Gulielmi Camerarii Scoti, ... Selectae disputationes philosophicae, in tres partes distributae. Pars prima tertia, ..

발행: 1630년

분량: 638페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

s ELECT. DISPVT PHILOSOPHIC

.,---: tionem P diuisionem, syllogisinum &c. esse operationes intellectuς

sunt enim entia rationis.

iam. Ad tertium, nego etiam minorem; neque enim principia, partes, --. & passionei operationum intellectus, quae reales fiant, tractantur in Logica..ia Ad quartum respondeo negando majorem; scientia enim moralicra πη . rum non sit uniuersalis facultas ad alias scientias requisia, potest habere objectam commune cum aliis scientiis , addita tamen aliqua ratione formali distincta,& ita potest habere pro objecto operationes voluntatis, quas etiam considerat animasticus, unde scientia moralis subalternatur scientiae de animae animasticus enim considerat operationes voluntatis secunde se; moralis illa considerat ut sunt recta ratione regulabiles. at Logica, cum sit uniuersalissimum instiumentum sciendi requisitum ad omnes scientias, nulli scientiae debet

subaltemari ratione objecti, sed debet habαe o jectum distinebimab omnibus alijs. Ad primum .damentum eorum qui dicebant operationes intellectris, ut sunt directivae, esse obiectam Logicae, respondeo negando minorem, nimirum instrumenta quae facit Lbgica esse operationes intellectus directiuas; sunt enim entia rationis. Deinde major propo sitio supponit falsum; supponit enim tunc tantum instrumenta esse

objecta alicujus famitatis. quando illa facultas tantum facit instramenta, non tamen utitur factis possunt autem instrumenta fiet 1 ab arte esse eiusdem artis objectum, siue ars illis utatur, siue non; & ita

Logica, ut dicemus . non tantum facit instrumenta, sed etiam ijs Witur. hoc tamen non impedit quominus eadem instrumenta sint obj e-etium illius. Ad secundum nego minorem; instrumenta enim facta a Logica possunt esse aliquid aliud praeter opus intellectus. Ad probationem autem minoris, nego itistrumenta directiva operationum dirigendarum debere esse illarum ideas ;&quamuis deberent esse idear, oper tiones tamen intellectas directivae nullo modo possunt esse ideae aliarum operationum dirigendarum.

XII. Dicendum ultimὀ est, objectum adae luatum & formale Logicae

ritima e.Mu- esse cns rationis Logicum, in tota sita latitudine acceptum, non quo modocumque, sed tantum quatenus est directivum, vel coordinatiuum operationum intellectus. Dicitur autem directivum, quatenus

continet sub se instrat menta, regulas,& praecepta dirigentia potentiam intellectivam ad bene operandum, & ad res modo scientifico cognoscendas. quae tamen instrumetita, regulae, & praecepta non in

rebus ipsis inuet ut formaliter, sed de resus ipsis,& in ipsis debite cognitis, vi luminis natiualis efflagit & format, non quidem pro libi id

32쪽

A: incerte, sed certia quadam, determinata & infallibili ratione, iuxta certam, determinatam, & infallibilem cognitionem praecedentem rerum. Quod ut melius intelligatur, Sciendum est hominibus inditum esse a natura naturale quoddam desiderium sciendi, quod nec perfici nec expleri potest,nisi per veras,

aut saltem verisimiles conceptiones rerum, tam secundum se, quam etiam secundum conuenientiam & disconuenientiam cum alijs rebus. Cum vero tanta sit diuersitas rerum inter se, tanta etiam ac tam multiplex conuenientia & disconuenientia cum alijs, ut vix, imo ne

vix quidem, hujusmodi conceptiones de illis haberi possint, necessarium fuit quoddam directorium, in quo velut in compendio quodam tam infinita pene rerum varietas ad certa quaedam capita redigeretur. Et quia ejusmodi directorium ex rebus iplis nullo modo confici potuit, necessarium fuit ut accederet intellectus, qui lumine suo naturali quasi permeando & penetrando tantam rerum diuersitatem, animaduerteret earum conuenien riam & disconuenientiam ad inuicem, compararet illa inter se, conuenientes uniret, discordantes separaret, atque adeo res omnes secundum se quidem inordinatas vi sua coordinaret,&singulas in singulis quibusdam ordinibus reponeret, prout animaduerteret res ipsas inter te conuenire aut differre. Haec igitur coordinatio rerum quam facit intellechias, est directoriuin illud quod dicebamus, in quo docemur singula suis e ceptibus, quantum Heri potest, concipere,&consequenter haec ab illis separare, his illa conjungere. Quae quidem rerum dispositio, cum a nulla alia scientiani sit a Logica habeatur, merito Logica debet censeri diret horium rerum concipiendarum ; quod indicat ipse Aristoteles, dum Logicam vocat organum , instrumentum, seu modum sciendi. qui quidem sciendi modus modo paulo superius explicato inuetus est. Cum enim

illi primi Philosephi lumine naturali intellectus philosophari coepis

sent, animaduerterunt quaedam in aliquo conuenire, quaedam di erre; quaedam magis conuenire, quaedam minus; quaedam inesse alijs&de illis posse amrmarisquaedam sustentare alia de illis quassi subdi;

quaedam intrinsece& intime rebus conuenire, quaedam extrinsece de separabiliter, &c. Quae vero animaduerterunt primo modo, ita ordinarunt per intellei hium, ut id in quo conuenirent res formauerint Messinxerint tanquam unum quid commune illis, & vocaverunt id gmnus; de ita factii est una coordinatio aut caput rerum . quae tamen co ordinatio non erat in ipsis rebus, nisi remote & fundamen taliter, hoc est, non fuit actu complete, ut loquitur Scotus, sed tantum beneficio intellectus. Quae vero animaduerterunt secundo modo, ita disposuirunt per intellectum, ut id quo res discreparent effnxerint esse quasi

litem quandam de discordiam, & sic vocarunt disserentiam; & sie fa-

Explicatur elucidat rclusio.

33쪽

cta est alia series rerum animaduerterunt tertio & quarto modo, ita ordinarunt, ut id in quo res magis conuenirent conceperint velut principatum ampliorem, dc sic vocarunt suphrius; id vero in quo res minus conuenirent conceperint velut principatum minorem,&ita vocarunt inferius;&sic factae sunt duae aliae coordinationes rerum. Quae sexto modo, conceperunt ut sustentaculum sustentans illam formam, & sic vocarunt subjectum. Qui aduerterunt septimo modo,conceperunt ut quid intimum & domesticum, & sic vocarunt essentiam. vero appmhendemni ultimo modo , conceperunt ut peregrinum, & sic vocarunt accidens;&ita totidem alia capita aut

coordinationes rerum formarunt, quae tamen in rebus non erat com-

tete, sed remote. Hae autem dispositiones & coordinationes rerum oc praestant, ut quoties aliquid de nouo & in particulari a nobis cognoscendum sit, statim nos dirigant quomodo debeamus illud concipere & cognoscere. habentes enim in promptu has coordinationes& directoria, statim apparebit an illud quod cognoscendum est sit simile generi, & an debeat concipi ut genus & quid commune, an

ceri debeat concipi ut species, an ut praedicarum &c. Hoc igitur beneficium nobis contulit Logica, quae omnes rerum conceptus Objecti uos ad certa capita & ad certas series redegit. & ita unum caput rerum est, verbi gratia senus, ad quod reducuntur innumeri fere con ceptus objectivi ; & ita animal debet concipi ut genus, substantia ut genus, VivenSVt genus, elementum ut genus, &c. Item alia coordinatio est species, ad quam similiter reducuntur innumerabiles rerum

conceptus, ut homo est species, leo est species, &e. & sic de alijs coordinationibus.Ex his colligo, quod cum necessarium sit uniuersale aliquod sciendi instrumentum ad operationes intellectus dirigendas. 6: d scientias adipiscendas, & hujusmodi instrumentum, saltem scientificum de perfectum,non possit aliunde confici,quam redigendo co-ceptus rerum ad certa quaedam capita, & tradendo praecepta, normas,& regulas uniuersales circa res, in quantum cognoscibiles,& hoc totum praestet Logica, necessario ipsa Logica occupatur in his instrumentis & normis conficiendis quae cum non sint in rebus ipsis realiter, sed formentur in illis in quantum cognitae sunt, necessari ὀ eruntentia & proprietates rationis. Et hinc etiam est quod Logica dicatur scientia rationalis; quia quamuis Logica sit habitus quidam realis in

intellectu existens, quia tamen versatur circa hujusmodi coordinationes aut entia rationis, quae a sola ratione in rebus formantur, illisque attribuuntur, ideo Logica dicitur rationalis, quasit tota posita inpuris actionibus rationis. aliae enim scientiae etiam de rebus realibus, vel in anima vel extra existentibus, tractant. Explicata hoc modo nostra sententia,

34쪽

PARs PRIMA' MugsTIO PRIMA is probatur prim0. Illud est objectum in aliqua scientia, cujus prin- XIII. cipia, partes, &passiones tractantur in illa scientia. hujusmodi est ens primὸ

rationis in Luica, ut supra probatum est. ergo dic. Probatur secundὀ. Logica essentialiter est habitus instrumenta- μ.b-ν άὲ.rius dirigens operationes intellectus per ordinem ad suum objectium, ut diximus. ergo instrumentum est eius objectum , a quo essentialiter dicitur habitus instrumentarius. sed hoc instrumentum non est aliud quam ens rationis traditum a Logica, ut supra probatum est. ergo ens rationis est objectum. Probatur vltimθ. Illud est objectium Logicae, secundum quod in- Prabatur tenta. seruit alijs scienti j s. sed aliis scienti js tantum inseruit secundum ens rationis. ergo illud erit objectum. Minor probatur. Secundum ea Logica inseruit alijs scienti js, quae alue scientiae assumunt a Logica. sed aliae scientiae non assumunt a Logica nisi entia rationis. ergo secundum entia rationis Logica inseruit aliss scienti j s. Haec minor patet imductione ; quia aliae scientiae non assumunt aliud a Logica, nisi modum definiendi, demonstrandi, argumentandi, quid sit genus, quid species, &c. quae omnia sint entia rationis. Obij cies primo. Non alia ratione entia rationis ponuntur obje- XIV. ctiam Logicae, nisi quia Logica per entia rationis, veluti per instrumenta quaedam, dirigat operationes intellectus, aut alia quaecumquainstrumenta. sed hoc est falsum; quia per illa instrumenta melius di- Tiguntur operationes, quae notiora sunt; huj usmodi potius sunt ope rationes intellectus reales, quam entia rationis, quae ob nimiam, i md nullam fere entitatem quam habent, ignotissima sunt. ergo operati nes intellectus potius erunt ori ectum. Respondeo majorem esse verissimam. petentia enim rationis Logica dirigit operationes intellectus,& inseruit alijs scientijs, & meliusquam per ulla alia instrumenta. sed minor est falsa. primo, quia falsum est operationes intellectus debere dirigi & coordinari per illud

quod notius quomodocumque est. sic enim deberent dirigi per res ipsas sensibiles exteriores cognitas, res enim illae notissimae sunt,& tamen illis nullo modo possunt dirigi operationes. quam ob causam I. Elenchi initio dixit Aristoteles nos uti vocibus in disputatione loco rerum, quia res ad hoc non interueniunt. non debent igitur operationes dirigi per illud quod notius est quomodocumque, sed per illud

quod est notius in ratione instrumenti apti ad dirigendas operationes. in ratione autem instrumenti notiora sunt entia rationis, quam Operationes intellectus. primo, quia operationes intellectus, sue ut dirigibiles, siue ut directivae, nullo modo sunt instrui nenia Logica, nec notiora, nec ignotiora. ut iam probauimus. deinde quia quamuis operationes intellectus possent esse instrumenta directiva, non tameta

35쪽

essent notiora in ratione instrumenti&signi, sed tantum ratione en litatis. quod patet aperte in rebus, & Vocibus significatiuis quae loeo rerum ponuntur in propositionibus; multo enim notiores nobis senevoces in ratione signi aut instrumenti significativi, quamuis exiguam habeant entitatem, quam snt res quarum sunt signa, etiam habentes

maximam emitatem. unde cuicumque etiam rustico notissima est haee propositio, quoad voces, Deus non est corporeus,& tamen,quoad res

ipsas, est valde ignota I &sic de alijs vocalibus propositionibus. Hoc

autem inde prouenit, quia iam constat apud omnes nomina fuisse lubere imposita rebus, ut quoties audiatur talis & talis vox, intelligatur, talis aut talis res, quavis saepissime res significatae sint ignotiores vocibus. Aliud est ergo loqui de notiori in ratione entitatis, aliud de no. tiori in ratione instrumenti. Sicut igitur voces flant nobis notiores in ratione instrumenti significativi, quam res significatae, etiamsi res significatae majorem habeant entitatem; ita entia rationis, quamuis minimarentitatis sint, in ratione tamen signorum aut instrumentorum libere ab intellectu formatorum, & iam scientificis omnibus innotescentium, notiora sunt ipsis operationibus intellectus, quae habent majorem entitatem. Ratio est, quia major aut minor notitia instrumenti aut signi libere impositi, non crescit ex majori aut minorientitate illius rei quae constituitur pro instrumento aut signo, sed in jor aut minor notitia hujus instrumenti aut signi tantum crescit, pro-Vt magis aut minus constat apud homines en rem aliquam constitutam pro instrumento aut signo, siue res illa sit maximae, siue mini amar entitatis. ficilius igitur hac ratione per entia rationis diriguntur

operationes intellectus, quia iam sunt instrumenta formata, & com muniter recepta a scientificis; sicut facilius dirigitur stilus per umbram suam, quam per seipsem, vel per alium stilum. entia autem rationis sequuntur operationes rectas, sicut umbra recta rectum stilum; ideo per entia rationis, tanquam per umbras quasdam notissimas, optime possunt dirigi operationes intellectus, & ita Logica per entia rationis facilius & melius docet, dirigit, & tradit modum rite coordinandi

conceptus rerum. Addo quod Logica dum dirigit operationes intellectus tantum ad hoc attendit, an nimirum operationes quas dirigit sint conformes ipsis instrumentis & regulis directivis earum. tunc a tem optime scit esse conformes, quanilo ad ipsas operationes aduertit resultare easdem proprietates, quas prius in ipse instrumentis directi-uis esse animaduertit. nihil autem curat aut considerat an instrumenta directiva sint quid reale vel rationis sint notiora vel ignotiora; sed fatis illi est operationes praedictas modo praedicto esse conformes instrumentis. quam conformitatem facillime aduertit, dummodo ali. quam habeat notitiam instrumenti directivi. Huius exemplum cla- Ciuiliaco by Coosli

36쪽

PARS PRIMA. RE AESTIO PRIMA. altissimum est in architectonica arte. sicut enim architectus tantum considerat struinitam domus secundum se, illamque essicit nihil plane considerando aut cogitando an structura illa vel modus aedificandist ens reale vel rationis, sed abstrahit ab his omnibus; ita Logica considerans de effciens modum sciendi, & veluti structuram operationum intellectus, nihil considerat an modus iste vel structura ope. rationum sit in rebus ipsis quid reale vel rationis, quid notius vel ignotius, genereitas vel specieiras ; hoc enim Metaphysici est , Lo-sico autem, suscit considerare modum istum secundum se , & illum essicere recte & scientifice, sicut bonus architectus, nisi forte per accidens aliquando per quasdam operationes restexas.

Obij cies seeundo. In definitione syllogismi, qua dicitur , Est orario in qua quibusdam positis aliquid ab his quς posita sunt necenserio sequitur, nulla fit mentio entis rationis, & se in alijs definitionibus Logicae. ergo ea quς tractantur in Logica non conueniunζenti rationis. Respondeo, in illa definitione non fieri mentionem entis rationis in aetii signato , idest non expresse nominari hoc vocabulum, ens rationis , fieri tamen mentionem entis rationis in actu exercito , idest, illa oratio tali & tali modo disposita vere est ens rationis. QOd enim aliud est dispositio extremorum cum medio ter mino, quam opus rationis. Idem est dicendum de alijs definitionibus & demonstrationibus Logicis, si quae sint hujusmodi. Obiicies tertio. Objectum in scientia debet esse unum, ex Ariastotele i. post. tex. 44. sed ens rationis est multiplex. ergo non est objectum Logicae. γRespondeo, hoc argumentum magis probare contra sententiam eorum qui dicunt objectum esse operationes intellectus. deinde dico, ens rationis, quod est objectam Logicae , esse unum unitate

proportionis. omnia enim entia rationis Logica secundum proportionem quandam conueniunt

Obij cies quarto. De objecto scientiae debemus praecognoscere an sit, & quid sit, I. post. text. 2. idest an tale objeictum sit in rerum natura aliquo modo , & quid significet tale objectum. sed non praecognouit Aristoteles quid signiἡcet ens rationis. ergo non est objectum. Respondeo ex eodem Aristotele L post. text. xi. & Averroe ibidem , non esse opus praecognoscere quid nominis subjecti, idea tradere significationes illius , quando subjectum est notissimum; sicut qui traderet scientiam de homine , non deberet praemittere significationem hujus nominis, Homo, est enim notistiina. unde quia est notissimum quid fgnificet ens rationis, ideo non pr misit

37쪽

Aristoteles, sed ut notum rςliquid similiter non probauit an seens rationis, nec probδ i dςbςx, sed supponi; quia omne subjectum debet supponi in scientia, non probari, maxime si sit notum no

tissimum autem est dari ens extra animam, α ens in anima. ensautem in anima tantum est ens rationis.

Obiheles vitiis. De objecto scientiae debent demonstrari pansiones, i. post. text. 2I. sed de entibus rationis non demonstrantur passi es in Logica. ergo entia rationi&non sunt objeebam. Respondeo, de objecto, Vel Bus inferioribus, demonstrari de bere passiones ; quod factum est in Logita. nam de inferioribus entis rationis, ut de genere, de specie, &α explicantur & demonstrantur passiones. & hoc aperte constat ex Metaphysica, cujus objectum est ens in communi. de quo tamen sic in communi sumpto non demonstrauit Aristoteles passiones, sed tantum demonstra

uit de speciebus ejus in particulari, scilicet de substantia,& de alijs

praedicamentis.

4 AESTIO SECUNDA.

pendix adpraedictam quaestionem, in qua examinantur aliqua edantia adens rationu qua in easunon muns tamen in dubium reuocantur. in o Ni A M in praedicta quaestione de Logicae objecto, videmur duo supponere; Primum, cognitum, praeditatum, subjectum, &c. non esse formaliter denominationes extrinsecas; secundum , esse illa entia rationis ; ideo hoc loco de utroque, breuiter tamen , agendum nobis est. Quod igitur ad primum, non me latet Suarium, Hurtadum, alio que recentiores ex stimare conaeta haec formaliter esse denominationes extrinsecas petitas ab intellectu cognoscente, praedicante, suta ij ciente , &c. verum neque me latet nouum hoc eorum placitum cum veritate stare non posse. Qied ut intelli Ptur, aduerto hujus modi concreta dupliciter spectari posse ; primo mutiliter, secundo formaliter. si spectentur causaliter, certum est posse dici denominationes extrinsecas; dicunt enim ut causam cognitionem , praedica tionem, subjectionem,&e. quae illis extrinsecae sunt non intrinse-ce. Dissicultas ergo est de illis formaliter spectatis, utrum nempe formaliter importent formam tralem extrinsecam, an vero aliquid intrinsecum, videlicet relationem rationis.

38쪽

Dicendum autem est primo, Armaliter spectata non esse deno- II.

minationes extrinsecas. Urra istia.

Probatur primo, quia nulla plane denominatio formalis siluari trama potest per solam formam quae sit extrinseca seriecto quod deno ' 'ε 'minatur, quando denominatio fit per presicationem de inesse. et- , &c. Antecedens probatur, quia omnis praedicatio formalis de inesse cum fit de aliquo subjecto, supponit in illo essectum alicujus causae formalis inde desumitur ipsa praedicatio. at essectus formalis nihil est bliud quam forma in siilaei . ergo omnis praedicatio formalis supponit se am in sabjecto a qua proxime & formaliter

desumitur pra dicatio. ergo nulla potest esse denominatio extrins ca modo explicato. ergo ulterius nec concreta de quibus agimus sint formaliter denominationes extrinsecae. Probatur secundo. cognitum , praedicatum, &c. sent concreta ali- sminata 'simci .. sed omne concretum dicit formam & subjectum habens illam . formam , non autem subjectum & formam ad illud terminatam; ut inductione pateti ergo etiam haec concreta dicent formam de sibjectum habens illam formam. at sebjectum est paries, exempli gratia,quando cognoscitur. ergo forma debet esse in pariete. ergo paries di idem est de caeteris in non denominatur cognitus formali

ter per formam intrinsecam ergo esse cognitum formaliter non est denominatio editrinseca. haec de prima parte dissicultatis proposita.

Videamus iam quid dicendum sit de secunda parte, idest, utruni hujusmodi concreta significent principaliter, & tanquam formam

importent relationem rationis.

Dicendum autem est secundo importare. ita fere omnes antiqui III. contra recentiores citatos. in primis illam habet Subtilis Doctor c---rtio noster in 1. dist. 33. quaest unica, f. hoc potest poni sic. docet enim in priori signo rationis antequam Deus intelligat se intellexisse la- εφ'-aberepidem, de postquam illum actu simplici intellexit, statim conser gere in lapide relationem intellecti ad intellectionem diuinam; multa etiam alia addit in hanc rem. Uem habet in I. dist. 41. quaest. Unica citata, g. ad argumenta, ubi ait a voluntate diuina, ex eo quod velit aliquid, produci in objecto relationem voliti, sicut etiam proinducitur ab intellectu alia resatio rationis intellecti quando aliquid intelligit. idem ex semistis tenent Doctor illuminatus Franciscus Mayronius in i. dist. 46 . quaest. t. Ioannes Anglicus seper uniuersa- μνων lia Scoti, in expositione quaest. 3 citatque Muronium,& insiper Iaudat Bonetium, quod in praedicamentis, cap. de relatione, in hanc -- tuerit sententi, Meurissus lib. r. rerum Metaphysicarum quaest. 3. -risti .

in principio, & conclusione ejusdem quaestionis, Philippus Faber. r. r.

39쪽

disput. prologi cap. 3. num. 24. & alij Scotistae omnes. In eadem est sententia Angelicus Doctor in I. dist. 4O. quaest. I. art. I. ad I. & 1. ubi tradit operationes immanentes intellectius& voluntatis cum non transeant in externam materiam, non habere Pssio. nes reales respondentes sibi, nisi per modum significandi & gram. maticaliter; & statim explicans quid sint istae sciuiones per modum fignificandi, docet esse relationes rationis per modum cujusdam passionis, ut sciri, cognosci, praedestinari ; de rubhcit relationem praedestinati relinqui in creatura ex acta diuino. eadem est etiam eius sententia I. pari. quaest. 17. ari. 7. & quaest. 7. de potentia, art. II. illum sequuntur ejus discipuli, Hervaeus quodlibeto 3. quaesi. I. art. r. 3. quantum ad i. & quodlibeto . quaest. . & in tra statu de secundis intentionibus saepe, Bacconius lib Σ. quodlib. quaeli. 6. ubi ait hoc sentite S. ThQmam, Petronius primo tomo suae Logicae, lib. 2. quaest. I. art. 3. & alij omnes, quos ex recentioribus sequutus est Paulus Vallius primo tomo suae L cae, in prima parte prologomenorum quaest. i. cap. 6. ubi fusistine hanc sententiam explicat. Probatur primo ex philosopho, qui s. metaph. text. 2Ο. docet scibile de cognoscibile esse relatiua , eo quod scientia & cogniti referan mr ad ipsa. ergo per Aristotelem important relationem etiam

tanquam rem significatam; eodem enim modo terminus relativus

dicit relationem, quo hic terminus album albedinem,&quodcumque aliud concretum suam formam. idem tradit in cap. ad aliquid de scibili & sensibili, quae vult dici ad conuertentiam, idest, ad sile tiam & sensum. iam eadem est ratio scibilis & cognoscibilis, & eorum de quibus loquimur, idest, cogniti, praedicati, &c. ergo cogniatum, praedicatum, &α dicunt formaliter relationem rationis. Probatur secundo ratione. quando concipio esse cognitum, vembi gratia, esse praedicatum ,&c. vel concipio hoc esse in aliquo, vel in nullo, alicubi vel nulli bL non potest dici quod in nullo de nul- tibi haec concipianrus, quia ipsa nomina necessario inuoluunt aliquid cognosci de praedicari , ergo alicubi de in aliquo. peto ergo mi de in quo. iam vel necessario erunt in ipsa operatione. & hoc non, quia cum esse cognitum, esse praedicatum, &c. sint denominationes passivae, non possunt esse in cognitione activa, quia cognitio non cognoscitur nec praedicatur. ergo necessario debent concipi in re cognita de praedicata. Respondebis fortassis, nullibi debere concipi habere esse subjective, ted tantum esse circa aliquid, non tamen in illo. Sed contra est. eme cognitum, eme praedicatum, concipiuntur admodum accidiniis conjuncti suo objecto. ergo necessario concipi debent

40쪽

PARs PRIMA. QUAESTIO PRIMA. 23

debent ut habentia esse subjectivum in aliquo. consequentia probatur ; quia quicquid concipitur ab intelleita eique obi jcitur , vel obi jcitur ut aliquid per se,& sic per modum substantiae, velut ali-iuid in alio, & sic per modum accidentis; nec inter haec duo motum reperitur. ergo esse cognitum, esse praedicatum,&c. quae suntentia rationis, obi jciuntur intellectui, vel per modum fiubstantiae, vel per modum accidentis. non primum,Vt aperte constat; ergo se. cundum. his duobus argumentis addi possent multa alia, quae tamen breuitatis causa omitto. V erum ut clare & facile nostram capias sententiam , obserua quod sicut in dies videmus agentia naturalia producere quosdam estectus & proprietates naturales in subjectis & patientibus a se di- ,stinctis itavi proprietates illae realiter assiciant ipsa subjecta in quibus resultant; ita ex hoc, tanquam ex optima occasione dubitandi, datur nobis occasio concipiendi ex aetione dc cognitione nostri in tellectus sequi quosdam effectus in rebus extriniecis circa quas sua actione & cognitione versatur. cum tamen non animaduertamus has proprietates realiter assicere res in quibus concipiuntur resultare, ideo dicuntur a nobis entia rationis ; & hoc modo optime posse & debere concipi entia rationis aduenire rebus cognitis, con stat etiam ex modo operandi ipsius Dei; cum enim Drus Opt. M x. quicquid extra se in rebus operatur , operetur solum intelligendo & volendo ipse enim dixit & facta sunt, mandauit & cre ta sunt in Ae absurdum videatur existimare de concipere voluntatem diuiuam transire veluti ex ipso Deo, & in re creata recipi ut ibi aliquid essiciat, necessario debemus concipere ad voluntatem diuinam immanentem in suo principio, idest in Deo , de ut immanentem a nobis conceptam, resultare effectus quos ipse vult in creaturis, & eo istis quo ipse vult sine ullo alio ; eodem igitur modo optime possumus concipere ad operationes nostri intellectus resultare effectus quosdam nostro modo intelligendi, non reales, sed rationis. in quo digerimus a Deo, qui cum sit infinitae virtutis, potest e stus quo Dcunque reales solo intellectu & voluntate sua producere. Dices. si vera est haec nostra sententia, sequitur hoc concretum, aAn Volitum, exempli gratia , esse etiam formaliter fale , per aliquid se quod ex volitione resultet in re volita; eadem enim videtur ratio voliti, visi, dexteri,&c. ac cogniti, praedicati, &c. atqui hoc absurdum videtur. ergo dc Respondeo concedendo sequelam cum nostro Doctore Subtili Oee--rra. locis supra citatis, & negando id esse absurdum. imo dico id esse maxime rationi contaitaneum, de essicaciter probari ijsdcina Tu mentis, quibus idem probauimus de cognito, praedicato, dc

SEARCH

MENU NAVIGATION