장음표시 사용
21쪽
epitome libri praedicamentorum, cap. Vltimo, & . Metaph. con ment. 2. Avicenna cap. r. 2. & 3. suae Logicae, & trach. i. Metaph. cap x. Albertus Magnus s. post. cap. r. & 4. Metaph. cap. I. trach. I. Diuus
Thomas opusculo ψα. cap. 4. opulc. 48 .& 36. & 4. Metaph. lech . ubi optime ostendit Aquarius Diuum Thoniam non sibi contradicere, quando dicit objectum Logicae esse operationes intellectus; non enim loquitur de illis in esse reali, sed in esse intentioriali, in quo esse nihil aliud sunt quam entia rationis; AEgidius Romanus initio Elenchorum ; Hermus libro de secundis intentionibus, parte ultima, cap. 3. Gratia Deus initio praedicamentorum, dub. 2. Petrus Niger inclypeo, quaest. ia. Sanctes in sua Logica lib. IO. quaest. 7. Petronius tom. I. suae Logicae, lib. I. quaest. . art. 4.&tota schola Thomist. Scotus quaest. 3. in Porphyrium , &int. Ast. 3. quaest. i. g. ad quaestionem igitur concedo, ubi ait Logicum considerare secundas intentiones applicatas primis; Liscus enim, inqui , considerat Fc-das intentiones applicatas primis. Vide ipsim t. priorum, quaestione 2. concl. I. & in responsionead tertium. Sequun tur eum omnes Scotistae. Ex recentioribus , Balduinus quaesito α. de objecto Logicae; Toletus quaest. 1. prooemiali, concl. 4. Percrius lib. i. de principijs,
cap. vltimo ; Vallius tom. r. suae Logicae, pari. a. prolegomenorum, Juaest. 3. cap. 23. Eandem etiam docuerunt fere. in Ines antiqui, qui ixerunt Logicam agere de vocibus. Vt enim explicat Boetius praefatione in praedicamenta, non intellexerunt de vocibus primae impositionis, quae explicant ens reale, sed de vocibus secundae impositionis, quae lignificant secundas intentiones. Dico primo, res omnes non esse objectum Logicae, quomodo-Prima es tusia, cumque sumantur.
Probatur conclusio, primo, quia vel considerantur res omnes visunt entia,&sic sunt objectum Metaphysicae ; vel considerantur se-' . t cundum suas particulares rationes,&lic sunt objectum particularium scientiarum. Probacur secundo. Logica non agit de rebus omnibus, explicando earum naturas & proprietates, imo de nulla re reali per se agit, sed tantum per accidens, quatenus tractat de secundis intentionibus,& entibus rationis, quae sequuntur ad res cognitas. ergo reS Omnes non sunt objectum Logicae. Minor probatur. Si res omnes per se tractarentur in Logica, ergo principia, pastiones, de caulaearum per se tractarentur in Logica; illud enim est objectum per ic, cuius principia, partes, & passiones per se tractantur. sed principia, parte , &passiones rerum omnium per se non tractantur in Logica .ergo nec res omne.
Probatur denique, quia Logio est instrumentum sciendi, ergo VIII.
22쪽
eonsiderat ipsa instrumenta. sed tae instrumenta nullo modo pos
sunt esse res omnes. ergo &c. Ad primum fundamentiam contrariae sententiae respondeo, Ari-bor rei in iumstotelem in illis locis per Dialecticam partem topicam intelligere,
non autem Logicam in genere. Adsectandum respondeo, negando' minorem. Quae enim traduntur in Logica, non conueniunt rebus prout subsunt secundis intentionibus, sed maxima ex parte conueniunt secundis intentionibus, & enti sus rationis. Verum quidem est Logicam saepe assumere res reales, & earum conceptus, ut iacilius explicet propriam materiam; hoc autem est per accidens, quatenus cntia rationis, quae sunt proxima materia Logicae, non possunt considerari nisi in aliquibus rebus cognitis. Et ita Aristoteles applicat figuras syllogismorrum & demonstrationes ad litteras & elementa dictionum, quia entia rationis logica supponunt aliqua objecta cos-nita. Et ita Logica dici potest. per accidens considerare res reales tanquam materiam remotam, in qua format materiam proximam, nempe entia rationis. Q in autem est hoc loco de materia propria, per se, & proximai Rus Logicae, non autem de remota, & per
Dico secundo, Vocem non esse objectum Logicae Probatur primo. Illud est objectum Logicae, quod per se tra
etatur in Logica. sed voce quomodocumque sumptae, non tractam rem. m.
turper se in Logica , ut ex dicendis patebit. ergo voces non sunt Logicae objectiam. Probatur secundo. Logica est eadem apud omnes. sed voces non sint eaedem. ergo voces non sunt Logicae objectum. Ad primum fundamentum aduersariorum dico primo, sorte ma--minia jorem esse filsam, ut dicemus; supponit enim objectum Logicae debere sumi sicut sumitur in artibus. Deinde, esto sit vera. Nesto minorem; quia Logica non facit instrumenta sciendi ex vocibus, sed ex entibus rationis, quibus entibus per accidens imponit nomina, quia alias explicari non possunt. Ad secundum respondeo, nefando antecedens , in libris enim logicis non definiuntur, nec diuiduntur voces, sed entia rationis, vincibus tantum explicata, quia aliter alijs innotescere non possunt. 'Dices, Logica est habitus progymnasticus, siue praeexercens, ad ρῆ- recte operandum in scientijs; ergo debet versari circa aliquid quod sit simile rebus circa quas versantur verae scientiae, sicut ars gladiatoria, quae est quidam habitus progymnasticus, versatur circa gladios pictos, & hostes pictos, qui sunt similes veris; eodem ergo modo Logica versari debet circa aliquid quod sit simile rebus veris. sed
nihil est magis simile quam voces, quae sunt signa de imagineFIN
23쪽
3 s ELECT. DISPUT. PHILOSOPHIC. n. No versatur circa voces.
--- Respondeo primo, Logicam non esse habitum progymnasticum. Ad exemplum artis gladiatoriae, dico disparem esse rationem; quia idem est hanitus ad bene torquendum gladium, siue sit ligneus, siue ferreus, siue hostes sint veri, siue ficti ; tantum est diuersitas in
materia remota, non Vero in proxima, ne*pe in notione gladi j At vero scientiae reliquae,& Logica, habent Oosecta formalia diuersa, α diuersam materiam proximam. Deinde directio & recta dispositio vocum non potest haberi, nisi prius diligantur & recte disponantur operationes intellectus, quarum voces sunt signa. Directio ergo vocum apponet primas operationes esse directas, quod fit a Logi ca. Respondeo secundo, Logicam versari circa ens rationis, quod est simile enti reat LX. Dico tertio, operationes intelleistus, siue sumantur ut dirigibi- directivae, non esse Logicae objectum. Haec condusio 753- aura M. duaS habet partes, quarum quaelibet probanda est.
time esse .ueum Probatur autem primo prima pars, nempe quod operatione
dirigibiles, non sint Logicae obiectum , hoc pacto.
I . Logica intrinsece dicitur organum, seu instrumentum sciendi, a suo. 8aris . objecto circa o uod versatur, sicut Mathematica, Physica, Metaphysica, dicuntur scientiae speculatiuae a propriis objectis speculatiuis. sed ab operationibus intellectus Logica non dicitur tale instrumenti miciendi. ergo operation antellectus, ut dirigibiles, non in t OL -jectum Lo cae. Major est hola per se. Minor probatur. Ideo dicitur Logica instrumentum sciendi, quia tradit & conficit insiti' mentum sciendi. sed operationes intellectus, ut dirigibiles, non Linthuiusnodi instrumenta. ergo operationes intellectus, ut dirigibiles,. - non sunt objectum Logicae. Haec minor probatur. Operationes intellectus, ut sunt instrumenta, debent necessario dirigere. sed, ut
sunt dirigibiles , non possunt dirigere, quia adhuc ipsae egent diroctione. ergo, ut sic, non sunt objectum Logicae. ,Iatis- Probatur secundo. Secundum autores huius sententiae, Losica ne Gyri sthabitus instrumentarius, dirigens operationid intellectus ad scientias comparandas . sed non est habitus instrumentarius propter operationes dirigibiles. ergo operationes, ut dirigibiles, non sunt objectum. Major conceditur ab omnibus etiam aduersarijs. Minor probata est in praecedenti argumento. Consequentia constat , quia specificatio & denominatio essentialis cujuscumque habitus pendet ab objecto ipsius habitus. ergo cum Logica essentialiter sit & denominetur habitus instrumentarius, haec denominatio necessario erit ex
objecto. sed iam probatum est non dici habitum instrumentarium xx operationibur dirigibilibus, quia non sunt ullo modo instrumen
24쪽
ii. Ergo operationes, ut dirigibiles' non sunt Logicae objectium. Probatur tertio. De ratione habitus instrumentalis est, ut quidquid in illo tractitur referatur ad aliud. sed hoc esset falsum , si Logica consideraret operationes, ut dirigibiles ; imd ipsum objectum formale, quatenus ab illa consideraretur, non ordinaretur ad aliud. ergo Logica hoc modo non esset habitus instrumenta rius, quia non ageret primo & per se de instrumentis. Maior est necessaria ; neque enim concipi potest instrumentum, sub rationo instrumenti, nisi ad aliud relatum. Minor probatur. Eatenus illa quae tractantur in habitu instrumentario dicuntur ad alia ordinari, quatenus sunt instrumenta facta & eonsiderata ab ipso habitu instrumentario. sed operationes intellectus, ut dirigibiles, nec facta sunt instrumenta, nec considerari possitnt ut instrumenta. ergo nullo modo ad aliud ordinantur.
Probatur quartδ, quia vix intelligi potest quid intellisant per
operationes dirigibiles; quia operationem aliquam esse diri sibilem, secundum ipsos, nihil aliud est, quam vel posse bene vel male fieri, vel posse certe dirigi. si primum, falsum est posse eandem
operationem bene & male fieri; omnis enim operatio necessario vel est conformis suo objecto, & sic erit recta & bona, vel difformis suo objecto , & sic erit mala. ergo numquam una Sc eadem operatio potest modo male fieri, modo bene, sed, si sit operatio existens in rerum natura, necessario vel erit bona, vel mala &falsa. si secundum, hoc etiam eadem ratione selliam est ; quia quaero
an illa operatio quae potest dirigi sit in rerum natura , vel non. si primum, vel est conformis suo objecto, vel difformis. si est disso mis, iam est indirigibilis & falsa. si vero secundum, idest, si opera. tio non est in rerum natura , iam nec est dirigibilis , nec indirigibilis , quia nihil est. Quod si forte isti autores dicant Logicam considerare operationes intellectus, ut dirigibiles, non quia ipse operationes secundum se impermutate modo possint fieri bonae, morido malae, sed quia intellectus ipse, idest potentia intellectiva, potest bene & male operari, fateor quidem hac sola ratione Logicam dirigere operationem intellectus, quatenus per sua instrumen ea & regulas docet quomodo intellectus debeat res bene concipe-.re , qui tamen secundum se poterat bene & male concipere. Sed hoc admisso , potius debuissent illi autores dicere intellectium , ut dirigibilem, esse objectum Logicae, quam operationes, Ut dirigi, bileS. Probatur quinto. Intellectus de eius operationes si e stant ad animasticum , qui agit de anima, dc eius potenti S ac operationi. bu ergo non ad Logicam. B
25쪽
Respondent aduenari j , non spectare ad Logicam secundum naturam suam, sed quatenus dirigi possunt. Sed contra est, quia vel haec dirigibilitas est passio quae intrinsece sequitur intellectum,& operationes illius, vel ceno est passio mere extrinseca, tributa intellectui & operationibus eius ab ipso intelle ; aliud enim fingi non potesL si secundum, iam esse diri,
gibile erit ens rationis, quod tamen aduersari j contendunt effuge. re. si primum , tunc esse dirigibile necessario spectat ad animas i- m. patet, quia non alia ratione ad animasticum spectat considerario potentiarum , passionum, & operationum animae, nisi quia natura sua sequuntur essentiam animae. sed dirigibilitas, ex hypostsi, intrinsece sequitur ipsiim intellectiam , & operationes illius, ut passo quaedam ergo spectabit ad aniniasticum. Respondent, Esse dirigibile contrahere considerationem intellectus & operationum eius secundum se, sicut esse curabile contrahit considerationem hominis secundum se; & ita posse esse distin. stam scientiam de illis, ut dirigibiles sunt, sicut est distincta scientia de homine, ut curabilis est. Sed contra, quia hinc sequitur aliud absurdum; quia tunc Logica esset subaltemata scientiae de anima, & sic non distingueretur essentialiter ab illa , saltem ratione objeisti sicut Medicina , quae considerat hominem ut curabilem, est scientia subalternata Physicae , & non distinguitur ab illa , saltem quoad objectum principale Quod si Logita sit subaltemata scientiae de anima , non potest addisci ante scientiam de anima , nec ante alias scientias i scientia enim subalternata non potest tradi ante subalternantem,nec potest addisci. Respondent, Satis esse rudem aliquam cognitionem objecti sesentin subalternatae, quae rudis cognitio potest haberi sine cognitione subalternantis ; & ita Logicus nabet rudem cognitionem operationum intellectus , sine scientia de anima.. Sed contra est , quia directio quae habetur a Logica est perfectissima. ergo si directio haec est propter operationes intellectus, ut dicunt isti, necessario debet haberi cognitio perfectissima operationum; quia si directio Logicae est perrectissima, necessario debet esse propria , & proportionata ipsis operationibus, secundum
earum naturam. sed hoc esse non potest sine perfecta cognitione Operationum secundum earum naturam. ergo Logico non satis est rudis aliqua cognitio operationum intellectus, sed necessario requi-xitur perrecta cognitio , quae sine stientia animastica haberi non
26쪽
Probatur vltimo. Illud est obj mmim in scientia, cuius principia, partes, & passiones tractantur in illa scientia, ex Aristotele post. text. 2. sed in Logica non traduntur prinsipia, partes, & pas- iones operationum intellectus. ergo operationes intellestiis non sunt objectum Logicae. Minor probatur, primo de principiis. in Logica nulla alia principia sunt, praeter genera, differentias, mi- uertalia, nomen, verbum, praedicatum, subjectum, malorem, minorem , medium &c. sed haec nullius operationis realis sunt principia , in quantum attribuuntur ab intellectu ipsis operationibus, Screbus cognitis. ergo principia operationum intellectiis, Ut opera- vones sunt, non traduntur in Logica. Minor probatur. Principia operationum realium debent esse realia , & in ipsis operationibus realiter illas constituentia. sed praedicta principia non sunt huiusmodi, respectu operationum intellectus. ergo &c. Maior est no tissima. Minor autem superioris syllogismi, nimirum illa principia, genus, differentiam dcc. non esse principia realia in ipsis operationibus patet, quia operationes intellectus sunt tres, ut diximus, simplex appraehensio, affirmatio & negatio, & deductio unius ex alio, seu discursus. sed illa principia non sunt principia vilius ex his opera tionibus. ergo &c. Minor probatur inductione, dc primo de prima operatione ; quia in simplici apprehensione qua appraelienditur homo Vt animal rationale, nec est genus, nec disserentia a parte rei in
ipse operatione, cum ipsis operatio sit una simplicissima entitas, quae substantialiter est in rustico, & tamen ab illo non concipitur genus Mdifferentia. unde si a rustico petatur an homo sit animal rationale,recpondebit esse. si tamen ab eo petatur, an homo constituatur ex genere dc differentia, & animal rationale sit definitio hominis, omnino ignorabit, ergo genus & differentia non sunt principia realia primae operationis. principia enim operationis realis debent esse realia, cujusmodi non sunt genus & differentia, cum sint principia quaedam aduenientia rebus cognitis per primam operationem intellectas, id- est, formata in ipsis rebus per operationem intellectus. Respondent, per genus intelligi fundi amentum generis, verbi gratia, animalitatem in homine ; per differentiam vero intelligi fim-dainentum differentiae, idest, rationalitatem in eodem. Sed contra est, quia animalitas 35 rationalitas nusquam traduntura Logica ut partes aut principia alicujus operationis, imθ nec possunt tradi, cum spectent ad Physicum & Metaphysicum & tamen traduntur genus S differentia in Logica, tanquam principia de partes definitioni . ergo genus & differentia aliquid aliud significant, non nisi formatum aliquid ab intellectu. ergo lunt tantum principia formata ab intellectu. ergo sunt entia rationis. Secundo, idem patet in-
27쪽
ductione in secunda operatione intellectus; quia in Logica non traduntur alia principia secundae operationis, nili nomen, verbum, copula, subj ectum, praedicatum, dcc. sed thaec non sunt a parte rei insecanda operatione, sed tantum per intellectum, qui diuidit operatio nem in subjectum, praedicatum, de copulam. unde quando dico, Homo est doctus, a parte rei non est aliud quam doctrina inhaerens homini, & particula, doctus, a parte rei non est magis praedicatum quam subj ectum. imo nec est praedicatum nec subjectum, sed ab intellectu formantur haec omnia in ipsa peratione. quae operatio eodem modo est in rustico, qui tamen numquam concipit subjectum& praedicatum ut partes operationis. De tertia operatione patet etiam inductione; quia in Logica non traduntur alia principia certiae operrationis, quam terminus antecedens, major, minor, medius terminus,&c. ted haec tantum fiunt ab intellectu. ergo non sunt principia tertiae operationis realis ; haec enim operatio est etiam in rusticis, qui tamen ne Amniant quidem de hujusmodi principijs. Iam vero de passionibus idem probatur eadem ratione; quia in Logica non tra- duntur aliae passiones, quam aequi pollentia, conuersio, Oppositio,pmdicabile, definibile, ampliatio, restrictio, esse illatum, esse demonstratum, &c. quae omnia cum pure formentur ab intellectu,non possunt esse passiones operationum intellectus, quae reales sunt. De partibus denique,siue de speciebus obiecti, quae traduntur in Logica, constat etiam eadem ratione non esse species operationum intellectus, quae reales sunt, Se tantum tres; quia species objecti Logicae sunt potissimum tres, definitio, enunciatio, de syllogismus, quae, prout traduntur in Logica, sunt mera entia rationis. Definitio enim, ut
traditur a Logica, est instrumentum sciendi, quod docet modum concipiendi rem secundum praedicata quidditativa, id est per pro prium genus, & per propriam differentiam. Deinde enunciatio, quae vel est assirmatio vel negatio, compositio vel diuisio, prout traditura Logica, est merum eos rationis,est enim velut instrumentum quod-dain, quo docemur res bene ad inuicem assirmare vel negare, ita ut, . i. tale vel tale debeat esse subjectum vel praedicatum in enunciatione.
Idem etiam est de syllogismo. Syllogismus enim, prout traditur a 'Logica, est instrumentum cognoscendi ignotum ex noto, per quandam dispositionem terminorum factam an intellectu ex modo & figura; quo fit ut syllogismus iste hoc modo sumptus nullo modo sit stia operatio,quae realis est.Certe tertia operatio intellectus substantialiter est in rusticis, & tamen in illis non est syllogismus, eo modo quo requirit Logicus. Sed aduertendum est quod quia definitio est instrumentum quoddam factum ab intellectu circa primam operapionem intellectus,& enunciatio etiam sit instrumentum quoddam
28쪽
PARS PRIMA. R AESTIO PRIMA. Is
eirca secundam operationem, similiter syllomsnus sit instria mentum
circa tertiam, ideo communi corduetudine lolemus primam oper tionem vocare definitionem, secundam enunciationem, tertiam vero
syllogismum ; cum tamen vere definitio, enuntiatio, & syllogismus, prout traduntur in Logica, non sint ipsae operationes, sed mera entia rationis facta circa ipsis operationes. In quo egregie falluntur illi qui existimant definitionem, enuntiationem, & syllogismum, prout traduntur a Logica, esse primam, secundam, & tertiam operationem intellectus ; quia, ut diximus, prima, secunda, & tertia operatio sunt in omnibus, & tamen in omnibus non sunt definitio, enunciatio, & syblogi sinus, prout traduntur a Logica.Hinc constat omnia quae tra Dtur in Logica, vel esse principia, vel partes, vel passiones entis rationis. sunt autem principia, partes, & passione illa quae supra recensuimus. Et haec dicta sint contra illos qui ponunt operationes intellectias, ut e dirigibiles, objectium Logicae. Probatur nunc secunda pars conclusionis, contra illos qui dicunt XI. operationes, ut sunt directivae, esse obj ectum Logicae. & primo D, Pr ,-- ρήπιδdem duabus vltimis rationibus quas fecimus, mutato solo nomine ζαρ ' operationum dirigibilium in nomen operatiotrum directivarum. quae duae rationes,meo judicio, essicacissimae sunt.
Probatur secundo. operationes non sunt directivae, nisi quia sunt Praba scuta prius directae. non sunt autem directae a Logica, nisi per entia rati nis. ergo potius entia rationis sunt obj ectum. QPod operationes non sint directae a Logica, nisi per entia rationis, constat aperte inductio, ne. verbi gratia, naec operatio, omne quod ambulat mouetur, homo. ambulat, ergo homo mouetur, a Logica nulla alia ratione censes
directa, nisi quia sit syllogismus in Barbara.
Dices esse directam per lumen naturale intellectus. Sed contra;quia lumen naturale intellectus spectat ad quacumque facultatem. ergo per lumen naturale intellectus Logica non dirigit operationes. Deim de hoc idem constat ex alijs scientiis; quia eodem plane modo aliae scientiae utuntur operationibus directivis veluti instrumentis, quo factae sunt & directae ab ipsa Logica. sed aliae scientiae non utuntur instrumentis Logicis immediate directis lumine naturali. ergo nec Logica dirigit per lumen naturale. Minor probatur in hoc syllogismo
physico. omne corpus naturale est mobile. omne elementiim est cor. . pus naturale. ergo omne elementum est mobile. Nam immediata regula qua physicus dirigit hanc operationem, est primus modus primae
ligurae, idest Barbara. ergo Barbara in Logica est instrumentum dire Suum illius operationis ; Barbara autem non est operatio intellectus
Probatur tertio. Si instrumenta Logica sunt ipse operationes, en a
29쪽
maxime quia operationes directivae sunt perfectissimo modo ideae
aliarum operationum dingendarum . Vt ista sententia docet: sed operationes directivae nullo modo sunt ideae aliarum operationum dirigendarum, neque etiam est necessarium ut ulla instrumenta logica sint hujusnodi ideae. ergo operationes nullo modo sunt objectum. Minor propositio, quae habet duas partes, probatur primo, quia, ut dicemus in quaellionibus physicis, idea res in omnium opinione vel est res ipsa secundum esse objectivum, quod probabilius
puto; vel certe est ipsa actualis operatio intellectus qua res cognoscitur. sed operatio aliqua directa jam praeterita , quam ipsi volunt esse instrumentum directivum , neque est operatio dirigenda, ut obi jcitur intelleerat, neque eit operatio actualis, qua cognoscitur operatio dirigenda. ergo nullo modo operatio directa & praeterita, quae iam non est, potest esse idea operationis dirigendae. Deinde argumentor ad hominem. qui enim tenent hanc opinionem, e dicunt Logicam non dirigere operationes intellectus , sed tantum facere instrumenta directiva, quae dicunt esse ideas persectas operationum dirigendarum. tunc lic argumentor. si instrumenta Logica sunt ideae operationum dirigendarum , ergo Logica per hasideas in intellectu scientifici facie de dirigit operationes , quod tamen negant isti authores. Consequentia patet ; quia idea secun
dum communem sententiam reducitur ad causam efficientem. sed
instrumenta Logica sunt ideae, secundum istos. ergo essiciunt, de vere dirigunt operationes in intellectu artificis. Secunda pars minoris supra posita probatur, quia instrumenta logica non sunt verae ideae, aut simulacra operationum dirigendarum, sed sunt praecepta & regulae facultatis Logicae. 2 ' primum fundamentum eorum qui dicunt operationes, ut .-. dirigibiles, esse objectam Logicae, respondeo primo negando majorem ; multo enim majorem habet similitudinem Logica cumstienti ja quam cum artibus, & consequenter debet potius assigna-ρ ri objectum in Logica sicut assignatur in scienti js. Sicut igitur inscientia illud est objectum adaequatum, cujus principia, partes, dc passiones traduntur,& de quo passiones demonstrantur, non vero illud in quod inducitur finis scientiae , ita eodem modo debet assignari objectum in Logica, quod est ens rationis. d autem Logica sintilior si scientiae quam arti, constat primo, quia arS ex
Aristotele 6. Ethic. cap. . est habitus cum recta ratione sectivus; unde ars proprie dicta relinquit aliquod opus exterius post se , ut patet in mechanicis. Scientia vero est tantum cognitio rei per cau- iam , I. post. tex. s. unde ars & scientia non digerunt penes hoc,
quod scientia habrat demonstrationes circa objectum, ars Vero
30쪽
hilatae habeat lata enim aliquando habet etiam demonstrationes, quando opus est in sed differimi quia ars aliquod opus post se exterius relinquit, & ad illud natura sita tendit; scientia vero non item. Tantum enim scientia tendit ad cognitionem objecti, siue illa cognitio ulterius referatur ad aliquid aliud , siue non. Cum igitur Logica sit potius cognitio rei per caulam, quam habitus ali. cujus operis exterioris factivus, potius in illa debet assignari obj ctum sicut in scientia. Respondeo secundo, quod etiamsi Logicasmilior esset arti quam stientiae quod tamen iam confiitatum est
nego adhuc minorem esse uniuersaliter veram. neque enim in omnibus artibus illud est proximum objectum, in quod inducitur finis artis 1, quia in plerisque artibus objectum proximum est finis ipse, non in abstracto sumptus, sed in concreto, quatenus scilicet
in inductus vel inducendus in aliquam materiam. unde in illis ar-.tibus finis & objectum omnino conuertuntur, ut patet inductione in multis. Objectum enim proximum artis architectonicae non
sunt ligna, cementa,& lapides, sed est ipse structura domus; immediate enim architectus versetur circa structuram domus aut fabricae. Idem patet in starni factoria, quae immediate versetur circa fraenum, non ferrum,& ideo dicitur fiaeni, non ferri factoria. Hoc idem manifestius apparet in alijs ficultatibus, quae multum assimilantur artibus . vi in Rhetorica & Grammatica. Objectum enim formale & materiale Rhetoricae non cst oratio, sed ornatus orationis , idest oratio ornata. item Obsectum Grammaticae non est
oratio , sed est congruitas orationis, idest oratio congrua. unde
uniuersiliter loquendo de objecto proximo , adaequato, & formali in artibus, S: facultatibus quae similes sent artibus,objectum erit finis ipse, non in abstracto, sed in concreto sumptus;& si ipse: ar. tes aliquid demonstrant de hoc objecto . demolistrant de illo scsumpto. unde si medicus aliquis demonstrat de homine, illud demonstrat non quomodociamque , sed ut curabilis est , idest, illud demonstrat de lanitate inducta, aut inducenda in hominem. Hinc constat decipi illos qui dixerunt id esse proximum objectum artis, in quod inducitur finis artis, ut homo in medicina, in quem inducitur sinitas. isti enim assignant objactum remotum & materiale,
quaestio autem est de objecto proximo, adaequato,& formali. Dico igitur quod quamuis Logica assimilaretur artibus t quod tamen est falsum in adhuc tamen operationes intellectiis non essent obiectum, ted objectum esset ipse directio inducta aut inducenda in operationes intellectus. De fine autem Logicae, quid sit, & an
sit directio operationum intellectus, dicemus inferius. Ad secundum, respondeo negando minorem, nimirum defini- Α δε- Diqili by COOste