장음표시 사용
41쪽
sed inquies , quid illud est quod ex volitione resultat in re volita, & denominat illam formaliter volitam non enim est relatio rationis, quia existit nemine cogitante. sed nec etiam aliquid reale, quia voluntas nihil reale extra te producit. 'Respondeo, esse ens diminutum , Quod communiter appellari solet ens rationis, non quidem proprie dictitin, ut bene docet Scotus in I. dist. 41. uaest. unica, quia non sequitur ad actum rationis, sed improprie dictum, siue negatiue, quia nempe habet esse ouoddam diminutum quod non pertingit ad esse reale; unde &dici solet habere esse rationis, quia praecipua entia diminuta, quorum usus aliquis est in stientiis, consequuntur ad operationes rationis , ut esse praedicatum sequitur ad operationem intelleetiis, qua unum de alio praedicatur , esse syllogiunum sequitur ad operationem ejusdem, qua ex duabus praemistis aliud deducit, & smulia, a quibus deinde omne entia diminuta quae non perueniunt ad esset reale dicta sunt entia rationis. Sed ulterius dices, quomodo haec entia diminuta non fiant ensreale , quandoquidem habent esse nemine cogitante I ens autem reale est illud quod habet esse nemine cogitante
Respondeo, non omne illud quod est diminute, & secundum
quid extra animam,& nemine cogitante, esse reale, sed illud tantum quod est extra animam realiter. Et hine intelligitur distri mea quod intercedit inter ens reale & rationis in tota sua latitudinelumptum; consistit enim in hoc , quod ens rationis sit ens quoddam productum a causa quae in tali productione non habet virturem producendi ens reale. dico ens quoddam, ut distinguam illud a non ente simpliciter. addo productum a causa quae non habeat Virtutζm producendi ens reale, quia quotiescunque alicubi datur aliqua ratio entis quae a causa profici sicatur, cujus vis non sit ex aliquo desectu vel in ipsa causa , vel in effectu, potens conferre illieite reale, semper illa ratio entis est rationis, non realis. quando
autem causa est potens conferre esse reale, tunc ratio entis est realis. virum antem sit causa potens necne producere estectum realem , statim patet videndo quid sit illud quod ab ea producitur ,
an pertineat ad aliquod praedicamentum,&c. Quod aut cin attinet ad relationes rationis, nobis certum esse debet eas tunc consurge re, quando consurgit in objecto aptitudo ad nouam deiiominatio.
nem, quae aptitudo est procul dubio aliqua ratio entis relatiui : de
descit in conditionibus quae ad relationem realem requiruntur.
Neque dici potest respondere nos id quod est in quaestione; nam
haec duo ut nota accipienda sunt. primo, ex eo quod potentiae aliquae Ver itur circa multa obiecta, acquiri in ipsis objectis nouas
42쪽
aptitudines, ut alio modo dcnominentur quam prius denominarentur ante operationes illarum potentiarum, atque has aptitudines esse aliquo modo entia. secundo, multaS operationes quae tribuunt hujusviodi aptitudines objectis, non posse illis dare nouum esse reale, in ipsis objectis per potentiarum operationes productum, vel resultas. haec autem sit negentur, facile a quolibet probari polliint. unde statim consequitur talem rationem entis, quae pcr hujusmodi poten. tiarum operationes de nouo existit, non esse realem, sed racionis. Ex his omnibus sequitur relationem non realem, sequi ad directam V. S siimplicem operationem cujuscunque potentiae, dummodo duae adsint conditiones. prima est ut illud subjectum in quo dicitur resul- -ia histare relatio non realis ex operatione extrinseca ejus potentiae quae esti causa efficiens illius relationis, sit capax nouae dcnominationis quae ex praedicta operatione oriatur, ut paries, qui ex vissione extrinseca hominis fit de nouo capax ut denominetur visus. secunda vi operatio
exta inseca potentiae non sit in eodem subjecto sibi extrinseco produ- istiua formae realis a qua sat denominatio. Est doistrina nostri Docto--sαιιil .ris Subtilis in t . dist4 31. quaest. unica, g. hoc potest poni sic, d C. &clarius 1. Metaph. quaest. ii. ubi ait falsum esse relationem rationis fieri actu reflexo, hi enuis finquit) primo actu directo intelle istus, &C.
idem habet in 1. dist. ue quaest. Unica, g. ad argumenta; ut mirum sit Paulum Vallium primo homo suae Logicae, quaeiae 4. cap. I. dixisse, hi jur Polus ipsum . Metaph. quaest. io. & Antonium Andream ibide velle hujus modi relationes produci tantum per operationem restexam, ut enim
rei, aduertit Meurissus lib. I suae Metaph. suaest . 3. ne quidem entium rationis in illis locis meminerunt. Elt praeterea haec doctrina omnium aliorum quos supra nominaiii. Et probatur facile, quia adproductionem relationis non fortis frustra ponitur aliud quam directa operatio potentiae alicia jus circa situm objectum. ergo illa satis est. A tecedens probatur. quia si aliquid aliud requiritur, maxime quia ens rationis non habet aliud esse praeter esse objectivum in intellectu quod Ibinm cst per cognitionem reflexam, non directam ; vel quia adhoc ut parieti visio, verbi gratia, conueniat cns rationis, requiritur explicita&restexa cognitio ipsitus cntis rationis, que illud parieti tribuat , sed ex neutro capite requiritur. ergo de C. Major clara est. Minor probatur de esse objeitiuo actuali; quia hujusmodi esse non est id in quo consistit ens rationis in genere prout se extendit ad entia diminuta , sed est id tantum in quo eonsistit ens rationis proprie dictum; ensenim rationis de quo hoc loco agimus & quod se extendit ad entia
diminuta in hoc consistit, quod t ens quoddam quod non habetessaeale, sed esse diminutum, unde sic describi potest; est ens quod dam ab ea causa productum quae in tali productione non habet vina
43쪽
efficiendi ens reale. Deinde satis est ut aliquod ens rationis hoc est relatio rationis proprie dicta, habeat esse objectivum in intellectu indirecte, ad quod suffcit simplex & directa cognitio, neque reflexa requiritur, ut relatio non realis conueniat rebus; quia si potest labere aliud esse pretero distiuum directὸ, necessario secundum illud, quodcunque sit, conuenit rebus quas suo modo assicit, sine alia ediplicita intellectus attributione. Probatur prςterea quia ex eo quod parita praecise videatur ab oculo acquirit de nouo aptitudinem, ut possit denominari visus denominatione relativa ad videntem;sed ista aptitudo no est aliquid reale. ergo ex eo quod paries praecise videatur, acquiritur in illo relatio non realis. ergo per directam & simplicem visionem objecti. Major clara est. Minor probatur, nam si ista aptitudo est aliquid, vel parieti intrinsecum, vel extrinsecum , neutrum dici potest. ergo &C. non intrinsecum, ut concedunt aduersari j, quia . ex eo quod paries videatur, nihil reale in eo producitur, cum potentia visua, non sit productiva alicujusqntis realis extra se. Neque extrin.
secum; nam si est aliquid hujus nodi, maxime est visio, quae circa
parietem versata est, at visio licet faciat parietem causaliter aptum, ut denominetur relative ad visum, non tamen facit aptum formaliter,
sciit qui dealbat parietem, non facit parietem formaliter aptum ad visum, sed solum causaliter. adhoc autem ut aliquid sit formaliter aptum ad aliud, debet habere in se formaliter aptitudinem; cum aptitu4o sit denominatio quae fit a forma intrinseca, quae quidem forma aliquando est realis, aliquando rationis, prout ad ens reale vel ad ens rationis terminatur. Hςc breuiter hac de re dicta sint
id majorem quaestionis de objecto Logicae claritatem.
I. disputationem de objecto Logicae, ex cujus cognitione de- I pendet cognitio naturς & essenti ipsius Logicae, sequitur ut agamus de natura ipsius Logicae, &ut ostendamus quid sit. Tunc autem apparebit quid sit, si verum genus, veramque disterentiam illius ostendamus. hic igitur agemus de genere illius non quidem rumot certum enim est apud omnes genus remotum Logicq esse habitum intellectivum,ὶ sed de proximo; deinde agemus de differentia ejus. Vt autem cognoscamus genus proximum Logicae videndum est an si unus ex illis 1. habitibus intellecticis qui numerantur ab Artilo lo6. Et hic. cap. 3. an nimirum sit scientia, vel ars, vel prudentia, ve a
44쪽
pientia, vel intellectus seu habitus principiorum; non enim apparet ad quem habi*m ex istis quinque reducatur Logica. Certum autem esse debet ad aliquem ex illis reduci, quicquid dicant aliqui recentiores Itali, ut Zabarella lib. I. de natura Logicae, cap. 3. Vallius I. tomo
suae Logicae, in α .parte protegomenorum, quaest. q. cap. II. I 2. I . I 6.I7.
α i8. Balduinus in quaesito an Logica sit scientia, & alij, quos sequutus est Smigletius primo tomo suae Logicς in qu stionibus prooemia libus. Ratio breuiter est , quia ex Aristotele omnis habitus intellectivus , quo verum simpliciter negando vel assiimando dicimus, est unus ex illis quinque. sed Logica est hujusmodi habitus. ergo est unus ex illis quinque, idest, vel est ars, vel scientia &c.Hinc refelluntur
qui dicunt Aristotelem loco citato non enumerare omnes habitus in
tellectivos, sed illos tantum qui per se perficiunt intellectum; hinc,
inquam, refelluntur, quia Aristoteles, ut ipsemet ait, enumerat omnem habitum quo verum dicimus assirmando vel negando. hujusmodi est Logicae ergo &c. Neque dicas nos verum dicere per facultates quae probabilitei' de omni re disputant, ut per Dialecticam; & tamen Dialecticam, & hujusmodi alias facultates probabiles,non esse ullum ex illis quinque habitibus, & consequenter Aristotelem non enumerare omnem habitiim intellectualem quo verum dicimus; ne, inqua, hoc dicas. primo, quia per Dialecticam, aut hujusmodi alias facultates, non dicimus verum simpliciter, idest, certo, necessario,& sine sot-midine; de qua veritate loquitur Aristoteles. unde ibi aperte ab habilibus quibus verum dicimus, exclusit opinionem,& suspicionem; quia quamuis aliquando per opinionem dicamus verum, est tamen cum formidine oppositi, & cum incertitudine. sed Logica est habitus quo verum simpliciter & sine formidine dicimus Ergo necessatio erit unus ex illis quinque habitibus, vel certe Aristoteles fuit mancus. se cundo, quia quando dicitur Aristotelem numerasse tantum habitus per se perficientes intellectum, Logicam autem non perficere per se
intellectum ti Peto quid sit perficere per se intellectum. vel enim per perficere per se intelligunt Authores hujus responsionis idem quod Propter se de fratia sui & hoc est falsum; quia sic ars & prudentia non sunt habitus per se perficientes intellectum; non enim propter se, sed propter aliud perficiunt, idest, propter opus. vel per per se,intelligunt, id est, sine alio ;& hoc etiam modo Logica in ordine ad suum objectum, per se, idest, sine alio, perficit intellectum. videri possunt Philippus Faber Theoremate primo Philosophiae naturalis, cap. 3. & Iulius Pacius loco cita lo. Certum ergo ex his remaneat. Logicam ad aliquem ex illis quinque habitibus pertinere. stio itaque superest
tantum, ad quemnam ex illis retIocari debeat, utrum nempe ad scientiam vel artem ; de his enim duobus tantum controuersa est intcr au
45쪽
Vera sententia Ia eam esse pro mie dictam seι-
tores. Nam non est intellectius vel habitus principiorum; quia ha tus principiorum est habitus per quem certo, euiden ter, & infallibili. ter assentimur quibusdam propoli tionibus,quq probari non possunt, aut certe non debent, sed assumuntur ad alia probanda, & ideo dicuntur principia. huiusmodi sunt multae praemissae, euidenter notae lumine naturae. Non est etiam Prudentia, quia Prudentia ex Arith. 6. Ethic. cap. . est habitus agendi vera cum ratione circa ea quae sun t ho-nuni bona vel mala, idest, est habitus quidam quo redditur homo aptus ut agat cu vera ratione in agibilibus quae agenda sunt homini, tan- qtiam bona illi, vel mala; circa haec enim versatur Prudentia. Non est denique sapientia; quia sapientia ex Aristotele eodem 6 sit hic. cap. 7 est scientia simul cum intellectu eorum quae honorabilissima sunt natura ; ideoque sapientia dicitur versari circa uniuersalissimas causas deprima principia, quia si pien tia reddit primas causas omnium rerum. Prima sententia, de satis communis in ter recentiores, praestatim in Callia. est Logicam esse artem proprie dictam. ita Iulius Pacius in prooe nato ante explicationem primi cap. Porphyrij, Baliareus noster in tua Logica, quaest. s. prooemiali, de alij. Ex Italis etiam non pauci eandem amplexi sunt sententiani, ut HoratiusCornachinus fit se in indagatione Logica, Antonius Bernardus Mirandulanus initio institutionis in Logicam, de lib. . Apologiae, se l. i. Flamininius Nobilius quaest. penultima in Logicam, & alis. Secunda sententia est, Logicam esse scien tiam proprie dictam.quae sententia antiquissima est 3c celeberrima ; illam enim docuerut Stoici ex Plutarcho, ex Alexandro etiam ii prooemio topicorum,dc ex Diogene in vita Zenonis ἱ Plato etiam, & cum illo Platonici de Academici omnes. Eandem sententiam docere debent omnes illi, qui dicunt Logicam esse partem Philosophiae, ut Simplicius in Praedicamenta, Bodlius in Porphyrium,& alij. Hanc etiam expresse docuit Aristoteles lib. I. Priorum, ubi ait se acturum de scientia demonstrativa. idem ibi docent Alexander de Philoponus. ideiri etiam colligitur ex eodem Aristotele 2. poster. cap. vltimo, ubi ait omnem habitum quo dicimus verum, esse vel scientiam, vel habitum principiorum. idem clarissimc colligitur ex s. Et hic. cap. 3. Eandem sententiam aperto indicant Auerroes i. Priorum initio, Avicenna cap. I. suae Logicae, Albertus Magnus cap. i. in Porphyrium. D. Thomas 4. Metaph. lech. . Sctota Schola Thomistica Scotus noster quaest. I. in Predicabilia,& cum eo omnes ejus discipuli ; ut non mirum sit Fonsecam ac Metaph. p. 3. quaest. i. sech. 7. dixiste hanc sentcntiam esse veterum Scholasticorum,dc omnium fere grauium autorum. Vt haec sententia explicetur, quique Veritas percipiatur.
Praemitto pri inὀ, scientiam tripliciter sumi posse. primo, valde im-
46쪽
proprie pro quacunque notitia aut cognitione rei in quo senis sumpsit scientiam Aristoteles in antepretclicam. cap. E. Vbi Grammaticam vocat scientiam.secundis,pro cognitione certa & euidente rei per camsam,sive illa cognitio ordinetur ad aliquid aliud,siue sit gratia sui. ter tiὀ, pro cognitione certa & euidente rei per causam,itavi illa cognitio tantum sit gratia sui, & ulterius non ordinetur. & hoc tertio modo Zabarella lib. I. de natura Losicae, Balduinus in quaest. an Logica sit gal. V D.
scientia, & alij recentiores, volunt ab Aristotele fami scientiam proprie dictam, itavi nulla si proprie scientia, nisi sit speculativa. Primo igitur de secundo modo vix ulli sunt qui negent Logicam esse scientiam ; de tertio modo tota controuerua est. quare ut videamus an Logica sit proprie scientia, ostendendum est Logicam vel esse cognitionem speculativam, vel certe ostendendum est secundum Aristotelem& veritatem scientiam proprie dictam non solum compraehendere cognitionem speculativam, sed etiam cognitionem practicam quς ad aliquid aliud ordinetur. Ego utrumque ostendam, & non tantum
Vnum; primum quidem quaestione sequenti; secundum hac quam
prae man ibus habemus. Vt ergo ostendatur,
Praemitto secundo, Aristotelem nunquam dixisse scientiam pro- Wprie dietiim debere esse σratia sui, sed tantum dixisse scientias specula,
tiuas debere esse gratia ini. unde I. poster. cap. 1. desimens scientiam, nunquam dixit illam debere esse gratia siti, sed tantum est, scire esse rem per causam cognoscere,propter quam res est,quod illius causa est, α non contingit aliter se habere. quidem definitio secundum
omnes, nullo excepto, est definitio scientiae proprie dictaea luod aper te ipse Aristoteles ostendit loco citato,& 6.ssithici cap. 3. ubi illam eandem definitionem repetit; in qua tamen definitioine Aristoteles nullo modo indicat scientiam debere esse gratia fiat. unde etiam illi, qui dicunt Logicam non esse scientiam, fatemur Aristotelem non ex presse posuisse illam conditionem scientiae, sed tantum subobscure indicasse, praesertim s. Ethic. cap. s. & in praedicta definitione; ait enim scientiam esse illius quod non potest aliter se habere,ve i quod non est contingens quando autem cognoscitur aliquid quod non potest aliter se habere, aut quod non est contingens, videtur debere cognoLci gratia sui. Uerum hinc nihil esciunt aduersarii; innumerae enim res
sciuntur & cognoscuntur etiam demonstrariue, quae non synt contingentia, nec possunt aliter se habere, & tamen non sunt nec sciuruulfratia sui. ptimὀ enim, principia demonstrationis demonstrantur desciuntur cognitione scientifica, & aliquando cognitione meliori, Mcertiori habitu principiorum, primo posteriorum, & tamen non cognoscuntur ullo modo gratia sui .sed in ordine ad conclusionem: principia enim, seu pnemisia, intrinsece cognoscuntur in ordine ad con
47쪽
clusionem, sicut media ad finem. Secundo, in Physica passim demonstrantiar & cognoscuntur principia essendi dc cognoscendi, ut materia, forma, motus,&c. quae non possunt aliter te habere , &tamen non cognoscuntur gratia sui, cum intrinsece ordinentur ad principiatum, idest, ad corpus naturale. secundus locus in quo volunt aduersari j i cistotelem insinuasse scientiam proprie dictam debere esse gratia sui, est L. Metaph. text. 3. sed nihil omnino eo colligere pollunt. nam verba Philosophi haec sunt, Mile autem se habre, Philosoρhiam mentiam meritaru eontemplatricem appestasse; s=eculatiuae enim finis, meritas , practicae , vel ut Labet versio
Gulielmi Du-Vallij , Recte autem se habet, Philosophiam scientiam
meritaru appellare 'eculativa eteni sinis, eritas, acticae autem, opus.
Quae verba clari suma fiant. quis enim unquam negare potest, finem scientiae speculatiuae esse cotemplationem veritatis, & practicae opus,& Philosophiam recte dici scientiam contemplatricem veritatis, quamvis non solius veritatis, sed etiam operationis. quod aperte docet ibidem Averroes, qui uniuersam Psilosephiam dicit in duas secari scientias, idest, in speculativam, & practicam, & finem unius esse scire, finem alterius esse operari; quae quamvis vere sit scientia, dc habeat demonstrationes, non tamen est scientia speculativa, quia non praestat illud, idest, non habet demonstrationes in ordine ad scire, sed in ordine ad agendum. Concludendum ergo est,
Aristotelem ibi tantum dixisse Philosophiam, idest scientiam spoeulativam, esse scientiam eontemplatricem veritatis, practicam autem esse scientiam contemplatricem operis, id est referri ad operationem; non autem dixita cientiam proprie dictam, & in communi sumptam, esse gratia sui, α contemplatricem tantum veritatis. scien. tiam autem speculati x vocat Philosophiam , non quia neget scientiam practicam esis Philos inhiam, sed quia magis videtur et cere ratio Philosophiae in stientia speculativa, quam practica, etiamsi praetica main. h at Veram rationem Philosophiae, ut constat ex
Aristotela motopici cap. ix. ubi Philosophiam, idest naturalem Philosophiam S: Moralem, distis it a Dialectica; quia Dialectita de tribus illis generibus propositionum quae ponit ibi Philos phus, idest, de Naturalibus, Moralibus, & Logicis, agit tantum secundum opinionem, Philosophia vero agit de ijsdem secundum veritatem. via per Philosophiam necessariὀ debet intelligere,non tan- - tum scientiam speculativam, sed etiam practicam & moralem. quo fit ut scientia Moralis vere sit Philosophia, etiam secundum Aristotelem. Non ergo negauit scientiam practicam esse Philosophiam α. Metaph. citato , sed dixit scientiam speculativam esse Philos phiam ob rationem dictam, sicut ob eandem rationem 4. Metaph.
48쪽
cap. 2. & 3. Metaphysicam antonomastice vocat Philosophiam,&Metaphysicum Philosophum; non tamen propterea Physica & Mathematica non erunt partes Philosephiae, ut parum docet Aristoteles,& fatentur fere omnes. Cum igitur Aristoteles 2. Metaph. text.3.non dicat scientiam proprie dictam debere esse gratia sui, nee ibi excludat scientias practicas a ratione scientiae tantum enim ait non esse speculativas in imo aperte ibi dicat esse scientias, ordinari tamen ad operationem, fit ut inde nihil probetur circa propositam controuersiain Secundo solet afferri testimonium Aristotelis I. Metaph. Summa I. cap.
x. ad probandum scientiam proprie dictam esse gratia sui. ex quo loco sic argumentantur. Qui philosophantur tantum ut depellantisnorantiam, philosophantur tantum ut sciant, idest, propter ipsum
1cire,& non propter aliquid aliud. sed qui primo philosophati sunt,
ex Aristotele , hoc selum praestiterunt ut depellerent ignorantiam. ergo tantum ut scirent. ergo gratia sui. Sed ninc nihil essicitur , ibi enim Aristoteles tantum docet quomodo inuenta fuerit Philosophia, idest .scientia speculativa, ut diximus. ait autem fuisse inuentam ad depellendam ignorantiam, & consequenter propter ipsum
scire. nunquam tamen asserit non aliam esse pnilosophiam aut Icientiam quam speculativam ; imo capite praecedente aperte indicat a tes & scientias practicas humanae vitae necessarias , inuentas fuisse ante scientias speculati uas. esia similia loca solent asserri ex Aristotele, sed quae plane nihil probant.
Praemitto tertio , quod cum sela demonstratio sit syllogisnus scientialis, idest, generans scientiam in nobis, i. poster. text. I. Mdemonstratio sit unica & sola regula qua possimus cognoscere veram scientiam, ita ut ubicumque inuenitur vera demonstratio faciens scire rem per causam propter quam res est,& quod illius causa est, de non contingit aliter te habere, ibi necessario de semper sit vera & propria scientia, ut videamus an Logica sit hujusmodi sciemtia, oportet videre an habeat tales demonstrationes, quales essiciunt talem scientiam. & quidem qui negant Logicam esse scientiam, coguntur fateri per demonstrationes Logicas generandam hujusmodi scientiam, nisi esset illa particula, Et non contingit aliterse habere, in definitione scientiae, per quam solam particulam dicunt excludi Logicam a ratione scientiae . nam fatentur per hanc demon strationem, omnis syllogismus constans ex veris, primis, necessarijs, notioribus, prioribus,& causis conclusionis, generat scientia' a' tentur, inquam, per hanc demonstrationem Logicam,&alias tales, gciaerari quidem cognitionem certam & euidentem reiter se priam causam, non tamen generari scientiam quae non posui allicrse habere, in quo deficit a vera scientia, ut isti volunt.
49쪽
SELECT. DIS P v T. PHILOSOPHI Q
Praemitto quarto, illam particulam, Et non contingit aliter se habere, posse facere quadruplicem sensum. Primo, ut non positi aliter se habere, idem sit ac dicere, fieri non potest quin posita causa sile disposita, seu positis praemissis sic dispositis, necessario ponatur& inferatur essemis seu conclusio necessitate illationis seu consequentiae, ut docet Albentis Magnus i. Poster. text. r. & si intelligatur hoc modo illa particula, omnino quadrat scientiae quae habetur per dictam demonstrationem Logicam, ut constat. Secundo, potest esse sensus, ut res ipsa quae scitur non possit aliter se habere ; quia scilicet scientia est praemissarum necessariaru & non contingentium, sicut clarissime ipse Aristoteles hanc particulam explicat text. f. primi Poster. de si explicetur dicta particula hoc secundo modo, eodem plane modo conueniet scientiae habitae per demonstrationem Logicam, sicut cuicunque scientiae ; res enim quae scitur in demonstratione Logica supraposita, non potest aliter se habere, est enim ex praemissis necessarijs,&quae aliter se habere non possunt. Tertio, potest esse sensus, non contingit aliter se habere, idest, res quae scitur non potest esse absque tali causa, a tali enim causa sola esse potest di non ab alia, sicut dicunt Auerro es & Philoponus, i. Poster. initio. & hoc etiam modo illa particula conuenit scientiae Logicae. sicut enim quod homo sit it sibilis, non aliunde est nisi ex eo quod sit animal rational e ; ita demonstratio non aliunde generat scientiam,nisii ex hoc quod sit syllogismus constans ex primis, Veris, necessarijs, &c. Quarto, potest esse sensus, non eontingit aliter se haere, idest, res quae scitur debet esse secundum se necessaria,& non contingens quod aliter se habere possit,ita ut rem
aliter se habere non posse nihil aliud sit, quam ipsum scibile. quod per
demonstrationem scitur esse necessarium, quatenus necessarium Opponitur contingenti. nam illud dicitur necessarium, quod aliter se habere non potest; illud vero contingens, quod aliter se habere potest. quam explicationem amplectuntur recentiores, qui dicunt Logicam non esse scientiam; quia scilicet est de rebus contingentibus,&non necessarijs. sed neque haec explicatio excludit Logicam a vera rationet scientiae definitae a Philosepho. ad cujus probationem, Praemitto quinto, quod quando dicitur scientiam esse de necessarijs, hoc nihil aliud esse quam scientiam debere esse de rebus aut enti bus quae eodem modo invariabiliter se habent, ut docetur 6. Met rh.
text. s. dicuntur autem eodem modo semper se habere, non ut sunt siri lares, existetes a parte rei; ut sic enim quam plurimae res, imo res pure physicae continuo variantur & corrumpuntur; sed secun
tam se, M spectando ipsarum praedicata quidditativa, quae eodem
modo se habenti unde res hac ratione sumptae dicuntur aetemae, perpetuae, necessariis, & incorruptibiles. res enim quae sunt objectum Duili od by Corale
50쪽
PARs PRIMA. RE AESTIO TERTIA. 33
scientiar, debent esse aeternae, necessariae, & incorruptibiles, I. Poster. text. 2I. & 6. Ethic. cap. 3. Hoc posito necessario seu objecto scibili, quod est objectum scientiae, opponitur contingens varijs modis sim-ptum, sed potissimum prout idem est quod iactibile a nobis, idest, prout est idem quod illud quod a nobis fieri vel non fieri, & hoc vel
illo modo propter nostram libertatem in agendo fieri potest. qua ratione authores citati contendunt Logicae objectum esse contingens, male tamen . quod vi capias, aduerte aliquid posse dici tactibile a nobis, & liabere principium in nobis ut fiat, dupliciter. primὀ,quia cum simus agentia libera, potest aliquid a nobis fieri & non fieri. supposito tamen quod iam decrevimus&velimus id facere, non potest a nobis aliter & aliter fieri, sed certo quodam modo, determinato, & necessario, necessitate ex suppostione. & quidem hoc tantum modo comtingens seu factibile a nobis vere est necessarium, ea necessitate quae requiritur ad objectum scientiae proprie dictae, ut constat aperte in Physicis; quia de operationibus intellectus, imaginationis, memoriae,
potentiae motivae, potentiarum omnium executiuarum, quatenus iahomine sunt, est vera & propria scientia, & tamen omnes istae potentiae subduntur imperio voluntatis, ut operentur & non operentur ad nutum ipsitus voluntatis. supposito tamen quod voluntas imperet ea rum operationes, eodem modo, certo, necessariΘ, de determinate
semper fienti secundo potest dici aliquid esse a nobis factibile, quia non solum potest fieri &non fieri ex imperio nostrae voluntatis, sed etiam quando decrevimus iam illud facere, potest natura sua, quia est intrinsece defectibile, aliter&aliter fieri. de contingens hoc modo sumptum est objectum artis & prudentiae, quod excluditur aratione scibilis proprie dicti .an autem objechain artis Sc prudentiae dicatur ali , ter&aliter se habere in uniuersali, ut omnino non sit per scientiam scibile, an vero quatenus artifex & prudeos hic & nunc in particulari aliter & aliter bene & male operentur,controuertitur inter authores. hic satis erit dicere objectum artis dici ab Aristotele aliter & aliter se habere hoc ultimo modo, quia scilicet hic & nunc artifex dc prudens operantes, aliter&aliter operantur. Hinc colligitur ejectiam Logicae non esse contingens ea ratione qua Volunt aduersarh. ens enim rationis non est sicut objectium artis de prudentiae; quamvis enim possit a nobis fieri & non aeri, quando tamen fit, certo, determinato modo, dc necessario semper fit,quod non est in arte. quod autem hoc modo fit, est objectum necessarium,&scibile per scientiam, Ut constat in actibus intellectus, imaginationis, potentiae motivae, &c. Praemitto denique, Logicam aliam esse docentem,aliam utentem; IX. , quicquid reclament Zabarella, Balduinus,& alij. nam traditur haec δε- diuisio ab antiquissimis Pthilosophiso: Theologis, ut a scoto 2. M