Tractatus amoris diuini, constans libris duodecim, per reuerendiss. & illustriss. dominum Franciscum de Sales idiomate Gallico conscriptus inde anno 1629. Rothomagi eodem idiomate excusus. Nunc autem per P. Henricum Lamormaini, Societatis Jesu sacerd

발행: 1643년

분량: 652페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

ues De Amore DEI,

uisua nostra ingenia assequi, & attingere possunt. Secundum quem,

urioquamur de diuina prouidentia, consideremus, amabo, Regnum magni Salomonis, velut exactissiniam formam, & exemplar bene & Ω- liciter regnandi.

Magnus igitur hic Rex, sciens, Rempublicam ita arcte iunctam esse debere Religioni. atque corpus animae, & vicissim Religionem Reipublicae, ut animam corpori: apud se ipsum seorsim de omnibus partihus requisitis tam ad Religionem stabiliendam, quam ad rempublicamnite ordinandam, accurate disposuit. Et quidem quod ad Religionem attinet, determinauit aedificandum esse templum, quod tantae esset longitudinis , latitudinis N altitudinis, quodque tot haberet porticus, tot atria, tot fenestras; & ita de caeteris, quae pertinebant ad templum ἰdeinde de tot constituendis Sacerdotibus, tot cantoribus, & alijs templi administris cogitauit. Quantum autem ad Rempublicam, Palatium seu domum Regiam Maiestate sua extruere dignam decreuit: inqua tot essent Aulae Praefecti, tot Nobiles, totque alij aulici. Pro bono autem populi constituit iudices & magistratus, qui ei iustitiam exacte administrarent. Deinde ut omni E parte cautum esset Regno, & securitas publicae quieti qua unicὶ gaudebat praestaretur, statuit tempore pacis habere potentem Belli apparatum, eumque in finem creauit aso. Duces diuersis in officiis& prouinciis; quadraginta item millia equorum in promptu habere voluit, quid multis p quicquid sacra scriptura&historia meminerunt, in belli praeparationem habere voluit. Porro, ubi sic apud semetipsum de Omnibus praecipuis ad regnum

spectantibus partibus conuertens se ad actum prouidentiae, cum animo suo rationem iniuit de omnibus, quae requirebantur ad templum exstruendum; ad sustentandos sacerdotes, aliosque sacros Ministros, & Magistratus Regios, nec non & milites ; de quibus apud se prima iecera

lineamentiar decreuit mittere ad Hiram, ut ligna necessaria haberet; faciendo principium a Peru, in Ophir; & tandem complecti

omnes modos conuenientes, ut res omnes requisitas in promptu haberet pro sustentatione, & bona administratione eorum omnium, quae a

nimo conceperat .

Sed nec his contentus suit Theotime, quia postquam in animolandamenta iecerat, &apud seipsum de mediis exequendi, cogitarata.

112쪽

Liber secundus. '

veniens ad praxin, omnes ministros & officiales, Iuxta quod amici se disposuerat, creauit. Et pro felici regimine curauit fieri prouision jlnecessarias, tum ad officialium sestentationem, tum ad administranda &exequenda, quae eis contulerat, officia, sic, ut cum haberet scientiam artis bene regnandi, feliciter dispositionem, quam apud se fecerat procreandis diuersis officialibus, executus fuerit, inque effectum suam prouidentiam per bonam gubernationem, qua usus fuit, reduxeritis: Atque ita ars, quae docebat reMare, ut oportet, quaeque consistebat in cognitione & in prouidentia, caepit haberi in usu per creatione Magistratuum, per administrationem omnibus numeris absolutam, &felice adigubernationem. Sed cum dispositio sit inutilis absque creatione & institutione eorum, qui munera obeant, & ipsa etiam creatio vana absque prouidentia, quae respicit ad id, quod necessarium est pro Conseruatione constitutorum ministrorum, cumque tandem ista conseruatio, quae sit per bonam administrationem, nihil aliud sit: quinia intima quaedam prouidentia, ideo, non solum dispossitio, sed etiam

creatio, & bonum regimen Salomonis nuncupata fuerunt, nomin

prou dentiae. Unde non dicimus hominem habere prouidentiam nisi quando videmus eum bene gubernare. Nunc demum, Theotime, loquendo de rebus diuinis iuxta impressionem quam hausimus ex consideratione rerum humanarum, dicimus D suu habuisse aeternam de perfectissimam cognitionem artis mundi pro gloria sita fabricandi; ante omnia autenian diuino suo intellectu omnes praecipuas partes uniuersi, quae ei honorem exhibere poteranta ,

disposuisse. Intellige naturam Angelieam & humanam; & in Angelica

quidem varietatem Hierarchiarurn S ordinum, quos tum sacrae literae, tum eximii Doctores nos edocent; in humana autem, seu inter homines statuit, ut maxima, quam videmus, esset diuersitas. Deinde in hac ipsa aeternitate praevidit&Ordinauit apud semetipsum, &de omnibus mediis requisitis pro hominibus & Angelis ut tum hi, tum illi suum finem, quem illis destinauit assequerentur . Atque ita fecit actum suae prouidentiar. Nec tamen ibi haest Dominus Daus.sed dispositionem suam exequens, re ipsa Angelos & homines creauit, suamque prouidentiam in effectum deduxit, dum in diuini sui regiminis ministerio suppeditauit, ct nunc etiam suppeditat omne id, quod opus est creaturis ratione prae-I ditis

113쪽

ditis ad perueniendum ad gloriam. Et sic, ut verbo dicam, suprema

prouidentia aliud non e 1, quam actus, per quem D EVS vult prouidere homi-mbm ct Angelis de mediis necessariys, vel utilibus ad finem Dum consequenduis

Sed quia media ista diuersi ac varij generis sunt,variamus noS etiam nomen prouidentiae; & dicimus unam prouidentiam esse naturalem,& alia teram supernaturalem: & hanc quidem dicimus esse vel generalem vel specialem, aut etiam particularem. Et quia posthac te adhortaturus sum, Theotime, tuam ut iungar voluntatem prouidentiae diuinae, interim usq; dum de ea ex instituto I quar a amque, tibi verbum unum, vel alterum de naturali indiear

minime pigebita.

DEus volens prouidere homini de mediis naturalibus, Fibus ei opus est ad diuinam eius bonitatem laudandam, in fauorem illius produxit omnia alia animalia, sicut & plantas. Vt autem etiam prouisum esset his, scilicet animalibus & plantis, magnam varietatem optimorum territoriorum, commodarum tem statum,dulcis aquae feracium, seutium, & fauentium ventorum pluuiarumq; produxit- Et hoc tam is bonum hominis, quain aliarum rerum, quae illi, ut proprio Domino, de serviunt: creauit elementa, caelum & astra, eaq; modo & ordine tam admirabili stabiliuit, ut fere omnes creaturae vice mutua sibi deserviant. Equi exempli causa nos portant, n- eorum vice versa criram, pabulum ijs praebendo, &c gerimus. Oves nos nutriunt & vestiunt,nos a tem eas pascImus. Terra immettit aeri vapores, aer vicissim priuiae terrae; manus seruit pedi, &pes portat manum. O l qui commercia, & comunem negotiationum, quae creaturae inter se vicaria operi exe cent, claris intueretur oculis, quot telis & stimulis suauissimi amoric incitaretur, urgereturque ad exelamandum aduersus supremam sapien

Basilius&Ambrosius in suis operibus,quae nominarunt Hexameron ,siuae sex dierum op';Eximius ite P LudovicusGranatensis in sua introductione ad symbolum, nec non R. P. Ludovicus Richeome, in eompluribus 'eximiis suorum opusculorum locis multum lucis N auxilii impartientuc animabiis caelo natis, ut in hoc proficiant argumento. Ita chare, Theotime, prouidentia haec pertingit ad omnia, omniabus dominatur, omnia gubernat,eam dirigit ad suam gloriamia Inue

114쪽

Liber secundus. 61

ueniuntur tamen eassis sortuiti, accidentia inopinata; sed nobis selum cassis illi sent fortuiti, & accidentia inopinata; certissima autem sunta prouidentiae caelesti; quae & ea praeuidet& destinat publico bono totius uniuersi. Porro hi fortuiti cassis fiunt ex concursu plurium caularum, quaecum coniunctionem&affinitatem non habeant inter se, earum quaelibet suum effectum particularem producit; eo tamen modo, ut earum concurrentia nanciscatur effectum alterius naturae; cui effectui absque eo quod potuerit preuideri omnes causae differentes aliquid contribuerunt. Erat, exempli causa, rationi consentanem, Miscuriositas & perstitio Aschyli Poetae eastigaretur: is enim cum ab aliquo Augurum seu fatiloquorum didicisset, futurum, ut obrutus ruina alicuius domus moreretur, die illo toto in plano Ac ram campo, ad eui tandum praedictum fatum, uni loco fixus, capite nudato demoratus est: Aquila inter suos ungues in aere testudinem tenens, & videns caluum Poetae caput, rata esse cacumen alicuius rupis, recta super illud testudinem demisit, quo ex cassi Eschylus ecce subito moritur. Erat, dubio procul cassis fortuitus: homo enim ille haud se ad campum contulerat ut moreretur, sed ut mortem effugeret: at neque Aquila in partes comminuturam se credidit caput Poetae; sed bene tegmen & caput testudinis. nec non postea carnes eius se voraturam existimauit,at secus

pro rius accidit et quia testudine salua permanente, miser Eschylus cassi eius extinctus est. Secundum nos castis ille fuit inopinus, sed respectu diuinae prouidentiae, quae ex altiori specula concurrentiam causarum contemplatur, fuit actus iustitiae, quo stiperstitio illius hominis fuit punita . Cassis Iosephi Patriarchae varietate iuerunt admirandi ερ velut aransitus quidam ab uno extremo ad aliud sine medio. Eius fratres, qui,volentes eum perdere,vendiderant, videntes eum esse Vice-Regem AEgypti, obstupuerunt, &supra quam dici potest timuerunt, ne illatae . iniuriae apud illum vulnus recrudesceret; at Ioseph dixit ad eorr

Tu vides, Theotime,quod mundus vocasset fatum, vel euentum

fortuitum id, quod Ioseph dixit factum CoΝsi LIo PRovIDENTIAE DI- vi NAE: quae dirigit & deducit causas omnes ad suum obsequium. EG

I a ita

115쪽

6a De Amore DEI,

ita est de omni eo, quod fit in mundo, etiam de monstris: quorum ortus facit ut opera perfecta&ab Iuta pluris aestimentur, ma Oremquα. . producit admirationem , & simul prouocat ad philosophandum, formandasque praecipuas complures bonas cogitationes. Et tandem sunt id in uniuerso, quod umbrae in tabulis seu imaginibus, quae magnam illis conserunt gratiam, nec non picturam plurimum ill

stranta

De Erouidentia Super naturali , quam DEVS exercet erga .

creatur ad rationales. 3

Vidquid Daus secit, ad hominum Angelorumq; salutem destinauit: eius autem ordo prouidentiae, quantum ex sacris litteris &doctrina antiquom possumus

eum assequi, & ingenii nostri infirmitas sinit nos de eo loqui hic est.

Duus ab aeterno cognouit, quod posset producere innumerabilem multitudinem creaturarum , habentium ab inuicem diuersas persectiones, & circumstantias , quibus posset ille M. communicare; & considerans quod inter omnes modos se communicandi, nihil esset excellentius, quam coniungere se alicui naturae creatae, tali modo, ut creatura illa velut insita & immissa diuinitati, cum illa tantum unam emceret perssinam i nec mora, infinita eius bonitas,quae ex seipsa, & per semetipsam propendebat ad huiusinodi communicationem, statuit &decreuit talem aliquam producere creaturam; Vis quemadmodum ab aeterno est communicatio essentialis in DEO, Pe quam pater communicat totam sitam infinitam & indivisibiIem diuinitatem Filio, eum generando , & Pater & filius simuI spirando Spiritum Sanctum, ei etiam propriam suam & unicam communicant diuinitatem: Ita dulcedo illa suprema adeo perfecte communicata fuit ad extra uni creaturae, ut natura creata, & diu itas, retinentes suas proprietates, taliter tamen essent unitae simul.ut unicam tantum efficerent Personam . Inteca Diuitigod by Cooss

116쪽

Liber Secundus. 63

Inter omnes autem creaturas, quas omnipotentia diuina creare poterat, visum ei suit eligere eandem humanitatem, quae postea re ipsi juncta fuit personae D s r filis; cui incomparabilem honorem unionicpersonalis diuinae eius Maiestati debitam, destinauit, ut aeternum, per singulare in excellentiam, thesauris infinitae eius gloriae frueretur. Exaltata tam feliciter lacra humanitate Christi Saluatoris, suprema prouidentia, decreuit non ampIius tetinere suam bonitatem in sola persona dilecti filii sui, sed, in fauorem illius, eam communicare compluribus creaturiS, & generaliter, innumerabili multitudini rerum, quas poterat producere; elegit autem statuitque creare homines & An Ios, qui &comitatum & societatem eius filio praeberent, eius denique gratias &gloriam Participarent , , nec non eum aeternalitec laudarvat ac adorarentia Et quia D Eus vidit se pIuribus modis in rerum natura posse produc . re humanitatem filia sui, eum verum hominem efficiendo; vG exempli gratia eam creando ex nihiIo, non soIum quoad animam, sed etiam quoad corpus οῦ vel certe λrmando corpus ex materia quapiam praecedente, uti formauit Adam&Euae corpora; vel etiam via generationis ordinariae opera viri &foeminae vel tandem per generationem extraordinariam foeminae, viro non concurrente; & hoc posteriori modo statuit rem exequi. Interomnes autem sceminas, quas hunc in fi nem eligere poterata eIegit Sanctissimam Virginem MARIAM,Dominam nostram,cuius interuentu Salirator ansmarum nostrarum, non solum es sit homo, sed etiam infans generis humaniis Vltra hoc, prouidentia Diuina statuit reliquas alias res, tam n turales , quam supereaturases ingratiam SaluatoriSproducere, ut tum Angeli, tuin homines esseruiendo eius gloriae participes fieri possent. Et ex consequenti, quamuis Deus cream voIuerit tam Angelos, quam homines praeditos libero arbitrio, liberos vera libertate ,. qua tum bonum , tum malum Possent eligere, tamen, ut testificaretur ex parte bonitatis diuinae eos dedicatos & destinatos esse ad bonum, & ad gloriam, omnes creauit iniustitia originals. Quae alia non erat res, quam amor suauissimus , qui eos disponebat, eoronabat & deducebat ad sempiternam felicitatem. Verum quia suprema haec bonitas tatuerat taliter miscere amomus istum Originalem cum voluntate suarum creaturarum, ut amo

. , 3. vi

117쪽

vim non inserret voluntati, sed ei relinqueret libertatem, praeuidie Partem unam sed minorem ex natura Angelica voluntarie deserturam sanctum illum amorem, & consequenter perdituram gloriam Et quia Natura Angelica peccatum istud patrare non potuerat absque expressa malitia, ab ea siquide omnis aberat tentatioae stimulus ad maluis ob quae illa aliquo modo posset excusari. & quod alias longe maior pars illivsinet naturae Angelicae mansura esset firma in seruitio Saluatoris, ideo Deus, qui tam ample glorificauerat suam misericordiam. intuitu creationis Angelorum, voluit etiam suam iustitiam magnificare, & in suae indignationis furore infelix & maledictum illud agmen perfidorum, qui in furia suae rebellionis se tam turpiter deseruissent.

statuit in seinpiternum perdere. Probe etiam praevidit futurum, ut primus homo sua abuteretur libertate, & deserens gratiam, perderet gloriam. Verum enimvero noluit tam rigidὰ S duriter naturam humanam, uti statutum ei erat Angelicam, tractare. Adde quod ea natura erat humana, ex qua decreuerat assumere partem unam comprimis felicem, quam uniret suae

diuinitati; insuper vidit esse naturam perquam imbecillem, di velut ventum, qui it, & nunquam redit, id est, qui se eundo dissipat: respexit etiam ad oppressionem subitaneam, qua Satanas obruit primum hominem, nec non ad magnitudinem tentationis, qua hostis eum perdidit. Sed nec tacendum est, quod vidit omne hommum genus perire culpa unius. Qirare eas ob causas oculis misericordiae suae respiciens nostram naturam, statuit nostri misereri. At, ut suavitas suae misericordiae ornaretur pulchritudine iustitiae, decreuit hominem saluare via admodu rigidae duraeq; redempti nis. Quod opus cum non facile in affectum per alium deduci posset, quam per Filium, voluit, ut is homines redimeret, non tantum per unam aliquam amoris plenissimam suarum actionum, quae tamen abunde suffecisset ad redimendos millenos mundorum milliones, scd etiam per innumerabiles, imo infinitas actiones ardentissimae charitatis, pansionisque acerbissimos dolores, quos laturus erat usque mortem,mor em quidem erue ν, cui Pater eum destinauit: volens hoc modo fieri participem &socium nostrarum miseriarum, ut deinde ille nos efficeret socios & consortes suae gloriae: ut, sic agendo per copiosam , abundantema

118쪽

Liber Secundus. J , 6s

dantem, imo superabundantem, ac magnificam excessivamque redemptionem ostenderet diuitias bonitatis suae: tali enim in redemptione nobis acqitisiuit & conquisiuit omnes modos necessarios, ad indipiscendam gloriam sempiterninar adeo ut nemo vere unquam possit queri se deseri a diuina misericordia.

Dιuinam prouidentiam hominibus prouidisse de copi mima

otro Theotime, dia dixi Deum vidisse primo rem man &post alteram seruantem ordinem in suis voluntatibus, ut D Issa&VOLv IssE, intellexi eo modo, quo ante declaratum est, scilicet, quod, quamuis omnia apud Deum transigantur uno simplicissimo actu, nihilomianus per ilIum non turbatur, sed peraccurath sexuat ordo, distinctio, & rerum dispositio, atque cohaerentia: & hoc non minus quam si fuissent plures actus in intellectu & voluntate Dei. D to itaque quod omnis voluntas bene disposita, quae se determinat ad volendum plura obiecta aequaliter praesentia, magis amet, & praeferat omnibus aliis illud, quod magis est amabila; sequitur, quod suprema prouidentia, dum facit velut primam delineationem omnium, quae est productura , omnium primo voluerit & amauerit modo singulari, imo infinito obiectu illud, quod maxime fuit amabile, qui est Saluator nc ster; & deinde, ordine seruato,alias creaturas prout plus aut minus spe- , ctaut ad obsequium, honorem & gloriam illius. Atque ita quisquid factum est, factum est intuitu huius diuini h minis: qui ideo nuncupatur PRIMOGENITvs CREATvRARvM , possessus

- Arie omnia Flaviis. In eo enim omnia facta sunt, & est ante omnia, &Omniti in illo sunt facta S stabilitata. Quin & caput est totius Ecclesiae, tenens in omnibus & per omnia primatum. Accipe rudem similitudinem de vinea, quae dum plantatur praecipue fiuctus spectatur, esto, folia di flores praecedant eius productionem. Ita eximius mundi Sa

119쪽

ε6 De Amore DEI,

Nator,omnium primo suit in intentione diuina, In eaque aeterna Intemtione de velut prima delineatione, quam diuina prouidentia secit circa is Productionem creaturarum. Et in ea delincatione seu contemplatim ne huius desiderabilis fructus extructa & plantata fuit vinea totius 'nia uersi, nec non stabilita successio plurium generationum, quae ferE Minstar foliorum & florum hunc suauissimum fructum debebant praecedere,velut quidam prodromi ad faciendos decentcs de conuenientes Praeparatus ad productionem excellentis istius uuae, quam in Canticis sacra sponsa miris effert laudibus, cuius & liquor Miμαν Deum G M M. Quis igitur nunc, mi Theotiine, dubitabit de abundantia mediorum ad salutem, dum tantum nacti sumus Saluatore, cuius intuitu sumus creati, & eius meritis copiosissimὶ redempti Est enim mortuus pro omnibus, eo quod omnes erant mortui. Sed, aduertas velim, eius misericordiam magis fuisse salutarem ad redimendum Genus humanu, quam miseria Adami fuerit perniciosa ad ruinam, tantumque abfuisso, ut a peccato Adami superata fuerit bonitas diuina, ut prorsus contra, velut per suauissimam&amabilissimam anti peristasin, & contentionem suerit excitata, prouocata, & animosior, vegetiorque reddita ad praesentiam sui aduersarij, de quasi recolligens, Sc aduocans simul vires ad vi

cendum, superabundare fecerit ira ram, ubi abunda ν --,irin: ita ut sancta

Ecclesia, per sanctum admirationis excessum exclamet in vigilia Paschatis , O certe necessarium Ada peccatum, quod Chrisi morte delatum eΗ l O

felix eulpa s qua talem ae tantum meruit habere redemptorem Vnde . Theotim , dicere possumus cum Prisco illo , perreramue insiperae em- ,

id est, nostra ruina & perditio nobis profuit: siqdidem re ipsa natura humana maiora commoda, maiores gratias per Redemptionem Saluatoris accepit, quam unquam receptura fuisset, per Adami innocentiam 3 si in ea ille perseuerasse G. Nam etsi diuina prouidentia in homine signa & notas seueritatis, inter gratias misericordiae suae reliquerit, uti exempli gratiar necessitatem moriendi, infirmitates,labores,rebellionem sensualitatis,&c.tamen fauore caelesti omnibus istis malis supernatante,volupe est ei conuertere omnes istas miserias in maius bonum eoru , qui illum amant, quod facit, dum patientiam producit, quae labores nuperet, & contemptum mundi, qui de necessitate moriendi triumphet, quin Sc sexcentas alias victorias rquae

120쪽

quae eoncupiscentiam catenis constrictam in captiuitatem deducantis. Et quemadmodum arcus coelestis tangens SPINAM AsΡALATHI, seu LIGNvM RHODIuM, ut vocant in officinis, magis odoriferum illud reddit, quam sint lilia; ita REDEMPTIO nostri Saluatoris tangens nostras miserias, eas reddit utiliores &amabiliores,quam unquam fuisset innocentia

modo status Redemptionis longe excellit statum innnocentiae. Quie v. I. dubitet per aspersionem sanguinis Redemptotis nostri per hyssopum Crucis factam, nobis redditum Dine candorem incomparabiliter excellentiorem, quam unquam fuerit niuea illa innocentia. Dum,velut Na man, ex flumine salutis cgredimur longe puriores &mundiores,quam si nunquam Adami lepra fuissemus inquinati λ Et hoc, ut Diuina Majestas, quae per suum Apostolum nobis id praescripsit, , non vinceretur a malo, sed vinceret in bono malum; di ut etiam ipsius misericordia, adis instar sacri olei, exaltaret iudicium, esusque μυλ ἔμπυ

ne quibusdam fauoribus sterialibus , exhibitis exercitis in R

demptione έominum, per diuinam prouis dentiam.

E V S equidem incomprehensibilis potentiae suae di uitias, in hac magna rerum diuersitate, & dissimilitudine, quam in natura videmus, admirabiliter ostendit; at vero lonaὰ maeniscentius infinitos bonitatis suae thesauros in incomparabili differentia bonorum,quae in gratia cognoscimus, oculis nostris subsicit. Nam, Theotime, in excessu sacrae suae misericordiae,non fuit contentus populo suo, id est, generi humano Redemptionem generalem & uniuersalem initisse &cxhibuisse, perquam omues &singuli saluari possunt, sed, tot

SEARCH

MENU NAVIGATION