporis partes quasdam pecu-liter Ledunt: lepus enim marinus pulmonem ulcerat. Et LIB. I. de medicamentorum compositione W' γ statim initio sophistis eos cauillantibus qui de medicamentis scripserunt,quae certas corporis partes vel laedunt,vel iuuant, respondet. τλο γε ε - ω- μοῖ ς
μῖγον - ,α. At hoc cauillum,inquit, eos qui ita iocantur arguit fata cultatis medicamentorum adeo esse imperitos, ut pulmonem solum ex omnibus corporis partibus a lepore marino exulcerari ignorent.
Quod quidem ut verissime a Galeno scriptum est,medicamenta esse quae certis Corporis partibus vel prosint vel obsint, idque quotidiana experientia cognitum nobis sit, non ita veritati consentaneum est se puto solum pulmonem a lepore marino laedi. Nam Paulus bEgineta, Aetius, qui omnia fere sua ex Galeno transtulerunt, veneni huius grauia ac fama symptomata varijs in partibus tradiderunt,de peculiari pulmonis solius affectu ne verbum quidem. Dioscorides de Plinius quanta sit eiusdem veneni pernities fatis fuse declarant,at de solius pulmonis noxa mentionem nullam fecerunt.Neque solum sententijs omnium qui de lepore marino scripserunt,sed etiam experientiae aduersatur Galenus,quam paulo post fusius enarrabo. Nicander piscis istius venenum non omisit,cuius versus eleganter vertit Ioan.
Gorram S medicus. Di e menenatos leporis cognoficerepotus
Pestiferi, medi peperit quem futilibres aequor,
virosi Auamis m purgamenta marini.
Piscis olet, M. Is interpres sententiam Galeni huc quatum potest accommodat, maxime quum dicit Nicander carnes tabescere sensim,S: paulo post.
vidique matas. Ceu flos exoriens umidas rubor occupat ambus.
Corpus, inquit, interpres in Annotationibus, nutriri desinit, vel quod corruptos a lepore humores non possit sibi assimilare, vel propterea quod pulmones malo quoda leporini veneni occulto tandem exulceretur, unde febris& tabes fiunt, quode quid ulcerati pulmonis malum Nicander aperte indicauit scribens genas rubescere,& velut roseo colore pictas videri genas:hoc enim fit humorum in pulmonibus putrescentium calore in faciem sublato. At haec multorum aliorum morborum Sc symptomatum communis est nota, neque neces sario ex febre & tabe pulmonum exulceratio concluditur: potest
enim vel ob erysipelatis, vel ob alicuius interioris partis ut cordis
544쪽
hepatis inflammationem rubor in facie apparere, & tabes vitiatam nutritionem & assimilationem sequitur. Denique malarum rubor peri praeum Oniae nota & propria atque certa,non Vlceris pulmonum, nisi ulcus cum inflammatione colunctum ssit. Quare Nicander ex his quae de veneni vi tradit,cssici non vult pulmones solos a lepore exulcerari. sed haec de veneno satis de antipharmacis nunc dicendum. Ea Ii sic μις- ferὸ omnia paucis complexus est Dioscordes His,inquit,qui leporem marinum biberunt, dandu lac asininum, vel passum continue,aut radicis maluae foliorumque decoctum,aut trita cyclamini radix cum vino,aut veratri nigri, aut scamon succi drachma cum aqua mulsa, punicique mali acinis. Caedria contrita cum vino efiicax est,anserinus sanguis,ut tepebit potus. Sed cum pisces omnes respuant, aspernenturque, solis fluviatilibus cancris vesci possunt , bibuntque eos admisto vino,adiutique ab his percoquunt. Quumque appetere &comesse pisces coeperunt,suq salutis indicium habent. Eadem ex Dioscoride mutuati sunt,qui de veneni huius remediis scripserunt. Age iam, si qua sint piscis istius commoda,inquiramus. Dioscorides. Lepus
ιμ' - '' ' marinus per se tritus,aut cum urtica marina illitus capillos euellit. Plinius aduersus strumas valere scripsit Pungi piscis eius qui rana in mari appellatur ossiculo de cauda,ita ut non vulneret,prodest. Idem faciendum quotidie donec percurentur. Eadem vis est pastinacae radio& lepori marino impositio, ita ut celeriter remoueatur. Idem tradit leporis marini sanguine,vel fel vel oleum in quo lepus necatus fuerit psilothrum esse. Superest ut ostedam veterum leporem marinum csse,de quo nunc agimus. Sunt enim qui aliter existimauerunt, in quibus est Latinus Nicandri interpres,lepus marinuS,inquit, ex lacertorum genere est,paruaeque loligini similis, informis magis ossa quam piscis,solo colore leporem refert. Quod si ex genere lacertorum sit, quomodo paruae loligini similis esse potest,quae corporis figura, substantia, toto denique genere a lacertis differt. Nam hi sanguine praediti sunt, laeues,corporis partibus distinctis: lepus vero ex mollium genere & ώαιμ-,informis,qui cum loliginibus capitur, in coenoso stagno degit,stomachum dissoluit,abortum facit, ventrem smis doloribus torquet: denique nissi succurratur mortem affert, quae Omnia quomodo a me experientia comperta sint: verissime exponam. Cum
ego piscium naturae, varietatisque cognoscendae studiosissimus piscatorium forum frequentissime inuiserem, cumque piscatores proposito praemio allecti,certatim ad me si quid rari aut noui in mari caperent,vel in litus eiectum reperirent, ad me deferrent: ecce piscator lepotem marinum cum aphyis & loliginibus in faucibus malgurianis captum,nunquam a se alias antevisum aspectu foedo, odore te-tro,betae foliis inuolutum mihi offert,quem cum diligentius contem-
545쪽
plarer, mihi multisque, qui una mecum erant, nauseam mouit: sed ne hac quidem a piscis in1pectione reuocatus, dissecabam, partesque omnes internas sedulo rimabar: quum interuenit mulier quaedam de mariti morbo me consultura, cui quum ad dissectionem attentior statim non responderem, odor piscisque conspectus vomitum dissolutionemque ventriculi protinus creauit, &de Ventris dolores erat autem grauida )grauiter queri coepit, ut iam abortus timendus foret, quem adstringentibus emplastris ad retinendum foetum ventri lumbisque admotis prohibui, & ut aliquot dieS cancris vesceretur consului . permulti sunt huiusce rei locupletissimi testes viri
boni & studiosi, qui ea quae dixi symptomata, & in se, & in grauida
muliere experti sunt, & viderunt , ut omnino ex his, quae de lepore marino veterum literis prodita sunt, huic nostro competere experientia docuerit, a qua ita sum confirmatus, ut ab ea sententia deduci nunquam possim vel debeam. Post menses aliquot alius ad me delatus est, sed lingula illa carnosa, de qua initio locuti sumus,
Carebat, Os in dorso nullum erat, caeteris omnibus partibus internis & externis omnino similis. Hunc, de quo nunc loquor,marem
esse iudico, alterum foeminam, quod in ea simile quid polyporum
Ouis repererim. Esse autem in hoc senere marem & sceminam testis est Plinius. Gravidae, inquit, si1 omnino aspexerint sceminam ex eo genere duntaxat, statim nausea & redundatione stomachi vitium fatentur, ac deinde abortum faciunt. Remedio est mas, ob id induratus sale ut in brachialibus habeant. Elianus aliam leporis marini speciem adfert, quam etsi nunquam viderim, nec eius ειconem proferam, tamen eius verba subiungam : quoniam in leporum marinorum tractationem incidimus, ut si quis forte in hunc inciderit ex descriptione possit agnostere. Magni maris lepus, lib. inquit nam alterum, qui alto mari nascitur, ante dixi) ex omni parte ad terreni similitudinem accedit, praeter pilos: nam terrestris pili & molles sunt, & ad tactum haudquaquam resistentes. Contra illius spinosi & erecti, hunc qui contigerit, laedetur, sum
in summa aqua maris natare . non in altitudinem demergi dicunt. Celeri ac concitata natatione uti, eo dissicillimum ad catapiendum esse, quod neque in rete incidit, neque ad lineae escam accedit Quum aegritudine assicitur, natare nequit, simul&funditus expellitur atque elicitur. Quisquis tum manum ad eum admouet, nisi medicina adhibeatur, perit, ac si bacillo tetigerit, hoc idem periculum ei procreatur, quo basiliscus baculo tactus assicit. Haec Λlianus.
546쪽
De secunda Leporis marini specie.
partibus internis superiori simile est.Differt aute pariatibus externis, sinistrae & dextrae similes sunt, parte priore duas latas appendices carnosas habet, in quarum edio rima est,paulo infra,cornicula duo qualia in superiore descripta sunt, nisii quod acutiora & breuiora sint. In dorso os nullum, neque posterior pars cochleae exenteratae similis est, huius posterioris partis utroque latere,Veluti in sepia sunt pinna magis e pansae & non replicatae,est & hoc genus superiore maius.
De tertia Leporis marini specie.
pores marinos numeradum duximus.H1c parte pro
nam supinam repraesentamus .Quod in partis supinς fere medio vides est os,supraposita ori pars alueus, qualis in sepiis oui figura, sed in ambitu crenatus, ori subiecta pars, membrana est tenuis,carnosa,magis expansa in rotundum,cuius Ora fimbriata est, fimbriae nigrae sunt.Intus cerebri nigri paru est, gulam
547쪽
excipitventriculus,ex quo oritur intestinum instar capreolorum vitis conuolutum.In medio substantia quaedam est fungosa succu fuscum conti nes,fortasse μηκων est cum atrameto suo.Toto corpore est splendido, crystallum vel pituitae massam concretam dongelatamq; elle dieas,raro admodum capitur,& vix unqua nis1 in summo aestu,tu enima summis feruoribus omnia coturbantur,ea etiam quae in maris imo
latent. Odore est valde ingrato & pisculento, nauseam mouet,splendore diutius inspectantibus dolorem oculorum capitisque adfert, id quod in me ipso sitim expertus. Deniq; iisdem viribus sed imbecillioribus eum esse cen seo, quas ex veterum sententia & experientia nostra primo generi tribuimus. Hoc etia fortasse discrimen fuerit, v hic in alto mari,ille in coenosis locis maris,stagnisve lutulentis degit.
solutae saxis errant, in animaliu numero censendas esset ex Aristotele costat. Sentit enim urtica, & manum ad sese debilui motam corripit, adhaerescitq; perinde ac polypus suis v brachiis, ita ut caro intumescat, os in medio corpore habet,& de saxo quasi de testa viuit,& praenatantes pisciculos excipit retinetq; , sicut de manu hominis admota dictum est,deuoratque in hunc modum quaecunq; nacta est esculenta. Genus alteru e saxis soluitur,& echinos pectu iactilosq; quos offenderit, vorat, nullum eXcrementum in urtica esse videtur,hac tantum re similis est stirpibus .Hqc Aristoteles.Cum igitur urticae seondem suam,quae pedu Vice est,modo dilatent,modo contrahant, cum ore cibum accipiant, id est,cu tactu gustatuq;,qui duo sensus ad vitam animaliu sunt necessarij, praeditae sint, non inter γοφυ , ut Plinius, sed inter animalia non omni-no perfecta,eas numerabimus. Polypis aut e & leporibus marinis subiungimus,l ex mollium sint genere, i etiam modo fronde expansa polyporum instar pedes multos habere vidcantur,modo fronde contracta massa tantum carnosa, informi veluti lepores marini constare videantur. Dicitur a Graecis a Latinis urtica, nomine herbae ab utrisque imposito ob uredinem & pruritum,quem tacta immittit, terrestris urticae modo: unde & urtica ab urendo Latine dicitur, ita, πο α εώ ε, ν-- D, Utactu sit insuaui folia enim eius tacta acriter urui: sic & pisci huic vis pruritu mordax,vel dicitur
cum contra aspera sit & iniucundissima,tactu lςdens & vrens. Eodem amem, autore Eupolis marinas vocavit nisi mendosus sit locus. Nam πιον vellicare & pungere significat. Aristoteles duo urticarum genera fecit, ut ex verbis initio citatis constat: unum
548쪽
A videbist. quod saxis haeret,alterum soliatum .Et eodem in loco. Duo sunt urti- 'g' carum genera, sunt quaedam minores cibo aptiores, aliae maiores Aduriores,quales circa chalcidem nascuntur.Hyeme densa sunt carne, ideo eas Venantur,quia esculentς sunt.AEstate pereunt,frondes enim glabrescunt,etsi tetigeris, facile discerpuntur,nec totae auelli possunt. AEstu affictae saxa interius subeunt. Et Athenaeus: Eli, b τῶν ιό ν δι-
sunt in incuruis saxis illic perpetuo a Exς,aliae planis ΕΚ aequalibus scopulis, sed solutae huc & illuc seruntur. Vidi equidem urticas sagena
captas cum aliis piscibus: qua ratione,quae saxis haerent,capi non pos . sunt. Quare necesse est aliquas esse,quae sedes mutent,& in mari vagentur.Cum vero plures urticarum species compertas habeamus,eas sic diuidemus,ut urticarum aliae vel saxis vel cuilibet alteri rei in matari adhaereant, aliae minime.Rursus earum , quae saxis vel alteri rei haerent,aliae perpetua stabilique sede illic degunt,quae sunt urtica parua in rimis saxorum latitans, quae purpuris & buccinis adnascitur, quae cinerea est, longisque cirris constat. Aliae sedes mutant,& libere per mare seruntur,natantque ut purpurea urtica. Semper solutae liberaeq; sunt eae, quas Vulgus potes appellat : una est,quae quatuor pedes siue brachia habet:altera,quae octo, polypi brachiis non valde dissimilia. De his omnibus ordine dicemuS.
R TIC A Haec nucis iuglandis magnitudinem vix superat, ob id parua a nobis dicitur. Massilienses --
tigo Vocant. Graecorum vulgus vel υ --ν4 Normani cui ae H. Burdegalenses cubasau. Tota carnosa est, cirros breues habet, contracta recti intestini
549쪽
stini extremum specie refert,colore vario est.Quaedam enim est viridis,alia caerulea,alia subnigra,sed punctis aliquot caeruleis, vel flauis, vel rubris notata.Haec esculenta est,in oceani saxis & maxime in Santonico sinu frequens,& apud Santones Burdegalensesque in deliths habetur, eas diligenter ablutas & leuiter coctas in sartagine frigunt. De urtica haec Diphilus apud Athenaeum. H 5-ς πεπιν -
μων), οντ .s γαρ λυιά τM D'Lins ἀ m. Vrtica inquit, aluo facilis est,stomacho grata, pruritum mouet iis qui eam cariendo manum contrahunt, nisi praeunxerint, reuera enim eos qui venantur dolore assicit.
INEREAM Voco urticam a colore, quae tenuis est admodum,quia frondem magnam siue cirros multos: habet,carnis parum. In saxorum rimis Viuit, comam semper explicatam habet, nec unquam contrahit, reo uera tamen urtica est: acrius enim pungit ac mordet, si paulo diutius manibus contractetur. Huiusmodi urtica in scopulis
550쪽
Frestoniis Agathensis sinus reperitur, integra a saxo euelli non potest, tum quia tenacius haeret,ium quia mollior facile discerpitur.
: O C Tertium urticae genus nostri ob colorem pur-9 pureum siue phoeniceum rosam appellat, alijpostero quod contracta recti intestini extremum cum mu-i sculo sphinctere siue podicem referat, quem posteroli nomine intelligunt,quod posteriore loco situs sit:alij I i pie Britannorum: alij cia de cheual vocant. Est autem haec primae similis , nisi quod frondem & longiorem & copiosiorem habet, rubra est, saxis aliquando haeret, aliquando soluta vagatur: vidi enim huiusmodivrticas retibus cum aliis piscibus captas,quod non contingeret,si saxis perpetuo assixae essent,quoniam quum haerent, potius discerputur, quam auelluntur, eaedem estulentae sunt, sed prima urtica
